Version classiqueVersion mobile

La Clé des Écritures. Clavis Scripturae Sacrae (1567). Partie II, Traité 1

 | 
Matthias Flacius Illyricus

Texte latin

De ratione cognoscendi sacras literas, tractatus I.1

Texte intégral

Praefatio

  • 1 Nous suivons le texte la dernière édition, établie par Johannes Musaeus, Clavis Scripturae sacrae, (...)

1Initio hujus Secundae Partis meorum Hebraismorum, putavi me rectissime facturum, si caeteris omnibus praeponerem hoc Compendium de ratione cognoscendi sacras literas. Etsi enim in toto ferme hoc Opere nihil propemodum aliud quam hoc ipsum agitur ac docetur: tamen in uno etiam loco separatim, quasi praxim totius operis proponere operae precium duxi: idque potissimum hic initio Universalium Regularum. Hoc enim tractatu cognito primum, melius scient Lectores, quem usum vel ex praecedentibus, vel etiam ex sequentibus habere possint: eoque maiori cum fructu singula cognoscent, dum scient in quem usum unumquodque eorum quae postea praecipientur, tradatur, & qua ratione eo uti debeant. Deinde etiam, tum recreabuntur ex longo labore cognitae praecedentis partis, tum etiam invitabuntur ad sequentium cognitionem. Exhilarat enim omnes, spes certa praemii, & magna utilitas etiam ad gravissimos labores miseros mortales invitat. Praestabit vero Tractatus hic illam etiam commoditatem, ut sit veluti compendium aut argumentum sequentium omnium: utque illa hic veluti quadam synopsi comprehensa, tanto clarius intelligantur, & tenacius retineantur, sitque veluti Isagoge in omnia sequentia.

Causae difficultatis sacrarum literarum

2Erudite inquit Aristoteles: Gradum esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit, initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem Adversarii, non sine extrema blasphemia veritatis, fingunt: ut impossibile sit, verum ipsius sensum, de omnibus necessariis dogmatibus, percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod, nostra culpa, non ubique ita apertus nobis ejus sermo ac sensus videtur, ut in multis aliis scriptoribus. Quae non eo a me dicuntur, ut vel impiis calumniandi Sacras literas occasio detur: vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum excitetur; utque observatis hisce difficultatibus, tanto exactius postea remedia quae proponam, perdiscantur. Adhibita etiam diligentia ac invocatione, certissima veritas, de omnibus necessariis, in eis reperiri potest.

1. Auditor tum indocilis, tum & contemptor talium, non capit ea quae Dei sunt. Multum sane, atque adeo pene totum in auditore aut discente situm esse, quotidiana experientia docet. Ingeniosus omnia facilius percipit, quam tardus. Alium item videmus, aliam scientiam aut artem citius alia addiscere: sive quia magis ad eam idoneus est, sive quia magis ad eam proclivis. At in sacra doctrina, omnes homines, sua natura, non tantum tardi ac stupidi sunt; sed etiam prorsus in contrarium sensum proni praecipitesque: non solum eam amare, expetere ac intelligere nequimus, sed etiam stultam ac impiam judicamus, prorsusque ab ea abhorremus.

2. Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis, esse debebant, saepe magis obscurant, quam exponunt Scripturas; vel inscitia, vel malitia: dum magis suas cogitationes aut somnia in Scripturam invehunt, eique (ut Scripturam impii Jesuitae Colonienses blasphemant) cereum nasum affingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt Sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum & rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, & malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut Peccati, Justitiae, Justificationis, Fidei, Gratiae, Carnis, Spiritus, & similium) plane philosophicas & Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac ex professo unicum agnum Dei, ejusque sacrificium merita ac opera tanquam unicam salutis viam monstrent: istorum fraude ita nunc distortae sint, ut videantur Moysen & bona opera ac merita hominum ostentare ac depraedicare?

3. Sermo est non nihil obscurus, cujus rei multae sunt causae, de quibus mox dicam, praecipue autem nostra ejus imperitia. Est vero sermo nota aut imago rerum, & veluti quaedam perspicilla, per quae res ipsas intuemur. Quare si sermo sit vel per se, vel nobis obscurus, difficulter ex eo res ipsas cognoscimus.

4. Aliarum gentium sermo semper aliis est difficilis: quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus linguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, & subinde peritos percunctando.

5. Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros & annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus & obscura & difficilis.

6. Stylus connexus & pendens, facit non raro ignorari principium & finem. Proprium hoc genus incommodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cujusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur.

7. Diversitas quoque sermonis singulorum scriptorum, praesertim autem Novi & Veteris Testamenti (cum tanquam unius autoris, sicut & est, accipi debeant tota Biblia) non modicum impedimentum adfert imperitiori lectori. Ut enim quis maxime se ad unius illorum scriptorum phrasim assuefaciat, non mox alterum intelliget. Praeterea non raro ille diversus sermo, diversas etiam res adferre videtur. Ideo Sadducaei, & ab initio omnes Judaei putabant, aliam doctrinam esse Prophetarum, quam Moysis fuerit. Sic nunc quoque multis Christianis alia quaedam dicere ac docere N. Testamentum videtur, quam Vetus.

8. Sermo valde figuratus est, idque multipliciter. Multus est in similitudinibus, allegoriis, typis, interrogationibus, hypotyposibus, prosopopoeiis, & similibus schematibus: quae non quivis non praemonitus intelligere ac decernere potest.

9. Habet multos ac varios tropos, eisque plurimum utitur: quorum non pauci sunt inusitatiores aliis linguis, praesertim quod ad singula exempla. Nam generum alia ratio est, cum ad eadem nomina omnium linguarum tropi aut figurae possint redigi.

10. Hebraei continuatos saepe tropos vel ejusdem generis, ut metaphoras: vel diversi generis, ut metaphoras, metonymias, synechdochas, anthropopathias, & similes inter se commiscent.

11. Saepe in una voce duplicatos aut etiam triplicatos tropos habent: ut propria Regula ostendetur, ut Manus Domini tetigit me: ubi primum est anthropopathica metaphora ab homine ad Deum translata; deinde, manus pro suo effectu ponitur, nempe pro poena.

12. Procul petitos tropos, ac duros, non raro usurpant: ut, Aedificari hominem, aut religionem: Induere Christum, aut maledictionem.

13. Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, Aedificari & plantari virginem filiam Sion.

