Gaufridi de Monemuta Vita Merlini
p. 56-113
Texte intégral
Fatidici1 vatis rabiem musamque jocosam | |
Merlini cantare paro. Tu corrige carmen, | |
gloria pontificum calamos moderando Roberte. | |
Scimus enim quia te perfudit nectare sacro | |
5 | Philosophia suo fecitque per omnia doctum |
ut documenta dates dux et preceptor in orbe. | |
Ergo meis ceptis faveas vatemque tueri | |
auspicio meliore velis quam fecerit alter | |
cui modo succedis merito promotus honori. | |
10 | Sic etenim mores sic vita probata genusque |
utilitasque loci clerus populusque petebant, | |
unde modo felix Lincolnia fertur ad astra. | |
Ergo te cuperem complecti carmine digno, | |
sed non sufficio, licet Orpheus et Camerinus | |
15 | et Macer et Marius magnique Rabirius oris |
ore meo canerent Musis comitantibus omnes. | |
At vos consuete mecum cantare Camene | |
propositum cantemus opus cytharamque sonate. |
Ergo peragratis sub multis regibus annis | |
20 | clarus habebatur Merlinus in orbe Britannus. |
Rex erat et vates Demetarumque superbis | |
jura dabat populis ducibusque futura canebat. | |
Contigit interea plures certamen habere | |
inter se regni proceres belloque feroci | |
25 | insontes populos devastavisse per urbes. |
Dux Venedotorum Peredurus bella gerebat | |
contra Guennoloum Scocie qui regna regebat, | |
jamque dies aderat bello prefixa ducesque | |
astabant campo decertabantque caterve | |
30 | amborum pariter miseranda cede ruentes. |
Venerat ad bellum Merlinus cum Pereduro | |
rex quoque Cumbrorum Rodarcus sevus uterque. | |
Cedunt obstantes invisis ensibus hostes, | |
tresque ducis fratres fratrem per bella secuti | |
35 | usque rebellantes cedunt perimuntque phalanges. |
Inde per infestas cum tali munere turmas | |
acriter irruerant subito cecidere perempti. |
Hoc viso, Merline, doles tristesque per agmen | |
commisces planctus tali quoque voce remugis. | |
40 | « Ergo ne sic potuit sors importuna nocere |
ut michi surriperet tantos talesque sodales | |
quos modo tot reges tot regna remota timebant ? | |
O dubios hominum casus mortemque propinquam | |
que penes est illos semper stimuloque latenti | |
45 | percutit et miseram pellit de corpore vitam ! |
O juvenile decus, quis nunc astabit in armis | |
nunc michi pone latus mecumque repellet euntes | |
in mea dampna duces incumbentesque catervas ? | |
Audaces juvenes, vobis audacia vestra | |
50 | eripuit dulces annos dulcemque juventam. |
Qui modo per cuneos discurrebatis in armis | |
obstantesque viros prosternebatis ubique | |
nunc pulsatis humum rubeoque cruore rubetis ! » | |
Sic inter turmas lacrimis plangebat obortis | |
55 | deflebatque viros. Nec cessant prelia dira, |
concurrunt acies, sternuntur ab hostibus hostes. | |
Sanguis ubique fluit, populi moriuntur utrinque. | |
At tandem Britones revocatis undique turmis | |
conveniunt pariter pariterque per arma ruentes | |
6o | invadunt Scotos prosternunt vulnera dantes, |
nec requieverunt donec sua terga dederunt | |
hostiles turme per devia diffugientes. | |
Evocat e bello socios Merlinus et illis | |
precipit in varia fratres sepelire capella, | |
65 | deplangitque viros nec cessat fundere fletus. |
Pulveribus crines spargit vestesque rescindit | |
et prostratus humi nunc hac illacque volutat. | |
Solatur Peredurus eum proceresque ducesque, | |
nec vult solari nec verba precantia ferre. | |
70 | Jam tribus emensis defleverat ille diebus |
respueratque cibos, tantus dolor usserat illum. |
1
Inde novas furias cum tot tantisque querelis | |
Inde novas furias cum tot tantisque querelis | |
et fugit ad silvas nec vult fugiendo videri, | |
75 | ingrediturque nemus gaudetque latere sub ornis |
miraturque feras pascentes gramina saltus. | |
Nunc has insequitur, nunc cursu preterit illas. | |
Utitur herbarum radicibus, utitur herbis, | |
Utitur arboreo fructu morisque rubeti. | |
80 | Fit silvester homo quasi silvis deditus2 esset. |
Inde per estatem totam nullique repertus | |
oblitusque sui cognatorumque suorum | |
delituit silvis obductus more ferino. | |
At cum venit yems herbasque tulisset et omnes | |
85 | arboreos fructus nec quo frueretur haberet, |
diffudit tales miseranda voce querelas. | |
« Celi Christe deus, quid agam ? Qua parte morari | |
terrarum potero cum nil quo vescar adesse | |
inspicio, nec gramen humi nec in arbore glandes. | |
90 | Tres quater et juges septene poma ferentes |
hic steterant mali, nunc non stant. Ergo quis illas | |
quis michi surripuit, quo devenere repente ? | |
Nunc illas video, nunc non. Sic fata repugnant | |
sic quoque concordant cum dant prohibentque videre. | |
95 | Deficiunt nunc poma michi nunc cetera queque. |
Stat sine fronde nemus sine fructu, plector utroque | |
cum neque fronde tegi valeo neque fructibus uti. | |
Singula bruma tulit pluviisque cadentibus auster. | |
Invenio si forte napes tellure sub ima, | |
100 | concurrunt avideque sues aprique voraces |
eripiuntque napes3 michi quas de cespite vello. | |
Tu lupe care comes, nemorum qui devia mecum |
et saltus peragrare soles vix preteris arva, | |
et te dura fames et me languere coegit. | |
105 | Tu prior has silvas coluisti, te prior etas |
protulit in canos, nec habes nec scis quid in ore | |
projicias, quod miror ego cum saltus habundet | |
tot capreis aliisque feris quas prendere posses. | |
Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus | |
110 | eripuit nervos cursumque negavit habendum. |
Quod solum superest, comples ululatibus auras | |
at resupinus humi consumptos deicis artus. » | |
Hec inter frutices coriletaque densa canebat | |
cum sonus ad quemdam pervenit pretereuntem, | |
115 | qui direxit iter quo sermo loquentis in auras |
exierat reperitque locum reperitque loquentem. | |
Quo viso Merlinus abit sequiturque viator | |
nec retinere virum potuit sic diffugientem. | |
Inde viator iter repetit quo ceperat ire | |
120 | propositumque tenet casu commotus euntis. |
Ecce viatori venit obvius alter ab aula | |
Rodarchi regis Cumbrorum qui Ganiedam | |
duxerat uxorem formosa conjuge felix. | |
Merlini soror ista fuit casumque dolebat | |
125 | fratris et ad silvas at ad arva remota clientes |
miserat ut fratrem revocarent, ex quibus unus | |
obvius huic ibat set et hic sibi protinus ergo. | |
Convenere simul commiscent mutua verba, | |
at qui missus erat Merlinum querere querit | |
130 | si vidisset eum silvis aut saltibus alter. |
Ule virum talent se conspexisse fatetur | |
inter dumosos saltus nemoris Calidonis | |
dumque loqui vellet secum secumque sedere | |
diffugisse virum celeri per robora cursu. |
135 | Hec ait, alter abit silvasque subintrat et imas |
scrutatur valles montes quoque preterit altos, | |
querit ubique virum gradiens per opaca locorum. | |
Fons erat in summo cuiusdam vertice montis | |
undique precinctus corulis densisque frutectis. | |
140 | Illic Merlinus consederat, inde per omnes |
spectabat silvas cursusque jocosque ferarum. | |
Nuntius hunc scandit tacitoque per ardua gressu | |
incedit querendo virum, tum denique fontem | |
Merlinumque videt super herbas pone sedentem | |
145 | dicentemque suas tali sermone querelas. |
« O qui cuncta regis, quid est cur contigit ut non | |
tempora sint eadem numeris distincta quaternis ? | |
Nunc ver jure suo flores frondesque ministrat, | |
dat fruges estas autumpnus micia poma. | |
150 | Consequitur glacialis yemps et cetera queque |
devorat et vastat pluviasque nivesque reportat. | |
Singula queque suis arcet leditque procellis | |
nec permittit humum varios producere flores | |
aut quercus glandes aut malos punica mala. | |
155 | O utinam non esset hiems aut cana pruina ! |
Ver foret aut estas, cuculusque canendo rediret | |
et Philomela pio que tristia pectora cantu | |
mitigat et turtur conversans federa casta | |
frondibus inque novis concordi voce volucres | |
160 | cantarent alie que me modulando foverent, |
dum nova flore novo tellus spiraret odorem | |
gramine sub viridi levi quoque murmure fontes | |
diffluerent juxtaque daret sub fronde columba | |
sompniferos gemitus irritaretque soporem. » |
165 | Nuntius audierat vatem rupitque querelas |
cum modulis cithare quam secum gesserat ultro | |
ut sic deciperet demulceretque furentem. | |
Ergo movens querulas digitis et in ordine cordas | |
talia pone latens dimissa voce canebat. | |
170 | « O diros gemitus lugubris Guendoloene |
O miseras lacrimas lacrimantis Guendoloene ! | |
Me miseret misere morientis Guendoloene ! | |
Non erat in Waliis mulier formosior illa. | |
Vincebat candore deas foliumque ligustri | |
175 | vernantesque rosas et olentia lilia prati. |
Gloria vernalis sola radiebat in illa | |
sidereumque decus geminis gestabat ocellis | |
insignesque comas auri fulgore nitentes. | |
Hoc totum periit, periit decor omnis in illa | |
180 | et color et facies nivee quoque gloria carnis. |
Non est quod fuerat multis meroribus acta, | |
nescit enim quo dux abiit vita ne fruatur | |
an sit defunctus Languet miserabilis inde | |
totaque deperiit longo liquefacta dolore. | |
185 | Collacrimatur ei paribus Ganieda querelis |
amissumque dolet sine consolamine fratrem. | |
Hec fratrem flet et illa virum. Communiter ambe | |
fletibus incumbunt et tristia tempora ducunt. | |
Non cibus ullus eis nec sompnus nocte vagantes | |
190 | sub virgulta fovet, tantus dolor arcet utramque. |
Non secus indoluit Sidonia Dido solutis | |
classibus Enee tunc cum properaret abire. |
Cum non Demophoon per tempora pacta rediret | |
taliter ingemuit flevitque miserrima Phillis. | |
195 | Briseis absentem sic deploravit Achillem. |
Sic soror et conjux collamentantur et ardent | |
funditus internis cruiciatibus usque dolendo. » | |
In fidibus4 querulis dicebat talia cantans | |
nuntius et modulo vatis demulserat aures | |
