Précédent Suivant

Gaufridi de Monemuta Vita Merlini

p. 56-113


Texte intégral

Fatidici1 vatis rabiem musamque jocosam

Merlini cantare paro. Tu corrige carmen,

gloria pontificum calamos moderando Roberte.

Scimus enim quia te perfudit nectare sacro

5

Philosophia suo fecitque per omnia doctum

ut documenta dates dux et preceptor in orbe.

Ergo meis ceptis faveas vatemque tueri

auspicio meliore velis quam fecerit alter

cui modo succedis merito promotus honori.

10

Sic etenim mores sic vita probata genusque

utilitasque loci clerus populusque petebant,

unde modo felix Lincolnia fertur ad astra.

Ergo te cuperem complecti carmine digno,

sed non sufficio, licet Orpheus et Camerinus

15

et Macer et Marius magnique Rabirius oris

ore meo canerent Musis comitantibus omnes.

At vos consuete mecum cantare Camene

propositum cantemus opus cytharamque sonate.

Ergo peragratis sub multis regibus annis

20

clarus habebatur Merlinus in orbe Britannus.

Rex erat et vates Demetarumque superbis

jura dabat populis ducibusque futura canebat.

Contigit interea plures certamen habere

inter se regni proceres belloque feroci

25

insontes populos devastavisse per urbes.

Dux Venedotorum Peredurus bella gerebat

contra Guennoloum Scocie qui regna regebat,

jamque dies aderat bello prefixa ducesque

astabant campo decertabantque caterve

30

amborum pariter miseranda cede ruentes.

Venerat ad bellum Merlinus cum Pereduro

rex quoque Cumbrorum Rodarcus sevus uterque.

Cedunt obstantes invisis ensibus hostes,

tresque ducis fratres fratrem per bella secuti

35

usque rebellantes cedunt perimuntque phalanges.

Inde per infestas cum tali munere turmas

acriter irruerant subito cecidere perempti.

Hoc viso, Merline, doles tristesque per agmen

commisces planctus tali quoque voce remugis.

40

« Ergo ne sic potuit sors importuna nocere

ut michi surriperet tantos talesque sodales

quos modo tot reges tot regna remota timebant ?

O dubios hominum casus mortemque propinquam

que penes est illos semper stimuloque latenti

45

percutit et miseram pellit de corpore vitam !

O juvenile decus, quis nunc astabit in armis

nunc michi pone latus mecumque repellet euntes

in mea dampna duces incumbentesque catervas ?

Audaces juvenes, vobis audacia vestra

50

eripuit dulces annos dulcemque juventam.

Qui modo per cuneos discurrebatis in armis

obstantesque viros prosternebatis ubique

nunc pulsatis humum rubeoque cruore rubetis ! »

Sic inter turmas lacrimis plangebat obortis

55

deflebatque viros. Nec cessant prelia dira,

concurrunt acies, sternuntur ab hostibus hostes.

Sanguis ubique fluit, populi moriuntur utrinque.

At tandem Britones revocatis undique turmis

conveniunt pariter pariterque per arma ruentes

6o

invadunt Scotos prosternunt vulnera dantes,

nec requieverunt donec sua terga dederunt

hostiles turme per devia diffugientes.

Evocat e bello socios Merlinus et illis

precipit in varia fratres sepelire capella,

65

deplangitque viros nec cessat fundere fletus.

Pulveribus crines spargit vestesque rescindit

et prostratus humi nunc hac illacque volutat.

Solatur Peredurus eum proceresque ducesque,

nec vult solari nec verba precantia ferre.

70

Jam tribus emensis defleverat ille diebus

respueratque cibos, tantus dolor usserat illum.

1 

Inde novas furias cum tot tantisque querelis

Inde novas furias cum tot tantisque querelis

et fugit ad silvas nec vult fugiendo videri,

75

ingrediturque nemus gaudetque latere sub ornis

miraturque feras pascentes gramina saltus.

Nunc has insequitur, nunc cursu preterit illas.

Utitur herbarum radicibus, utitur herbis,

Utitur arboreo fructu morisque rubeti.

80

Fit silvester homo quasi silvis deditus2 esset.

Inde per estatem totam nullique repertus

oblitusque sui cognatorumque suorum

delituit silvis obductus more ferino.

At cum venit yems herbasque tulisset et omnes

85

arboreos fructus nec quo frueretur haberet,

diffudit tales miseranda voce querelas.

« Celi Christe deus, quid agam ? Qua parte morari

terrarum potero cum nil quo vescar adesse

inspicio, nec gramen humi nec in arbore glandes.

90

Tres quater et juges septene poma ferentes

hic steterant mali, nunc non stant. Ergo quis illas

quis michi surripuit, quo devenere repente ?

Nunc illas video, nunc non. Sic fata repugnant

sic quoque concordant cum dant prohibentque videre.

95

Deficiunt nunc poma michi nunc cetera queque.

Stat sine fronde nemus sine fructu, plector utroque

cum neque fronde tegi valeo neque fructibus uti.

Singula bruma tulit pluviisque cadentibus auster.

Invenio si forte napes tellure sub ima,

100

concurrunt avideque sues aprique voraces

eripiuntque napes3 michi quas de cespite vello.

Tu lupe care comes, nemorum qui devia mecum

et saltus peragrare soles vix preteris arva,

et te dura fames et me languere coegit.

105

Tu prior has silvas coluisti, te prior etas

protulit in canos, nec habes nec scis quid in ore

projicias, quod miror ego cum saltus habundet

tot capreis aliisque feris quas prendere posses.

Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus

110

eripuit nervos cursumque negavit habendum.

Quod solum superest, comples ululatibus auras

at resupinus humi consumptos deicis artus. »

Hec inter frutices coriletaque densa canebat

cum sonus ad quemdam pervenit pretereuntem,

115

qui direxit iter quo sermo loquentis in auras

exierat reperitque locum reperitque loquentem.

Quo viso Merlinus abit sequiturque viator

nec retinere virum potuit sic diffugientem.

Inde viator iter repetit quo ceperat ire

120

propositumque tenet casu commotus euntis.

Ecce viatori venit obvius alter ab aula

Rodarchi regis Cumbrorum qui Ganiedam

duxerat uxorem formosa conjuge felix.

Merlini soror ista fuit casumque dolebat

125

fratris et ad silvas at ad arva remota clientes

miserat ut fratrem revocarent, ex quibus unus

obvius huic ibat set et hic sibi protinus ergo.

Convenere simul commiscent mutua verba,

at qui missus erat Merlinum querere querit

130

si vidisset eum silvis aut saltibus alter.

Ule virum talent se conspexisse fatetur

inter dumosos saltus nemoris Calidonis

dumque loqui vellet secum secumque sedere

diffugisse virum celeri per robora cursu.

135

Hec ait, alter abit silvasque subintrat et imas

scrutatur valles montes quoque preterit altos,

querit ubique virum gradiens per opaca locorum.

Fons erat in summo cuiusdam vertice montis

undique precinctus corulis densisque frutectis.

140

Illic Merlinus consederat, inde per omnes

spectabat silvas cursusque jocosque ferarum.

Nuntius hunc scandit tacitoque per ardua gressu

incedit querendo virum, tum denique fontem

Merlinumque videt super herbas pone sedentem

145

dicentemque suas tali sermone querelas.

« O qui cuncta regis, quid est cur contigit ut non

tempora sint eadem numeris distincta quaternis ?

Nunc ver jure suo flores frondesque ministrat,

dat fruges estas autumpnus micia poma.

150

Consequitur glacialis yemps et cetera queque

devorat et vastat pluviasque nivesque reportat.

Singula queque suis arcet leditque procellis

nec permittit humum varios producere flores

aut quercus glandes aut malos punica mala.

155

O utinam non esset hiems aut cana pruina !

Ver foret aut estas, cuculusque canendo rediret

et Philomela pio que tristia pectora cantu

mitigat et turtur conversans federa casta

frondibus inque novis concordi voce volucres

160

cantarent alie que me modulando foverent,

dum nova flore novo tellus spiraret odorem

gramine sub viridi levi quoque murmure fontes

diffluerent juxtaque daret sub fronde columba

sompniferos gemitus irritaretque soporem. »

165

Nuntius audierat vatem rupitque querelas

cum modulis cithare quam secum gesserat ultro

ut sic deciperet demulceretque furentem.

Ergo movens querulas digitis et in ordine cordas

talia pone latens dimissa voce canebat.

170

« O diros gemitus lugubris Guendoloene

O miseras lacrimas lacrimantis Guendoloene !

Me miseret misere morientis Guendoloene !

Non erat in Waliis mulier formosior illa.

Vincebat candore deas foliumque ligustri

175

vernantesque rosas et olentia lilia prati.

Gloria vernalis sola radiebat in illa

sidereumque decus geminis gestabat ocellis

insignesque comas auri fulgore nitentes.

Hoc totum periit, periit decor omnis in illa

180

et color et facies nivee quoque gloria carnis.

Non est quod fuerat multis meroribus acta,

nescit enim quo dux abiit vita ne fruatur

an sit defunctus Languet miserabilis inde

totaque deperiit longo liquefacta dolore.

185

Collacrimatur ei paribus Ganieda querelis

amissumque dolet sine consolamine fratrem.

Hec fratrem flet et illa virum. Communiter ambe

fletibus incumbunt et tristia tempora ducunt.

Non cibus ullus eis nec sompnus nocte vagantes

190

sub virgulta fovet, tantus dolor arcet utramque.

Non secus indoluit Sidonia Dido solutis

classibus Enee tunc cum properaret abire.

Cum non Demophoon per tempora pacta rediret

taliter ingemuit flevitque miserrima Phillis.

195

Briseis absentem sic deploravit Achillem.