14. Anacolutha & Anandapodota verborum, sermonis, sensuum ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant.

15. Multae enallagae partium orationis, & etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur.

16. Variae parentheses & reduplicationes crebro adhibentur: quae nisi diligentissime observentur, & attente expendantur, perturbant intellectum, memoriamque Lectoris: ut seriem sensuum ac sententiarum amittat, ac veluti in ignota sylva solitarius oberret. Nec raro accidit, ut etiam diligens Lector terque quaterque recurrat ad initium, & conetur observare seriem sensuum, nec tamen facile possit ob istas difficultates.

17. Defectus librorum obstat, ut unius verbi aut phrasis obscurioris usus aliunde agnosci aut illustrari non possit. In aliis linguis, ut Graeca ac Latina, ob librorum copiam, multae locutiones & loca Autorum, quae ex ipsis intelligi exponique non possent, ex aliis illustrantur.

18. Brevis est Scriptura verbis & sententiis, unde accidit illud Horatianum: ‒ Brevis esse laboro; Obscurus fio. ‒ Quod incommodi brevitas in omnibus linguis parit.

19. Contrahit plures sententias aut sensus, resve procul dissitas in unam sententiam: sicut in Eclipsi, & in capite de Conciso stylo, aliisque Regulis ostendam.

20. Multa item sunt subintelligenda: valde enim concisus est hic sermo: ut in Eclipsi multis exemplis ostendam.

21. Modorum Verbi & Conjunctionum apte eos connectentium defectus, plurimas obscuritates pariunt. Sic & Casuum defectus: quod ex aliis linguis non difficile est conjicere. Nam Articuli in hoc sermone parum feliciter Casus discriminant: quandoquidem iidem saepe pluribus Casibus serviunt.

22. Defectus compositorum Verborum, ut simplicibus pro compositis uti cogantur, non raro obscurat locutiones: quod cuivis in promptu est conjicere.

23. Aliquando singulae voces sententias integras exprimunt, quae quasi obiter aliis adglutinantur: qua brevitas, & quasi peregrinitas, imperito & somnolento Lectori facillime imponit.

24. De una sententia interdum ut de duabus agit: & contra de duabus diversis, ut de una, ut alibi in hac parte, propria Regula ostendam.

25. Saepe sermo nimium oneratur verbis ac sensibus: ut in illo involucro non facile ab imperitis cernatur, qui sint principales sensus, qui accidentarii, & quomodo illi inter se cohaereant, quove ordine intelligendi, expendendi, in animum recondendi, & in usum quoque suum aut alienum adhibendi sint.

26. Magna libertas in vocabulis est in hoc sermone, dum per varios tropos, jam ad hasce, jam ad alias significationes aut res traducuntur: quod imperitioribus saepe dubitandi, aut etiam errandi occasionem praebet.

27. Uni verbo aliquando duplicat sensus: ut ostendam in Regula de Verbis praeter ac contra suam naturam motum quendam accipientibus.

28. Magnus est abusus Syncategorematum, seu omniumindeclinabilium partium, sive significata eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut juncturae multum faciunt ad illustrationem & obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter variat: sed etiam crebro tum abundant, tum desunt, tum denique non suo loco collocantur.

29. Tota connexio sermonis Latinis auribus durior est. Neque enim ita in hoc vel verba vel sententiae inter se molliter concinneque connexae aut conferruminatae sunt, ut in multis aliis Scriptoribus: sed confragoso, fluctuoso & vorticoso quodam impetu interdum ruunt. Qua in re Sacris literis non nihil similes sunt Thucydides & Salustius.

30. Orationis constructio interdum non continuatur, sed in medio cursu mutatur, ut aliter exeat quam incoepit. Act. 7 v. 40, Moyses iste qui nos eduxit ex Aegypto, nescimus quid acciderit ei. De mutatione formae orationis, in cap. de Repetitionibus agetur prolixe.

31. Mutationes subitae personarum, temporum, modorum, & numerorum, non parum obscurant sermonem: sunt autem in Sacris literis creberrimae.

32. Qui scribunt de scientiis, plerunque in genere aut specie de rebus disserunt: quia de individuo dicunt esse tum infinitam disceptationem, tum etiam nullam scientiam aut certitudinem. At disceptatio Sacrarum literarum, mixta est ex individuis & generalibus: omnia autem individua habent circumstantias tum admodum varias, quaeque subinde mutantur: tum etiam plane innumeras, in quas sermo necessario respicit: ut eas partim ob varietatem, partim ob numerositatem, partim denique ob rerum, personarum ac locorum diversitatem aut pernosse aut mox animadvertere, ubi opus est, non semper pronum sit.

33. Res earum sunt arduae, mysticae, ac caelestes. Ubicunque autem res ipsae obscurae ac difficiles sunt, difficile est Scriptorem intelligere: etiamsi ejus sermo alioqui dilucidissimus sit. Videmus omnes facilius historiam, etiam rudius & obscurius scriptam intelligere, quam aliquam subtilem aut reconditam Philosophiae disputationem, quantumvis dilucido ordine, praeceptis ac sermone explicetur.

34. Nusquam ferme uno loco ita plane prolixeque res materiaeve integra methodo pertractantur, ut nihil plane desideres praeterea. In genere vero, ipsarum tractatio est quiddam mixtum aut medium ex singulis sententiis aut aphorismis, & ipsarum rerum methodicis plenioribusve explicationibus. Diversissimae enim (ut omnes norunt) tractationes rerum sunt, cum vel singulae sententiae sparsim breviterque recitantur, ut Aphorismi Hippocratis, Phocylidis & Catonis, aut septem sapientum sententiae, cuiusmodi sunt etiam Proverbia Salomonis: & contra, cum res aut materiae perpetuo orationis filo plene ac perspicuo ordine exponuntur. Nam in hac tractatione omnia sunt clariora, cum ob ordinem, tum ob integram rerum expositionem, dum aliae partes aut sententiae aliis plurimum perspicuitatis lucisque afferunt. At Scriptura (ut modo dixi) etiam cum videtur materias ex professo tractare, tamen ferre mixtum quiddam est ex isto duplici scribendi genere.

35. Dubium vero est, cur Scripturam sic quasi sententiatim & concisim in quibusdam partibus tradicerit Deus, sicut & Jus Caesareum scriptum est? An, quia ex singularibus casibus, seu eorum tractatione utrumque ortum est? Vere enim (ut dici solet) ex pessimis moribus humani generis ac Diaboli, seu certe occasione illorum, utrumque est natum. An, quia sic melius singularibus negociis serviunt. Nam scriptura magna ex parte ex singulis apparitionibus, concionibus, & epistolis, ad tollenda corrigendave mala culpae & poenae hominum propositis divinitus, confecta est. Nec caret sane haec res aut methodus gravissimis causis: sed tamen simul aliquid obscuritatis parit imperitioribus. Dicetur autem de ea postea.