200 | micior ut fieret congauderetque canenti. |
Ocius assurgit vates juvenemque jocosis | |
affatur verbis iterumque movere precatur | |
cum digitis cordas elegosque sonare priores. | |
Admovet ille lire digitos jussumque reformat | |
205 | carmen item cogitque virum modulando furorem |
ponere paulatim cithare dulcedine captum. | |
Fit memor ergo sui recolitque quod esse solebat | |
Merlinus furiasque suas miratur et odit. | |
Pristina mens rediit, rediit quoque sensus in illo | |
210 | et gemit ad nomen motus pietate sororis |
uxorisque simul mentis ratione recepta | |
conducique petit Rodarchi regis ad aulam. | |
Paruit alter ei silvasque subinde relinqunt | |
et veniunt pariter letantes regis in urbem. | |
215 | Ergo fratre suo gaudet regina recepto |
proque sui reditu fit conjunx leta mariti. | |
Oscula certatim geminant et brachia circum | |
colla viri flectunt tanta pietate moventur. | |
Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore, | |
220 | totaque turba domus proceres letantur in urbe. |
At postquam tantas hominum Merlinus adesse | |
inspexit turmas, nec eas perferre valeret. | |
Cepit enim furias iterumque furore repletus | |
ad nemus ire cupit furtimque recedere querit. | |
225 | Tunc precepit eum posito custode teneri |
Rodarchus citharaque suos mulcere furores, | |
astabatque dolens verbisque precantibus illum | |
orabat ratione frui secumque manere | |
nec captare nemus nec vivere more ferino | |
230 | velle sub arboribus dum regia sceptra tenere |
posset et in populos jus exercere feroces. | |
Hinc promittit ei se plurima dona daturum, | |
afferique jubet vestes volucresque canesque | |
quadrupedesque citos aurum gemmasque micantes | |
235 | pocula que sculpsit Guielandus in urbe Sigeni. |
Singula pretendit vati Rodarchus et offert | |
et monet ut maneat secum silvasque relinquat. | |
Talia respondens spernebat munera vates. | |
« Ista duces habeant sua quos confundit egestas | |
240 | nec sunt contenti modico set maxima captant. |
Hiis nemus et patulas Calidonis prefero quercus | |
et montes celsos subtus virentia prata. | |
Illa michi non ista placent. Tu talia tecum | |
rex Rodarche feras. Mea me Calidonis habebit | |
245 | silva ferax nucibus quam cunctis prefero rebus. » |
Denique cum nullo potuisset munere tristem | |
rex retinere virum, forti vincire cathena | |
jussit ne peterit nemorum deserta solutus. | |
Ergo cum sensit circum se vincula vates | |
250 | nec liber poterat silvas Calidonis adire, |
protinus indoluit tristisque tacensque remansit | |
leticiamque suis subtraxit vultibus omnem | |
ut non proferret verbum risumque moveret. | |
Interea visura ducem regina per aulam | |
255 | ibat, et ut decuit rex applaudebat eunti |
perque manum suscepit eam jussitque sedere | |
et dabat amplexus et ad oscula labra premebat, | |
convertensque suos in eam per talia vultus | |
vidit in illius folium pendere capellis. | |
260 | Ergo suos digitos admovit et abstulit5 illud |
et projecit humi letusque jocatur amanti. | |
Flexit ad hoc oculos vates risumque resolvit | |
astantesque viros fecit convertere vultus | |
in se mirantes quoniam ridere negarat. | |
265 | Rex quoque miratur percunctaturque furentem |
tam subito facti causas edicere risus | |
adjecitque suis donaria plurima verbis. | |
Ille tacet differtque suos exponere risus. | |
At magis atque magis precio precibusque movere | |
270 | instabat Rodarchus eum. Tum denique vates |
indignatus ei pro munere talia fatur. | |
« Munus avarus amat cupidusque laborat habere. | |
Hii faciles animos flectunt quocunque jubentur. | |
Munere corrupti quod habent non sufficit illis. | |
275 | At michi sufficiunt glandes Calidonis amene |
et nitidi fontes per olentia prata fluentes. | |
Munere non capior, sua munera tollat avarus, | |
et nisi libertas detur repetamque virentes | |
silvarum valles, risus aperire negabo. » | |
280 | Ergo cum nullo potuisset munere vatem |
flectere Rodarchus nec cur risisset haberet, | |
confestim sua vincla viro dissolvere jussit | |
datque potestatem nemorum deserta petendi | |
ut velit optatam risus expromere causam. | |
285 | Tunc Merlinus ait, gaudens quia possit abire, |
« Iccirco risi quoniam Rodarche fuisti | |
facto culpandus simul et laudandus eodem, | |
dum traheres folium modo quod regina capillis | |
nescia gestabat fieresque fidelior illi | |
290 | quam fuit illa tibi quando virgulta subivit |
quo suus occurrit secumque coivit adulter, | |
dumque supina foret sparsis in crinibus hesit | |
forte jacens folium quod nescius eripuisti. » | |
Ergo super tali Rodarchus crimine tristis | |
295 | fit subito vultumque suum divertit ab illa |
dampnabatque diem qua se conjunxerat illi. | |
Mota set illa nichil vultu ridente pudorem | |
celat et alloquitur tali sermone maritum. | |
« Cur tristaris, amans ? Cur sic irasceris ab re | |
300 | meque nec ex merito dampnas, credisque furenti |
qui ratione carens miscet mendacia veris ? | |
Multociens qui credit ei fit stulcior illo. | |
Excipe nunc igitur ne sim decepta, probabo | |
quod sit delirus, quod non sit vera locutus. » | |
305 | Ut plures alii fuerat puer unus in aula. |
Hunc cum prospiceret convolvit protinus artem | |
ingeniosa novam qua vult convincere fratrem. | |
Inde venire jubet puerum, fratremque precatur | |
qua moriturus erit pueri predicere mortem. | |
310 | Ergo frater ei, « Soror 0 carissima », dixit, |
« hic morietur homo de celsa rupe ruendo. » | |
Illa sub bec ridens puero precepit abire | |
et quibus indutus fuerat deponere vestes | |
et vestire novas longosque recidere crines, | |
315 | sicque redire jubet ut eis appareat alter. |
Paruit ergo puer, rediit nam talis ad illos | |
qualis erat jussus mutata veste redire. | |
Mox iterum fratrem regina precatur et infit, | |
« Que mors huius erit narra, dilecte, sorori. » | |
320 | Tunc Merlinus ait, « Puer hic cum venerit etas |
mente vagans forti succumbet in arbore morti. » | |
Dixerat illa suum sic est affata maritum, | |
« Siccine te potuit falsus pervertere vates | |
ut crimen tantum me commisisse putares ? | |
325 | Ac si scire velis qua sit ratione locutus, |
hoc nunc de puero censebis ficta fuisse | |
que de me dixit dum silvas possit adire. | |
Absit ut hoc faciam ! Castum servabo cubile | |
castaque semper ero dum flabit spiritus in me. | |
330 | Illum convici pueri de morte rogatum. |
Nunc quoque convincam, tu sedulus arbiter esto. » | |
Hec ait et tacite puerum secedere jussit | |
vesteque feminea vestire sicque redire. | |
Mox puer abcessit jussumque subinde peregit, | |
335 | et sub feminea rediit quasi femina veste |
et stetit ante virum, cui sic regina jocando, | |
« Eya, frater, » ait, « dic mortem virginis huius ». | |
« Hec virgo nec ne, » dixit, « morietur in ampne », | |
frater ei, movitque sua ratione cachinnum | |
340 | régi Rodarcho, quoniam de morte rogatus |
unius pueri tres dixerat esse futuras. | |
Ergo putabat eum de conjuge falsa locutum, | |
nec credebat ei sed contristatur et odit | |
quod sibi crediderat quod condempnarat amantem. | |
345 | Id regina videns veniam dat et oscula jungit, |
et blanditur ei letum quoque reddidit illum. | |
Cogitat interea silvas Merlinus adire | |
egressusque domum portas aperire jubebat. | |
Set soror obstabat lacrimisque rogabat obortis | |
350 | ut secum remaneret adhuc tollatque furorem. |
Improbus ille suis non vult desistere ceptis, | |
set perstat reserare fores et abire laborat, | |
et fremit et pugnat famulosque fremendo coartat. |
Denique cum nullus posset retinere volentem | |
355 | ire virum, jussit cicius regina venire |
eius ad abcessum absentem Guendoloenam. | |
Illa venit suplexque virum remanere precatur. | |
Spernit at ille preces nec vult remanere nec illam | |
sicut erat solitus gaudenti cernere vultu. | |
360 | Illa dolet fletuque fluit laniatque capillos, |
et secat ungue genas et humi moriendo volutat. | |
Id regina videns affatur taliter illum. | |
« Hec tua que moritur sic pro te Guendoloena, | |
quid faciet ? Dabiturve viro viduamve manere | |
365 | precipis, aut tecum quocumque recesseris ire ? |
Ibit enim tecumque nemus nemorisque virentes | |
leta colet saltus, dum te pociatur amante. » | |
Vocibus hiis igitur respondit talia vates, | |
« [Nolo soror pecudem patulo que fonds hiatu | |
370 | Diffundit latices ut uirginis urna sub estus |
Nec curam mutabo meam uelut orpheus olim | |
Quando suos calathos pueris commisit habendos | |
Euridice stigias plus quam transnauit harenas] | |
Mundus ab alterutro veneris sine labe manebo. | |
375 | Huic igitur detur nubendi justa facultas |
arbitrioque suo quem gestit ducere ducat. | |
Precaveat tamen ipse sibi qui duxerit illam | |
obvius ut numquam michi sit nec cominus astet, |
set se divertat ne si michi congrediendi | |
380 | copia prestetur vibratum sentiat ensem. |
Cumque dies aderit sollempni lege jugali | |
diverseque dapes convivis distribuentur, | |
ipsemet interero donis munitus honestis | |
ditaboque datam profuse Guendoloenam ». | |
385 | Dixerat atque vale gradiens subjunxit utrique |
et peciit silvas nullo prohibente cupitas. | |
Guendoloena manet spectans in limine tristis | |
et regina simul casuque moventur amici. | |
Miranturque nimis rerum secreta furentem | |
390 | nosse virum veneremque sue scivisse sororis. |
Mentitumque tamen pueri de morte putebant | |
quam dixit ternam6 cum dicere debuit unam. | |
Inde diu sua visa fuit vox vana per annos | |
donec ad etatem venit puer ille virilem. | |
395 | Tum cunctis patefacta fuit multisque probata. |
Nam dum venatum canibus comitantibus iret, | |
aspexit cervum nemoris sub fronde latentem | |
dissolvitque canes, qui cervo devia viso | |
transcendunt complentque suis latratibus auras. | |
