Correspondance, Livre I
|Epistolarium
Livre I
Les formats HTML, PDF et ePub de cet ouvrage sont accessibles aux usagers des bibliothèques et institutions qui l'ont acquis dans le cadre de l'offre OpenEdition Freemium for Books. L’ouvrage pourra également être acheté sur les sites des libraires partenaires, aux formats PDF et ePub, si l’éditeur a fait le choix de cette diffusion commerciale. Si l’édition papier est disponible, des liens vers les librairies sont proposés sur cette page.
Extrait du texte
Marsilii ficini florentini in epistolas suas, scilicet in primum librum, ad iulianum medicem virum magnanimum, prohemium
Marsilius Ficinus Iuliano Medici viro magnanimo s. d.
Magnus Cosmus, magnanime Iuliane, avus tuus, patronus meus sepe platonicum illud habebat in ore : nihil ad egregias res agendas accommodatius esse quam prudentium doctorumque virorum benivolentiam, nullumque certius argumentum esse vel iustitie prudentieque quam si amici huiusmodi adsint, vel iniustitie et imprudentie quam si desint. Aureum hoc Platonis nostri preceptum. Cosmus re ipsa etiam multo magis quam verbis in omni eius vita probavit, vir certe pre ceteris dives pecuniarum, longe ditior hominum, prudentie iustitieque ditissimus. Atque id quod rarissimum et mirabile est, filium et nepotes huius omnis thesauri reliquit heredes. Quo fit ut in Iuliano meo senem illum, ex quo unico post Deum salus mea pendebat, agnoscam. Nemo est igitur quem magis salvere cupiam quam Iulianum, atque id quidem quotidie Deum pre...
© Vrin, 2014
Lire
Accès exclusif
Suggérer l'acquisition à votre bibliothèque