Sic soror et conjux collamentantur et ardent

funditus internis cruiciatibus usque dolendo. »

In fidibus4 querulis dicebat talia cantans

nuntius et modulo vatis demulserat aures

200

micior ut fieret congauderetque canenti.

Ocius assurgit vates juvenemque jocosis

affatur verbis iterumque movere precatur

cum digitis cordas elegosque sonare priores.

Admovet ille lire digitos jussumque reformat

205

carmen item cogitque virum modulando furorem

ponere paulatim cithare dulcedine captum.

Fit memor ergo sui recolitque quod esse solebat

Merlinus furiasque suas miratur et odit.

Pristina mens rediit, rediit quoque sensus in illo

210

et gemit ad nomen motus pietate sororis

uxorisque simul mentis ratione recepta

conducique petit Rodarchi regis ad aulam.

Paruit alter ei silvasque subinde relinqunt

et veniunt pariter letantes regis in urbem.

215

Ergo fratre suo gaudet regina recepto

proque sui reditu fit conjunx leta mariti.

Oscula certatim geminant et brachia circum

colla viri flectunt tanta pietate moventur.

Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore,

220

totaque turba domus proceres letantur in urbe.

At postquam tantas hominum Merlinus adesse

inspexit turmas, nec eas perferre valeret.

Cepit enim furias iterumque furore repletus

ad nemus ire cupit furtimque recedere querit.

225

Tunc precepit eum posito custode teneri

Rodarchus citharaque suos mulcere furores,

astabatque dolens verbisque precantibus illum

orabat ratione frui secumque manere

nec captare nemus nec vivere more ferino

230

velle sub arboribus dum regia sceptra tenere

posset et in populos jus exercere feroces.

Hinc promittit ei se plurima dona daturum,

afferique jubet vestes volucresque canesque

quadrupedesque citos aurum gemmasque micantes

235

pocula que sculpsit Guielandus in urbe Sigeni.

Singula pretendit vati Rodarchus et offert

et monet ut maneat secum silvasque relinquat.

Talia respondens spernebat munera vates.

« Ista duces habeant sua quos confundit egestas

240

nec sunt contenti modico set maxima captant.

Hiis nemus et patulas Calidonis prefero quercus

et montes celsos subtus virentia prata.

Illa michi non ista placent. Tu talia tecum

rex Rodarche feras. Mea me Calidonis habebit

245

silva ferax nucibus quam cunctis prefero rebus. »

Denique cum nullo potuisset munere tristem

rex retinere virum, forti vincire cathena

jussit ne peterit nemorum deserta solutus.

Ergo cum sensit circum se vincula vates

250

nec liber poterat silvas Calidonis adire,

protinus indoluit tristisque tacensque remansit

leticiamque suis subtraxit vultibus omnem

ut non proferret verbum risumque moveret.

Interea visura ducem regina per aulam

255

ibat, et ut decuit rex applaudebat eunti

perque manum suscepit eam jussitque sedere

et dabat amplexus et ad oscula labra premebat,

convertensque suos in eam per talia vultus

vidit in illius folium pendere capellis.

260

Ergo suos digitos admovit et abstulit5 illud

et projecit humi letusque jocatur amanti.

Flexit ad hoc oculos vates risumque resolvit

astantesque viros fecit convertere vultus

in se mirantes quoniam ridere negarat.

265

Rex quoque miratur percunctaturque furentem

tam subito facti causas edicere risus

adjecitque suis donaria plurima verbis.

Ille tacet differtque suos exponere risus.

At magis atque magis precio precibusque movere

270

instabat Rodarchus eum. Tum denique vates

indignatus ei pro munere talia fatur.

« Munus avarus amat cupidusque laborat habere.

Hii faciles animos flectunt quocunque jubentur.

Munere corrupti quod habent non sufficit illis.

275

At michi sufficiunt glandes Calidonis amene

et nitidi fontes per olentia prata fluentes.

Munere non capior, sua munera tollat avarus,

et nisi libertas detur repetamque virentes

silvarum valles, risus aperire negabo. »

280

Ergo cum nullo potuisset munere vatem

flectere Rodarchus nec cur risisset haberet,

confestim sua vincla viro dissolvere jussit

datque potestatem nemorum deserta petendi

ut velit optatam risus expromere causam.

285

Tunc Merlinus ait, gaudens quia possit abire,

« Iccirco risi quoniam Rodarche fuisti

facto culpandus simul et laudandus eodem,

dum traheres folium modo quod regina capillis

nescia gestabat fieresque fidelior illi

290

quam fuit illa tibi quando virgulta subivit

quo suus occurrit secumque coivit adulter,

dumque supina foret sparsis in crinibus hesit

forte jacens folium quod nescius eripuisti. »

Ergo super tali Rodarchus crimine tristis

295

fit subito vultumque suum divertit ab illa

dampnabatque diem qua se conjunxerat illi.

Mota set illa nichil vultu ridente pudorem

celat et alloquitur tali sermone maritum.

« Cur tristaris, amans ? Cur sic irasceris ab re

300

meque nec ex merito dampnas, credisque furenti

qui ratione carens miscet mendacia veris ?

Multociens qui credit ei fit stulcior illo.

Excipe nunc igitur ne sim decepta, probabo

quod sit delirus, quod non sit vera locutus. »

305

Ut plures alii fuerat puer unus in aula.

Hunc cum prospiceret convolvit protinus artem

ingeniosa novam qua vult convincere fratrem.

Inde venire jubet puerum, fratremque precatur

qua moriturus erit pueri predicere mortem.

310

Ergo frater ei, « Soror 0 carissima », dixit,

« hic morietur homo de celsa rupe ruendo. »

Illa sub bec ridens puero precepit abire

et quibus indutus fuerat deponere vestes

et vestire novas longosque recidere crines,

315

sicque redire jubet ut eis appareat alter.

Paruit ergo puer, rediit nam talis ad illos

qualis erat jussus mutata veste redire.

Mox iterum fratrem regina precatur et infit,

« Que mors huius erit narra, dilecte, sorori. »

320

Tunc Merlinus ait, « Puer hic cum venerit etas

mente vagans forti succumbet in arbore morti. »

Dixerat illa suum sic est affata maritum,

« Siccine te potuit falsus pervertere vates

ut crimen tantum me commisisse putares ?

325

Ac si scire velis qua sit ratione locutus,

hoc nunc de puero censebis ficta fuisse

que de me dixit dum silvas possit adire.

Absit ut hoc faciam ! Castum servabo cubile

castaque semper ero dum flabit spiritus in me.

330

Illum convici pueri de morte rogatum.

Nunc quoque convincam, tu sedulus arbiter esto. »

Hec ait et tacite puerum secedere jussit

vesteque feminea vestire sicque redire.

Mox puer abcessit jussumque subinde peregit,

335

et sub feminea rediit quasi femina veste

et stetit ante virum, cui sic regina jocando,

« Eya, frater, » ait, « dic mortem virginis huius ».

« Hec virgo nec ne, » dixit, « morietur in ampne »,

frater ei, movitque sua ratione cachinnum

340

régi Rodarcho, quoniam de morte rogatus

unius pueri tres dixerat esse futuras.

Ergo putabat eum de conjuge falsa locutum,

nec credebat ei sed contristatur et odit

quod sibi crediderat quod condempnarat amantem.

345

Id regina videns veniam dat et oscula jungit,

et blanditur ei letum quoque reddidit illum.

Cogitat interea silvas Merlinus adire

egressusque domum portas aperire jubebat.

Set soror obstabat lacrimisque rogabat obortis

350

ut secum remaneret adhuc tollatque furorem.

Improbus ille suis non vult desistere ceptis,

set perstat reserare fores et abire laborat,

et fremit et pugnat famulosque fremendo coartat.

Denique cum nullus posset retinere volentem

355

ire virum, jussit cicius regina venire

eius ad abcessum absentem Guendoloenam.

Illa venit suplexque virum remanere precatur.

Spernit at ille preces nec vult remanere nec illam

sicut erat solitus gaudenti cernere vultu.

360

Illa dolet fletuque fluit laniatque capillos,

et secat ungue genas et humi moriendo volutat.

Id regina videns affatur taliter illum.

« Hec tua que moritur sic pro te Guendoloena,

quid faciet ? Dabiturve viro viduamve manere

365

precipis, aut tecum quocumque recesseris ire ?

Ibit enim tecumque nemus nemorisque virentes

leta colet saltus, dum te pociatur amante. »

Vocibus hiis igitur respondit talia vates,

« [Nolo soror pecudem patulo que fonds hiatu

370

Diffundit latices ut uirginis urna sub estus

Nec curam mutabo meam uelut orpheus olim

Quando suos calathos pueris commisit habendos

Euridice stigias plus quam transnauit harenas]

Mundus ab alterutro veneris sine labe manebo.

375

Huic igitur detur nubendi justa facultas

arbitrioque suo quem gestit ducere ducat.

Precaveat tamen ipse sibi qui duxerit illam

obvius ut numquam michi sit nec cominus astet,

set se divertat ne si michi congrediendi

380

copia prestetur vibratum sentiat ensem.

Cumque dies aderit sollempni lege jugali

diverseque dapes convivis distribuentur,

ipsemet interero donis munitus honestis

ditaboque datam profuse Guendoloenam ».

385

Dixerat atque vale gradiens subjunxit utrique

et peciit silvas nullo prohibente cupitas.

Guendoloena manet spectans in limine tristis

et regina simul casuque moventur amici.

Miranturque nimis rerum secreta furentem

390

nosse virum veneremque sue scivisse sororis.

Mentitumque tamen pueri de morte putebant

quam dixit ternam6 cum dicere debuit unam.

Inde diu sua visa fuit vox vana per annos

donec ad etatem venit puer ille virilem.

395

Tum cunctis patefacta fuit multisque probata.

