Arthur et Gorlagon1
p. 24-60
Texte intégral
11. Apud Vrbem Legionum2 celebre festum diei Pentecostes rex Arturus agebat, ad quod totius sue dicionis magnates et nobiles inuitabat, peractisque de more solemnijs, ad instructum3 cum omnibus pertinentibus conuiuium. Quibus copia affluente dapum summa cum leticia prandentibus, Arturus, in nimiam effusus leticiam, reginam sibi considentem infectis brachijs amplexatus est, amplexusque cunctis intuentibus strictissime osculatus est. Ad hec autem illa obstupefacta simulque rubore suffusa, ipsum respexit, et cur se loco et hora insolita osculatus fuisset quesiuit. Arturus. Quia nichil mihi in diuicijs gratius, nil in delicijs te constat suauius. Regina. Si quam asseris me adeo diligas, mentem et voluntatem meam te scire patenter existimas. Arturus. Tuam mentem erga me beneuolam habere non dubito, tuamque voluntatem mihi prorsus patere certus existo. Regina. Arture, falleris sine dubio ; quippe agnoscas te nunquam uel ingenium mentemue femine comperisse. Arturus. Omnia celi obtestor numina, si me actenus latuere, dabo operam, nec labori indulgens nunquam cibo fruar donec ea me nosse contingat.
22. Finito itaque conuiuio, Caium dapiferum suum Arturus aduocat atque « Kai », ait, « tu et Walwainus nepos meus ascendite et ad negotium quo propero me [c] um venite. Ceteri omnes remaneant, meos conuiuas mei loco usquedum red iero letificate. » Nec mora, iussi equos ascendunt et ad regem quendam sapientissimum in confinio regnantem, Gargol4 dictum, cum Arturo ipsi duo tantummodo properantes, die tercia in quandam vallem lassi deuenerunt, – postquam enim a domo discesserant nec cibum nec sompnum ceperant, sed noctes diebus continuantes semper equitauerant. E regione autem aduersa ipsius vallis mons arduus extabat, ameno nemore constitutus, in cuius recessu fortissimum ex politis lapidibus eminebat castellum. Quod vbi Arturus eminus intuitus est, Caium cursim precedere imperat et cuius esset illud opidum renunciare festinet. Citato igitur sonipede, Caius accelerauit, intrauit, et iam vallum exterius subeunti in redeundo Arturo occurens, regis Gorgol ad quem tendebant municipium fore renunciauit.
33. Fortuitu autem rex Gorgol tunc mense pransurus consederat ; ante quem Arturus equo vectus ingressus eum lepide cum conuiuantibus salutabat. Cui rex Gorgol « Quis es », ait, « et vnde, et que causa te tam precipitem nostro ingessit conspectui ? » Arturus. « Arturus sum », respondit, « rex5 Britannie ; artem et ingenium mentemque femineam a te discere desidero, quem in rebus huiusmodi peritum sepissime expertus sum. » Gorgol. Arture, magnum est quod queris, et perpauci sunt qui illud nouerunt ; sed crede nunc consilio meo, descende et comede et hodie quiesce, quia itinere et labore te vexatum video, et cras quod inde sciero indicabo tibi.
4Negauit Arturus, se nunquam comessurum constip [u] lans nisi prius quod querebat didicisset. Tandem tum6 rege et conuiuantibus socijsque instantibus annuit et descendit sedeque locata ante regem discubult. Primo autem diluculo7 Arturus, pacti non immemor, regem Gargol adijt atque « O mi rex », ait, « insinua quod te mihi hodie dicturum heri spopondisti. » Gorgol. Arture, stulticiam ventilas ; sapientem te actenus reputabam. Ars ingenium et mens femine nullius vnquam patuere noticie, nec ego te scio quidquam docere. Sed est mihi frater, rex Torleil dictus, vicinitate regni coniunctus, me senior et sapientior, quem latere profecto non8 autumo, si aliquis huius rei peritus habetur, quam adeo scire affectas ; hunc pete et ut tibi indicet quod inde nouerit mea ex parte edicito.
54. Regi igitur Gorgal valedicto, Arcturus discessit, iter arripuit, et quatriduano confecto itinere ad regem Torbeil peruenit, ipsumque casu prandentem inuenit. A quo resalutatus et quis esset inquisitus, se Arturum regem Britannie esse respondit, et ad eum a fratre suo rege Gorgal missum venisse, ut illud sibi panderet cuius ignorantia9 se illum adire compulerat.