36. Saepe propositio obscure ponitur, idque aliquando unico verbo aliis adglutinata: ut in Cap. de Ordine sententiarum dicetur.

37. Omittitur interdum materia proposita, & ad aliud, indeque porro ad aliud fit digressio, donec tandem ad prius illud revertatur oratio. Quae digressionum consuetudo in Cap. de Ordine sententiarum prolixius explicabitur.

38. Ex alio in aliud fit non raro progressio tum subita, tum obscura: atque ad ea incommoda declaranda, propriam Regulam suo loco adscribam.

39. Argumenta aut rationes non semper perspicue distinguuntur: aliquando miscentur vel inter se, vel cum aliis rebus adjunctis.

40. Ignoratae, aut non satis, suoque loco expensae, negotiorum conditiones & circumstantiae, in quas subinde Apostoli ac Prophetae in dicendo respiciunt, causae sunt obscuritatum. At enim errores ac seductores, aut auditorum animi, aut scandala aliqua & pericula, aut aliqua alia a dicente respiciuntur, sermoque ad ea accommodatur.

41. Res, loca, moresve ad quos sermo alludit, aut unde metaphorae, & similitudines sumptae sunt, quorumque saepe it mentio, ignorata, obscurant sermonem. De qua materia proprium ac prolixum Caput in hac parte habebitur.

42. Generales sententiae saepe nimium late aut absolute, aut etiam nimium vehementer pronunciant: ut, Omnia possum in Christo Phil. 4. v. 13, dicunt Papistae: Igitur quisque potest castum caelibatum praestare. Quicquid ligaveris, & c. Math. 16. v. 19 Item, Quicquid dixerint vobis, facite Math. 23. v. 3: Igitur omnes ac in omnibus debent Papae & episcopis obedire, sine omni exceptione, quicquid illi doceant aut praecipiant. Quare tales restringendae sunt: de qua re proprio Cap. suoque loco disseretur.

43. Causae non-verae, ut verae saepe ponuntur, aut certe non cum suis effectibus conjunguntur: quod imperitis occasionem errandi praebet. De qua re in proprio Cap. agetur.

44. Lex & promissio, aut Evangelium, videntur pugnare non-intelligenti. Eorum concordia & discrimen est certissima Clavis totius Scripturae. Est autem eorum concordia haec, quod sciri debet, Evangelium esse supra Legem, & vitam reipsa dare, quam lex promitebat quidem: dare autem culpa vitioque corrupti hominis, obedientiam praestare nequeuntis, non valebat, quare Legem, omisso suo primario oicio praestandae justitiae ac vitae, nunc famulari Evangelio, & accidentaria functione fungi: nempe ut peccata ac iram DEI revelando, homines ad quaerendum Medicum compellat, sicque sit paedagogus ad Christum.

45. Verus quidem ac nativus usus Legis multum in Scriptura urgetur, cum is jam nostra culpa plane perierit: nempe, justificare ac vivificare. Accidentarius vero qui jam primarius est, obscurius in veteri Testamento proponitur. Quod plurimis occasionem errandi praebet. Sed de hac re agitur in Libello cui titulus: De velamine Mosis.

46. Velamen Mosis multiplicem obscuritatem continet, quam in libello qui hunc ipsum titulum habet, & huic parti adjunctus erit, exposui: qui & antea fuit editus.

47. Mirabile opus sapientiae ac providentiae Dei est, quod ita sua mysteria tradere voluit, ut sicut prima patefactio, ita etiam sequentes illustrationes tantum de ejus benigna manu promptaque liberalitate expectarentur.

48. Singulari consilio Deus initio obscurius, postea clarius sua mysteria patefecit. Quod sicut admirari & sanctificare debemus, ita aliquid obscuritatis necessario prioribus objecit. Nostro sane tempore, licet nulla nova ac immediata patefactio sit coelitus immediateque facta, nec ulla Bibliorum pars addita: tamen nemo intelligens ac studiosus veritatis negare potest, praesentem theologiam & Sacrarum literarum lucem prae omni vetustate, velut meridiem prae aurorae luce fulgere. Taceo jam Antichristi admirandam revelationem, ac expugnationem.

49. In parabolis locutus est multa studio Deus: quia non omnibus datum est nosse mysteria Dei: & ipse illa vult revelare parvulis, & abscondere sapientibus, pro suo beneplacito: sicut ipse Dominus Jesus testatus est, Matth. 11 v. 25.26.

50. Multa etiam piis abscondita sunt, ut tanto ardentius scrutentur Sacras literas, & petant patefactionem clariorem. In horum igitur utrunque toto pectore intenti esse debemus, tum meditando in lege Domini die ac nocte: tum etiam perpetuo ardenterque orando, Domine adauge nobis fidem & Spiritum.

51. Denique hic quidem debemus, ut in aenigmate ac imperfecte, agnoscere Deum, & ejus mysteria: in altera vita perfecte, ac a facie ad faciem videre. Tunc demum desinet, id quod imperfectum est: in quo nos nunc perinde acquiescere debemus, ut fœtus, in utero materno divinitus conclusus, sua sorte contentus est, etiamsi fulgentissimum solem non cernat.

Remedia

3Hisce quasi remotis & incommodis, salutaria remedia quaerere, & aliis quoque communicare, & pium & utile fuerit. Quod in toto hoc opere sedulo a me fiet, sicut & ab aliis illustrandi Sacri sermonis studiosis Scriptoribus factum est. Neque enim hae difficultates, piis praesertim, insuperabiles prorsus sunt. Proposuit enim ille benignissimus coelestis Pater multa salutaria horum impedimentorum remedia.

4Sit igitur primum remedium, primoque loco & summo studio quaerendum, ipsemet unicus omnis boni fons, pater caelestis, trahens nos ad Filium: Filius revelans ex sinu Patris, qui nobis est ostium, veritas, & via ad Patrem: & denique ipse Spiritus s., cujus proprium munus est, deducere nos in omnem veritatem, nosque θεοδιδάκτους seu a Deo doctos efficere, & veras salutaresque cogitationes in omni studio ac conatu suggerere.