400 | Ipsemet urget equum calcaribus insequiturque |
nunc cornu nunc ore monens operisque ministros | |
increpat, atque jubet cursu ciciore venire. | |
Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis, | |
juxta quem fluvius subtus per plana fluebat. | |
405 | Hunc fera transcendit fugiens dum venit in amnem |
exegitque suas solito de more latebras. | |
Instigat juvenis montem quoque tramite recto | |
preterit et cervum per saxa jacentia querit. | |
Contigit interea dum duceret impetus ipsum | |
410 | labi quadrupedem celsa de rupe virumque |
forte per abruptum montis cecidisse sub amnem, | |
ut tamen hereret pes eius in arbore quadam | |
et submersa forent sub flumine cetera membra. | |
Sicque ruit mersusque fuit lignoque pependit, | |
415 | et fecit vatem per terna pericula verum. |
Qui nemus ingressus fuerat rituque ferino | |
vivebat, paciens concrete frigoris alge | |
sub nive sub pluvia sub iniquo flamine venti, | |
idque placebat ei pocius quam jura per urbes | |
420 | exercere suas gentesque domare feroces. |
Interea ducente viro labentibus annis | |
cum grege silvestri talem per tempora vitam, | |
Guendoloena datur nubendi lege marito. | |
Nox erat et nitide radiabant cornua lune | |
425 | cunctaque convexi splendebant lumina celi. |
Purior aer erat solito, nam frigidus atrox | |
expulerat nubes Boreas celumque serenum | |
reddiderat sicco detergens nubila flatu. | |
Sidereum cursum vates spectabat ab alto | |
430 | monte, loquens tacite sub divo talia dicens. |
« Quid sibi vult radius Martis, regemne peremptum | |
portendit noviter rutilans aliumque futurum ? | |
Sic equidem video, nam Constantinus obivit | |
ipsiusque nepos scelerata sorte Conanus | |
435 | per patrui jugulum sumpto diademate rex est. |
At tu, summa Venus, que certo limite labens | |
infra zodiacum solem comitaris euntem, | |
quid tibi cum radio qui duplex ethera findit ? | |
Discidiumne mei sectus portendit amoris ? | |
440 | Talis enim radius divisos signat amores. |
Forsitan absentem me Guendoloena reliquit | |
alteriusque viri gaudens complexibus heret. | |
Sic igitur vincor, sic alter fungitur illa, | |
sic mea jura michi dum demoror eripiuntur. | |
445 | Sic equidem, nam segnis amans superatur ab illo |
qui non est segnis nec abest set cominus instat. | |
At non invideo, nubat nunc omine dextro | |
utaturque novo me permittente marito, | |
crastina cumque dies illuxerit, ibo feramque | |
450 | mecum munus ei promissum quando recessi. » |
Dixerat, et silvas et saltus circuit omnes | |
cervorumque greges agmen collegit in unum | |
et damas capreasque simul cervoque resedit, | |
et veniente die compellens agmina pre se | |
455 | festinans vadit quo nubit Guendoloena. |
Postquam venit eo pacienter stare coegit | |
cervos ante fores proclamans, « Guendoloena, | |
Guendoloena veni ! Te talia munera spectant. » | |
Ocius ergo venit subridens Guendoloena, | |
460 | gestarique virum cervo miratur et illum |
sic parere viro, tantum quoque posse ferarum | |
uniri numerum, quas pre se solus agebat | |
sicut pastor oves quas ducere suevit ad herbas. | |
Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra | |
465 | in solio mirans equitem risumque movebat. |
Ast ubi vidit eum vates animoque quis esset | |
calluit, extemplo divulsit cornua cervo |
quo gestabatur vibrataque jecit in ilium, | |
et caput illius penitus contrivit eumque | |
470 | reddidit exanimem vitamque fugavit in auras. |
Ocius inde suum talorum verbere cervum | |
diffugiens egit silvasque redire paravit. | |
Egrediuntur ad hec ex omni parte clientes | |
et celeri cursu vatem per rura sequuntur. | |
475 | Ille quidem velox sic precurrebat ut isset |
ad nemus intactus nisi previus amnis obesset. | |
Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet, | |
elapsus rapida cecidit Merlinus in unda. | |
Circueunt ripas famuli capiuntque natantem | |
480 | adducuntque domum vinctumque dedere sorori. |
Captus item vates fit tristis et optat obire | |
ad silvas pugnatque suos dissolvere nexus, | |
et ridere negat potumque cibumque refutat | |
tristiciaque sua tristem facit esse sororem. | |
485 | Ergo videns illum Rodarchus pellere cunctam |
leticiam nec velle dapes libare paratas, | |
educi precepit eum miseratus in urbem | |
per fora per populos ut letior esset eundo | |
resque videndo novas que vendebantur ibidem. | |
490 | Ergo vir eductus dum progrederetur ab aula, |
inspicit ante fores famulem sub paupere cultu | |
qui servabat eas poscentem pretereuntes | |
ore tremente viros ad vestes munus emendas. | |
Mox stetit et risit vates miratus egentem. | |
495 | Illinc progressus nova calciamenta tenentem |
spectabat juvenem commercantemque tacones. | |
Tune iterum risit renuitque diutius ire |
per fora spectandus populis quos inspiciebat. | |
At nemus optabat quod crebro respiciebat | |
500 | quo nitebatur vetitos divertere gressus. |
Inde domum famuli redeunt ipsumque cachinnum | |
bis movisse ferunt, silvas quoque velle redire. | |
Ocius ergo volens Rodarchus scire quid esset | |
quod portendisset risu, dissolvere nexus | |
505 | ilico jussit ei concedens posse reverti |
ad solitas silvas si risus exposuisset. | |
Letior assistens respondit talia vates. | |
« Janitor ante fores tenui sub veste sedebat | |
et velut esset inops rogitabat pretereuntes | |
510 | ut largirentur sibi quo vestes emerentur. |
Ipsemet interea subter se denariorum | |
occultos cumulos occultus dives habebat. | |
Illud ego7 risi, tu terram verte sub ipso, | |
nummos invenies servatos tempore longo. | |
515 | Illinc ulterius versus fora ductus ementem |
calciamenta virum vidi pariterque tacones, | |
ut postquam dissuta forent usuque forata | |
illa resarciret primosque pararet ad usus. | |
Illud item risi, quoniam nec calciamentis | |
520 | nec [superaddet eis]8 miser ille taconibus uti |
postmodo compos erit, quia jam submersus in undis | |
fluctuat ad ripas. Tu vade videre, videbis. » | |
Dicta probare viri cupiens Rodarchus ad ampnem | |
circumquaque suos jubet ocius ire clientes, | |
525 | ut si forte virum per proxima littora talem |
demersum videant festina voce renarrent. | |
Jussa ducis peragunt, nam flumina circumeuntes | |
submersum juvenem squalentes inter harenas | |
invenieunt redeuntque domum regique renarrant. |
530 | At rex interea forium custode remoto |
suffodit et vertit terram reperitque sub ipsa | |
thesaurum positum vatemque jocosus adorat. | |
His igitur gestis vates properabat abire | |
ad solitas silvas populos exosus in urbe. | |
535 | Precipiebat ei secum regina manere |
optatumque nemus postponere donec abirent | |
que nunc instabant candentis frigora brume | |
atque rediret item teneris cum fructibus estas, | |
unde frui posset dum tempora sole calerent. | |
540 | Ille repugnabat, verbis et talibus illam |
alloquitur cupiens secedere frigore spreto. | |
« O dilecta soror, quid me retinere laboras ? | |
Non me bruma suis poterit terrere procellis, | |
non gelidus Boreas cum flatu sevit iniquo | |
545 | balantumque greges subita cum grandine ledit, |
non cum turbat9 aquas diffusis imbribus Auster, | |
quin nemorum deserta petam saltusque virentes. | |
Contentas modico potero perferre pruinam. | |
Illic arboreis sub frondibus inter olentes | |
550 | herbarum flores estate jacere juvabit. |
Ne tamen esca michi brumali tempore desit, | |
in silvis compone domos adhibeque clientes | |
obsequiumque michi facient escasque parabunt | |
cum tellus gramen fructumque negaverit arbor. | |
555 | Ante domos alias unam compone remotam |
cui sex dena decem dabis hostia totque fenestras, | |
per quas ignivomum videam cum Venere Phebum |
inspiciamque polo labentia sydera noctu, | |
que me de populo regni ventura docebunt, | |
560 | totque notatores que dicam scribere docti |
assint et studeant carmen mandare tabellis. | |
Tu quoque sepe veni, soror o dilecta, meamque | |
tunc poteris relevare famem potuque ciboque. » | |
Dixit et ad silvas festinis gressibus ivit. | |
565 | Paruit ergo soror nam jussam condidit aulam |
atque domos alias et quicquid jusserat illi. | |
Ille quidem dum poma manent Phebusque per astra | |
altius ascendit gaudet sub fronde manere | |
ac peragrare nemus zephiris mulcentibus ornos. | |
570 | Tune veniebat yems rigidis hirsuta procellis |
que nemus et terras fructu spoliabat ab omni | |
deficeretque sibi pluviis instantibus esca. | |
Tristis et esuriens dictant veniebat ad aulam. | |
Illic multociens aderat regina dapesque | |
575 | et potum pariter fratri gavisa ferebat, |
qui postquam variis sese recreaverat escis | |
mox assurgebat complaudebatque sorori. | |
Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat | |
talia dum caneret que tunc ventura sciebat. | |
580 | « O rabiem Britonum, quos copia diviciarum |
usque superveniens ultra quam debeat effert ! | |
Nolunt pace frui, stimulis agitantur Herinis. | |
Civiles acies cognataque prelia miscent. | |
Ecclesias Domini paciuntur habere ruinam | |
585 | pontificesque sacros ad regna remota repellunt. |
Cornubiensis apri conturbant queque nepotes. | |
Insidias sibimet ponentes ense nephando, | |
interimunt sese, nec regno jure potiri | |
expectare volunt regni diademate rapto. | |
590 | Ullis quartus erit crudelior asperiorque. |
Hunc lupus equoreus debellans vincet et ultra | |
Sabrinam victum per barbara regna fugabit. | |
Idem Kaerkeri circumdabit obsidione | |
passeribusque domos et menia trudet ad imum. | |
595 | Classe petet Gallos set telo regis obibit. |
Rodarchus moritur, post quem discodia longa | |
Scotos et Cumbros per longum tempus habebit | |
donec crescenti tribuatur Cumbria denti10. | |
Cambri Gewissos post illos Cornubienses | |
600 | afficient bello nec eos lex ulla domabit. |
Kambria gaudebit suffuso sanguine semper. | |