6Torleil. Quid est illud ? Arturus. Artem ingenium et mentem femine indagare mentem adhibui, sed neminem qui ea mihi doceat inuerire potui. Tu igitur ad quem missus venio hijs me instrue, nec a me si tibi nota sint velis conculcare. Torleil. Arture, magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt. Vnde, quia super hijs tempus nunc non est disserere, descende et comede, et hodie quiesce, et cras quod inde sciero indicabo tibi. Arturus ait : « Satis potero comedere. Per fidem meam, nunquam comedam donec quod quero didiscero. » Insistente tum huic rege et etiam omni discumbentium multitudine, vix ut descenderet tandem concessit, et ex aduerso regi mense consedit. Mane autem facto ad regem Torliel venit et ut sibi quod promiserat indicaret rogare incepit. Gorliel autem se penitus nescire confessus est, et ipse Arturum ad tercium fratrem evo maiorem regem Gorlagon dirigit10, procul dubio ei affirmans ipsum eorum que querebat pollere scientia, si aliquem ea scire constabat.
75. Arturus autem nil moratus quo destinatus fuerat accelerauit, et post biduum vrbem qua rex Gorlagon morabatur attigit, quem sibi, ut ceteros, casus prandentem obtulit. Salutatisque sibi inuicem, Arturus quis esset causamque aduentus insinuat, et ut se ea pro quibus venerat doceret rogitando, cui a rege Gorlagon responsum est : magnum esse negocium quod querebat ; descenderet et comederet, et sibi in crastinum inquisita indicaret. Arturus autem se illud facturum omnino negauit ; iterum ut descenderet11 rogatus, iure iurando se nullius precibus ad hoc flectendum affirmauit, donec que querebat didicisset. Videns autem rex Gorlagon eum sibi ut saltem descenderet nullo modo adquiescere, « Arture », ait, « quando sic animo perstitisti te nunquam cibum sumpturum nisi ea cognoueris que inquiris, licet sit magnus labor narrandi et parua vtilitas, tamen cuiusdam rei euentum tibi referam, quo artem et ingenium mentemque femine experiri poteris. Verumptamen dico tibi, Arture, descende et comede, quia magnum est quod queris et pauci sunt qui illud12 agnoscunt, et cum tibi retulero parum inde doctior habeberis. » Arturus. Narra ut proposuisti, et de meo esu ne quidquam loquaris. Gorlagon. Vel socios tuos sine ut descendant et comedant. Arturus. Faciant. Quibus discumbentibus, « Arture », ait rex Gorlagon, « quia huius negocij adeo teneris auidus, aurem igitur adhibe, et que tibi dixero mente retine. »
Incipit de lupo
86. « Quidam rex mihi bene cognitus extitit, nobilis lepidus opulentus, iusticia et veritate famosissimus. Hic sibi amenum et incomparabilem ortum parauerat, in quo omnia genera arborum, pomorum, fructuum, et specierum aromatum conseri et plantari fecerat ; cuius inter cetera virgulta virga pulcra et ad mensuram ipsius regis stature in altum habebatur porrecta, que eadem nocte et hora qua ipse natus fuerat e terra prorumpens crescere ceperat. De hac autem virga fatatum erat, quod quicunque eam ab[s]cidisset, et graciliori parte ipsius13 virge sibi caput percutiens diceret “Sis lupus, et habeas sensum lupi !” statim lupus fieret et sensum lupi haberet. Ob quod magna cura magnaque diligentia14 ipsam obseruabat, de qua statum sue salutis pendere non dubitabat ; ipsumque ortum forti et prorupto muro circumdans nullum preter eiusdem orti custodem, et hunc sibi familiarissimum, in eo admitti sinebat, moreque cotidie habebat illam virgam ter uel quater adire, nec ante cibum capere, licet usque ad vesperam ieiunasset, donec eam viseret. Vnde sibi soli huius rei patebat noticia. »
97. « Huic autem regi erat vxor valde decora, sed quia pulcra vix inuenitur casta, ipsa suo decore nimis est sibi effecta perniciosa. Diligebat enim quendam iuuenem, filium cuiusdam regis pagani, cuius amorem amori15 sui domini preferens, operam et studium dederat ut suum coniugem alicui discrimini traderet quo iuuenis posset licite cupitis potiri amplexibus. Que regem prefatum pomirij ortum die totiens ingredi aduertens, causamque scire cupiens, illum quidem sepius inde percuntari proposuit, sed nunquam ausa fuit. Tandem vero die quadam dum rex venatu serius redisset, et solito virgultum solus intrasset, ipsa adhuc ieiuna non amplius hoc sibi celari ferens, vt moris est femine omnia noscere velle, ipsum regressum et iam discumbentem fraudulenta subridendo interrogat cur totiens cotidie etiam tunc usque ad uesperam ieiunus ortum adisset. Cui cum rex16 responderet, hoc ad se minime pertinere inquirere, nec ipsum sibi illud propalare debere, illa in furorem conuersa et inconueniens suspicata scilicet17 illum in orto rem solitam habere cum adultera, “Omnia” exclamat “celi obtestor numina me nunquam amodo conmmesturam, donec mihi causam indicabis”, confiestimque surgens a mensa thalamum callida adijt simulata egritudine. Lecto per triduum nihil omnino cibi sumens decubuit. »