Nam dum venatum canibus comitantibus iret,

aspexit cervum nemoris sub fronde latentem

dissolvitque canes, qui cervo devia viso

transcendunt complentque suis latratibus auras.

400

Ipsemet urget equum calcaribus insequiturque

nunc cornu nunc ore monens operisque ministros

increpat, atque jubet cursu ciciore venire.

Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis,

juxta quem fluvius subtus per plana fluebat.

405

Hunc fera transcendit fugiens dum venit in amnem

exegitque suas solito de more latebras.

Instigat juvenis montem quoque tramite recto

preterit et cervum per saxa jacentia querit.

Contigit interea dum duceret impetus ipsum

410

labi quadrupedem celsa de rupe virumque

forte per abruptum montis cecidisse sub amnem,

ut tamen hereret pes eius in arbore quadam

et submersa forent sub flumine cetera membra.

Sicque ruit mersusque fuit lignoque pependit,

415

et fecit vatem per terna pericula verum.

Qui nemus ingressus fuerat rituque ferino

vivebat, paciens concrete frigoris alge

sub nive sub pluvia sub iniquo flamine venti,

idque placebat ei pocius quam jura per urbes

420

exercere suas gentesque domare feroces.

Interea ducente viro labentibus annis

cum grege silvestri talem per tempora vitam,

Guendoloena datur nubendi lege marito.

Nox erat et nitide radiabant cornua lune

425

cunctaque convexi splendebant lumina celi.

Purior aer erat solito, nam frigidus atrox

expulerat nubes Boreas celumque serenum

reddiderat sicco detergens nubila flatu.

Sidereum cursum vates spectabat ab alto

430

monte, loquens tacite sub divo talia dicens.

« Quid sibi vult radius Martis, regemne peremptum

portendit noviter rutilans aliumque futurum ?

Sic equidem video, nam Constantinus obivit

ipsiusque nepos scelerata sorte Conanus

435

per patrui jugulum sumpto diademate rex est.

At tu, summa Venus, que certo limite labens

infra zodiacum solem comitaris euntem,

quid tibi cum radio qui duplex ethera findit ?

Discidiumne mei sectus portendit amoris ?

440

Talis enim radius divisos signat amores.

Forsitan absentem me Guendoloena reliquit

alteriusque viri gaudens complexibus heret.

Sic igitur vincor, sic alter fungitur illa,

sic mea jura michi dum demoror eripiuntur.

445

Sic equidem, nam segnis amans superatur ab illo

qui non est segnis nec abest set cominus instat.

At non invideo, nubat nunc omine dextro

utaturque novo me permittente marito,

crastina cumque dies illuxerit, ibo feramque

450

mecum munus ei promissum quando recessi. »

Dixerat, et silvas et saltus circuit omnes

cervorumque greges agmen collegit in unum

et damas capreasque simul cervoque resedit,

et veniente die compellens agmina pre se

455

festinans vadit quo nubit Guendoloena.

Postquam venit eo pacienter stare coegit

cervos ante fores proclamans, « Guendoloena,

Guendoloena veni ! Te talia munera spectant. »

Ocius ergo venit subridens Guendoloena,

460

gestarique virum cervo miratur et illum

sic parere viro, tantum quoque posse ferarum

uniri numerum, quas pre se solus agebat

sicut pastor oves quas ducere suevit ad herbas.

Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra

465

in solio mirans equitem risumque movebat.

Ast ubi vidit eum vates animoque quis esset

calluit, extemplo divulsit cornua cervo

quo gestabatur vibrataque jecit in ilium,

et caput illius penitus contrivit eumque

470

reddidit exanimem vitamque fugavit in auras.

Ocius inde suum talorum verbere cervum

diffugiens egit silvasque redire paravit.

Egrediuntur ad hec ex omni parte clientes

et celeri cursu vatem per rura sequuntur.

475

Ille quidem velox sic precurrebat ut isset

ad nemus intactus nisi previus amnis obesset.

Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet,

elapsus rapida cecidit Merlinus in unda.

Circueunt ripas famuli capiuntque natantem

480

adducuntque domum vinctumque dedere sorori.

Captus item vates fit tristis et optat obire

ad silvas pugnatque suos dissolvere nexus,

et ridere negat potumque cibumque refutat

tristiciaque sua tristem facit esse sororem.

485

Ergo videns illum Rodarchus pellere cunctam

leticiam nec velle dapes libare paratas,

educi precepit eum miseratus in urbem

per fora per populos ut letior esset eundo

resque videndo novas que vendebantur ibidem.

490

Ergo vir eductus dum progrederetur ab aula,

inspicit ante fores famulem sub paupere cultu

qui servabat eas poscentem pretereuntes

ore tremente viros ad vestes munus emendas.

Mox stetit et risit vates miratus egentem.

495

Illinc progressus nova calciamenta tenentem

spectabat juvenem commercantemque tacones.

Tune iterum risit renuitque diutius ire

per fora spectandus populis quos inspiciebat.

At nemus optabat quod crebro respiciebat

500

quo nitebatur vetitos divertere gressus.

Inde domum famuli redeunt ipsumque cachinnum

bis movisse ferunt, silvas quoque velle redire.

Ocius ergo volens Rodarchus scire quid esset

quod portendisset risu, dissolvere nexus

505

ilico jussit ei concedens posse reverti

ad solitas silvas si risus exposuisset.

Letior assistens respondit talia vates.

« Janitor ante fores tenui sub veste sedebat

et velut esset inops rogitabat pretereuntes

510

ut largirentur sibi quo vestes emerentur.

Ipsemet interea subter se denariorum

occultos cumulos occultus dives habebat.

Illud ego7 risi, tu terram verte sub ipso,

nummos invenies servatos tempore longo.

515

Illinc ulterius versus fora ductus ementem

calciamenta virum vidi pariterque tacones,

ut postquam dissuta forent usuque forata

illa resarciret primosque pararet ad usus.

Illud item risi, quoniam nec calciamentis

520

nec [superaddet eis]8 miser ille taconibus uti

postmodo compos erit, quia jam submersus in undis

fluctuat ad ripas. Tu vade videre, videbis. »

Dicta probare viri cupiens Rodarchus ad ampnem

circumquaque suos jubet ocius ire clientes,

525

ut si forte virum per proxima littora talem

demersum videant festina voce renarrent.

Jussa ducis peragunt, nam flumina circumeuntes

submersum juvenem squalentes inter harenas

invenieunt redeuntque domum regique renarrant.

530

At rex interea forium custode remoto

suffodit et vertit terram reperitque sub ipsa

thesaurum positum vatemque jocosus adorat.

His igitur gestis vates properabat abire

ad solitas silvas populos exosus in urbe.

535

Precipiebat ei secum regina manere

optatumque nemus postponere donec abirent

que nunc instabant candentis frigora brume

atque rediret item teneris cum fructibus estas,

unde frui posset dum tempora sole calerent.

540

Ille repugnabat, verbis et talibus illam

alloquitur cupiens secedere frigore spreto.

« O dilecta soror, quid me retinere laboras ?

Non me bruma suis poterit terrere procellis,

non gelidus Boreas cum flatu sevit iniquo

545

balantumque greges subita cum grandine ledit,

non cum turbat9 aquas diffusis imbribus Auster,

quin nemorum deserta petam saltusque virentes.

Contentas modico potero perferre pruinam.

Illic arboreis sub frondibus inter olentes

550

herbarum flores estate jacere juvabit.

Ne tamen esca michi brumali tempore desit,

in silvis compone domos adhibeque clientes

obsequiumque michi facient escasque parabunt

cum tellus gramen fructumque negaverit arbor.

555

Ante domos alias unam compone remotam

cui sex dena decem dabis hostia totque fenestras,

per quas ignivomum videam cum Venere Phebum

inspiciamque polo labentia sydera noctu,

que me de populo regni ventura docebunt,

560

totque notatores que dicam scribere docti

assint et studeant carmen mandare tabellis.

Tu quoque sepe veni, soror o dilecta, meamque

tunc poteris relevare famem potuque ciboque. »

Dixit et ad silvas festinis gressibus ivit.

565

Paruit ergo soror nam jussam condidit aulam

atque domos alias et quicquid jusserat illi.

Ille quidem dum poma manent Phebusque per astra

altius ascendit gaudet sub fronde manere

ac peragrare nemus zephiris mulcentibus ornos.

570

Tune veniebat yems rigidis hirsuta procellis

que nemus et terras fructu spoliabat ab omni

deficeretque sibi pluviis instantibus esca.

Tristis et esuriens dictant veniebat ad aulam.

Illic multociens aderat regina dapesque

575

et potum pariter fratri gavisa ferebat,

qui postquam variis sese recreaverat escis

mox assurgebat complaudebatque sorori.

Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat

talia dum caneret que tunc ventura sciebat.

580

« O rabiem Britonum, quos copia diviciarum

usque superveniens ultra quam debeat effert !

Nolunt pace frui, stimulis agitantur Herinis.

Civiles acies cognataque prelia miscent.

Ecclesias Domini paciuntur habere ruinam

585

pontificesque sacros ad regna remota repellunt.

Cornubiensis apri conturbant queque nepotes.

Insidias sibimet ponentes ense nephando,

interimunt sese, nec regno jure potiri

expectare volunt regni diademate rapto.

590

Ullis quartus erit crudelior asperiorque.

Hunc lupus equoreus debellans vincet et ultra

Sabrinam victum per barbara regna fugabit.

Idem Kaerkeri circumdabit obsidione

passeribusque domos et menia trudet ad imum.

595

Classe petet Gallos set telo regis obibit.

Rodarchus moritur, post quem discodia longa

Scotos et Cumbros per longum tempus habebit

donec crescenti tribuatur Cumbria denti10.

Cambri Gewissos post illos Cornubienses

600

afficient bello nec eos lex ulla domabit.