Gens inimica deo, quid gaudes sanguine fuso ? | |
Kambria compellet fratres committere pugnas | |
et dampnare suos scelerata morte nepotes. | |
605 | Scotorum cunei trans Humbrum sepius ibunt |
obstantesque viros periment pietate remota, | |
non impune tamen, nam cesus ductor obibit. | |
Nomen habebit equi qui fiet sevus in illo. | |
Finibus ex nostris heres expulsus abibit. | |
610 | Scote, reconde tuos quos nudas ocius enses, |
vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci. | |
Corruet urbs Alclud nec eam reparabit in evum | |
rex aliquis donec subdatur Scottus apello11. | |
Urbs Loel spoliata suo pastore vacabit | |
615 | donec reddat ei cambucam12 virga Leonis. |
Urbs Sigeni et turres et magna palatia plangent | |
diruta donec eant ad pristina predia Cambri. | |
Kaerperis in porta sua menia rupta videbit | |
donec eam locuples cum vulpis dente reformet. | |
620 | Urbs Rutupi portus in litore strata jacebit. |
Restaurabit eam galeata nave Ruthenus. |
Menia Menevie reparabit quintus ab illo | |
per quem palla sibi reddetur dempta per annos, | |
inque tuo, Sabrina, sinu cadet Urbs Legionum | |
625 | amittetque suos cives per tempora longa. |
Hos sibi reddet item cum venerit Ursus in Agno. | |
Saxonici reges expulsis civibus urbes | |
rura domosque simul per tempora longa tenebunt. | |
Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones. | |
630 | Ducenti monachi perimentur in Urbe Leyri, |
et duce depulso vacuabit menia Saxo. | |
Qui prior ex Anglis erit in diademate Bruti | |
restaurabit item vacuatam cedibus urbem. | |
Gens fera per patriam prohibebit crisma sacrare | |
635 | inque Dei domibus ponet simulachra deorum. |
Postmodo Roma Deum reddet mediante cuculla | |
rorabitque domos sacro sacer imbre sacerdos, | |
quas renovabit item pastoribus intro locatis. | |
Legis divine servabunt jussa subinde, | |
640 | plures ex illis et celo jure fruentur. |
Id violabit item gens impia plena veneno | |
miscebitque simul violenter fasque nephasque. | |
Vendet in extremos fines trans equora natos | |
cognatosque suos iramque Tonantis inibit. | |
645 | O scelus infandum, quem conditor orbis honore |
celi dignatus cum libertate creavit, | |
illum more bovis vendi ducique ligatum ! | |
Cessabis miserande Deo13 qui proditor olim | |
in dominum fueras cum primum regna subisti. | |
650 | Classe supervenient Daci populoque subacto |
regnabunt breviter propulsatique redibunt. | |
His duo jura dabunt quos ledet acumine caude | |
federis oblitus pro sceptri stemate Serpens. | |
Indeque Neustrenses ligno trans equora vecti | |
655 | vultus ante suos et vultus retro ferentes |
ferratis tunicis et acutis ensibus Anglos | |
acriter invadent, periment campoque fruentur. | |
Plurima regna sibi submittent atque domabunt | |
externas gentes per tempora donec Erinus | |
660 | circumquaque volans virus diffundet in ipsos. |
Tum pax atque fides et virtus omnis abibit, |
undique per patrias committent prelia cives | |
virque virum prodet, non invenietur amicus. | |
Conjuge despecta meretrices sponsus adibit | |
665 | sponsaque cui cupiet despecto conjuge nubet. |
Non honor ecclesiis servabitur, ordo peribit. | |
Pontifices tunc arma ferent, tunc castra sequentur, | |
in tellure sacra turres et menia ponent | |
militibusque dabunt quod deberetur egenis. | |
670 | Diviciis rapti mundano tramite current |
cripientque Deo quod sacra tyara vetabit. | |
Tres diadema ferent post quos favor ille novorum. | |
Quartus erit sceptris pietas cui leva nocebit | |
donec sit genitore suo vestitus ut apri | |
675 | dentibus accinctus galeati transeat umbram. |
Quatuor ungentur vice versa summa petentes, | |
et duo succedent qui sic diadema rotabunt | |
ut moveant Gallos in se fera bella movere. | |
Sextus Hibernenses et eorum menia vertet, | |
680 | qui pius et prudens populos renovabit et urbes. |
Hec Vortigemo14 cecini proxilius olim | |
exponendo duum sibi mistica bella draconum | |
in ripa stagni quando consedimus hausti. | |
At tu vade domum morientem visere regem, | |
685 | o dilecta soror, Thelgesinoque venire |
precipe namque loqui desidero plurima secum. | |
Venit enim noviter de partibus Armoricanis | |
dulcia quo didicit sapientis dogmata Gilde. » | |
It Ganieda domum Thelgesinumque reversum15 | |
690 | defunctumque ducem reperit tristesque clientes. |
Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos | |
et laniat crines et profert talia dicens.16 | |
« Funera Rodarchi, mulieres, plangite mecum | |
ac deflete virum qualem non protulit orbis | |
695 | hactenus in nostro quantum discernimus evo. |
Pacis amator erat, populo nam jura feroci | |
sic dabat ut nulli vis17 inferretur ab ullo. | |
Tractabat sanctum justo moderamine clerum, | |
jure regi populos summos humilesque sinebat. | |
700 | Largus erat nam multa dabat, vix quid retinebat. |
Omnibus omnis erat faciens quodcumque decebat, | |
flos equitum regumque decor regnique columpna. | |
Heu michi qui fueras, inopinis vermibus esca | |
nunc dams es corpusque tuum putrescit in urna. |
705 | Sicne cubile tibi post serica pulcra paratur ? |
Siccine sub gelido caro candida regia membra | |
condentur saxo nec eris nisi pulvis et ossa ? | |
Sic equidem, nam sors hominum miseranda per evum | |
ducitur ut nequeant ad pristina jura reduci. | |
710 | Ergo nichil prodest pereuntis gloria mundi |
que fugit atque redit fallit leditque potentes. | |
Melle suo delinit apes quod postmodo pungit. | |
Sic quos demulsit divertens gloria mundi | |
fallit et ingrate collidit verbere caude. | |
715 | Fit breve quod prestat, quod habet durabile non est, |
more fluentis atque transit quodcumque ministrat. | |
Quid rosa si rutilet, si candida lilia vernent, | |
si sit pulcher homo vel equus vel cetera plura ? | |
Ista Creatori non mundo sunt referenda. | |
720 | Felices igitur qui perstant corde piato |
obsequiumque Deo faciunt mundumque relinquunt. | |
Illis perpetuo fungi concedet honore | |
qui sine fine regit Christus qui cuncta creavit. | |
Vos igitur proceres vos menia celsa laresque | |
725 | vos nati dulces mundanaque cuncta relinquo, |
et cum fratre meo silvas habitabo Deumque | |
leta mente colam nigri sub tegmine pepli. » | |
Hec ait atque suo persolvit justa marito | |
signavitque suam cum tali carmine tumbam. | |
730 | « Rodarchus18 Largus, quo largior alter in orbe |
non erat, hic modica magnus requiescit in urna. » |
2
Venerat interea Merlinum visere vatem | |
tunc Telgesinus19 qui discere missus ab illo | |
quid ventus nimbusve foret, nam mixtus uterque | |
735 | tunc simul instabant et nubila conficiebant. |
Hec documenta dabat socia dictante Minerva. | |
« Quatuor ex nichilo produxit Conditor orbis | |
ut fierent rebus precedens causa creandis | |
materiesque simul concordi pace jugata. | |
740 | Celum, quod stellis depinxit et altius extat |
et quasi testa nucem circumdans omnia claudit. | |
Aera deinde dedit formandis vocibus aptum, | |
quo mediante dies et noctes sidera prestant, | |
et mare, quod terras cingit validoque recursu | |
745 | quatuor amfractus faciens sic aera puisat |
ut generet ventos qui quatuor esse feruntur. | |
Vique sua stantem nec se levitate moventem | |
supposuit terram partes in quinque resectam, | |
quarum que media est non est habitanda calore | |
750 | extremeque due pre frigore diffugiuntur. |
Temperiem reliquis permisit habere duabus. | |
Has homines habitant volucresque gregesque ferarum. | |
Utque darent subitas pluvias quo crescere fructus | |
arboris et terre facerent aspergine miti | |
755 | adjecit celo nubes que sole ministro |
sicut utres fluvii occulta lege replentur. | |
Inde per excelsum scandentes ethera sumptos | |
diffundunt latices ventorum viribus acte. | |
Hinc fiunt imbres hinc nix bine grando rotunda | |
760 | cum gelidus madidus movet sua flamina ventus, |
qui nubes penetrans quales facit egerit amnes. | |
Naturamque suam zonarum proximitate | |
ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc. | |
Post firmamentum quo lucida sidera fixit | |
765 | ethereum celum posuit, tribuitque colendum |
cetibus angelicis quos contemplatio digna | |
ac dulcedo Dei reficit miranda per evum. | |
Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco | |
indicens legem qua certo limite Stella | |
770 | per sibi commissum posset discurrere celum. |
Postmodo supposuit lunari corpore fulgens | |
aerium celum, quod per loca celsa redundat |
spirituum cuneis qui nobis compaciuntur | |
et colletantur dum sic aliterve movemur. | |
775 | Suntque preces hominum soliti perferre per auras |
atque rogare Deum quod sit placabilis illis | |
affectumque Dei sompno vel voce referre | |
vel signis aliis ut fiant inde scientes. | |
At cacodemonibus20 post lunam subtus habundat, | |
780 | qui nos decipiunt et temptant fallere docti, |
et sibi multociens ex aere corpore sumpto | |
nobis apparent et plurima sepe sequuntur. | |
Quin etiam coitu mulieres agrediuntur | |
et faciunt gravidas generantes more prophano. | |
785 | Sic igitur celos habitatos ordine terno |
spiritum fecit, foveant ut singula queque | |
ac renovent mundum renovato germine rerum. | |
Et mare per species varias distinxit ut ex se | |
proferret rerum formas generando per evum. | |
790 | Pars etenim fervet, pars friget et una duabus |
temperiem sumens nobis alimenta ministrat. | |
Ast ea que fervet baratrum cum gentibus acris | |
circuit et Tetri diversis fluctibus orbem21 | |
secernit refluens ignes ex ignibus augens. | |
795 | Illic descendunt qui leges transgrediuntur |
postpositoque Deo quo vult perversa voluntas | |
incedunt avidi corrumpere quod prohibentur. | |
Trux ibi stat judex equali lance rependens | |
cuique suum meritum condignaque debita solvit. | |
800 | Altera que friget pretonsas volvit harenas |