108. « Tercia18 autem die videns rex mentis ipsius obstinaciam, timens ne huius rei causa mortis discrimen incurreret, dulci eam precari et ortari cepit affamine ut surgeret et comederet, dicens rem esse secretam quam nulli unquam ausus confiteri fuisset. E contra illa, “Nil te a tua coniuge decet habere secretum. Nouerisque pro certo me malle mori quam uiuere, dum me a te tam parum amari perpendo”, nulloque modo ut se reficeret persuad [er] i poterat. Tunc nimis leuis et inconstans nimiumque muliebri amori deditus et expositus negocium ut erat ei exposuit, fidei sacramento ab ea accepto19, se nulli aliquando hoc prodituram ipsamque virgam ut propriam conseruaturam salutem. Illa autem, quod omnibus votis optauerat ab eo exacto, fidem ei cepit et maiorem amorem spondere, que iam fraudem in mente conceperat qua scelus quod diu deliberauerat ad effectum perduceret. Sequenti namque die, rege venandi gratia siluas aduente, illa, securim statim arripiens, ortum subijt, virgam solo tenus20 abscidit, abscissam secum abstulit. Atque vbi regem redire comperit, ipsam virgam sub sua manica, que longa et diffusa pendebat, occulens, in eius obuiam usque ad limen hostij processit, eumque quasi osculatura iniectis brachijs amplexa, subito virgam e manica exeruit, semel et iterum ei caput percelluit, “Sis lupus, sis lupus” vociferans ; “habeasque sensum lupi” volens adicere, “sensum hominis” adiunxit “habeas”. Nec mora ; fit ut ipsa dixerat, canibusque ab ea incitatis eum insequentibus ad siluas concitus fugit, sed humanus sensu ei21 ex integro remansit. »
119. « Arture, ecce artem et ingenium mentemque mulieris partim didicisti. Descende nunc et comede, et postea quod reliquum est tibi latentius referam. Magnum est enim quod queris et pauci sunt qui illud agnoscunt, et cum inde tibi retulero parum inde doctior habeberis. » Arturus. Res multum bene vadit multumque mihi placet. Prosequere, prosequere, quod incepisti. Gorlagon. Que secuntur audire places. Sedulus esto, prosequar.
1210. « Regina igitur, viro legitimo fugato, iuuenem predictum absque mora accerciuit, regni gubernacula ei tradidit, vxorque eius effecta est. Lupus uero interiores siluas ad quas fugerat per biennium frequentans se lupe agresti coniunxit, duosque ex illa catulos progenuit. Qui, non immemor22 nequicie sibi a sua coniuge illate, ut ille cui humanus inerat animus, anxie cogitabat si aliquo modo se de ea vicisci23 valeat. Iuxta illam siluam autem24 quoddam castellum extabat, apud quod regina vna cum rege maxime perhendinare solebat. Humanus itaque ille lupus, sibi oportunitatem preuidens, quodam vespertino tempore lupam cum catulis suis secum assumpsit, in opidum inopinatus irruit, duosque paruulos, quos prefatus iuuenis de sua coniuge genuerat, forte sub turri ludentes sine custode reperiens, inuadit inuasosque crudeliter discerpens interimit. Quod quidem circumstantes sero aduertentes eos cum vlulatu insequuntur. Sed, facinore patrato, fugam accelerantes salui euaserunt. Regina autem infortunio nimis mesta diligenti custodia eorum reditum obseruare suis imperat. Non multum temporis effluxerat et lupus, non sibi adhuc satisfactum existimans, opidum cum socijs repetit, duosque nobiles comites, fratres regine, in ipsis valuis pirgis ludentes offendens, eos extractis visceribus neci horrende tradidit ; ad quorum tumultum officiales concurrunt, valuas claudunt, catulosque cum suo compari intercipientes laqueo suspendunt. Ipse autem astutior ceteris, e manibus se tenentium elapsus, illesus aufugit. Arture, descende et comede ; magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt, et cum tibi retulero parum inde doctior habeberis. »[25]
1311. Gorlagon. Lupus igitur amissis catulis maximo merore constrintus26, et pre doloris magnitudine in rabiem conuersus, nocturnis excursibus in domesticas pecudes illius prouincie tanta cede grassatus est ut omnes comprouinciales, canum collocata multitudine, ad eum inuestigandum et capiendum conueniunt, quorum cotidianas vexaciones lupus minime perferre preualens finitimam regionem pecijt ; solitasque cedes in ea agere cepit, a qua ab accolis statim fugatus terciumque regnum adire compulsus iam non tantum in pecudes sed etiam in homines impacabili rabie seuiebat. Illius autem regionis quidam rex ceptra regebat, euo iuuenili, animo mansuetus, sapiencia et industria preclarus. Cui dum innumerabiles strages tam hominum quam pecudum a lupo illate relate fuissent, diem statuit qua ipsum cum venatorum canumque copia27 indagare et prosequi aggrederetur. Tanta quippe lupi comnes tenebantur formidine, quod nullus circumquaque auderet quiescere, sed nocte tota contra eius incursus peruigiles manebant. Contigit autem, dum lupus ad quendam vicinum pagum cedibus inhians noctu peruenisset, et sub cuiusdam domus stans protecto28 intus fabulantes intencius a [u] scultaret, quod a suo proximo audiit referri quid rex die sequenti querere et inuestigare proposuisset, multa de clementia et mansuetudine regis adicientem. Quod vbi lupus percepit, ad siluarum latibula redijt tremebundus, deliberans apud se quid sibi factu foret vtilius.