Kambria gaudebit suffuso sanguine semper.

Gens inimica deo, quid gaudes sanguine fuso ?

Kambria compellet fratres committere pugnas

et dampnare suos scelerata morte nepotes.

605

Scotorum cunei trans Humbrum sepius ibunt

obstantesque viros periment pietate remota,

non impune tamen, nam cesus ductor obibit.

Nomen habebit equi qui fiet sevus in illo.

Finibus ex nostris heres expulsus abibit.

610

Scote, reconde tuos quos nudas ocius enses,

vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci.

Corruet urbs Alclud nec eam reparabit in evum

rex aliquis donec subdatur Scottus apello11.

Urbs Loel spoliata suo pastore vacabit

615

donec reddat ei cambucam12 virga Leonis.

Urbs Sigeni et turres et magna palatia plangent

diruta donec eant ad pristina predia Cambri.

Kaerperis in porta sua menia rupta videbit

donec eam locuples cum vulpis dente reformet.

620

Urbs Rutupi portus in litore strata jacebit.

Restaurabit eam galeata nave Ruthenus.

Menia Menevie reparabit quintus ab illo

per quem palla sibi reddetur dempta per annos,

inque tuo, Sabrina, sinu cadet Urbs Legionum

625

amittetque suos cives per tempora longa.

Hos sibi reddet item cum venerit Ursus in Agno.

Saxonici reges expulsis civibus urbes

rura domosque simul per tempora longa tenebunt.

Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones.

630

Ducenti monachi perimentur in Urbe Leyri,

et duce depulso vacuabit menia Saxo.

Qui prior ex Anglis erit in diademate Bruti

restaurabit item vacuatam cedibus urbem.

Gens fera per patriam prohibebit crisma sacrare

635

inque Dei domibus ponet simulachra deorum.

Postmodo Roma Deum reddet mediante cuculla

rorabitque domos sacro sacer imbre sacerdos,

quas renovabit item pastoribus intro locatis.

Legis divine servabunt jussa subinde,

640

plures ex illis et celo jure fruentur.

Id violabit item gens impia plena veneno

miscebitque simul violenter fasque nephasque.

Vendet in extremos fines trans equora natos

cognatosque suos iramque Tonantis inibit.

645

O scelus infandum, quem conditor orbis honore

celi dignatus cum libertate creavit,

illum more bovis vendi ducique ligatum !

Cessabis miserande Deo13 qui proditor olim

in dominum fueras cum primum regna subisti.

650

Classe supervenient Daci populoque subacto

regnabunt breviter propulsatique redibunt.

His duo jura dabunt quos ledet acumine caude

federis oblitus pro sceptri stemate Serpens.

Indeque Neustrenses ligno trans equora vecti

655

vultus ante suos et vultus retro ferentes

ferratis tunicis et acutis ensibus Anglos

acriter invadent, periment campoque fruentur.

Plurima regna sibi submittent atque domabunt

externas gentes per tempora donec Erinus

660

circumquaque volans virus diffundet in ipsos.

Tum pax atque fides et virtus omnis abibit,

undique per patrias committent prelia cives

virque virum prodet, non invenietur amicus.

Conjuge despecta meretrices sponsus adibit

665

sponsaque cui cupiet despecto conjuge nubet.

Non honor ecclesiis servabitur, ordo peribit.

Pontifices tunc arma ferent, tunc castra sequentur,

in tellure sacra turres et menia ponent

militibusque dabunt quod deberetur egenis.

670

Diviciis rapti mundano tramite current

cripientque Deo quod sacra tyara vetabit.

Tres diadema ferent post quos favor ille novorum.

Quartus erit sceptris pietas cui leva nocebit

donec sit genitore suo vestitus ut apri

675

dentibus accinctus galeati transeat umbram.

Quatuor ungentur vice versa summa petentes,

et duo succedent qui sic diadema rotabunt

ut moveant Gallos in se fera bella movere.

Sextus Hibernenses et eorum menia vertet,

680

qui pius et prudens populos renovabit et urbes.

Hec Vortigemo14 cecini proxilius olim

exponendo duum sibi mistica bella draconum

in ripa stagni quando consedimus hausti.

At tu vade domum morientem visere regem,

685

o dilecta soror, Thelgesinoque venire

precipe namque loqui desidero plurima secum.

Venit enim noviter de partibus Armoricanis

dulcia quo didicit sapientis dogmata Gilde. »

It Ganieda domum Thelgesinumque reversum15

690

defunctumque ducem reperit tristesque clientes.

Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos

et laniat crines et profert talia dicens.16

« Funera Rodarchi, mulieres, plangite mecum

ac deflete virum qualem non protulit orbis

695

hactenus in nostro quantum discernimus evo.

Pacis amator erat, populo nam jura feroci

sic dabat ut nulli vis17 inferretur ab ullo.

Tractabat sanctum justo moderamine clerum,

jure regi populos summos humilesque sinebat.

700

Largus erat nam multa dabat, vix quid retinebat.

Omnibus omnis erat faciens quodcumque decebat,

flos equitum regumque decor regnique columpna.

Heu michi qui fueras, inopinis vermibus esca

nunc dams es corpusque tuum putrescit in urna.

705

Sicne cubile tibi post serica pulcra paratur ?

Siccine sub gelido caro candida regia membra

condentur saxo nec eris nisi pulvis et ossa ?

Sic equidem, nam sors hominum miseranda per evum

ducitur ut nequeant ad pristina jura reduci.

710

Ergo nichil prodest pereuntis gloria mundi

que fugit atque redit fallit leditque potentes.

Melle suo delinit apes quod postmodo pungit.

Sic quos demulsit divertens gloria mundi

fallit et ingrate collidit verbere caude.

715

Fit breve quod prestat, quod habet durabile non est,

more fluentis atque transit quodcumque ministrat.

Quid rosa si rutilet, si candida lilia vernent,

si sit pulcher homo vel equus vel cetera plura ?

Ista Creatori non mundo sunt referenda.

720

Felices igitur qui perstant corde piato

obsequiumque Deo faciunt mundumque relinquunt.

Illis perpetuo fungi concedet honore

qui sine fine regit Christus qui cuncta creavit.

Vos igitur proceres vos menia celsa laresque

725

vos nati dulces mundanaque cuncta relinquo,

et cum fratre meo silvas habitabo Deumque

leta mente colam nigri sub tegmine pepli. »

Hec ait atque suo persolvit justa marito

signavitque suam cum tali carmine tumbam.

730

« Rodarchus18 Largus, quo largior alter in orbe

non erat, hic modica magnus requiescit in urna. »

2 

Venerat interea Merlinum visere vatem

tunc Telgesinus19 qui discere missus ab illo

quid ventus nimbusve foret, nam mixtus uterque

735

tunc simul instabant et nubila conficiebant.

Hec documenta dabat socia dictante Minerva.

« Quatuor ex nichilo produxit Conditor orbis

ut fierent rebus precedens causa creandis

materiesque simul concordi pace jugata.

740

Celum, quod stellis depinxit et altius extat

et quasi testa nucem circumdans omnia claudit.

Aera deinde dedit formandis vocibus aptum,

quo mediante dies et noctes sidera prestant,

et mare, quod terras cingit validoque recursu

745

quatuor amfractus faciens sic aera puisat

ut generet ventos qui quatuor esse feruntur.

Vique sua stantem nec se levitate moventem

supposuit terram partes in quinque resectam,

quarum que media est non est habitanda calore

750

extremeque due pre frigore diffugiuntur.

Temperiem reliquis permisit habere duabus.

Has homines habitant volucresque gregesque ferarum.

Utque darent subitas pluvias quo crescere fructus

arboris et terre facerent aspergine miti

755

adjecit celo nubes que sole ministro

sicut utres fluvii occulta lege replentur.

Inde per excelsum scandentes ethera sumptos

diffundunt latices ventorum viribus acte.

Hinc fiunt imbres hinc nix bine grando rotunda

760

cum gelidus madidus movet sua flamina ventus,

qui nubes penetrans quales facit egerit amnes.

Naturamque suam zonarum proximitate

ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc.

Post firmamentum quo lucida sidera fixit

765

ethereum celum posuit, tribuitque colendum

cetibus angelicis quos contemplatio digna

ac dulcedo Dei reficit miranda per evum.

Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco

indicens legem qua certo limite Stella

770

per sibi commissum posset discurrere celum.

Postmodo supposuit lunari corpore fulgens

aerium celum, quod per loca celsa redundat

spirituum cuneis qui nobis compaciuntur

et colletantur dum sic aliterve movemur.

775

Suntque preces hominum soliti perferre per auras

atque rogare Deum quod sit placabilis illis

affectumque Dei sompno vel voce referre

vel signis aliis ut fiant inde scientes.

At cacodemonibus20 post lunam subtus habundat,

780

qui nos decipiunt et temptant fallere docti,

et sibi multociens ex aere corpore sumpto

nobis apparent et plurima sepe sequuntur.

Quin etiam coitu mulieres agrediuntur

et faciunt gravidas generantes more prophano.

785

Sic igitur celos habitatos ordine terno

spiritum fecit, foveant ut singula queque

ac renovent mundum renovato germine rerum.

Et mare per species varias distinxit ut ex se

proferret rerum formas generando per evum.

790

Pars etenim fervet, pars friget et una duabus

temperiem sumens nobis alimenta ministrat.

Ast ea que fervet baratrum cum gentibus acris

circuit et Tetri diversis fluctibus orbem21

secernit refluens ignes ex ignibus augens.

795

Illic descendunt qui leges transgrediuntur

postpositoque Deo quo vult perversa voluntas

incedunt avidi corrumpere quod prohibentur.

Trux ibi stat judex equali lance rependens

cuique suum meritum condignaque debita solvit.

800

Altera que friget pretonsas volvit harenas

quas secum gignit vicino prima vapore

quando suos radios inmiscet Stella Diones.