quas secum gignit vicino prima vapore | |
quando suos radios inmiscet Stella Diones. | |
Hanc perhibent Arabes gemmas generare micantes, | |
dum peragrat Pisces dum respicit equora flammis. | |
805 | Hec virtute sua populis gestantibus ipsas |
prosunt et multos reddunt servantque salubres. |
Has quoque per species distinxit ut omnia factor | |
ut discernamus per formas perque colores | |
cuius sint generis cuius virtutis aperte. | |
810 | Tercia forma maris que nostram circuit orbem |
proximitate sua nobis bona multa ministrat. | |
Nutrit enim pisces et sal producit habunde, | |
fertque refertque rates commercia nostra ferentes, | |
unde suo lucro subito fit dives egenus. | |
815 | Vicinam fecundat humum pascitque volucres, |
quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse, | |
dissimilique tamen nature jure moventur. | |
Plus etenim dominatur eis quam piscibus equor | |
unde leves excelsa petunt per inane volantes. | |
820 | At pisces suus humor agit reprimitque sub undis, |
nec sinit ut vivant dum sicca luce fruuntur. | |
Hos quoque per species distinxit factor eorum | |
naturamque dedit distinctis, unde per evum | |
mirandi fierent egrotantique salubres. | |
825 | Nempe ferunt mullum cohibere libidinis estum, |
set reddit cecos jugiter vescentis ocellos. | |
At qui nomen habet timeos de flore timallus | |
sic quoniam redolet vescentem sepius illo | |
protrahit ut tales oleant per flumina pisces. | |
830 | Femineo sexu subtracto jure murenas |
esse ferunt cunctas, coeunt tamen ac renovantur |
multiplicantque suos alieno germine fetus. | |
Conveniunt etenim per littora sepius angues | |
quo degunt faciuntque sonos ac sibila grata, | |
835 | et sic eductis coeunt ex more murenis. |
Est quoque mirandum quod semipedalis echinus22 | |
herens cui fuerit fixam quasi litore navem | |
detinet in ponto nec eam permittet abire | |
donec discedat tali virtute timendus. | |
840 | Quemque vocant gladium, quia rostro ledit acuto, |
sepius hunc nantem metuunt23 accedere navi, | |
nam si sumptus erit confestim perforat illam | |
et mergit sectam subito cum gurgite navem. | |
Fitque suis cristis metuendus serra carinis | |
845 | quas infigit eis dum subnatat atque secatas |
deicit in fluctus crista velut ense timendus. | |
Equoreusque draco qui fertur habere venenum | |
sub pennis metuendus erit capientibus illum, | |
et quociens pungit ledit fundendo venenum. | |
850 | Ast alias clades torpedo fertur habere, |
nam qui tangit eam viventem protinus illi |
brachia cum pedibus torpent et cetera membra | |
officioque suo quasi mortua destituuntur, | |
sic solet esse nocens illius corporis aura. | |
855 | Hiis Deus ac aliis ditavit piscibus equor, |
adjecitque suis plures in fluctibus24 orbes | |
quos habitant homines pro fertilitate reperta | |
quam producit ibi fecundo cespite tellus. | |
Quarum prima quidem meliorque Britannia fertur, | |
860 | ubertate sua producens singula rerum. |
Fert etenim segetes que nobile munus adoris | |
usibus humanis tribuunt reddendo per annum ; | |
silvas et saltus et ab hiis stillantia mella, | |
acrios montes lateque virentia prata, | |
865 | fontes et fluvios, pisces pecudesque ferasque, |
arboreos fructus, gemmas, preciosa metalla, | |
et quicquit prestare solet natura creatrix ; | |
preterea fontes unda fervente salubres | |
qui fovet egretos et balnea grata ministrat, | |
870 | at subito sanos pellit languore repulso. |
Sic Bladudus25 eos regni dum sceptra teneret | |
constituit nomenque sue consortis Alaron. | |
Utilis ad plures laticis medicamine morbos | |
set mage femineos ut sepius unda probavit. | |
875 | Adjacet huic Thanatos que multis rebus habundat. |
Mortifero serpente caret tollitque venenum |
si sua cum vino tellus commixta bibatur. | |
Orchades a nobis nostrum quoque dividit equor. | |
Hae tres ter dene sejuncto flumine fiunt, | |
880 | bis dene cultore carent alieque coluntur. |
Ultima que Thule26 nomen de sole recepit | |
propter solsticium quod sol estivus ibidem | |
dum facit avertit radium ne luceat ultra | |
abducitque dies ut semper nocte perhenni | |
885 | aer agat tenebras, faciat quoque frigore pontum |
concretum pigrumque simul ratibusque negatum. | |
Insula post nostram prestantior omnibus esse | |
fertur Hibernensis felici fertilitate. | |
Est etenim major, nec apes nec aves nisi raras | |
890 | educit penitusque negat generare colubres. |
Unde fit ut tellus illinc avecta lapisve, | |
si superaddatur, serpentes tollat apesque. | |
Gadibus Herculeis adjungitur insula Gades. | |
Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi | |
895 | stillat, quo gemme fiunt superillita vitra27. |
Hesperides vigilem perhibentur habere draconem, |
quem servare ferunt sub frondibus aurea poma. | |
Gorgades habitant mulieres corporis hirci, | |
que celeri cursu lepores superare feruntur. | |
900 | Argire Crisseque gerant ut dicitur aurum |
argentumque simul ceu vilia saxa Corinthus. | |
Taprobana viret fecundo cespite grata. | |
Bis etenim segetes anno producit in uno, | |
bis gerit estatem, bis ver, bis colligit uvas | |
905 | et fractus alios nitidis gratissima gemis28. |
Tiles eterno producit vere virentes | |
flores et frondes per tempora cuncta virendo. | |
Insula pomorum que Fortunata vocatur |
ex re nomen habet quia per se singula profert. | |
910 | Non opus est illi sulcantibus arva colonis, |
omnis abest cultus nisi quem natura ministrat. | |
Ultro fecundas segetes producit et uvas | |
nataque poma suis pretonso gramine silvis. | |
Ornnia gignit humus vice graminis ultro redundans, | |
915 | annis centenis aut ultra vivitur illic. |
Illic jura novem geniali lege sorores | |
dant his qui veniunt nostris ex partibus ad se, | |
quarum que prior est fit doctior arte medendi | |
exceditque suas forma prestante sorores. | |
920 | Morgen ei nomen didicitque quid utilitatis |
gramina cuncta forant ut languida corpora curet. | |
Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram |
et resecare novis quasi Dedalus aera pennis. | |
Cum vult, est Bristi Carnoti sive Papie, | |
925 | cum vult, in vestris ex aere labitur horis. |
Hancque mathematicam dicunt didicisse sorores | |
Moronoe, Mazoe, Gliten, Glitonea, Gliton, | |
Tyronoe, Thiten cithara notissima Thiten. | |
Ulluc post bellum Camblani vulnere lesum | |
930 | duximus Arcturum nos conducente Barintho, |
equora cui fuerant et celi sydera nota. | |
Hoc rectore ratis cum principe venimus illuc, | |
et nos quo decuit Morgen suscepit honore, | |
inque suis talamis posuit super aurea regem | |
935 | fulcra29 manuque sibi detexit vulnus honesta |
inspexitque diu, tandemque redire salutem | |
posse sibi dixit, si secum tempore longo | |
esset et ipsius vellet medicamine fungi. | |
Gaudentes igitur regem commisimus illi | |
940 | et dedimus ventis redeundo vela secundis. » |
3
Tunc Merlinus ad hec ait, « O dilecte sodalis, | |
postmodo quanta tulit violato federe regnum | |
ut modo quod fuerat non sit. Nam sorte sinistra | |
subducti proceres ac in sua viscera versi | |
945 | omnia turbarunt ut copia diviciarum |
fugerit ex patria bonitasque recesserit omnis, | |
et desolati vacuent sua menia cives. | |
Insuper incumbit gens Saxona marte feroci30, |
que nos et nostras iterum crudeliter urbes | |
950 | subvertit legemque Dei violabit et edes. |
Nempe Deus nobis ut corrigat insipientes | |
has patitur clades ob crimina nostra venire. » | |
Nondum desierat cum talia protulit alter. | |
« Ergo necesse foret populo transmittere quemdam | |
955 | et mandate duci festina nave redire, |
si jam convaluit, solitis ut viribus hostes | |
arceat et cives antiqua pace reformet. » | |
« Non », Merlinus ait, « non sic gens illa recedet | |
ut semel in nostris ungues infixerit ortis.31 | |
960 | Regnum namque prius populosque jugabit et urbes |
viribus atque suis multis dominabitur annis. | |
Tres tamen ex nostris magna virtute resistent, | |
et multos periment et eos in fine domabunt. | |
Set non perficient quia sic sententia summi | |
965 | judicis existit, Britones ut32 nobile regnum |
temporibus multis amittant debilitate, | |
donec ab Armorica veniet temone Conanus | |
et Cadualadrus33 Cambrorum dux venerandus, | |
qui pariter Scotos Cambros et Cornubienses | |
970 | Armoricosque viros sociabunt federe firmo |
amissumque suis reddent diadema colonis, | |
hostibus expulsis renovato tempore Bruti, | |
tractabuntque suas sacratis legibus urbes. | |
Incipient reges iterum superare remotos | |
975 | et sua regna sibi certamine subdere forti. »34 |
« Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo vivunt, » | |
Telgesinus ait, « nec tot fera prelia quemquam | |
inter concives quot te vidisse putamus. » | |
« Sic equidem, » Merlinus ait, « nam tempore multo | |
980 | vixi multa videns et de nostratibus in se |
et de barbarica turbanti singula gente.35 | |
Crimen quod memini cum Constans proditus esset | |
et defugissent parvi trans equora fratres | |
Uter et Ambrosius. Ceperunt ilico bella | |
985 | per regnum fieri, quod tunc rectore carebat. |
Vortigernus enim consul Gewissus in omnes | |
agmina ducebat patrias ut duceret illas, | |
ledens innocuos miseranda clade colonos. | |
Denique vi subita rapuit diadema peremptis | |
990 | nobilibus multis et regni cuncta subegit. |
Ast hii qui fuerant cognato sanguine juncti | |
fratibus id graviter tolerantes, igne cremare | |
ceperunt cunctas infausti principis urbes | |
et turbare suum crudeli milite regnum, | |
995 | nec permiserunt illum cum pace potiri. |
Anxius ergo manens cum non obstare rebelli | |
quivisset populo, parat invitare remotos | |
ad sua bella viros quibus obvius iret in hostes. | |
Mox ex diversis venerunt partibus orbis | |
1000 | pugnaces turme, quas excipiebat honore. |