1412. « Mane autem facto ecce venatores et regalis familia cum canum immensa numerositate siluas subeunt, tubarum strepitu clamoreque omnia replentes tumultu ; quos cum duobus socijs familiaribus rex moderatiori gressu sequebatur. At lupus, iuxta viam qua rex transiturus erat delitiscens, omnibus pretergressis ubi regem aduenire conspexit, ex ipso vultu regem esse coniiciens, dumo exiliuit, ceruice demissa29 ad eius vestigia cucurrit, suisque pedibus dextrum ipsius pedem amplexus, suppliciter deosculaturus acsi gemitibus quibus valebat veniam petens. Duo autem proceres qui regis latus vallabant, immanem illum lupum videntes (nunquam enim aliquem tante magnitudinis viderant), “Domine, ecce” exclamant “quem querimus ! ecce lupus quem querimus ! percute, interime, ne nobis infesta nos invadat bellua.” Lupus vero nichil penitus eorum vocibus pauescens, regis stringebat vestigia, ac dulcia imprimebat oscula. Rex autem mire motus, eum diutius contemplatus, nilque in eo feritatis aduertens sed potius similem indulgentiam supplicanti, miratus suis omnibus interdixit ne qui ei30 quicquam auderet inferre discriminis, quiddam in illo humani sensus se deprehendisse contestans ; dextraque ad lupum demissa ei blandiendo caput et aures leniter palpabat et vngulabatur. Deinde in hijs correptum eum ad se conabatur erigere. Lupus vero manum se volentis erigere sentiens mox se saltu sustulit, ac super sonipedis collum ante regem letabundus consedit. Rex autem reuocato excercitu domum iter conuertit. »
1513. « Nec multum processerat et ecce erectis cornibus ceruus ei mire magnitudinis in saltu occurrit. Tunc rex “Experiar”, ait, “si quid meo lupo inest probitatis et virium, et an meis assuescat obsecundare31 imperijs.” Voceque emissa lupum in ceruum incitabat32 manuque a se repellebat. Lupus vero huius prede capiende non inscius, saltu dato33 ceruo insequitur, anticipat et invadit, guttureque comprehensum ante regis obtuitus mortuum prosternit. Quo facto, rex eum reuocat, atque “Nempe seruandus es”, ait, “non necandus, qui talia scis nobis exhibere obsequia.” Lupumque secum ducens domum regressus est. Arture, descende et comede. Magnum est quod queris et pauci sunt qui illud agnoscunt ; et cum tibi inde retulero, parum inde doctior habeberis. Arturus. Etiam si omnes dij de celo clamarent : “Arture descende et comede !” nec descendam nec comedam donec quod restat agnouero. »
1614. Gorlagon. Lupus igitur cum predicto rege remanens, maximo amore ab eo habitus est. Quidquid ei ab eo imperabatur perficiebat. Numquam cuiquam aliqui uel feritatis ostendit uel lesionis intulit. Cotidie ad prandium prioribus erectis brachijs ante regem ad mensam stabat, de pane eius comedens, et de eodem calice bibens. Quocumque rex pergebat semper se ei comitem exhibebat, ut eciam noctibus nusquam nisi ante lectum vellet quiescere. Accidit autem regem extra suum regnum ad colloquium alterius regis longius et ideo expedicius debere proficisci, quod minus denvm spacio dierum minime posse reuerti. Reginam aduocans, « Qui[a]34 », ait, « me hoc itinere expedicius oportet pergere, hunc tue tutele lupum commendo, et ut eum mei loco, si remanere voluerit, conserues et necessaria ministres impero. Ignoro enim an me abeunte35 remanere voluerit. » Illa autem iam lupum habens odio propter magnam sagacitatem, quam in eo deprehenderat36, quia multociens mulier odit quem maritus diligit37, « Domine », ait, « timeo ne te absente, si solito loco iaceat, me nocte inuadat, cruentamque me relinquat. » Cui rex : « De hoc tibi metus38 ne sit aliquis, in quo39 tanto tempore nil simile deprehendi. Veruntamen, si inde dubitas, cathenam faciam fieri, et eum ad mei strati suppedanium40 ligari. » Aureamque cathenam rex parari imperat, qua lupo ad scansile ligato, ad destinatum negocium properat. Arture, descende et comede, magnum est quod queris et pauci sunt qui illud agnoscunt, et cum inde tibi retulero parum inde doctior habeberis. Arturus. Si vellem comedere, vtique non me sepius ut comederem inuitares.