Hanc perhibent Arabes gemmas generare micantes,

dum peragrat Pisces dum respicit equora flammis.

805

Hec virtute sua populis gestantibus ipsas

prosunt et multos reddunt servantque salubres.

Has quoque per species distinxit ut omnia factor

ut discernamus per formas perque colores

cuius sint generis cuius virtutis aperte.

810

Tercia forma maris que nostram circuit orbem

proximitate sua nobis bona multa ministrat.

Nutrit enim pisces et sal producit habunde,

fertque refertque rates commercia nostra ferentes,

unde suo lucro subito fit dives egenus.

815

Vicinam fecundat humum pascitque volucres,

quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse,

dissimilique tamen nature jure moventur.

Plus etenim dominatur eis quam piscibus equor

unde leves excelsa petunt per inane volantes.

820

At pisces suus humor agit reprimitque sub undis,

nec sinit ut vivant dum sicca luce fruuntur.

Hos quoque per species distinxit factor eorum

naturamque dedit distinctis, unde per evum

mirandi fierent egrotantique salubres.

825

Nempe ferunt mullum cohibere libidinis estum,

set reddit cecos jugiter vescentis ocellos.

At qui nomen habet timeos de flore timallus

sic quoniam redolet vescentem sepius illo

protrahit ut tales oleant per flumina pisces.

830

Femineo sexu subtracto jure murenas

esse ferunt cunctas, coeunt tamen ac renovantur

multiplicantque suos alieno germine fetus.

Conveniunt etenim per littora sepius angues

quo degunt faciuntque sonos ac sibila grata,

835

et sic eductis coeunt ex more murenis.

Est quoque mirandum quod semipedalis echinus22

herens cui fuerit fixam quasi litore navem

detinet in ponto nec eam permittet abire

donec discedat tali virtute timendus.

840

Quemque vocant gladium, quia rostro ledit acuto,

sepius hunc nantem metuunt23 accedere navi,

nam si sumptus erit confestim perforat illam

et mergit sectam subito cum gurgite navem.

Fitque suis cristis metuendus serra carinis

845

quas infigit eis dum subnatat atque secatas

deicit in fluctus crista velut ense timendus.

Equoreusque draco qui fertur habere venenum

sub pennis metuendus erit capientibus illum,

et quociens pungit ledit fundendo venenum.

850

Ast alias clades torpedo fertur habere,

nam qui tangit eam viventem protinus illi

brachia cum pedibus torpent et cetera membra

officioque suo quasi mortua destituuntur,

sic solet esse nocens illius corporis aura.

855

Hiis Deus ac aliis ditavit piscibus equor,

adjecitque suis plures in fluctibus24 orbes

quos habitant homines pro fertilitate reperta

quam producit ibi fecundo cespite tellus.

Quarum prima quidem meliorque Britannia fertur,

860

ubertate sua producens singula rerum.

Fert etenim segetes que nobile munus adoris

usibus humanis tribuunt reddendo per annum ;

silvas et saltus et ab hiis stillantia mella,

acrios montes lateque virentia prata,

865

fontes et fluvios, pisces pecudesque ferasque,

arboreos fructus, gemmas, preciosa metalla,

et quicquit prestare solet natura creatrix ;

preterea fontes unda fervente salubres

qui fovet egretos et balnea grata ministrat,

870

at subito sanos pellit languore repulso.

Sic Bladudus25 eos regni dum sceptra teneret

constituit nomenque sue consortis Alaron.

Utilis ad plures laticis medicamine morbos

set mage femineos ut sepius unda probavit.

875

Adjacet huic Thanatos que multis rebus habundat.

Mortifero serpente caret tollitque venenum

si sua cum vino tellus commixta bibatur.

Orchades a nobis nostrum quoque dividit equor.

Hae tres ter dene sejuncto flumine fiunt,

880

bis dene cultore carent alieque coluntur.

Ultima que Thule26 nomen de sole recepit

propter solsticium quod sol estivus ibidem

dum facit avertit radium ne luceat ultra

abducitque dies ut semper nocte perhenni

885

aer agat tenebras, faciat quoque frigore pontum

concretum pigrumque simul ratibusque negatum.

Insula post nostram prestantior omnibus esse

fertur Hibernensis felici fertilitate.

Est etenim major, nec apes nec aves nisi raras

890

educit penitusque negat generare colubres.

Unde fit ut tellus illinc avecta lapisve,

si superaddatur, serpentes tollat apesque.

Gadibus Herculeis adjungitur insula Gades.

Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi

895

stillat, quo gemme fiunt superillita vitra27.

Hesperides vigilem perhibentur habere draconem,

quem servare ferunt sub frondibus aurea poma.

Gorgades habitant mulieres corporis hirci,

que celeri cursu lepores superare feruntur.

900

Argire Crisseque gerant ut dicitur aurum

argentumque simul ceu vilia saxa Corinthus.

Taprobana viret fecundo cespite grata.

Bis etenim segetes anno producit in uno,

bis gerit estatem, bis ver, bis colligit uvas

905

et fractus alios nitidis gratissima gemis28.

Tiles eterno producit vere virentes

flores et frondes per tempora cuncta virendo.

Insula pomorum que Fortunata vocatur

ex re nomen habet quia per se singula profert.

910

Non opus est illi sulcantibus arva colonis,

omnis abest cultus nisi quem natura ministrat.

Ultro fecundas segetes producit et uvas

nataque poma suis pretonso gramine silvis.

Ornnia gignit humus vice graminis ultro redundans,

915

annis centenis aut ultra vivitur illic.

Illic jura novem geniali lege sorores

dant his qui veniunt nostris ex partibus ad se,

quarum que prior est fit doctior arte medendi

exceditque suas forma prestante sorores.

920

Morgen ei nomen didicitque quid utilitatis

gramina cuncta forant ut languida corpora curet.

Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram

et resecare novis quasi Dedalus aera pennis.

Cum vult, est Bristi Carnoti sive Papie,

925

cum vult, in vestris ex aere labitur horis.

Hancque mathematicam dicunt didicisse sorores

Moronoe, Mazoe, Gliten, Glitonea, Gliton,

Tyronoe, Thiten cithara notissima Thiten.

Ulluc post bellum Camblani vulnere lesum

930

duximus Arcturum nos conducente Barintho,

equora cui fuerant et celi sydera nota.

Hoc rectore ratis cum principe venimus illuc,

et nos quo decuit Morgen suscepit honore,

inque suis talamis posuit super aurea regem

935

fulcra29 manuque sibi detexit vulnus honesta

inspexitque diu, tandemque redire salutem

posse sibi dixit, si secum tempore longo

esset et ipsius vellet medicamine fungi.

Gaudentes igitur regem commisimus illi

940

et dedimus ventis redeundo vela secundis. »

3 

Tunc Merlinus ad hec ait, « O dilecte sodalis,

postmodo quanta tulit violato federe regnum

ut modo quod fuerat non sit. Nam sorte sinistra

subducti proceres ac in sua viscera versi

945

omnia turbarunt ut copia diviciarum

fugerit ex patria bonitasque recesserit omnis,

et desolati vacuent sua menia cives.

Insuper incumbit gens Saxona marte feroci30,

que nos et nostras iterum crudeliter urbes

950

subvertit legemque Dei violabit et edes.

Nempe Deus nobis ut corrigat insipientes

has patitur clades ob crimina nostra venire. »

Nondum desierat cum talia protulit alter.

« Ergo necesse foret populo transmittere quemdam

955

et mandate duci festina nave redire,

si jam convaluit, solitis ut viribus hostes

arceat et cives antiqua pace reformet. »

« Non », Merlinus ait, « non sic gens illa recedet

ut semel in nostris ungues infixerit ortis.31

960

Regnum namque prius populosque jugabit et urbes

viribus atque suis multis dominabitur annis.

Tres tamen ex nostris magna virtute resistent,

et multos periment et eos in fine domabunt.

Set non perficient quia sic sententia summi

965

judicis existit, Britones ut32 nobile regnum

temporibus multis amittant debilitate,

donec ab Armorica veniet temone Conanus

et Cadualadrus33 Cambrorum dux venerandus,

qui pariter Scotos Cambros et Cornubienses

970

Armoricosque viros sociabunt federe firmo

amissumque suis reddent diadema colonis,

hostibus expulsis renovato tempore Bruti,

tractabuntque suas sacratis legibus urbes.

Incipient reges iterum superare remotos

975

et sua regna sibi certamine subdere forti. »34

« Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo vivunt, »

Telgesinus ait, « nec tot fera prelia quemquam

inter concives quot te vidisse putamus. »

« Sic equidem, » Merlinus ait, « nam tempore multo

980

vixi multa videns et de nostratibus in se

et de barbarica turbanti singula gente.35

Crimen quod memini cum Constans proditus esset

et defugissent parvi trans equora fratres

Uter et Ambrosius. Ceperunt ilico bella

985

per regnum fieri, quod tunc rectore carebat.

Vortigernus enim consul Gewissus in omnes

agmina ducebat patrias ut duceret illas,

ledens innocuos miseranda clade colonos.

Denique vi subita rapuit diadema peremptis

990

nobilibus multis et regni cuncta subegit.

Ast hii qui fuerant cognato sanguine juncti

fratibus id graviter tolerantes, igne cremare

ceperunt cunctas infausti principis urbes

et turbare suum crudeli milite regnum,

995

nec permiserunt illum cum pace potiri.

Anxius ergo manens cum non obstare rebelli

quivisset populo, parat invitare remotos

ad sua bella viros quibus obvius iret in hostes.

Mox ex diversis venerunt partibus orbis

1000

pugnaces turme, quas excipiebat honore.

Saxona gens etiam curvis advecta carinis

ejus ad obsequium galeato milite venit.

