Texte I
Kentigern et Lailoken
Titus A. XIX folios 74-75 (version originale)
p. 176-183
Texte intégral
1Eo quidem in tempore quo beatus Kentegernus heremi deserta frequentare solebat. contigit die quadam illo in solitudinis arbusto solicite orante. vt quidam demens nudus et hirsutus et ab omni bono destitutus. quasi quidam toruum furiale transitum faceret secus eum qui Lailoken vocabatur. quem quidam dicunt fuisse Merlynum. qui erat Britonibus quasi propheta singularis. sed nescitur.
2Quem cum vidisset sanctus Kentegernus. fertur eum in dicendo taliter conuenisse. Adiuro te qualiscunque es creatura dei per patrem et filium et spiritum sanctum. si ex parte dei es et in deum credis, vt mecum loquaris. exprimens quis es et cur in hac solitudine soliuagus siluestribus comitaris bestijs. At concito demens cursum cohercens, respondit. Ego sum christianus licet tanti nominis reus. in hac solitudine dira paciens fata que pro peccatis meis mihi sunt cum feris predestinata. quoniam non sum dignus inter domines mea punire peccamina. Eram enim cedis omnium causa interemptorum qui interfecti sunt in bello. cunctis in hac patria constitutis satis noto (Ms.-a). quod erat in campo qui est inter Lidel et Carwannok. in quo etiam prelio, celum super me dehiscere cepit. Et audiui quasi fragorem maximum, vocem de celo mihi dicentem. Lailochen. Lailochen. quia tu solus omnium istorum interfectorum reus es sanguinis, tu solus cunctorum scelera punies. Angelis enim Sathane traditus vsque in diem mortis me. conuersacionem habebis inter bestias siluestres. Cum autem ad vocem quam audiui meum direxi intuitum, vidi splendorem nimium quem natura humana sustinere non potuit. Vidi etiam innumerabiles phalanges exercitus in aera [aere ?] fulguri similes chorusco, lanceas igneas. et tela scintillancia in manibus tenentes, que crudelissime in me vibrabant. Vnde extra meipsum conuersum, spiritus malignus me arripuit. ferisque siluestribus sicut ipse contemplaris predestinauit. Et hijs dictis prosiluit in loco [loca ?] inde nemorum infrequentia. feris duntaxat ac auibus nota. De cuius miseria Kentegernus beatus valde compassus, procidit in faciem suam super terram dicens : Domine Jhesu, Hic miserorum miserrimus hominum. quomodo in bac squalenti degit solitudine inter bestias vt bestia. nudus et profugus et herbarum tantum pabulo pastus. Sete et pili sunt feris ac bestijs tegmina naturalia herbarumque virecta. radices et folia, propria cibaria. Hic frater noster formam. nuditatem. carnem sanguinem et fragilitatem. sicut vnus habens ex nobis, omnibus caret quibus humana indiget natura. preter duntaxat aerem communem. Quomodo igitur pre fame et algore et inediarum vniuersitate inter bestias viuit siluestres ?
3Fleuit igitur pietatis lacrimis genas profusus pius presul Kentegernus, solito arcius. pro dei amore. solitudinari se tradens discipline. Opitulabatur etiam domino precibus obnixis. pro illo siluestri homine. misero immundo et energuminoso, vt calamitates et erumpne quas paciebatur hic in corpore. sue subsisterent anime refrigerium in futuro. Hic autem demens vt fertur. postmodum de solitvdinibus sepius veniens. sedebat super quandam rupem procliuam. que eminet trans torrentem Mellodonor quasi in prospectu Glascu. ad aquilon[al]em partem eiusdem loci ecclesie, multociens inquietauit clamoribus horrisonis sanctum Kentegernum et clericos eius. diuine contemplacionis operi vacantes. Presagauit enim ibi multa futura ac si propheta. Sed quia nunquam repetere solebat que predixerat. quamquam erant valde obscura. et quasi non intelligibilia ; nullus ei credere presumebat. Sed quasi verba nugatoria quedam retinebant et scripture commendabant. In die autem qua de huius mundi miserijs migrare debuerat. demens iste vt sueuit ad rupem peruenit prefatam. beato Kentegerno missam mane celebrante. eiulans et clamans. magnaque voce rogitans, vt ab illo christi corpore muniri et sanguine mereretur ; antequam de hoc seculo transitum faceret. Cuius clamoris irreuerenciam beatus Kentegernus cum ferre non posset ; misit aliquem clericum qui silencium illi indiceret. Cui miser felix pijs et mitibus verbis respondens. ait. Vade precor domine mi ad beatum Kentegernum. et eius gracie caritatis opitulare, quatenus viatico me dominico munire dignetur. quoniam de hoc seculo nequam, hodie per illum feliciter transibo. Cum autem episcopus hec ab ore clerici audisset, pie subridens dixit circumstantibus. pro energumino