Version classiqueVersion mobile

Le charme indiscret de Jan Schuermans

 | 
Ludo Milis

Annexe

Texte intégral

Liste de neuf chefs d’accusation d’inconduite sexuelle à l’adresse de Jan Schuermans, curé d’Ename [établie par l’Official de Bruges].

[fin mai - début juin 1649]
Malines, Archives de l’Archevêché, Benedictijnenabdijen, Ename, 344.
[feuillet de 2 pages, écrites au recto, sans filigrane]

1 Quod Pastor Eenamensis suspecte fuerit conversatus in Dudzeele pago juxta Brugas cum Maria Huyghe.

2 Quod ista Maria habeat effigiem dicti Pastoris ad pedem lecti sui depictam in habitu cardinalitio et petat ab aliis, Is dat niet een schoon backhuys ?

3 Quod istic simul iverint per plateas iunctis manibus, omnibus videntibus, etiam pergendo ad templum. Quod soli huc illuc perrexerint, videlicet in Liswege ad aedes Martini de Vos, et Brugas, et soli inde fuerint reversi, fuerintque visi diu consedere in campo, quodque simul iverint ad mare in Blanckenberghe, et inde reverti fuerint ebrii.

4 Quod ob ista scandala recusata fuerit celebratio missae eidem pastori Eenamensi in Ecclesia de Dudzeele.

5 Creditur dictus Pastor Eenamensis sustentari a predicta Maria, quam subinde adhuc invisit in Dudzeele ; et id notatur ab iis qui Brugis excubias agunt ad portam Dammensem, signanter a portario.

6 Rumor est quod hic pastor, Maria et Christophorus de Bruyne habitans in Dudzeele simul nudi saltaverint.

7 Quod ista Maria sit tota carnalis, et viros excitet ad turpia, petendo oscula, et tibias nudas ostendando, et de albedine suae carnis gloriando et quod habeatur meretrix, et habita fuerit praegnans.

8 Dictum fuit quod proclamationes Slusis essent factae pro dictis Pastore et Maria, ad effectum Matrimonii inter eos contrahendi.

9 Dormit Maria in eadem culina in qua dormit dictus Christophorus cum sua uxore : et quando itura est cubitum exuit se suis vestibus, et exuta ambulat per culinam, unde uxor Christophori magnopere affligitur semelque una nocte recessit eapropter ab aedibus mariti sui.

De his articulis possunt testificari D(ominus) Pastor capellanie [sup. lin.] et Custos in Dudzeele, nec non uxor predicti Christophori. Praeterquam quod de septimo testari posset quædam ancilla habitans in Westcapelle cum sua matre vidua. Portarius portae Dammensis Brugis.

© Presses universitaires du Septentrion, 2003

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search