Huic duo prefuerant audaci pectore fratres

Horsus et Hengistus qui prodicione nefanda

1005

postmodo leserunt populos lesereque urbes.

Postquam namque ducem famulatus36 sedulitate

attraxere sibi, cives quoque lite propinqua

viderunt motos leviter quo subdere regem

possent, in populos verterunt arma feroces,

1010

ruperuntque fidem proceres quoque premeditata

fraude necaverunt sedentes ferme vocatos

insimul ut pacem secum fedusque jugarent,

truseruntque ducem nivei trans ardua montis.

Que sibi de regno cepi cantare futura.

1015

Inde domos patrie peragrantes igne cremabant

et nitebantur sibimet submittere cuncta.

At Vortimerus, cum tanta pericula regni

expulsumque patrem Bruti vidisset ab aula,

assensu populi sumpsit diadema feramque

1020

invasit gentem concives dilaniantem,

atque coegit eam per plurima bella redire

in Thanatum, qua classis erat que vexerat illam.

Set dum diffugerent bellator corruit Horsus

et plures alii nostris perimentibus illos.

1025

Inde secutus eos circumdedit obsidione

ilico rex Thanatum terraque marique resistens.

Set non prevaluit, subito nam classe potiti

vi magna fecere viam, ductique per equor

exergere suam festino remige terram.

1030

Ergo triumphato bellis victricibus hoste

fit Vortimerus rector venerandus in orbe

attrectando suum justo moderamine regnum.

Set soror Hengisti successus Renua tales

indignando ferens protectaque fraude venenum

1035

miscuit, existens pro fratre maligna noverca,

et dedit ut biberet fecitque perire bibentem.

Confestimque suo mandavit trans freta fratri

ut remearet item cum tot tantisque catervis

quot sibi pugnaces posset submittere cives.

1040

Sic igitur fecit, nam tantus in agmina nostra

venit ut eriperet cunctis sua predia pregnans37,

et loca per patrias penitus combureret igne.

Hec ita dum fierent, in finibus Armoricanis

Uter et Ambrosius fuerant cum rege Budico.

1045

Jam gladio fiunt cincti belloque probati,

et sibi diversas sociabant undique turmas

ut peterent natale solum gentesque fugarent

quae tunc instabant patriam vastare paternam.

Ergo dedere suas ventoque marique carinas

1050

presidioque suis concivibus applicuerunt.

Nam Vortigernum per Cambrica regna fugatum

inclusumque sua pariter cum turre cremarunt.

Enses inde suos vertere recenter in Anglos

congressique simul vincebant sepius illos

1055

et vice transversa devincebantur ab illis.

Denique consertis magno conamine dextris

instant nostrates, et ledunt acriter hostes

Hengistumque necant Christoque volente triumphant.

Hiis igitur gestis cleri populique favore

1060

Ambrosio regnumque datur regnique corona,

postmodo quam gessit tractando singula juste.

Emensis autem per lustra quaterna diebus,

proditur a medico moriturque bibendo venenum.

Mox germanus ei successit junior Uter,

1065

nec primum potuit regnum cum pace tueri.

Perfida gens etenim demum consueta redire

venerat et solita vastabat cuncta phalange.

Oppugnavit eam sevis congressibus Uter,

et pepulit victam trans equora remige verso.

1070

Mox reformavit posito certamine pacem

progenuitque sibi natum qui postmodo talis

extitit ut nulli fieret probitate secundus.

Arturus sibi nomen erat regnumque per annos

optinuit multos postquam pater Uter obivit,

1075

idque dolore gravi gestum fuit atque labore

et nece multorum per plurima bella virorum.

Nam dum predictus princeps langueret, ab Angla

venerat infidus populus cunctasque per enses

trans Humbrum patrias submiserat ac regiones.

1080

Et puer Arturus fuerat nec debilitate

etatis poterat tantas compescere turmas.

Ergo consilio cleri populique recepto

Armorico regi mittens mandavit Hoelo

ut sibi presidio festina classe rediret.

1085

Sanguis enim communis eos sociabat amorque

alter ut alterius deberet dampna levare.

Mox igitur collegit Hoel ad bella feroces

circumquaque viros et multis milibus ad nos

venit, et Arturo sociatus perculit hostes

1090

sepius agrediens, et stragem fecit acerbam.

Hoc socio securus erat fortisque per omnes

Arturus turmas dum progrederetur in hostes,

quos tandem vicit patriamque redire coegit,

composuitque suum legum moderamine regnum.

1095

Mox quoque submisit post hec certamina Scotos

ac Hibernenses, convertens bella, feroces.

Supposuit patrias illatis viribus omnes,

et Norwegenses trans equora lata remotos

subdidit et Dacos invisa classe petitos.

1100

Gallorum populos ceso Frollone subegit,

cui curam patrie dederat Romana potestas.

Romanos etiam bello sua regna petentes

obpugnans vicit, procuratore perempto

Hyberio Lucio, qui tunc collega Leonis38

1105

induperatoris fuerat jussuque senatus

venerat ut fines Gallorum demeret illi.

Ceperat interea nostrum sibi subdere regnum

infidus custos Modredus desipiensque

illicitam venerem cum conjuge regis agebat.

1110

Rex etenim transire volens, ut fertur, in hostes,

reginam regnumque suum commiserat illi.

Ast ut fama mali tanti sibi venit ad aures,

distulit hanc belli curam patriamque revertens

applicuit multis cum milibus atque nepotem

1115

obpugnans pepulit trans equora diffugientem.

Illic collectis vir plenus prodicione

undique Saxonibus cepit committere pugnam

cum duce, set cecidit deceptus gente prophana

in qua confisus tantos inceperat actus.

1120

O quantas hominum strages matrumque dolores

quarum conciderant illic per prelia nati !

Illic rex etiam letali vulnere lesus

deseruit regnum, tecumque per equora vectus,

ut predixisti, nimpharum venit ad aulam.

1125

Ilico Modredi duo nati regna volentes

subdere quisque ceperunt bella movere

alternaque suos prosternere cede propinquos.

Deinde nepos regis dux Constantinus in illos

acriter insurgens populos laniavit et urbes,

1130

prostratisque simul crudeli morte duobus

jura dedit populo regni diademate sumpto.

Nec cum pace fuit quoniam cognatus in illum

prelia dira movens violavit cuncta Conanus

proripuitque sibi regiones rege perempto,

1135

quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat. »

4 

Hec illo dicente cito venere clientes

et dixere sibi fontem sub montibus illis

erupisse novum laticesque refundere puros,

qui jam manantes longe per concava vallis

1140

girabant saltus refluo cum murmure lapsu.

Mox igitur spectare novum consurgit uterque

festinus fontem visoque resedit in herba

Merlinus laudatque locum limphasque fluentes,

et miratur eas de cespite taliter ortas.

1145

Moxque siti captus se proclinavit in amnes

potavitque libens et tempora proluit unda,

utque per internos alvi stomachique meatus

humor iit laticis subsedavitque vaporem

corporis interni, confestim mente recepta

1150

sese cognovit, rabiem quoque perdidit omnem,

et qui torpuerat per longum tempus in illo

sensus item rediit mansitque quod ante manebat,

sanus et incolumis rursus ratione recepta.

Ergo deum laudans vultus ad sidera tollit

1155

edidit et voces devoto famine taies39.

« O rex siderei quo constat machina celi,

quo mare quo tellus leto cum germine fetus

dantque foventque suos crebroque juvamine prosunt

humano generi profusa fertilitate,

1160

quo sensus rediit mentisque revanuit error !

Raptus eram michimet quasi spiritus acta sciebam

preteriti populi predicebamque futura.

Tunc rerum secreta sciens volucrumque volatus

stellarumque vagos motus lapsusque natantum,

1165

id me vexabat naturalemque negabat

humane menti districta lege quietem.

Nunc in me redii videorque vigore moveri

quo vegetare meos animus consueverat artus.

Ergo, summe pater, tibi sic obnoxius esse

1170

debeo, condignas ut digno pectore laudes

dicam semper agens letus libamina leta.

Bis etenim tua larga manus michi profuit uni

munere dando novum viridi de cespite fontem.

Nam modo possideo latices quibus ante carebam

1175

et reducem capitis sumpsi potando salutem.

Ista set unde venit vis, 0 dilecte sodalis,

ut fons iste novus sic effluit atque reformet

me michi qui fueram quasi vecors hactenus ex me ? »

Telgesinus ait, « Rerum moderator opimus

1180

flumina per species divisit et addidit ultro

cuique suas vires ut prosint sepius egris.

Sunt etenim fontes fluviique lacusque per orbem

qui virtute sua muftis et sepe medentur.

Albula namque rapax Rome Fluit amne salubri,

1185

quem sanare ferunt certo medicamine vulnus.

Manat in Italia fons alter qui Ciceronis

dicitur. Hic oculos ex omni vulnere curat.

Ethiopes etiam stagnum perhibentur habere

quo velut ex oleo facies perfusa nitescit.

1190

Affrica fert fontem qui vulgo Zema40 vocatur.

Potus dat voces subita virtute canoras.

Dat lacus Italie [dictonus]41 tedia vini.

Qui de fonte Chios potant perhibentur hebere.

Fertur habere duos tellus Beotica fontes.

1195

Hic facit inmemores, memores facit ille bibentes.

Continet ipsa lacum tam dira peste nocivum

ut generet furias nimieque libidinis estum.

Fons Cyzicus venerem venerisque repellit amorem.

Campana regione fluunt, ut dicitur, amnes

1200

qui faciunt steriles fecundas flumine poto.

Idem dicuntur furias abolere virorum.

Ethiopum tellus fert rubro flumine fontem.

Qui bibit ex illo limphaticus inde redibit.

Fons Leinus fieri numquam permittit abortum.