5Secundum remedium sit, ipsarum rerum quae in Sacris literis tractantur, aliqua catechistica, aut etiam uberior cognitio, a fidis peritisque Christi ministris praebita. Ea vero praecipue consistit in cognitione nostri morbi, & porro unici Medici Christi.

6Tertium remedium sit, solida cognitio sermonis Sacrarum literarum: ad quam rem aliquid auxilii, Deo benedicente, etiam hoc nostrum Opus afferet: in quo sedulo conabimur omnia obstacula ac difficultates ipsius aut complanare, aut etiam amoliri, eumque perspicuum piis Lectoribus reddere. Hic enim ferme primarius fons est difficultatis Sacrarum literarum, quod propemodum nunquam Theologi summa diligentia in id incubuerunt, ut perfectius vel cognoscerent ipsi, vel aliis explicarent, ipsum Sacrum sermonem aut textum: contenti de rebus potius ipsis factu quod facilius est, disserere.

7Quartum remedium sit, assidua meditatio ac studium legis divinae nam Labor omnia vincit improbus: & nihil est difficile volenti. Quare & unicus praeceptor noster Jesus, jubet nos scrutari Scripturas Johan. 5. v. 39: & ratio naturaque est vere piorum, ut maximo ardore ac voluptate meditentur in lege Domini, versantes eam diurna nocturnaque manu: ut ille praecipit de bonorum autorum lectitatione.

8Quintum remedium sit, ardens oratio. Quicquid enim petierimus, impetrabimus, & Dominus tandem opportune pulsanti misericorditer clausa aperiet: & obscura, accensa sui Spiritus lucerna, nobis manu sua ductis, illustrabit & monstrabit.

9Sextum remedium est hic quoque sicut & in omnibus aliis scientiis ac artibus, vera ac viva experientia: quae omnino obscuriora Theorices mirifice illustrat ac declarat.

10Septimum, & quidem ingens remedium est, quod eadem saepissime in Sacris literis iterantur: & quae uno loco vel brevius vel obscurius dicuntur, alibi solent a Spiritu sancto tum plenius, tum clarius exponi: sicut praeclare dicit Augustinus, non facile ullam sententiam esse figurate propositam, quae non sit alibi perspicue explicata. Conferantur igitur loca Scripturae diligenter, sic alius alium illustrabit: quae felicissima expositio Scripturae est, testantibus id etiam ipsis Patribus.

11Ultimum remedium sint bonae ac perspicuae versiones, & fidi Sacrarum literarum interpretes, praesertim qui textum magis dextre tractarunt.

12Verum quoniam haec res longe maximi momenti est: ideo, licet in toto hoc opere ea tractentur quae huc potissimum spectant, tamen etiam hunc proprium tractatum constituam, in quo Regulas recte cognoscendi Sacrum volumen proponam.

13Primum vero ex eo ipso non-paucas depromam, quae procul dubio optimae certissimaeque erunt. Deinde alia serie recensebo eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere almi Spiritus incident.

14Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: & quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequaquam esse idonea rudioribus: quare se merito arcere imperitos a Sacrarum literarum lectione: sciendum est, plerasque istarum difficultatum in infinitis locis bonas versiones amovisse (qualis est imprimis versio Lutheri), dum non omnes Hebraismos exactissime ac ad literam exprimunt, sed magis nobis perspicue nostroque modo loquendi eadem sensa fideliter reddunt.

15Adhaec, ut maxime non omnia obscuriora dicta Scripturae intelligent imperitiores: at interea intelligent alia innumera, quae clarius loquuntur, in quibus eaedem sententiae continentur. Denique ob hoc ipsum largitur Deus Ecclesiae suae fideles & intelligentes ministros ac doctores, ut perpetuis concionibus explicent difficiliora loca Scripturae, & alia perspicua porro urgeant ac inculcent. Sed jam ad institutum redeamus.

Regulae cognoscendi sacras literas, ex ipsis desumptae

1. Omnia bona a DEO petenda sunt, praesertim hoc summum, nempe cognitio ipsius verbi. Ideo dicamus cum Davide: Revela oculos meos, ut videam mirabilia de lege tua, ne abscondas a me mandata tua: Psalm. 119. v. 18.19. Quare assiduis ardentissimisque precibus vera salutarisque Scripturae caelestis cognitio a DEO per filium ejus flagitanda est. Quaerenti enim monstrabitur, pulsanti aperietur, & petenti dabitur.

2. Christi munus est, tum nobis aperire Scripturam: tum cor nostrum illuminare, ut intelligat Scripturas. Luc. 24. v. 45. Ex illius plenitudine nos omnes accipere oportet. Hoc autem fit, cum eum fide agnoscimus & apprehendimus.

3. Spiritus S. est autor simul & explicator Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Johan. 16. v. 13. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Jerem. 31. v. 33. Nam prophetia totaque Scriptura (teste Petro in epist. I. v. 20) non est proprii intellectus aut explicationis: sed sicut a Spiritu S. per prophetas proposita est, ita ejusdem lumine necessario explicari debet.

  • 2 Nous corrigeons meditatio; les éditions antérieures portent justement mediatio.

4. In Christo sunt omnes thesauri scientiae & sapientiae Dei: Coloss. 2. v. 3. Nihil ultra & supra eum quaerere debemus, nihil majus nobis Deus revelabit: sicut Antichristus & fanatici majora quaedam mysteria somniant, & stulte impieque captant, & aliis pollicentur: cum Paulus ipse neget, se quicquam aliud scire quam Christum crucifixum, 1. Cor. 2. v. 2. Talia autem sunt in Papatu, mediatio2 Angelorum, Sanctorum & Sacrificorum, ac praesertim perfectio monastica, & Homerica descriptio Inferorum ac Paradisi.

5. Planae sunt viae Domini, & justi ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis: Oseae 13.14. v. 10. Videndum ergo sedulo est, ut pie per eas incedere conemur ac discamus, ne in eis perniciose corruamus.

6. Jota unum & apex unus non cadet de Scriptura, quin omnia impleantur: potius coelum & terra transibunt Matth. 5 v. 18 & 24. v. 35. Nihil ergo contemnendum aut parvi faciendum in Sacris literis.