1715. Gorlagon. Rege igitur proficiscente41 lupus cum regina remansit. Sed non debita eum diligentia curauit. Semper enim42 interim nexus iacebat cathena, cum rex tantummodo ut noctibus cathenaretur mandaret. Regina vero regis dapiferum illicito amore diligebat, quem quotiens rex deerat frequentabat. Octaua igitur die profectionis regis in thalamo meridie conueniunt, atque ipsam lecticam pariter ascendunt, parui per[p]endentes lupi presentiam. Quos ille intuens nefandis irruentes amplexibus, oculis rubentibus, iubis extantibus, furore exarsit, et quasi iam in eos impetum facturus se agere cepit, sed retinente cathena retentus est. Vnde vbi eos a cepta nequicia nolle aduertit desistere, tunc dentibus infremuit, terram pedibus effodit, totoque corpore cum diro vlulatu seuiens, tanta vi cathenam distendit, ut duas in partes dissiliret confracta. Solutus autem in dapiferum furibundus irruit a lecto diectum, eaque seuicia discerpsit, qua eum [43] seminecem dereliquit. Regine vero nil mali intulit omnino, illam tantummodo toxi[c]o lumine intuitus. Ad lugubres autem gemitus dapiferi, auulso cardine, irruunt famuli ; quibus causam tanti tumultus inquirentibus illa versipellis, fraude composita, lupum respondit suum deuorasse filium, atque dum paruulum inter [itu conar] etur eripere44, ita laniasse dapiferum ; idem sibi eum fecisse asserens nisi sibi cicius suppeciaturi aduenissent. Dapifer igitur semiuiuus ad hospicium deducitur. At regina nimis metuens ne rei quoquomodo pateret veritas, seque de lupo vindicare deliberans, infantem quem ab ipso deuoratum dixerat in quadam ypogea ab omni accessu remota cum nutrice inclusit, vniuersis eum a lupo deuoratum autumantibus. Arture, descende et comede ; magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt ; cum tibi retulero, parum inde doctior habeberis. Arturus. Jube, queso, mensam auferri, quia fercula tibi apposita tociens nostra interrumpunt colloquia.
1816. Gorlogan. Hijs ita gestis, regine celerius quam putabatur regis reditus nunciatur. Cui illa fraudulenta et subdolositate plena, scissis comis, laniatis genis, sanguine veste conspersa, occurens : « Heu, heu, heu, me miseram, domine, me miseram ! » exclamat. « Quanta in tui absencia incurri discrimina ! » Ad hec rex obstupefactus et quid haberet sciscitans : « Tua, tua », respondit, « nefanda illa bellua, mihi hactenus nimis vere suspecta, tuum meo in gremio natum consumpsit ; tuum dapiferum subsidium ferre nitentem usque ad necem pene discerpsit, michimet idem facturus nisi famuli ad nos irrupissent. Ecce rei testis sanguis paruuli nostris conspersus vestibus. » Vix ipsa hec verba compleuerat, et ecce lupus, audito regis aduentu, cursim e thalamo prosilijt, in regis amplexus vt bene meritos ruit, gaudens et tripudians, et nuncquam maiori leticia exultans. Ad hec rex, per diuersa mente distractus, quid ageret dubitabat, hinc suam coniugem sibi reputans falsa nolle proferre, illinc tanto in se45 commisso facinore lupum sibi cum tanto tripudio procul dubio non audere occurrere. Fera namque veretur illum quem se scit offendisse. Dum igitur super hijs mens nimium sibi fluctuaret, et se reficere renueret, lupus iugiter assistens ei, pedem suo pede leuiter tetigit, horam ipsius clamidis ore accepit, et vt se sequeretur nutu capitis innuit. Rex autem, illius nutus solitos non ignorans, surrexit atque per diuersos thalamos eum ad ypogeam qua puer latebat secutus est. Cuius hostium obseratum offendens, lupus terque quaterque pede percussit, vt sibi aperiretur insinuando. Sed dum in querendo clauem mora fieret, – regina eam penes se absconderat, – lupus moras non ferens se parum retro retraxit, pedumque suorum quatuor vngularum protensis aculeis in hostium preceps irruit, impulsumque media area fractum et quassatum deiecit ; precurrentesque infantem e cunabulo inter hispida brachia accepit, atque ori regis osculandum suauiter applicuit.