1205

Sunt duo Sycilie fontes, steriles facit alter,

alter fecundans geniali lege puellas.

Flumina Thessalie duo sunt virtutis opime.

Hoc potans nigrescit ovis, candescit ab illo,

ast ab utroque bibens variato vellere degit.

1210

Clitumnus lacus est quem continet Umbrica tellus.

Hic aliquando boves fertur producere magnos,

inque Reatina fit equorutn dura palude

unguia confestim dum progrediuntur arenas.

Asphaltite lacu Judee corpora mergi

1215

nequaquam possunt vegetat dum spiritus illa.

At contra stagnum Syden fert Indica tellus

quo res nulla natat set mergitur ilico fundo.

Et lacus est Aloe quo res non mergitur ulla,

omnia set fluitant quamvis sint plumbea saxa.

1220

Fons quoque Marside compellit saxa natare.

Stix fluvius de rupe fuit perimetque bibentes.

Has clades ejus testatur [achadia] tellus.

Fons Ydumeus quater inmutando diebus

mira lege suos fertur variare colores.

1225

Pulverulentus enim viridisque fit ordine verso.

Fit quoque sanguineus, fit limpidus amne decoro.

Ex hiis per ternos unum retinere colorem

asseritur menses semper volventibus annis.

Trogoditis42 lacus est, ejus quoque profluit unda,

1230

ter fit amara die, ter dulci grata sapore.

Epiri de fonte faces ardere feruntur

extincte rursusque suum deponere lumen.

Sic algere die perhibetur fons Garamantum

et vice transversa tota fervescere nocte,

1235

ut neget accessum pre frigore preque calore.

Sunt et aque calide multos fervore minantes43

fervoremque trahunt dum perlabuntur alumen

aut sulphur quibus est vis ignea grata medendi.

His aliisque deus ditavit viribus amnes

1240

ut fierent egris subite medicina salutis

et manifestarent quanta virtute creator

premineat rebus dum sic operatur in illis.

Hos etiam latices summa ratione salubres

esse reor subitamque reor conferre medelam

1245

nunc potuere novo sic erumpendo liquore.

Hii modo sub terra per concava ceca fluebant,

ut plures alii qui submanare feruntur.

Forsitan excursus illorum prepediente

obice vel saxi vel terre pondere lapse.

1250

Retrogradum cursum facientes arbitror illos

paulatim penetrasse solum fontemque dedisse.

Sic plures manare vides iterumque redire

sub terram rursusque suas tenuisse cavernas. »

Hec ita dum gererent, rumor discurrit ubique

1255

in Calidone novum silvis erumpere fontem

sanatumque virum, postquam potavit ab illo,

tempore qui multo rabie corruptus et isdem

extiterat silvis ritu vivendo ferarum.

Mox igitur venere duces proceresque videre

1260

et colletari curato flumine vati.

Cumque statum patrie per singula notificassent

atque rogaretur sua sceptra resumere rursus

et tractare suam solito moderamine gentem,

sic ait, « O juvenes, mea non hoc exigit etas

1265

in senium vergens que sic michi corripit artus

ut vix preteream laxatis viribus arva.

Jam satis exegi longevo tempore letos

glorificando dies, michi dum rideret habundans

copia magnarum profuse diviciarum.

1270

Roboris annosi silva stat quercus in ista

quam sic exegit consumens cuncta vetustas

ut sibi deficiat succus penitusque putrescat.

Hanc ego cum primum cepisset crescere vidi

et glandem de qua processit forte cadentem,

1275

dum super astaret picus ramumque videret44.

Hic illam crevisse sua jam sponte videbam

singula prospiciens, tunc et verebar in istis

saltibus atque locum memori cum mente notavi.

Ergo diu vixi, mea me gravitate senectus

1280

detinuit dudum. Rursus regnare recuso.

Me Calidonis opes viridi sub fronde manentem

delectant pocius quam quas fert India gemme,

quam quod habere Tagus per littora dicitur aurum,

quam segetes Sicule, quam dulcis Methidis uve,

1285

aut celse turres, aut cincte menibus urbes

aut fraglascentes Tirio medicamine vestes.

Res michi nulla placet que me divellere possit

ex Calidone mea me judice semper amena.

Hic ero dum vivam pomis contentus et herbis,

1290

et mundabo meam pia per jejunia carnem

ut valeam fungi vita sine fine perhenni. »45

Hec dum dicebat proceres super ethera cernunt

agmina longa gruum flexo per inane volatu

[ordine girantes per littora certa videre

1295

posset in exstructa liquido super aere turma.]

Hec admirantes Merlinum dicere poscunt

quid certe fuerat quod tali more volarent.

Mox Merlinus eis, « Volucres, ut cetera plura,

natura propria ditavit conditor orbis.

1300

Sic didici multis silvis habitando diebus.

Est igitur natura gruum dum celsa pererrant,

si plures assint, ut earum sepe volatu

aut hanc aut aliam videamus inesse figuram.

Una modo clamando monet servare volando,

1305

turbatus solitis ne discrepet ordo figuris,

cui dum raucescit subit altera deficienti.

Excubias noctis faciunt custosque lapillum

sustinet in digitis dum vult expellere sompnos,

cumque vident aliquos subito clamore citantur.

1310

Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt.

Ast aquile, que nomen habent ab acumine visus,

obtuitus tanti pre cunctis esse feruntur

ut perferre queant non flexo lumine solem.

Ad radium pullos suspendunt, scire volentes

1315

illo vitato ne degener exstet in illis.

In montis sublime manent super equora pennis

aspiciuntque suas imo sub gurgite predas.

Ilico descendunt rapido per inane volatu

et rapiunt pisces ut poscit origo natantis.

1320

Postposito coitu, sine semine sepe mariti

concipit et generat, dictu mirabile, vultur.

Hec per celsa volans aquilarum more cadaver

naribus elatis longe trans equora sentit,

quod quamvis tardo non horret adire volatu

1325

ut sese valeat preda saciare cupita.

Idem centenis robustus vivit in annis.

Nuntia veris avis crepitante ciconia rostro

dicta fovere suos in tantum sedula natos

exuat ut proprias nudato pectore plumas.

1330

Hec cum bruma venit fertur vitare procellas

et fines Asie ductu cornicis adiré.

Pascit eam pullus senio cum deficit etas

quod depavit eum cum debuit ipsa diebus.

Excedit volucres dulci modulamine cunctas

1335

cum moritur cignus nautis gratissimus ales.

Hunc in Hiperboreo perhibent accedere tractu

ad cantum cithare per littora forte sonantis.

Strucio que ponit sub pulvere deserit ova

ut foveantur ibi dum negligat ipsa fovere.

1340

Inde creantur aves radio pro matre cubante.

Ardea cum pluvias tempestatesque perhorret

evolat ad nubes ut tanta pericula vitet.

Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos

sublimem quociens spectant super ethera naute.

1345

Unica semper avis divino munere phenix

in terris Arabum redivivo corpore surgit.

Cumque senescit, adit loca fervidiora calore

solis et ingentes ab aromate jungit acervos

componitque rogum quem crebris motibus ale

1350

succendit, ferturque super penitusque crematur.

Producit volucrem pulvis de corpore facta,

et fit item phenix hac lege novata per evum.

Nidificare volens fert cinnomon cinomolgus

edificatque suum procero robore nidum.

1355

Illinc pennatis homines abducere telis

moverunt cumulum soliti transmittere venum.

Alcion avis est que stagna marina frequentat

edificatque suos hiemali tempore nidos.

Dum cubat, equora sunt septem tranquilla diebus

1360

et venti cessant tempestatesque remisse

inpendunt placidam volucri famulando quietem.

Psitacus humanam proprio modulamine vocem

dum non spectatur prorsus proferre putatur.

Intermiscet “ave” verbis et “chere” jocosis.

1365

Est pelicanus avis pullos consueta necare

et confusa tribus lugere dolore diebus.

Denique supposito laniat sua corpora rostro

et scindens venas educit sanguinis undas,

et vite reduces reddit rorando volucres.

1370

Dum Diomedee lacrimosa voce resultant

et faciunt planctus subitam portendere mortem

dicuntur regum vel magna pericula regni.

Cumque vident aliquem discernunt ilico quid sit,

barbarus an Grecus, nam Grecum plausibus ale

1375

et blandimentis adeunt leteque resultant.

Circueunt alios pennisque feruntur iniquis

horrentique sono velut hostes agrediuntur.

Memnonides quinto semper dicuntur in anno

Memnonis ad tumulum longo remeare volatu

1380

et deflere ducem Troiano Marte peremptum.

Fert quoque mirandam splendens hircinea46 pennam

nocte sub obscura que fulget ut ignea lampas,

atque ministrat iter si preportetur eunti.

Quando nidificat devellit ab arbore picus

1385

clavos et cuneos quos non divelleret ullus,

cujus ab impulsu vicinia tota resultant. »

5 

His igitur dictis, quidam vesanus ad illos

accessit subito, seu sors conduxerat illum.

Terrifico clamore nemus complebat et auras

1390

et quasi sevus aper spumebat bella minando.

Ocius ergo virum capiunt secumque sedere

cogunt ut moveat risusque jocosque loquendo.

Inspiciens igitur vates attendus illum,

quis fuerit recolit gemitumque reducit ad imo

1395

pectore, sic dicens, « Non hec fuit ejus ymago

olim, dum nobis juvenilis floruit etas.

Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles

et quem nobilitas regumque ferebat origo.

Hunc mecum pluresque simul tunc dives habebam,

1400

totque bonis sociis felix censebar eramque.

Accidit interea dum venaremur in altis

montibus Argustli nos devenisse sub una

que patulis ramis surgebat in aera quercu.

Fons ibi manabat viridi circumdatus herba,

1405

cujus erant latices humanis haustibus apti.