7. Defendenda est modis omnibus autoritas istius externae & divinitus patefactae aut pronunciatae doctrinae: per quam omnino vult Deus cum homine agere, eumque docere & convertere. Omnino ita egit cum homine Deus, non ut cum Angelo, sed ut cum corporea creatura: ut per aures ac oculos, verbo ac sacramentis, non tamen citra internam motionem ac illuminationem, eum instruat. Ideo instituit externum ministerium, & sacrum volumen suorum oraculorum nobis tradidit: ideoque perpetuo clamat & praecipit, ut audiamus. Quam totam seriem instructionis & conversionis gradatim Paulus describit Rom. 10. v. 14.15., inquiens: Deum mittere doctores, nempe instructos Sacris literis & Spiritu: Lucae 24 v. 45 & 49. illos docere, audientes verbum Dei ex ore eorum credere, credentes invocare, & denique invocantes salvari. Quare est manifestissima impostura Satanae, cum nos Fanatici, ut Schwenckfeldius & Papa, a Sacris Bibliis ad nescio quas spirituales revelationes, & impurissima sui pectoris scrinia abducere conantur, ubi sint omnia jura & Spirituales revelationes reconditae, cum sint potius cloacae malignorum Spirituum.

8. In timore Dei legendae sunt Sacrae literae: ita ut certo statuamus, inde neque ad dextram neque ad sinistram, vel in fide vel in moribus, aut ullis actionibus declinare. Jos. 1. v. 7.8. Deut. 5. v. 32. Nam & summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: & merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est.

9. Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, & etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum & argumentum totius Scripturae tenemus, nempe ipsum Dominum Jesum cum sua passione & margarita aut thesaurus: quem si in hoc agro Domini invenimus, satis bene sumus negociati.

10. Afflictio dat intellectum: Es. 28 v. 19. Bonum est quod humiliasti me, ut dicerem justificationes tuas: Psal. 119. v. 71. Plurimum ergo prodest ad cognitionem Dei, & ejus verbi, afflictio ac crux.

11. Utile est, mox initio fructus, qui ex unoquoque proposito opere percipiendi sint, cognoscere, non solum ut sit alacrior operarius: sed etiam ut sciat in quid potissimum intentus esse, & quid inde ei decernendum sit, ac in suum sinum reponendum. Omnia igitur quae scripta sunt, propter nos scripta sunt: ut nos Scriptura primum concludat sub peccatum, aut condemnet; postea, ut testetur nobis de Christo; tertio, ut nos consoletur, ut patientiam & spem habeamus. Ac denique doceat, redarguat, corrigat & instituat, ita ut sit homo Dei integer & perfecte instructus ad omnia: 2. Tim. 3 v. 16.17.

12. Summum, perpetuum & ardens studium adhibendum est in cognitione rerum sacrarum. Nam piorum est meditari in lege Dei die ac nocte: Psalm. 1. v. 2 & scrutari diligenter Scripturas: Joh. 5. v. 39, Actor. 17. v. 11.

13. Utile est, argumentum aut summam totius scripti cognoscendi breviter discentibus proponi. Summa ergo Scripturae sunt hi duo syllogismi. Primus & supremus syllogismus veteris Testamenti hic est: Quicquid Deus dicit, est verum. Quod probatione non indiget: est enim primum principium totius Theologiae, apud omnem creaturam merito valens. Nostra (inquit Moyses & Prophetae) dicta sunt Dei dicta, & per nos ille loquutus est: Igitur nostra dicta & scripta, sive de creatione ac Lapsu, sive de benedicto semine aut Meschia, sunt verissima. Minorem probamus tum praesentibus miraculis eductionis Israelis ex Aegypto, ac inductionis in terram promissionis: tum & sequentibus eventibus poenarum, ac conservationis hujus populi, & omnium circumvicinorum, successionis monarchiarum, & aliis manifestissimis testimoniis, quibus Deus tantorum operum autor testatus est, hosce nostros libros & doctrinam esse ipsius. Porro novum Testamentum sub hoc Prophetarum syllogismo, hanc veluti eorum sementem demetens, struit, & concludit alterum syllogismum: sumpta illius conclusione pro sua Majore, ut in prosyllogismis & postsyllogismis fieri assolet: Quicquid vetus Testamentum, aut Prophetae praedixerunt de Meschia, & aliis rebus, id est verissimum: seu, Descriptio Meschiae a prophetis facta est verissima. Noster autem Jesus prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Juda, in secundo templo, & in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, & ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul & Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses & idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in ejus adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo JESUS, est verus Meschias. Minor, quae est definitio circumscriptiva JESU, a variis accidentibus & circumstantiis eius sumpta, probatur tot ocularibus testibus: nempe, non tantum 12 Apostolis, sed & 70 Discipulis piis ac impiis. Multa ex hac definitione aut circumscriptione JESU, testantur Judaei ac Turcae cum suo Alcorano etiam hodierna die: quorum testimonium suspectum esse non potest. Nonnulla testantur etiam ipsae ruinae Hierosolymae, & dispersio rejecti Populi, totiusque illius cultus tam longa abolitio.
Cum hoc syllogismo secundo, qui est novi Testamenti proprius, urgetur etiam ille prior veteris. Quicquid Deus dicit aut testatur, id est verissimum. Sed Deus suo testimonio confirmat conciones Jesu, emissa ter coelitus voce: Matth. 3. v. 17. & c. 17. v. 5. & Joh. 12. v. 18 praeterea editis tot & tantis miraculis, de quibus dicit ipsemet Dominus:
Si non creditis mihi, at credite propter haec opera quae Pater mecum operatur Joh. 8. v. 38. Et Nicodemus ait: Scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo Joh. 3. v. 2. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens majora hisce faciet? Joh. 7. v. 31. Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit JESUS, ejusque Apostoli, verissimum est.
Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam ejus habere: aut sicut ad cognoscendas partes vel partiales tabulas Cosmographiae prodest initio universalem typum considerare, & mente concipere. Mens enim humana si initio rei summam breviter concipiat, ac veluti in conspectu oculisque semper habeat, facilius postea in toto prolixoque opere versando singula complecti, & inter sese conferre potest. Hanc vero summam veteris ac novi Testamenti nobis suppeditant Evangelistae, & ipse Christus toties ingeminans:
Haec autem facta sunt, ut impleretur Scriptura quibus monetur auditor de Minore supradicti summarii syllogismi: ac indicatur, illam esse summam ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: JESUS est talis, quod ex hac & illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur JESUS est verus Meschias.

  • 3 Rm 10, 5.
  • 4 1 Tm 1, 15.

14. Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicujus scripti praemonitum esse de scopo & genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum ingredi, progredi & regredi possit. Omnia enim longiora scripta etiam de materiis notissimis optimoque ordine ac perspicuo sermone confecta, ob prolixitatem & multitudinem rerum ac sensuum perturbant ac confundunt simplicem rudemque lectorem: ut non immerito tale quid imperitiori etiam in Sacris literis metuendum sit.
Quare observandum est, in hoc Libro non unum genus doctrinae contineri, ut alioqui plerunque in libris singulis, unoque instituto, & ab uno conscriptis: sed duo genera eaque quasi contraria. Quorum prius quidem (teste Paulo Rom. 10. v. 5) dicit,
Qui fecerit ea, vivet in eis: seu plenissima obedientia Legis perducit facientem in vitam aeternam. Alterum vero contra clamat: Qui crediderit, aut fide apprehenderit illum qui solus Legem praestare potuit, ac praestitit pro toto genere humano, servabitur Joh. 3. v. 16. Duo ergo sunt genera doctrinae, Lex & Evangelium: eaque per se suaque natura revera contraria. Alterum enim non nisi dignis ac justis salutem offert, alterum vero tantum indignissimis.
Concordant vero hoc modo, quia alterum est superius altero. Cedit enim Lex Evangelio, non tantum quia est doctrina inferior: sed etiam quia non potest suum effectum aut opus, nempe salutem hominum praestare: id tamen non suo, sed nostro vitio: Evangelium autem potest. Nec tantum cedit officio justificandi & servandi genus humanum: sed etiam ei ultro ad ipsius functionem opusque perficiendum famulatur ac subservit, dum amisso vero ac nativo fine ac officio accidentario, quod ei jam mirabili ministerio Dei attributum est, defungitur. Naturale enim opus ejus, aut per se erat, dare justitiam ac vitam: Rom. 7. v. 10. Sed nunc accidentarium ejus ministerium aut functio, quo jam quasi solo defungitur, est revelare & accusare nostram corruptissimam naturam, ejusque peccata: ac simul iram Dei & aeternum exitium denuntiare. Dum ergo nos accusat ac convincit peccati & reatus aeterni exitii, cogit nos, ut aliquem alium Servatorem quaeramus: atque ita nos veluti in retia Meschiae fugere compellit, sicque est paedagogus ad Christum. Haec igitur revera
Clavis est totius Scripturae aut Theologiae, scire in ea contineri duplex genus doctrinae, & duplicem viam salutis, quae sint sibi invicem per se plane contrariae: sed concordetur, dum inferior cedit superiori, dumque pro suo naturali ac primario opere aut functione nunc tantum accidentario & improprio defungitur. Veluti si in unis aedibus essent duae matres familias, Sara & Agar: quae dum ambae dominari & summo munere defungi volunt, sibi invicem necessario adversantur. At cedente altera alteri de summo munere aut gradu dignitatis, humiliante se sub manu ejus (ut angelus praecipit Gen. 16. v. 9) & famulante eidem, optime inter se conveniunt. Hanc clavem Scripturae Paulus in Epistola ad Romanos & Galatas 3. ac 4. prolixe illustrat, & Lectori Sacras literas ingredi & inspicere conanti, tanquam certissimum veritatis funiculum in manus tradit ac commendat.
At Papistae & alii seductores, hujus
Clavis ignari, eaque destituti, dum audiunt, hinc Mosen ac Legem clamantem, Qui fecerit ea, vivet in eis3: inde Christum & Evangelium, Ego veni ut peccatores salvos faciam4: primum contrariis istis clamoribus aut coelestibus oraculis perturbantur, & veluti attoniti redduntur: paulo post, veluti recolligentes se, cogitant ac decernunt, oportere istas duas doctrinas & doctores quoquo modo concordari, ac in unum volentes nolentes redigi: & procul dubio eas idem esse, & unam solam doctrinam in isto libro contineri, qui tamen alias bona opera vehementius urgeat, alias gratiam Dei & meritum Christi nimium imprudenterque extollat: Sensum ergo procul dubio esse, quod partim per Christum & gratiam, partim per Legem & opera servemur. Aut certe, quod per Christum accipiamus primam gratiam, ut opera legemque praestare, atque ita per eam servari queamus. Vel denique, nos primum quidem in Baptismo per Christum justificari ac servari, veluti in certa ac bona quadam navi, si modo nihil mortalis peccati unquam postea admittamus, quod si postea peccato aliquo admisso ex ea excidamus, necessario nobis ad secundam tabulam poenitentiae & bonorum operum confugiendum sit, ut ex illo naufragio enatemus, evadamusque. Sic illi tripliciter Mosen cum Christo, & Legem cum Evangelio, gratiamque cum meritis concordant, vel potius foedissime impientissimeque confundunt: quod observasse, utilissimum studioso sacrarum literarum fuerit.

15. Post hanc summam utile est, studiosum percipere brevem quandam Catechesin: quam nobis itidem Scriptura offert. Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Geneseos de uno Deo, creatione, lapsu & redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica & verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit.

16. In omni docendi discendique ratione ac conatu, sive liberalium, sive etiam mechanicarum scientiarum, praecipitur, ut ab iis incipiamus, quae & prosunt ad cognitionem sequentium, & faciliora sunt, & denique quae quasi summam rei continent. Talis ratio docendi est & in Scriptura. Nam primum proponitur historia, quae solet omnium facillima esse. Deinde ea historia, praesertim initium Genesis, est fundamentum totius sequentis doctrinae de DEO, totaque vera religione. Sunt denique illa tria aut quatuor prima capita Genesis, summa quaedam totius Scripturae: ibi est unus & trinus Deus, ibi creatio universae naturae rerum, ibi homo cultor Dei ad imaginem ejus formatus, & totius mundi dominus constitutus: in quibus rebus constitit illud primum regnum Dei. Deinde ibi est Lex, Lapsus & mors aut maledictio, seu culpa & poena: in quibus est situm regnum satanae. Postremo est benedictum Semen & restitutio generis humani: in quibus est regnum gratiae. Denique est inchoatio hujus communis vitae, conjugii, procreationis, & laborum, operumque. Quare optima methodo Scriptura ab iis principiis incipit, quae tum faciliora sunt, tum etiam totius hujus doctrinae fontes aut fundamenta exsistunt.

17. Omnis intellectus ac expositio Scripturae sit analoga fidei, quae est veluti norma quaedam sanae fidei, aut cancelli, ne aliquo vel externo turbine, aut etiam domestico impetu extra septa in praecipitia abripiamur: Rom. 12 v. 6. Omnia igitur quae de Scriptura aut ex Scriptura dicuntur, debent esse consona praedicatae Catechisticae summae, aut articulis fidei.