1917. « Miratur rex atque “Aliquid aliud”, ait, “superest, quod mee non patet noticie.” Deinde egreditur, precedentemque lupum subsequens, ad dapiferum languentem ab eo educitur. Quem lupus vt vidit, vix a rege retentus est quin in eum irruisset. Rex autem, ante eius lectum considens, infirmitatis causam euentumque vulnerum ab eo sciscitabat. Sed nihil aliud fatebatur nisi quod in eripiendo puerum a lupo ea46 incurrisset, testem reginam adhibens. Econtra rex “Mentiris”, ait, “plane : meus filius viuit ; nequaquam mortuus est. Et quia te et reginam erga me inuento [filio]47 falsitate conuictos michimet commenta finxisse deprehendo, aliud quod ne [falsum] sit timeo ; causam fuisse agnosco, qua lupus, pudorem domini non ferens, in te tam crudeliter insolito seuierit ; cicius igitur rei veritatem mihi confitere. Aliter summi maiestatem obtestor numinis quod te flammis vrentibus tradam.” Lupusque in eum impetum faciens iugiter insistebat, iterumque dilacerasset, nisi a circumstantibus retentus fuisset. Quid multa ? Insistente rege tum minis tum blandicijs dapifer commissum confitetur facinus, vt sibi indulgeret suppliciter exorans. Rex autem nimio succensus furore, dapifero carcerali mancipato custodie, illico tocius sui regni principes coadunauit, a quibus super tanto scelere iudicium exigit. Sentencia datur ; dapifer viuus excoriatur, et laqueo suspenditur. Regina menbratim ab equis distracta ignium globis traditur. Arture, descende et comede. Magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt ; cum tibi retulero, parum inde doctior habeberis48. » Arturus. Nisi te pigeret comedere, me parum curares diucius ieiunare.
2018. Gorlogan. Postquam hec gesta sunt, rex super incredibili sapiencia et industria lupi cepit cedula mente vehementique studio cogitare et cum viris sapientibus inde propensius tractare, asserens illum humanum sensum habere cui tantam intelligenciam constiterit inesse, « quia nullus vnquam in irracionabili pecude tantam sapienciam re[p]perit, tantamque fidem alicui exhibuisse, quantam mihi iste exhibuit. Quecunque namque ei loquimur bene intelligit ; sibi imperata perficit ; vbicunque fuero, mihi semper assistit ; me gaudet gaudente, dolet dolente. Et qui meam iniuriam tanta seueritate ultus est hominem esse et magne sagacitatis et potencie procul dubio fuisse sciatis, atque aliqua incantatione uel tranmutacione lupinam formam induisse. » Ad hec verba lupus ei assistens ingenti se gaudio agebat, manusque et pedes regis deosculans et genua eius constringens, vultu capitis et gestu tocius corporis eum vera dixisse ostendebat.
2119. « Tunc rex ait : “Ecce quanta hillaritate mihi loquenti annuit, meque vera locutum certis notat indicijs. Jamque vlterius quid hoc fuerit dubitari non poterit atque o vtinam etiam cum mearum rerum dampno cum mee etiam vite periculo mihi indagandi daretur facultas si qua arte aut ingenio eum ad pristinum statum possem reducere.” Consilio igitur super hoc diucius inter eos habito, hec tandem regi sentencia placuit, ut lupus dimitteretur precedere, et quo vellet terre marive abire. Affirmabat uero eum propriam tellurem petiturum ; promittebat quod cum suis in eius subsidium eum quocunque pergeret subsecuturum. “Forsitan quippe”, ait, “si eius patriam possemus attingere, et rem gestam agnosceremus, et ei aliquod remedium inueniremus.” Lupus uero quo vellet, omnibus eum sequentibus, ire sinitur. Qui statim mare pecijt, et quasi vellet transire se vndis marinis impetuose ingessit. Ipsius uero patria illi regioni e latere mari interfluente coniungebatur, licet alias terrestri sed longiori itinere inde adiri posset. Rex autem eum videns velle transire, classem continuo eo deduci miliciamque imperat conuenire. Arture descende et comede ; magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt ; cum tibi retulero, parum inde doctior habeberis49. » Arturus. Lupus transfretare cupiens astat in litore. Timeo ne si solus relinquatur desiderio transeundi vndis mergatur.