Saxona gens etiam curvis advecta carinis | |
ejus ad obsequium galeato milite venit. | |
Huic duo prefuerant audaci pectore fratres | |
Horsus et Hengistus qui prodicione nefanda | |
1005 | postmodo leserunt populos lesereque urbes. |
Postquam namque ducem famulatus36 sedulitate | |
attraxere sibi, cives quoque lite propinqua | |
viderunt motos leviter quo subdere regem | |
possent, in populos verterunt arma feroces, | |
1010 | ruperuntque fidem proceres quoque premeditata |
fraude necaverunt sedentes ferme vocatos | |
insimul ut pacem secum fedusque jugarent, | |
truseruntque ducem nivei trans ardua montis. | |
Que sibi de regno cepi cantare futura. | |
1015 | Inde domos patrie peragrantes igne cremabant |
et nitebantur sibimet submittere cuncta. | |
At Vortimerus, cum tanta pericula regni | |
expulsumque patrem Bruti vidisset ab aula, | |
assensu populi sumpsit diadema feramque | |
1020 | invasit gentem concives dilaniantem, |
atque coegit eam per plurima bella redire | |
in Thanatum, qua classis erat que vexerat illam. | |
Set dum diffugerent bellator corruit Horsus | |
et plures alii nostris perimentibus illos. | |
1025 | Inde secutus eos circumdedit obsidione |
ilico rex Thanatum terraque marique resistens. | |
Set non prevaluit, subito nam classe potiti | |
vi magna fecere viam, ductique per equor | |
exergere suam festino remige terram. | |
1030 | Ergo triumphato bellis victricibus hoste |
fit Vortimerus rector venerandus in orbe | |
attrectando suum justo moderamine regnum. |
Set soror Hengisti successus Renua tales | |
indignando ferens protectaque fraude venenum | |
1035 | miscuit, existens pro fratre maligna noverca, |
et dedit ut biberet fecitque perire bibentem. | |
Confestimque suo mandavit trans freta fratri | |
ut remearet item cum tot tantisque catervis | |
quot sibi pugnaces posset submittere cives. | |
1040 | Sic igitur fecit, nam tantus in agmina nostra |
venit ut eriperet cunctis sua predia pregnans37, | |
et loca per patrias penitus combureret igne. | |
Hec ita dum fierent, in finibus Armoricanis | |
Uter et Ambrosius fuerant cum rege Budico. | |
1045 | Jam gladio fiunt cincti belloque probati, |
et sibi diversas sociabant undique turmas | |
ut peterent natale solum gentesque fugarent | |
quae tunc instabant patriam vastare paternam. | |
Ergo dedere suas ventoque marique carinas | |
1050 | presidioque suis concivibus applicuerunt. |
Nam Vortigernum per Cambrica regna fugatum | |
inclusumque sua pariter cum turre cremarunt. | |
Enses inde suos vertere recenter in Anglos | |
congressique simul vincebant sepius illos | |
1055 | et vice transversa devincebantur ab illis. |
Denique consertis magno conamine dextris | |
instant nostrates, et ledunt acriter hostes | |
Hengistumque necant Christoque volente triumphant. | |
Hiis igitur gestis cleri populique favore | |
1060 | Ambrosio regnumque datur regnique corona, |
postmodo quam gessit tractando singula juste. | |
Emensis autem per lustra quaterna diebus, | |
proditur a medico moriturque bibendo venenum. | |
Mox germanus ei successit junior Uter, | |
1065 | nec primum potuit regnum cum pace tueri. |
Perfida gens etenim demum consueta redire |
venerat et solita vastabat cuncta phalange. | |
Oppugnavit eam sevis congressibus Uter, | |
et pepulit victam trans equora remige verso. | |
1070 | Mox reformavit posito certamine pacem |
progenuitque sibi natum qui postmodo talis | |
extitit ut nulli fieret probitate secundus. | |
Arturus sibi nomen erat regnumque per annos | |
optinuit multos postquam pater Uter obivit, | |
1075 | idque dolore gravi gestum fuit atque labore |
et nece multorum per plurima bella virorum. | |
Nam dum predictus princeps langueret, ab Angla | |
venerat infidus populus cunctasque per enses | |
trans Humbrum patrias submiserat ac regiones. | |
1080 | Et puer Arturus fuerat nec debilitate |
etatis poterat tantas compescere turmas. | |
Ergo consilio cleri populique recepto | |
Armorico regi mittens mandavit Hoelo | |
ut sibi presidio festina classe rediret. | |
1085 | Sanguis enim communis eos sociabat amorque |
alter ut alterius deberet dampna levare. | |
Mox igitur collegit Hoel ad bella feroces | |
circumquaque viros et multis milibus ad nos | |
venit, et Arturo sociatus perculit hostes | |
1090 | sepius agrediens, et stragem fecit acerbam. |
Hoc socio securus erat fortisque per omnes | |
Arturus turmas dum progrederetur in hostes, | |
quos tandem vicit patriamque redire coegit, | |
composuitque suum legum moderamine regnum. | |
1095 | Mox quoque submisit post hec certamina Scotos |
ac Hibernenses, convertens bella, feroces. |
Supposuit patrias illatis viribus omnes, | |
et Norwegenses trans equora lata remotos | |
subdidit et Dacos invisa classe petitos. | |
1100 | Gallorum populos ceso Frollone subegit, |
cui curam patrie dederat Romana potestas. | |
Romanos etiam bello sua regna petentes | |
obpugnans vicit, procuratore perempto | |
Hyberio Lucio, qui tunc collega Leonis38 | |
1105 | induperatoris fuerat jussuque senatus |
venerat ut fines Gallorum demeret illi. | |
Ceperat interea nostrum sibi subdere regnum | |
infidus custos Modredus desipiensque | |
illicitam venerem cum conjuge regis agebat. | |
1110 | Rex etenim transire volens, ut fertur, in hostes, |
reginam regnumque suum commiserat illi. | |
Ast ut fama mali tanti sibi venit ad aures, | |
distulit hanc belli curam patriamque revertens | |
applicuit multis cum milibus atque nepotem | |
1115 | obpugnans pepulit trans equora diffugientem. |
Illic collectis vir plenus prodicione | |
undique Saxonibus cepit committere pugnam | |
cum duce, set cecidit deceptus gente prophana | |
in qua confisus tantos inceperat actus. | |
1120 | O quantas hominum strages matrumque dolores |
quarum conciderant illic per prelia nati ! | |
Illic rex etiam letali vulnere lesus | |
deseruit regnum, tecumque per equora vectus, | |
ut predixisti, nimpharum venit ad aulam. |
1125 | Ilico Modredi duo nati regna volentes |
subdere quisque ceperunt bella movere | |
alternaque suos prosternere cede propinquos. | |
Deinde nepos regis dux Constantinus in illos | |
acriter insurgens populos laniavit et urbes, | |
1130 | prostratisque simul crudeli morte duobus |
jura dedit populo regni diademate sumpto. | |
Nec cum pace fuit quoniam cognatus in illum | |
prelia dira movens violavit cuncta Conanus | |
proripuitque sibi regiones rege perempto, | |
1135 | quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat. » |
4
Hec illo dicente cito venere clientes | |
et dixere sibi fontem sub montibus illis | |
erupisse novum laticesque refundere puros, | |
qui jam manantes longe per concava vallis | |
1140 | girabant saltus refluo cum murmure lapsu. |
Mox igitur spectare novum consurgit uterque | |
festinus fontem visoque resedit in herba | |
Merlinus laudatque locum limphasque fluentes, | |
et miratur eas de cespite taliter ortas. | |
1145 | Moxque siti captus se proclinavit in amnes |
potavitque libens et tempora proluit unda, |
utque per internos alvi stomachique meatus | |
humor iit laticis subsedavitque vaporem | |
corporis interni, confestim mente recepta | |
1150 | sese cognovit, rabiem quoque perdidit omnem, |
et qui torpuerat per longum tempus in illo | |
sensus item rediit mansitque quod ante manebat, | |
sanus et incolumis rursus ratione recepta. | |
Ergo deum laudans vultus ad sidera tollit | |
1155 | edidit et voces devoto famine taies39. |
« O rex siderei quo constat machina celi, | |
quo mare quo tellus leto cum germine fetus | |
dantque foventque suos crebroque juvamine prosunt | |
humano generi profusa fertilitate, | |
1160 | quo sensus rediit mentisque revanuit error ! |
Raptus eram michimet quasi spiritus acta sciebam | |
preteriti populi predicebamque futura. | |
Tunc rerum secreta sciens volucrumque volatus | |
stellarumque vagos motus lapsusque natantum, | |
1165 | id me vexabat naturalemque negabat |
humane menti districta lege quietem. | |
Nunc in me redii videorque vigore moveri | |
quo vegetare meos animus consueverat artus. | |
Ergo, summe pater, tibi sic obnoxius esse | |
1170 | debeo, condignas ut digno pectore laudes |
dicam semper agens letus libamina leta. | |
Bis etenim tua larga manus michi profuit uni | |
munere dando novum viridi de cespite fontem. | |
Nam modo possideo latices quibus ante carebam | |
1175 | et reducem capitis sumpsi potando salutem. |
Ista set unde venit vis, 0 dilecte sodalis, | |
ut fons iste novus sic effluit atque reformet | |
me michi qui fueram quasi vecors hactenus ex me ? » | |
Telgesinus ait, « Rerum moderator opimus | |
1180 | flumina per species divisit et addidit ultro |
cuique suas vires ut prosint sepius egris. | |
Sunt etenim fontes fluviique lacusque per orbem | |
qui virtute sua muftis et sepe medentur. | |
Albula namque rapax Rome Fluit amne salubri, | |
1185 | quem sanare ferunt certo medicamine vulnus. |
Manat in Italia fons alter qui Ciceronis | |
dicitur. Hic oculos ex omni vulnere curat. | |
Ethiopes etiam stagnum perhibentur habere | |
quo velut ex oleo facies perfusa nitescit. | |
1190 | Affrica fert fontem qui vulgo Zema40 vocatur. |
Potus dat voces subita virtute canoras. | |
Dat lacus Italie [dictonus]41 tedia vini. | |
Qui de fonte Chios potant perhibentur hebere. | |
Fertur habere duos tellus Beotica fontes. | |
1195 | Hic facit inmemores, memores facit ille bibentes. |
Continet ipsa lacum tam dira peste nocivum | |
ut generet furias nimieque libidinis estum. | |
Fons Cyzicus venerem venerisque repellit amorem. | |
Campana regione fluunt, ut dicitur, amnes | |
1200 | qui faciunt steriles fecundas flumine poto. |
Idem dicuntur furias abolere virorum. | |
Ethiopum tellus fert rubro flumine fontem. | |
Qui bibit ex illo limphaticus inde redibit. | |