  • 5 Jn 21, 22.

18. Christus saepe arguit suos Apostolos, quod non intelligant sermonem ipsum, ut singulas voces, praesertim metaphoras: ut, quid significet fermentum Pharisaeorum Matt. 16. v. 11, quid gladius quem eos emere jussit Luc. 22. v. 28, quid somnus Lazari Joh. 11. v. 13, quid cibus quo libentius vescatur, Joh. 4. v. 33. Sic alibi eos accusat, quod non intelligant parabolam aut similitudinem seminis, cum omnes parabolas eos intelligere oporteret Marc. 4. v. 13. In c. ult. Joh. v. 235 accusantur, quod non intellexerint interrogationem, aut etiam ipsam interrogativam pronunciationem, & sermonem conditionalem, cum de Joh. ad Petrum dicit: Si volo eum sic manere, quid ad te? Conditionalem enim & interrogativam orationem pro simplici & asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum & omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad minutos apices & jota Scripturae nos vult esse intentos, quandoquidem nullum illorum sit irritum, casurum, aut periturum. Sic & Paulus vult nos in templo & rebus religionis, praesertim in proponenda doctrina, aut exponendis sacris literis, uti noto ac perspicuo sermone: 1. Cor. 14. v. 26. Sic Psal. 119. v. 130. ait, Explicatio verborum tuorum dat intellectum parvulis. Diligens ergo cura sermonis sacrarum literarum habenda est.

19. Porro Paulus 1. Tim. 1. v. 7, vult nos tenere & observare naturam propositionum, quodnam sit subjectum aut praedicatum, definitiones singularum rerum totasque materias & argumenta, vel integrorum scriptorum, vel etiam partium singularum, dicit enim, Seductores non attendere, neque de qua re loquantur, seu quodnam sit subiectum, aut unius sententiae, aut integrae tractationis, neque quid de ea affirment aut negent: Ut qui hoc tempore Liberum arbitrium tuentur, non considerant aut exponunt, an loquantur de naturali vel divinitus dato velle, de vetere aut novo homine: non etiam, quantum per se possit aut cooperetur cum alio. Oportet igitur distinguere accurate id, de quo aliquid dicitur tum ab eo quod de eo affirmatur aut negatur: tum & ab aliis omnibus, praesertim vicinis rebus, sive in unica propositione, sive integro sermone, libro aut aliqua eius parte. Porro si debemus nosse utrumque tum quid sit id de quo disserimus, tum quid id sit quod de eo dicimus: necesse profecto est habere etiam singularum rerum definitiones aut circumscriptiones, ut (juxta Ciceronem) mox initio sciatur quid sit id de quo sermo habetur. Hoc vero maximam lucem & adiumentum affert, ad percipiendum verum sensum alicujus loci scripti aut dicti. Ostendit ergo hoc dicto Paulus, vigilantem Sacrarum literarum doctorem & auditorem debere probe nosse; tum definitiones vocum ac rerum; tum singularum propositionum subjecta ac praedicata; tum denique integrorum scriptorum ac partium materias aut subjecta, & illarum determinationes.

  • 6 Jn 1, 17.

20. Idem vult, explicantem sacras literas, recte eas secare: 2. Tim. 2. v. 15. Quod requirit non solum solidam cognitionem vocum, & significationum, phrasium ac sententiarum; praeterea singulorum membrorum aut partium, in toto corpore uniuscujusque scripti, in quo est sita etiam tota dispositio librorum aut scriptorum; verum etiam ipsarum rerum, aut materiarum, quae in Sacris literis continentur, exactam distinctionem; ut vigilantissime ac oculatissime separentur, inter sanctum & profanum, creatorem & creaturam, justum ac injustum, inter Moysen & Christum, ac inter utriusque doctrinas & officia; sicut Johannes mox initio discrimen facit inter Moysen ejusque doctrinam, ac inter Christum, & ejus officium6. Sic & Paulus ad Galatas 3. & 4. & Rom. 3.4. 5.6. 7. & 8. summo studio distinguit inter Legem ac Promissionem, seu Evangelion, quo scire possimus, quid unde petendum sit; quidve singulis tribuendum; quaeve inferior aut superior doctrina sit, alteram regens, eive cedens; & quis uniuscujusque verus usus sit: ne, cum Judaeis & Papistis, a ministerio peccati ac mortis justitiam ac vitam quaeramus, justitiam Legis sectantes: aut etiam ministerium doctrinamque justitiae ac vitae, quae est promissio gratuita de Christo, in Legem accusantem, judicantem, ac condemnantem cum eisdem transformemus. Oportet igitur, docentem & discentem Sacras literas, aut sermonem veritatis (ut hic Paulus vocat) recte & solerter tum sermonem tum & res, secare: ita ut non tantum quomodo res prorsus disjunctae inter sese differant, cernat, sed etiam, quomodo vel unum quid, diversas quasdam quasi partes, species, elementa, aut quascunque circumstantias, causas, effectus, & accidentia habeat; & vicissim etiam, quomodo plura, eaque diversissima, nonnunquam in quibusdam conveniant, aut unum sint. Hoc enim est illud per utile Platonis documentum, ἐφ ἕν καὶ πολλὰ : unum in multis, & multa in uno, cernere ac examinare posse.

  • 7 Pour reputanda, en suivant le texte de 1580.

21. Vult etiam Apostolus, Tit. 1. v. 9, doctorem Sacrarum literarum esse idoneum, ad argumentandum, & refutanda7 Sophismata seductorum: quo pertinent non tantum formae verorum argumentorum, ac fallaciae falsorum, & materiae aut loca inventionis: sed etiam tota, tum sermonis doctrina, tum singularum definitionum, propositionum, ac denique etiam ipsarum rerum, solidior cognitio.

  • 8 1580: Tit. 3. vult, exponentem Sacras literas esse idoneum ad docendum: sicut & 2. Tim. 2.

22. Idem Tit. 2. v. 24. vult, exponentem Sacras literas esse idoneum ad docendum8. Quo tota doctrina Logices, aut Grammatica, Dialectica & Rhetorica, pertinet, una cum quadam naturali dexteritate: quae tamen multo est praestantior, si sit supernaturalis, superneque per Spiritum S. allata: cujusmodi decus, ac salutare judicandi ac differendi organum multis caelitus donatum videmus.