vociferante. illi obnixe supplicantibus. Nonne vos omnes ceterosque nonnullos miser iste suis sepe verbis seduxit. vitamque energuminosam inter feras siluestres multis annis deduxit. nec communionem christianam nouit ? Quapropter mihi non credo esse salubre tantum illi munus donare. Sed perge inquit cuidam clerico suorum et interroga eum de qua morte morietar, et si hodie sit moriturus. Perrexit igitur clericus dicens deme[n]ti. sicut iniunctum ei fuerat ab episcopo. Cui respondit demens. Quia hodie lapidibus obrutus et fustibus defungar. Clericus vero regressus ad episcopum, dixit ei quod audierat ab ore dementis. Episcopus autem regredere inquit ad clericum dicens. quoniam non credo huic sermoni. quod ita sit moriturus. Sed dicat verius quando et qua morte morietar. Hoc autem dixit episcopus. si forte miser ille verax et in sermone stabilis. saltem in vltimo die vite eius inueniri posset, quia nunquam eundem quem prius dixerat. solebat repetere sermonem, sed semper in obliquo per transuersum coniecturare. Interrogatus igitur a clerico iterum, demens dixit. Hodie corpus meum perforabitur veru ligneo acuto. et sic deficiet spiritus meus. Regressus denuo clericus ad episcopum, dixit quod ab amente audierat. Episcopus autem conuocatis clericis suis, dixit. Modo quoque vos ipsi audistis, quia in nullo verbo seruat modum, quapropter timeo fauere eius peticioni. Dixerunt ergo clerici eius. Domine pater venerande ne irascaris nobis. si adhuc semel pro illo, dileccioni vestre opitulemur. Probetur adhuc tercio si forte in aliquo verbo fidelis valeat inveniri. Episcopus igitur tercio mittens clericum, interrogauit miserum felicem qua nece vitam finiret. Demens vero ita respondit Hodie in vndis absor[p]tus. vitam presentem terminabo. Ad quod responsum clericus nimium indignatus dixit. Stulte agis frater inepte cum sis homo fallax et mendax. quod ab homine sancto et verace. poscis muniri cibo spiritual, quem tantum fidelibus ac iustis licet dari. Miser autem demens sed iam felix. recuperato sensu a domino in lacrimis rediuiuis statim prorumpens, dixit. Heu mihi miserrimo. domine Jhesu. quamdiu fata tam dira perpeciar ? quamdiu tot tormentis afficiar ? Cur etiam modo a fidelibus tuis sum repudiatus. cum hue a te sim destinates ? Ecce non credunt verbis meis. cum nichil aliud illis prefatus sim, quam quod mihi tu inspirasti. Conuersus igitur ad clericum dixit. veniat quam maxime obsecro ad me episcopus ipse, cuius patrocinio a domino in hac die precipue sum delegatus. et afferat secum sacrosanctum quod postulo viaticum. et audiet mandatum quod deus dignatus est illi per me significare. Venit igitur episcopus. multis clericorum precibus superatus, deferens secum panem et vinum sacratissimum. Quo appropinquante, descendens miser felix de rupe cecidit in faciem suam ante pedes episcopi. in huiusmodi verba prorumpens. Salue pater venerande. summi regis miles electe. Ego sum miser ille inermis. qui olim tibi in heremo apparens, fata mea soliuagus et erroneus. angelis adhuc sathane traditus. Sed et a te per deum viuum et verum in nomine trinitatis coniuratus, causam mee calamitatis enarraui. Pro cuius etiam erumpnis et miserijs pietate sauciatus si retines ; domino cum lacrimis preces fudisti. quatenus omnes angustias et infortunia. que in hoc seculo paciebar in corpore, in gaudium mihi conuerteret sempiternum. recolens nimirum apostoli verba dicentis, quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que reuelabitur in electis dei. Et quia oraciones tuas mei misertus exaudiuit dominus, hodie in meipsum reuersum. et in deum patrem omnipotentem. sicut decet christianum [fidei ?] chatholice credentem vt verbis meis credas. hijs signis munitum, tibi hodie pre ceteris electis specialius me misit. vt per suscepcionem sacrosancti corporis et sanguinis eius ad illum hodie me remittas. Cum autem audisset beatus presul Kentegernus illum hunc esse. qui dudum in heremo illi apparuit. et alla multa ab ipso que in hoc codicello scripta non sunt. de incertis ad certa aliquantulum promotus. pietateque conuictus lacrimis quoque faciem perfusus ; misero deflenti et dei graciam obnixe petenti. respondit benigniter dicens. Ecce ade[st] corpus et sanguis domini nostri Jhesu Christi qui est perpetua viuencium. salus vera in se credencium. gloria eterna se digne sumencium. Quicunque ergo hoc sacramentum digne suscipit, vita viuet et non morietur. Qui autem indigne, morte morietur et non viuet.