Fons Leinus fieri numquam permittit abortum. | |
1205 | Sunt duo Sycilie fontes, steriles facit alter, |
alter fecundans geniali lege puellas. | |
Flumina Thessalie duo sunt virtutis opime. | |
Hoc potans nigrescit ovis, candescit ab illo, | |
ast ab utroque bibens variato vellere degit. |
1210 | Clitumnus lacus est quem continet Umbrica tellus. |
Hic aliquando boves fertur producere magnos, | |
inque Reatina fit equorutn dura palude | |
unguia confestim dum progrediuntur arenas. | |
Asphaltite lacu Judee corpora mergi | |
1215 | nequaquam possunt vegetat dum spiritus illa. |
At contra stagnum Syden fert Indica tellus | |
quo res nulla natat set mergitur ilico fundo. | |
Et lacus est Aloe quo res non mergitur ulla, | |
omnia set fluitant quamvis sint plumbea saxa. | |
1220 | Fons quoque Marside compellit saxa natare. |
Stix fluvius de rupe fuit perimetque bibentes. | |
Has clades ejus testatur [achadia] tellus. | |
Fons Ydumeus quater inmutando diebus | |
mira lege suos fertur variare colores. | |
1225 | Pulverulentus enim viridisque fit ordine verso. |
Fit quoque sanguineus, fit limpidus amne decoro. | |
Ex hiis per ternos unum retinere colorem | |
asseritur menses semper volventibus annis. | |
Trogoditis42 lacus est, ejus quoque profluit unda, | |
1230 | ter fit amara die, ter dulci grata sapore. |
Epiri de fonte faces ardere feruntur | |
extincte rursusque suum deponere lumen. | |
Sic algere die perhibetur fons Garamantum | |
et vice transversa tota fervescere nocte, | |
1235 | ut neget accessum pre frigore preque calore. |
Sunt et aque calide multos fervore minantes43 | |
fervoremque trahunt dum perlabuntur alumen | |
aut sulphur quibus est vis ignea grata medendi. | |
His aliisque deus ditavit viribus amnes | |
1240 | ut fierent egris subite medicina salutis |
et manifestarent quanta virtute creator |
premineat rebus dum sic operatur in illis. | |
Hos etiam latices summa ratione salubres | |
esse reor subitamque reor conferre medelam | |
1245 | nunc potuere novo sic erumpendo liquore. |
Hii modo sub terra per concava ceca fluebant, | |
ut plures alii qui submanare feruntur. | |
Forsitan excursus illorum prepediente | |
obice vel saxi vel terre pondere lapse. | |
1250 | Retrogradum cursum facientes arbitror illos |
paulatim penetrasse solum fontemque dedisse. | |
Sic plures manare vides iterumque redire | |
sub terram rursusque suas tenuisse cavernas. » | |
Hec ita dum gererent, rumor discurrit ubique | |
1255 | in Calidone novum silvis erumpere fontem |
sanatumque virum, postquam potavit ab illo, | |
tempore qui multo rabie corruptus et isdem | |
extiterat silvis ritu vivendo ferarum. | |
Mox igitur venere duces proceresque videre | |
1260 | et colletari curato flumine vati. |
Cumque statum patrie per singula notificassent | |
atque rogaretur sua sceptra resumere rursus | |
et tractare suam solito moderamine gentem, | |
sic ait, « O juvenes, mea non hoc exigit etas | |
1265 | in senium vergens que sic michi corripit artus |
ut vix preteream laxatis viribus arva. | |
Jam satis exegi longevo tempore letos | |
glorificando dies, michi dum rideret habundans | |
copia magnarum profuse diviciarum. | |
1270 | Roboris annosi silva stat quercus in ista |
quam sic exegit consumens cuncta vetustas | |
ut sibi deficiat succus penitusque putrescat. | |
Hanc ego cum primum cepisset crescere vidi | |
et glandem de qua processit forte cadentem, | |
1275 | dum super astaret picus ramumque videret44. |
Hic illam crevisse sua jam sponte videbam |
singula prospiciens, tunc et verebar in istis | |
saltibus atque locum memori cum mente notavi. | |
Ergo diu vixi, mea me gravitate senectus | |
1280 | detinuit dudum. Rursus regnare recuso. |
Me Calidonis opes viridi sub fronde manentem | |
delectant pocius quam quas fert India gemme, | |
quam quod habere Tagus per littora dicitur aurum, | |
quam segetes Sicule, quam dulcis Methidis uve, | |
1285 | aut celse turres, aut cincte menibus urbes |
aut fraglascentes Tirio medicamine vestes. | |
Res michi nulla placet que me divellere possit | |
ex Calidone mea me judice semper amena. | |
Hic ero dum vivam pomis contentus et herbis, | |
1290 | et mundabo meam pia per jejunia carnem |
ut valeam fungi vita sine fine perhenni. »45 | |
Hec dum dicebat proceres super ethera cernunt | |
agmina longa gruum flexo per inane volatu | |
[ordine girantes per littora certa videre | |
1295 | posset in exstructa liquido super aere turma.] |
Hec admirantes Merlinum dicere poscunt | |
quid certe fuerat quod tali more volarent. | |
Mox Merlinus eis, « Volucres, ut cetera plura, | |
natura propria ditavit conditor orbis. | |
1300 | Sic didici multis silvis habitando diebus. |
Est igitur natura gruum dum celsa pererrant, |
si plures assint, ut earum sepe volatu | |
aut hanc aut aliam videamus inesse figuram. | |
Una modo clamando monet servare volando, | |
1305 | turbatus solitis ne discrepet ordo figuris, |
cui dum raucescit subit altera deficienti. | |
Excubias noctis faciunt custosque lapillum | |
sustinet in digitis dum vult expellere sompnos, | |
cumque vident aliquos subito clamore citantur. | |
1310 | Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt. |
Ast aquile, que nomen habent ab acumine visus, | |
obtuitus tanti pre cunctis esse feruntur | |
ut perferre queant non flexo lumine solem. | |
Ad radium pullos suspendunt, scire volentes | |
1315 | illo vitato ne degener exstet in illis. |
In montis sublime manent super equora pennis | |
aspiciuntque suas imo sub gurgite predas. | |
Ilico descendunt rapido per inane volatu | |
et rapiunt pisces ut poscit origo natantis. | |
1320 | Postposito coitu, sine semine sepe mariti |
concipit et generat, dictu mirabile, vultur. | |
Hec per celsa volans aquilarum more cadaver | |
naribus elatis longe trans equora sentit, | |
quod quamvis tardo non horret adire volatu | |
1325 | ut sese valeat preda saciare cupita. |
Idem centenis robustus vivit in annis. | |
Nuntia veris avis crepitante ciconia rostro |
dicta fovere suos in tantum sedula natos | |
exuat ut proprias nudato pectore plumas. | |
1330 | Hec cum bruma venit fertur vitare procellas |
et fines Asie ductu cornicis adiré. | |
Pascit eam pullus senio cum deficit etas | |
quod depavit eum cum debuit ipsa diebus. | |
Excedit volucres dulci modulamine cunctas | |
1335 | cum moritur cignus nautis gratissimus ales. |
Hunc in Hiperboreo perhibent accedere tractu | |
ad cantum cithare per littora forte sonantis. | |
Strucio que ponit sub pulvere deserit ova | |
ut foveantur ibi dum negligat ipsa fovere. | |
1340 | Inde creantur aves radio pro matre cubante. |
Ardea cum pluvias tempestatesque perhorret | |
evolat ad nubes ut tanta pericula vitet. | |
Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos | |
sublimem quociens spectant super ethera naute. | |
1345 | Unica semper avis divino munere phenix |
in terris Arabum redivivo corpore surgit. |
Cumque senescit, adit loca fervidiora calore | |
solis et ingentes ab aromate jungit acervos | |
componitque rogum quem crebris motibus ale | |
1350 | succendit, ferturque super penitusque crematur. |
Producit volucrem pulvis de corpore facta, | |
et fit item phenix hac lege novata per evum. | |
Nidificare volens fert cinnomon cinomolgus | |
edificatque suum procero robore nidum. | |
1355 | Illinc pennatis homines abducere telis |
moverunt cumulum soliti transmittere venum. | |
Alcion avis est que stagna marina frequentat | |
edificatque suos hiemali tempore nidos. | |
Dum cubat, equora sunt septem tranquilla diebus | |
1360 | et venti cessant tempestatesque remisse |
inpendunt placidam volucri famulando quietem. | |
Psitacus humanam proprio modulamine vocem | |
dum non spectatur prorsus proferre putatur. | |
Intermiscet “ave” verbis et “chere” jocosis. |
1365 | Est pelicanus avis pullos consueta necare |
et confusa tribus lugere dolore diebus. | |
Denique supposito laniat sua corpora rostro | |
et scindens venas educit sanguinis undas, | |
et vite reduces reddit rorando volucres. | |
1370 | Dum Diomedee lacrimosa voce resultant |
et faciunt planctus subitam portendere mortem | |
dicuntur regum vel magna pericula regni. | |
Cumque vident aliquem discernunt ilico quid sit, | |
barbarus an Grecus, nam Grecum plausibus ale | |
1375 | et blandimentis adeunt leteque resultant. |
Circueunt alios pennisque feruntur iniquis | |
horrentique sono velut hostes agrediuntur. | |
Memnonides quinto semper dicuntur in anno | |
Memnonis ad tumulum longo remeare volatu | |
1380 | et deflere ducem Troiano Marte peremptum. |
Fert quoque mirandam splendens hircinea46 pennam | |
nocte sub obscura que fulget ut ignea lampas, | |
atque ministrat iter si preportetur eunti. | |
Quando nidificat devellit ab arbore picus | |
1385 | clavos et cuneos quos non divelleret ullus, |
cujus ab impulsu vicinia tota resultant. » |
5
His igitur dictis, quidam vesanus ad illos | |
accessit subito, seu sors conduxerat illum. | |
Terrifico clamore nemus complebat et auras | |
1390 | et quasi sevus aper spumebat bella minando. |
Ocius ergo virum capiunt secumque sedere | |
cogunt ut moveat risusque jocosque loquendo. | |
Inspiciens igitur vates attendus illum, | |
quis fuerit recolit gemitumque reducit ad imo | |
1395 | pectore, sic dicens, « Non hec fuit ejus ymago |
olim, dum nobis juvenilis floruit etas. | |
Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles | |
et quem nobilitas regumque ferebat origo. | |
Hunc mecum pluresque simul tunc dives habebam, | |
1400 | totque bonis sociis felix censebar eramque. |
Accidit interea dum venaremur in altis | |
montibus Argustli nos devenisse sub una | |
que patulis ramis surgebat in aera quercu. | |
Fons ibi manabat viridi circumdatus herba, | |
1405 | cujus erant latices humanis haustibus apti. |