2220. Gorlogan. Rex igitur, imperato nauigio excercituque armis instructo, cum ingenti militum copia equor aggreditur ; dieque tercia ad patriam lupi prospere applicatur, quibus in continenti nactis, lupus prior omnibus e rate prosilijt, atque solito nutu et gestu illam sui esse patriam euidenter intimauit. Tunc rex, suorum quibusdam secum assumptis, ad quandam vicinam ciuitatem clam properat, excercitui imperans se nauibus continere donec negocio inuestigato ad eos redisset. Sed vix vrbem intrauerat, et rei euentus ordine quo euenerit ei innotuit. Omnes uero nobiles et ignobiles prouincie illius regis qui lupo successerat importabilem gemebant tirannidem, suumque dominum fraude et dolo sue coniugis transmutatum vtpote benignum et mansuetum vna voce conquerebantur. Re itaque quam querebat cognita, et quo rex illius prouincie eo tempore degeret comperto, rex ad naues ocius redijt, acies educit, et cum exercitu super eum improuisum et inopinatum irruens, illius omnibus propugnatoribus cesis et fugatis, eum cum regina cepit sueque dicioni mancipauit. Arture, descende et comede ; magnum est quod queris, et pauci sunt qui illud agnoscunt ; et cum tibi retulero, parum inde doctior habeberis50. Arturus. Tibi mos extat cithariste qui, melodie pene peracto concentu, dum nemini succinit, reciprocas clausulas interserendo sepius repetit.
2321. Gorlogan. Igitur rex, fretus victoria, regni nobiliumque coadunato consilio, in conspectu omnium reginam constituit atque « O », ait, « perfidissima et nequissima feminarum ! que te demencia tuo domino tantam fraudem machinari compulit ? Sed nolo diucius tecum verba disserere, que digna nullius censeris colloquio, rem quam a te inquisiero mihi cicius notifica, aut certe fame et siti inexquisitisque te faciam interire tormentis, nisi illam » ait « virgam qua eum transformasti quo lateat manifestes. Forte uero quam perdidit humanam formam recuperari poterit. » Ad hec illa quo virga esset se iurat nescire, quam in frusta51 confractam se igne constabat cremasse. Verumtamen fateri nolentem rex illam tradidit tortoribus, cotidie torquendam, cotidie supplicijs exanimandam, nichil cibi uel potus ei prorsus indulgens. Tandem penarum coacta angustijs virgam protulit regique porrexit.
2422. « Qua accepta, rex letus effectus lupum in medio adduxit ; maiori parte virge ei caput percussit atque “Sis homo hominisque sensum habeas” intulit. Nec mora : ipsius verba rei effectus sequitur. Fit homo ut ante fuerat, licet longe pulcrior atque decencior, tanta iam venustate preditus vt etiam ab inicio vir magne nobilitatis deprehenderetur. Videns autem rex hominem ex lupo reformatum tanti decoris ante se52 consistere, cum ingenti gaudio tum ab eo perpessas miseratus iniurias, eius in amplexus irruit, osculatur et plangit, lacrimas effundit. A quibus inter mutuos amplexus tot prolata suspiria tanteque lacrime effuse sunt, vt omnem circumstantem multitudinem ad fletus compungerent. Hic gracias agebat, de sibi innumeris ab eo impertitis beneficijs. Ille indignius quam decebat se eum tractasse conquerebatur. Quid vltra ? incredibilis vniuersis exoritur leticia. Rexque, antiquo iure principibus sibi submissis, suo potitur imperio. Deinde adulter cum adultera in eius presencia ducitur, atque quid de illis fieri censeret53 consulitur. Ille autem paganum regem capitali sentencia dampnauit ; reginam a suo coniugio tantum amouit, sed vitam quam non meruerat pro sua ingenita clemencia ei indulsit. Alius vero rex magnis ut decebat ditatus et honoratus muneribus ad propria reuersus est. Ecce, Arture, mentem et ingenium femine didicisti. Caue tibi si inde sapiencior haberis. Descende nunc et comede, quia ego narrando et tu audiendo cibum bene meruimus. »
2523. Arturus. Nequaquam descendam donec quod interrogauero mihi indicaueris. Gorlogan54. Quid ? Arturus. Quenam est illa femina contra te opposita facie tristis, humanumque caput sanguine conspersum ante se in disco continens, que etiam tociens fleuit quociens risisti, tociens cruentum caput osculata est quociens tu tue coniugi, dum predicta referres, oscula impressisti ? Gorlogan. « Si hoc », inquit, « Arture, mihi soli pateret, tibi nequaquam referrem ; sed quia omnibus mihi considentibus hoc notum est, non pudor erit tibi etiam illud intimare. Illa femina que mei ex aduerso residet, ipsa extitit que tantam, ut tibi superius retuli, nequiciam in suum dominum, jn me scilicet, operata est. Me autem illum lupum noueris, quem ab humana in lupinam et a lupina in humanam formam transmutatum audisti. Lupus autem factus, regnum quod primum adij, fratris mei medij, regis Gorleil, constat fuisse. Ille vero rex qui tantam diligenciam mee cure adhibuit, fratrem meum iuniorem, regem Gorgol, ad quem primum venisti, extitisse ne dubites. Cruentum quoque caput, quod illa femina mihi ex aduerso residens in disco ante se amplexatur, illius iuuenis extitit cuius amore tantam in me exercuit nequiciam. In propriam namque reuersus ymaginem, ea [m] vita donans55, hac sola dumtaxat pena puniui, ut semper illius caput pro oculis habeat, et me aliam sibi subductam osculante coniugem, ipsa eadem56 oscula imprimat cuius gracia illud nefas commiserat. Quod etiam condi feci balsamo ut imputribile perseueret. Sciui quippe quod nulla sibi grauior foret punicio quam in conspectu omnium tanti sceleris iugis representacio.