4Iccirco si te dignum tanti doni contemplaris, ecce christi mense impositum. Accede tamen cum timore dei. cum omni humilitate ipsum accepturus. Vt ipse Christus te quanquam dignetur suscipere. quoniam nec tibi dare neque audeo prohibere. Miser autem beatus confestim aqua lotus, et vnum deum in trinitate fideliter confessus. accessit humiliter ad altare. et suscepit pura fide ac sincera deuocione incircumscripti sacramenti munimen. Quo percepto, extendens manus ad celum, dixit. Gratias tibi ago domine Jhesu. nam quod optaui sanctissimum, iam consequutus sum sacramentum. et conuersus, dixit ad beatum Kentegernum. Domine si hodie completa fuerit in me vita temporanea. sicut a me accepistis. Regum Britannie prestantissimus. Episcoporum sanctissimus. Comitum nobilissimus, in hoc anno me sequentur. Respondit episcopus. Frater adhuc permanes in simplicitate ma ? Non expers irreu[er]encie ? Igitur vade in pace. et dominus sit tecum. Lailoken autem pontificali benediccione suscepta. prosiluit inde velut capreolus de laqueo venantis ereptus. solitudinis petens letus frutecta. Sed quoniam ea que a domino sunt predestinata nequeunt pretermitti. quin ea oporteat fieri, contigit vt eodem die a quibusdam regis Meldredi pastoribus vsque ad mortem lapidatus ac fustigatus. casum faceret in mortis articulo. vltra oram Trauedis fluminis preruptam. prope opidum Dunmeller. super sudem acutissimam. que in aliqua piscaria erat inserta. et transfixus per medium corpus, inclinato capite in stangno. spiritum sicut prophetauerat. domino transmisit. Hec autem cum cognouisset beatus Kentegernus et clerici eius ; consummata videlicet ita esse. que de se presagierat energuminus ille ; credentes et timentes ea proculdubio fore futura. que de residuis predixerat. ceperunt omnes pauere. et lacrimis genas vberime perfundere. nomenque domini in omnibus collaudare, qui est in sanctis suis semper mirabilis et benedictus in secula seculorum. Amen.
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Arthur, Gauvain et Mériadoc
Récits arthuriens latins du xiiie siècle
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Martine Furno, Claudine Marc et al. (trad.)
2007
La Quête du Saint Graal et la mort d'Arthur
Version castillane
Juan Vivas Vincent Serverat et Philippe Walter (trad.)
2006
Histoire d'Arthur et de Merlin
Roman moyen-anglais du xive siècle
Anne Berthelot (éd.) Anne Berthelot (trad.)
2013
La pourpre et la glèbe
Rhétorique des états de la société dans l'Espagne médiévale
Vincent Serverat
1997
Le devin maudit
Merlin, Lailoken, Suibhne — Textes et études
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Nathalie Stalmans, Philippe Walter et al. (trad.)
1999
La Chanson de Walther
Waltharii poesis
Sophie Albert, Silvère Menegaldo et Francine Mora (dir.)
2009
Wigalois, le chevalier à la roue
Roman allemand du xiiie siècle de Wirnt de Grafenberg
Wirnt de Grafenberg Claude Lecouteux et Véronique Lévy (trad.)
2001