Ergo siti pariter correpti sedimus illic

et fonds puros avide libavimus amnes.

Deinde super teneras solito conspeximus herbas

in rivo fontis redolentia poma jacere.

1410

Mox ea collegit qui primus adiverat iste

porrexitque michi subito pro munere ridens.

Ergo distribui data poma sodalibus et me

expertem feci quia non suffecit acervus.

Riserunt alii quibus impertita fuerunt

1415

meque vocant largum cupidis quoque faucibus illa

agrediendo vorant et pauca fuisse queruntur.

Nec mora, corripuit rabies miserabilis istum

et cunctos alios qui mox ratione carentes

more canum sese lacerant mordendo vicissim.

1420

Stridunt et spumant et humi sine mente volutant.

Denique digressi sunt illinc, more lupino

complentes vacuas miseris ululatibus auras.

Hec michi non illis velut estimo poma dabantur,

postmodo seu didici, nam tunc in partibus illis

1425

una fuit mulier que me dilexerat ante

et mecum multis venerem saciaverat annis.

Hanc, post quam sprevi secumque coire negavi,

ut me dampnaret rapuit mox leva voluntas,

cumque movens aditus alios reperire nequiret,

1430

apposuit fonti superillita dona veneni

quo rediturus eram, meditans hac arte nocere

si fruerer pomis in gramine forte reperds.

At me sors melior sic conservavit ab illis,

ut modo predixi. Set eum compellere queso

1435

hoc de fonte novo limphas potare salubres,

ut si forte suam possit rehabere salutem

se cognoscat item mecumque laboret in istis

saltibus in domino dum postera vita manebit. »

Sic igitur fecere duces, sumptoque liquore

1440

redditur ille sibi qui vecors venerat illuc

cognovitque suos subito curatus amicos.

Tunc Merlinus ait, « Tibi nunc constanter eundum

est in agone Dei qui te tibi reddidit ut nunc

ipsemet inspectas, qui per deserta tot annis

1445

ut fera vixisti sine sensu turpis eundo.

Ne modo diffugias fructices ratione recepta

aut virides saltus quos jam limphando colebas,

set mecum maneas ut quos tibi surripiebat

vis verunca dies iterum reparare labores

1450

obsequio domini. Quod erit per singula mecum,

ex hoc nunc commune tibi dum vivit uterque. »

Ergo sub hoc Maeldinus ait, nam nomine tali

dictus erat, « non hoc, pater o venerande, recuso.

Letus enim tecum silvas habitabo deumque

1455

tota mente colam tremulos dum rexerit artus

spiritus iste meos quem te doctore piabo. »

« Sic et ego faciam vobiscum tercius auctus, »

Telgesinus ait, « despecto themate mundi.

Jam satis exegi vivendo tempore vane

1460

et nunc tempus adest quo me michi te duce reddam.

Vos set abite, duces, urbes defendere vestras.

Non decet ut nostram vestro sermone quietem

a modo turbetis. Satis applausistis amico. »

Discedunt proceres. Remanent tres et Ganieda

1465

quarta soror vatis, sumpta quoque denique vita.

Ducebat vitam regis post fata pudicam.

Que modo tôt populos indicto jure regebat,

nunc cum fratre sibi silvis nil dulcius exstat.

Hanc etiam quandoque suus rapiebat ad alta

1470

spiritus ut caneret de regno sepe futura.

Ergo die quadam cum fratris staret in aula

inspiceretque domus radiantes sole fenestras,

edidit has dubias dubio de pectore voces.

« Cerno Ridichenam galeatis gentibus urbem

1475

impletam sacrosque viros sacrasque tyaras

nexibus addictos, sic consiliante juventa.

[Pastor in excelsa mirabitur edita turris

et reserare sui cogetur futile dampni.]

Cerno Kaerloytcoyt vallatam milite sevo

1480

inclusosque duos quorum divellitur alter

ut redeat cum gente fera cum principe vallis

et vincat rapto sevam rectore catervam.

Heu, quantum scelus est capiant ut sidera solem

cui sullabuntur nec vi nec marte coacta.

1485

Inspicio binas prope Kaerwen in aere lunas

gestarique duos nimia feritate leones

inque duos homines unus miratur et alter

in totidem pugnamque parant et cominus astant.

Insurgunt alii quartumque ferocibus armis

1490

acriter obpugnant nec prevalet ullus eorum.

Perstat enim clipeumque movet telisque repugnat

et victor ternos confestim proterit hostes

impellitque duos trans frigida regna Boote,

dans alii veniam qui postulat. Ergo per omnes

1495

diffugiunt partes tocius sidera campi.

Armoricanus aper, quercu protectus avita,

abducit lunam gladiis post terga rotatis.

Sidera bina feris video committere pugnam

colle sub Urgenio quo convenere Deyri

1500

Gewissique simul magno regnante Cohelo.

O quanto sudore viri tellusque cruore

manat, in externas dum dantur vulnera gentes !

Concidit in latebras collisum sydere sidus

absconditque suum renovato lumine lumen.

1505

Heu, quam dira fames incumbit ut arceat alvos

evacuatque suos populorum viribus artus.

Incipit a Kambris peragratque cacumina regni,

et miseras gentes equor transire cohercet.

Diffugiunt vituli consueti vivere lacte

1510

vaccarum Scotie morientum clade nephanda.

Iteque Neustrenses, cessate diutius arma

ferre per ingenuum violente milite regnum !

Non est unde gulam valeatis pascere vestram.

Consumpsistis enim quicquid natura creatrix

1515

fertilitate bona dudum produxit in illa.

Christe, tuo populo fer opem, compesce leones,

da regno placidam bello cessante quietem ! »

Non super hoc tacuit commiranturque sodales

germanusque suus, qui mox accessit ad illam

1520

hocque modo verbis applaudens fertur amicis.

« Tene, soror, voluit res precantare futuras

spiritus osque meum compescuit atque libellum47 ?

Ergo tibi labor iste datur. Leteris in illo

auspiciisque meis devote singula dicas. »

6 

1525

Duximus ad metam carmen. Vos ergo, Britanni,

laurea serta date Gaufrido de Monemuta.

Est etenim vester, nam quondam prelia vestra

vestrorumque ducum cecinit scripsitque libellum

quem nunc Gesta vocant Britonum celebrata per orbem.48

Notes de bas de page

1 Deux manuscrits possèdent un en-tête. Version du manuscrit H : Circea hec tempora : floruit merlinus siluestris. siue calidonus. qui prophetauit in hunc modum. Version du manuscrit T : ffata Merlini Siluestre Secundum historiam policronicam que contigebant anno gratie. 525.

2 editus PP, B, Mi.

3 uapes R, T et peut-être J ; napos B, Mi, JJP.

4 granibus CV ; fidibus PP, B, Mi, JJP, F.

5 suos passus R ; abstrait CV ; admouit et abstulit H, B ; amouit et abstulit R, J ; ammouit et obtulit. T ; abstrahit Gfr, F, JJP.

6 trinam PP.

7 Jllud ergo CV ; Illus ergo R ; Illud ego BC.

8 superaddet CV ; superaddit B, Mi, JJP ; superadditis F.

9 conturbat CV.

10 genti R, F.

11 duello JJP. F.

12 cambucam CV, B, Mi ; cambutam F.

13 Cessabis miserande draco PP.

14 De Vortigerno Vmq.

15 At media domum thelgesinum que reversto T.

16 Et clamat crines T ; profert plurima plangens Cl.

17 ius CV, F.

18 rodarthus R, J, T.

19 Tune telgesinus cui Merlinus cito dixit PP.

20 cacodaemonibus B, Mi, F.

21 Terrae B, Mi, JJP, F ; orbent CV ; orbem B, Mi, JJP, F.

22 ethinus CV ; echenais JJP.

23 nautae metuunt B.

24 fructibus CV.

25 Sic ac blandus CV.

26 ytilie CV, F.

27 iura CV, F.

28 gemmis B, SM, F.

29 Stulta CV.

30 incumbunt PP ; saxona marte nephando PP.

31 in nostris H, J, T, Cl ; in ortis vngues R, B ; oris Gfr, JJP.

32 dracones ut Cl.

33 cadwaldrus J, Ha.

34 Fin du fragment Ha avec trois vers inconnus des autres manuscrits : « falsi prodent viri capti tunc redimentur / Actus nec fari valet homo premeditari / Occumbet deno lustro Cursu quoque sexto ».

35 Fin du fragment Cl avec un vers de conclusion : « Expliciunt versus Merlini ».

36 famulatus CV ; famulantes ou famulatum B (famulantes JJP, F) ; famulati BC.

37 pugnans F.

38 Hybero CV ; Tiberio B, SM ; Tyberio Mi ; Hiberio JJP, F ; Hyberio BC ; collegaque Legnis CV ; collega Leonis F.

39 famine laudis PP.

40 Zama JJP.

41 dictonus CV ; Clitorius JJP, F.

42 Trogdytus JJP ; Trogoditis BC. Faral note qu’il s’agit d’une déformation de Troglodytis. « métriquement impossible ». Les différents manuscrits d’Isidore de Séville ont les leçons, d’après la lecture de B. Clarke, Togoditis. -ytis. et trocoditis.

43 multae fervore manantes F.

44 vibrant F.

45 H, R, J et T s’achèvent ici et CV est le seul manuscrit de référence pour le reste du poème. T conclut sur ces mots : Amen. ffinis. Explicit. Les autres manuscrits poursuivent avec le texte du Polychronicon.

46 circinea CV ; circanea B ; Hercynea JJP ; hircinea F.

47 Faral se demande s’il ne faudrait pas corriger par labellum.

48 À la suite du vers 1529 dans CV, une autre main a ajouté plus tardivement : Explicit vita Merlini Calidonii per Galfridum Monemutensem.

Précédent Suivant

Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.