Ergo siti pariter correpti sedimus illic | |
et fonds puros avide libavimus amnes. | |
Deinde super teneras solito conspeximus herbas | |
in rivo fontis redolentia poma jacere. | |
1410 | Mox ea collegit qui primus adiverat iste |
porrexitque michi subito pro munere ridens. | |
Ergo distribui data poma sodalibus et me |
expertem feci quia non suffecit acervus. | |
Riserunt alii quibus impertita fuerunt | |
1415 | meque vocant largum cupidis quoque faucibus illa |
agrediendo vorant et pauca fuisse queruntur. | |
Nec mora, corripuit rabies miserabilis istum | |
et cunctos alios qui mox ratione carentes | |
more canum sese lacerant mordendo vicissim. | |
1420 | Stridunt et spumant et humi sine mente volutant. |
Denique digressi sunt illinc, more lupino | |
complentes vacuas miseris ululatibus auras. | |
Hec michi non illis velut estimo poma dabantur, | |
postmodo seu didici, nam tunc in partibus illis | |
1425 | una fuit mulier que me dilexerat ante |
et mecum multis venerem saciaverat annis. | |
Hanc, post quam sprevi secumque coire negavi, | |
ut me dampnaret rapuit mox leva voluntas, | |
cumque movens aditus alios reperire nequiret, | |
1430 | apposuit fonti superillita dona veneni |
quo rediturus eram, meditans hac arte nocere | |
si fruerer pomis in gramine forte reperds. | |
At me sors melior sic conservavit ab illis, | |
ut modo predixi. Set eum compellere queso | |
1435 | hoc de fonte novo limphas potare salubres, |
ut si forte suam possit rehabere salutem | |
se cognoscat item mecumque laboret in istis | |
saltibus in domino dum postera vita manebit. » |
Sic igitur fecere duces, sumptoque liquore | |
1440 | redditur ille sibi qui vecors venerat illuc |
cognovitque suos subito curatus amicos. | |
Tunc Merlinus ait, « Tibi nunc constanter eundum | |
est in agone Dei qui te tibi reddidit ut nunc | |
ipsemet inspectas, qui per deserta tot annis | |
1445 | ut fera vixisti sine sensu turpis eundo. |
Ne modo diffugias fructices ratione recepta | |
aut virides saltus quos jam limphando colebas, | |
set mecum maneas ut quos tibi surripiebat | |
vis verunca dies iterum reparare labores | |
1450 | obsequio domini. Quod erit per singula mecum, |
ex hoc nunc commune tibi dum vivit uterque. » | |
Ergo sub hoc Maeldinus ait, nam nomine tali | |
dictus erat, « non hoc, pater o venerande, recuso. | |
Letus enim tecum silvas habitabo deumque | |
1455 | tota mente colam tremulos dum rexerit artus |
spiritus iste meos quem te doctore piabo. » | |
« Sic et ego faciam vobiscum tercius auctus, » | |
Telgesinus ait, « despecto themate mundi. | |
Jam satis exegi vivendo tempore vane | |
1460 | et nunc tempus adest quo me michi te duce reddam. |
Vos set abite, duces, urbes defendere vestras. | |
Non decet ut nostram vestro sermone quietem | |
a modo turbetis. Satis applausistis amico. » | |
Discedunt proceres. Remanent tres et Ganieda | |
1465 | quarta soror vatis, sumpta quoque denique vita. |
Ducebat vitam regis post fata pudicam. |
Que modo tôt populos indicto jure regebat, | |
nunc cum fratre sibi silvis nil dulcius exstat. | |
Hanc etiam quandoque suus rapiebat ad alta | |
1470 | spiritus ut caneret de regno sepe futura. |
Ergo die quadam cum fratris staret in aula | |
inspiceretque domus radiantes sole fenestras, | |
edidit has dubias dubio de pectore voces. | |
« Cerno Ridichenam galeatis gentibus urbem | |
1475 | impletam sacrosque viros sacrasque tyaras |
nexibus addictos, sic consiliante juventa. | |
[Pastor in excelsa mirabitur edita turris | |
et reserare sui cogetur futile dampni.] | |
Cerno Kaerloytcoyt vallatam milite sevo | |
1480 | inclusosque duos quorum divellitur alter |
ut redeat cum gente fera cum principe vallis | |
et vincat rapto sevam rectore catervam. | |
Heu, quantum scelus est capiant ut sidera solem | |
cui sullabuntur nec vi nec marte coacta. | |
1485 | Inspicio binas prope Kaerwen in aere lunas |
gestarique duos nimia feritate leones | |
inque duos homines unus miratur et alter | |
in totidem pugnamque parant et cominus astant. | |
Insurgunt alii quartumque ferocibus armis | |
1490 | acriter obpugnant nec prevalet ullus eorum. |
Perstat enim clipeumque movet telisque repugnat |
et victor ternos confestim proterit hostes | |
impellitque duos trans frigida regna Boote, | |
dans alii veniam qui postulat. Ergo per omnes | |
1495 | diffugiunt partes tocius sidera campi. |
Armoricanus aper, quercu protectus avita, | |
abducit lunam gladiis post terga rotatis. | |
Sidera bina feris video committere pugnam | |
colle sub Urgenio quo convenere Deyri | |
1500 | Gewissique simul magno regnante Cohelo. |
O quanto sudore viri tellusque cruore | |
manat, in externas dum dantur vulnera gentes ! | |
Concidit in latebras collisum sydere sidus | |
absconditque suum renovato lumine lumen. | |
1505 | Heu, quam dira fames incumbit ut arceat alvos |
evacuatque suos populorum viribus artus. | |
Incipit a Kambris peragratque cacumina regni, | |
et miseras gentes equor transire cohercet. | |
Diffugiunt vituli consueti vivere lacte | |
1510 | vaccarum Scotie morientum clade nephanda. |
Iteque Neustrenses, cessate diutius arma |
ferre per ingenuum violente milite regnum ! | |
Non est unde gulam valeatis pascere vestram. | |
Consumpsistis enim quicquid natura creatrix | |
1515 | fertilitate bona dudum produxit in illa. |
Christe, tuo populo fer opem, compesce leones, | |
da regno placidam bello cessante quietem ! » | |
Non super hoc tacuit commiranturque sodales | |
germanusque suus, qui mox accessit ad illam | |
1520 | hocque modo verbis applaudens fertur amicis. |
« Tene, soror, voluit res precantare futuras | |
spiritus osque meum compescuit atque libellum47 ? | |
Ergo tibi labor iste datur. Leteris in illo | |
auspiciisque meis devote singula dicas. » |
6
1525 | Duximus ad metam carmen. Vos ergo, Britanni, |
laurea serta date Gaufrido de Monemuta. | |
Est etenim vester, nam quondam prelia vestra | |
vestrorumque ducum cecinit scripsitque libellum | |
quem nunc Gesta vocant Britonum celebrata per orbem.48 |
Notes de bas de page
1 Deux manuscrits possèdent un en-tête. Version du manuscrit H : Circea hec tempora : floruit merlinus siluestris. siue calidonus. qui prophetauit in hunc modum. Version du manuscrit T : ffata Merlini Siluestre Secundum historiam policronicam que contigebant anno gratie. 525.
2 editus PP, B, Mi.
3 uapes R, T et peut-être J ; napos B, Mi, JJP.
4 granibus CV ; fidibus PP, B, Mi, JJP, F.
5 suos passus R ; abstrait CV ; admouit et abstulit H, B ; amouit et abstulit R, J ; ammouit et obtulit. T ; abstrahit Gfr, F, JJP.
6 trinam PP.
7 Jllud ergo CV ; Illus ergo R ; Illud ego BC.
8 superaddet CV ; superaddit B, Mi, JJP ; superadditis F.
9 conturbat CV.
10 genti R, F.
11 duello JJP. F.
12 cambucam CV, B, Mi ; cambutam F.
13 Cessabis miserande draco PP.
14 De Vortigerno Vmq.
15 At media domum thelgesinum que reversto T.
16 Et clamat crines T ; profert plurima plangens Cl.
17 ius CV, F.
18 rodarthus R, J, T.
19 Tune telgesinus cui Merlinus cito dixit PP.
20 cacodaemonibus B, Mi, F.
21 Terrae B, Mi, JJP, F ; orbent CV ; orbem B, Mi, JJP, F.
22 ethinus CV ; echenais JJP.
23 nautae metuunt B.
24 fructibus CV.
25 Sic ac blandus CV.
26 ytilie CV, F.
27 iura CV, F.
28 gemmis B, SM, F.
29 Stulta CV.
30 incumbunt PP ; saxona marte nephando PP.
31 in nostris H, J, T, Cl ; in ortis vngues R, B ; oris Gfr, JJP.
32 dracones ut Cl.
33 cadwaldrus J, Ha.
34 Fin du fragment Ha avec trois vers inconnus des autres manuscrits : « falsi prodent viri capti tunc redimentur / Actus nec fari valet homo premeditari / Occumbet deno lustro Cursu quoque sexto ».
35 Fin du fragment Cl avec un vers de conclusion : « Expliciunt versus Merlini ».
36 famulatus CV ; famulantes ou famulatum B (famulantes JJP, F) ; famulati BC.
37 pugnans F.
38 Hybero CV ; Tiberio B, SM ; Tyberio Mi ; Hiberio JJP, F ; Hyberio BC ; collegaque Legnis CV ; collega Leonis F.
39 famine laudis PP.
40 Zama JJP.
41 dictonus CV ; Clitorius JJP, F.
42 Trogdytus JJP ; Trogoditis BC. Faral note qu’il s’agit d’une déformation de Troglodytis. « métriquement impossible ». Les différents manuscrits d’Isidore de Séville ont les leçons, d’après la lecture de B. Clarke, Togoditis. -ytis. et trocoditis.
43 multae fervore manantes F.
44 vibrant F.
45 H, R, J et T s’achèvent ici et CV est le seul manuscrit de référence pour le reste du poème. T conclut sur ces mots : Amen. ffinis. Explicit. Les autres manuscrits poursuivent avec le texte du Polychronicon.
46 circinea CV ; circanea B ; Hercynea JJP ; hircinea F.
47 Faral se demande s’il ne faudrait pas corriger par labellum.
48 À la suite du vers 1529 dans CV, une autre main a ajouté plus tardivement : Explicit vita Merlini Calidonii per Galfridum Monemutensem.
Auteur
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Arthur, Gauvain et Mériadoc
Récits arthuriens latins du xiiie siècle
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Martine Furno, Claudine Marc et al. (trad.)
2007
La Quête du Saint Graal et la mort d'Arthur
Version castillane
Juan Vivas Vincent Serverat et Philippe Walter (trad.)
2006
Histoire d'Arthur et de Merlin
Roman moyen-anglais du xive siècle
Anne Berthelot (éd.) Anne Berthelot (trad.)
2013
La pourpre et la glèbe
Rhétorique des états de la société dans l'Espagne médiévale
Vincent Serverat
1997
Le devin maudit
Merlin, Lailoken, Suibhne — Textes et études
Philippe Walter (dir.) Jean-Charles Berthet, Nathalie Stalmans, Philippe Walter et al. (trad.)
1999
La Chanson de Walther
Waltharii poesis
Sophie Albert, Silvère Menegaldo et Francine Mora (dir.)
2009
Wigalois, le chevalier à la roue
Roman allemand du xiiie siècle de Wirnt de Grafenberg
Wirnt de Grafenberg Claude Lecouteux et Véronique Lévy (trad.)
2001