2624. « Arture, nunc descende, si descendere volueris, quia ibi pro me amodo imprecatus remanebis. » Descendit igitur Arturus et comedit ; dieque sequenti, super hijs que audiuerat valde miratus, domum itinere dierum nouem redijt.
Notes de bas de page
1 Le texte est donné d’après l’édition de G. L. Kittredge, «Arthur and Gorlagon», Studies and notes in philology and literature (Harvard University), n° 8, 1903, p. 149-275. Nous signalons en note les leçons rejetées de l’unique manuscrit de base (Oxford, bibliothèque Bodléienne, B 149).
2 legionē.
3 instrictū.
4 Gargolū (ū presque effacé).
5 respondit rex en marge avec un signe d’omission dans le texte après sum.
6 tū répété en marge, le ū étant maculé dans le texte.
7 dilicto.
8 nec.
9 ignorantiā.
10 En interligne, rajouté également dans la marge.
11 En interligne.
12 id.
13 ipsius en interligne.
14 diligentiā.
15 amore.
16 Après rex le manuscrit donne un s barré.
17 s, apparemment pour scilicet.
18 Terciā.
19 Lettre maculée entre p et t.
20 asc ou asci biffé avant abscidit.
21 ei inséré en marge avec un signe d’omission dans le texte.
22 sue biffé avant nequicie.
23 vicissi.
24 aū ou a (ante ce qui n’a aucun sens).
25 Le refus d’Arthur devrait suivre mais il n’y a aucun blanc dans le manuscrit.
26 constrinitus.
27 copiā.
28 pcto.
29 dimissa.
30 Au-dessus de la ligne avec un signe d’omission.
31 Une lettre maculée.
32 ta au-dessus de la ligne.
33 Après dato le manuscrit donne un s annulé.
34 qui ait (haplographie).
35 Une ou deux lettres maculées.
36 deprehenderet.
37 Extrait des Catonis Disticha, I, 8 :« Semper enim [var. : Saepe etenim] mulier quem coniux diligit odit. »
38 Après metus une lettre (s ?) annulée dans le manuscrit.
39 quē.
40 Le manuscrit répète ici eū.
41 profiscisscente.
42 Deux ou trois lettres maculées après enim.
43 D’ici jusqu’à la fin, l’écriture est d’une seconde main.
44 interetur eripere.
45 se.
46 ea écrit deux fois mais le premier ea est biffé.
47 conjecture. Tache dans le manuscrit.
48 Abrégé : « Ar. d. &. 9. m. est quod queris &. p. s. q. i. a. cum tibi retulero p. i. d. h. »
49 Abrégé comme suit dans le manuscrit : « d. &. 9. m. est quod q. &. p. s. qui illud a. cum tibi re. p. i. d. h. »
50 Abrégé : « Ar. d. &. 9. m. est q. q. &. p. s. q. i. a. & cum. tibi re. par inde d. h. »
51 frustra.
52 se au-dessus de la ligne avec un signe d’omission.
53 senseret.
54 Gorlogam.
55 vitā.
56 eadam.
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Arthur, Gauvain et Mériadoc
Récits arthuriens latins du xiiie siècle
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Martine Furno, Claudine Marc et al. (trad.)
2007
La Quête du Saint Graal et la mort d'Arthur
Version castillane
Juan Vivas Vincent Serverat et Philippe Walter (trad.)
2006
Histoire d'Arthur et de Merlin
Roman moyen-anglais du xive siècle
Anne Berthelot (éd.) Anne Berthelot (trad.)
2013
La pourpre et la glèbe
Rhétorique des états de la société dans l'Espagne médiévale
Vincent Serverat
1997
Le devin maudit
Merlin, Lailoken, Suibhne — Textes et études
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Nathalie Stalmans, Philippe Walter et al. (trad.)
1999
La Chanson de Walther
Waltharii poesis
Sophie Albert, Silvère Menegaldo et Francine Mora (dir.)
2009
Wigalois, le chevalier à la roue
Roman allemand du xiiie siècle de Wirnt de Grafenberg
Wirnt de Grafenberg Claude Lecouteux et Véronique Lévy (trad.)
2001