  • 9 Pour percipienti.

23. Denique praecipit idem, aut potius Spiritus Domini per eum, 1. Cor. 14. v. 40, ut omnia in templo ac religione, praesertim vero ipsa coelestis doctrinae expositio fiat ordine: quia Deus non sit autor confusionis, sed ordinis. Nihil sane perinde εὔχρηστον est (teste Xenophonte, & etiam ipsa experientia), ut lucidus ordo. Porro, ordo divinitus vel rebus discendis inditus, vel etiam naturae hominis eas percipientis9, multiplex est: quo oportet docentem respicere. Singula etiam Sacrarum literarum scripta habent suum quendam ordinem, ac seriem rerum & materiarum, quem tum docens, tum discens diligentissime respicere ac observare debet. Celeberrimi autem sunt isti tres ordines aut methodi: nempe syntheticus, seu compositivus, quem plerunque Scriptura sequitur; analyticus, seu resolutivus, & horisticus, seu definitivus. Atque haec est altera pars Dialectices minus nunc usitata, de qua in Paralipomenis dixi. Ceterum de Sacrarum literarum Methodo, alibi in hoc Opere disseruimus.

24. Observandum vero semper est, ut ex vero fonte doctrina quaeque petatur. Sic enim & in humanis scientiis accurate praecipitur, ut omnes Methodi ac doctrinae, a veris principiis justa limataque ratione deducantur ac extruantur: & denique cum rerum suarum natura, experientiaque, ac communi bono aut hominum utilitate confirmentur. At hic non est nostrum, formare vel componere genus doctrinae, sed jam formatam, ac in libro comprehensam, coelitus accipimus; tantumque id restat, ut eam probe cognoscamus, & ad quotidianum usum adhibeamus. Ipsemet Filius Dei, qui solus in sinu ejus recumbit, inde nobis omnia mysteria protulit. Ad istum igitur fontem aut thesaurum nos Deus ablegat: haec sunt nostrae hujus scientiae aut sapientiae principia, κριτήρια, aut Lydii lapides, normaeque judicantes, ac promptuaria, ut supra audivimus, cum inquit: Scrutamini Scripturas: Joh. 5. v. 39. Ad Legem & ad testimonium: Esa. 8. v. 20. Item, Habent Moisem & Prophetas: Luc. 16. v. 29.

25. Porro, quoniam quidam homines nos ablegant, ad quaerendam veritatem, jam a veteribus, jam ab eruditissimis, jam etiam a Patribus, & Majorum traditionibus: ideo contra diligenter observandum est, Christum ac Apostolos nullos patres, aut eorum traditiones consuetudinesque, citare voluisse: quos haud dubie potuissent multos pro se producere; plurimumque eorum autoritas, apud Pharisaeos ac sacerdotes, & apud ipsum vulgus valuisset. Verum illi neutros eorum, vel in minimo, pro se, aut contra adversaries, adduxerunt: quin potius illas Majorum traditiones expresse vituperaverunt. Quare ex solo Scripturarum fonte, omnis veritas haurienda est: super illud solum fundamentum Prophetarum & Apostolorum, extructi sumus; illi soli igitur inniti, ac ecclesiam religionemque super eam collocare debemus. Quare, illos imitando & audiendo, ne nimium curemus, quid alii homines dicant aut tradant; qualesve observationes, aut religiones, nobis praescribere aut praeformare conentur.

26. Christus Matth. 13. v. 52. dicit, omnem scribam, doctum in regnum coelorum, debere proferre vetera ac nova; instar praedivitis patrisfamilias, qui ex opulento penu, omne genus cibariorum, & aliarum rerum utilium, proferre possit: quo ostendit etiam, eum, qui sacras literas exponit, Vetus Test. cum Novo conferre, & veteres patefactiones, historias, ac sanctiones Dei cum recentioribus comparare, & in publicum proferre, aliisque explicare debere; sicut & Apostoli accurate cum suis concionibus Veteris Testamenti dicta contulerunt. Eodem pertinet, quod Apostolus dicit, omnia illa vetera nostros typos fuisse, propter nos scripta esse, & non propter Abrahamum: Rom. 4. v. 23. & 1. Cor. 10. v. 6. & 11.

27. Observanda vero diligenter est reprehensio Christi, qui dicit: Ideo Sadducaeos errare, quia ignorent Scripturas & potentiam Dei: Marc. 12. v. 24 docens, pie ac salutariter in hoc studio philosophantes, semper debere conjungere Deum cum sua Scriptura: ne eum alium esse, aut aliter affectum, credant, quam sese in Scriptura patefecit; nec Scripturam aliter audiant, quam si ipsummet Deum coram adstantem audirent ac viderent loquentem; nec dubitent, illa omnia quae Deus in Scriptura indicet aut promittat, verissima ac certissima esse, ac ex ipsius Dei ore jam proficisci, proinde ac si eum coram humana specie adstantem loquentemque cernerent & audirent.

28. Christus jubet, ut caveamus nobis a fermento Seductorum: Matth. 16. v. 6 quia (teste Apostolo Gal. 5. v. 9) etiam modicum ejus, totam massam contaminet. Sic & Paulus ex V. Testa. docet, nos Agnum paschalem sine omni fermento comedere debere: 1. Cor. 5 vers. 7.8. Sincere ergo Scriptura de Christo accipienda est, ut & de aliis omnibus articulis: ac sine omni, vel Seductorum, vel Philosophiae, vel aliorum humanorum figmentorum, aut traditionum addita mento, in pectus nostrum transfundenda est; & non adulteranda, ut multi faciunt, opera quoquo modo Christo admiscentes. 2. Cor. 2. v. 17. Quid enim tritico cum palei? quid oraculis viventis Dei, cum humanis somniis? Jer. 23. v. 28.

29. In expositione autem Scripturae, ac in eruendo ejus vero sensu, maximam vim efficaciamque habet post Spiritum Dei collatio locorum Scripturae: qui vel verbis aut phrasi, vel etiam rebus, similes sunt. Sic etiam collatio partium unius loci, examinatio accurata praecedentium & consequentium, ut ipse contextus nobis obscuram sententiam illustret. Sic legimus Act. 9. vers. 22. Paulum, collatis Scripturae testimoniis, prophetarumque oraculis, Judaeos Damasci confudisse & convicisse, quod vere Jesus sit ille promissus Meschias. Ditissimus omnino thesaurus Scriptura est, & ineffabilis in eo Dei bonitas ac sapientia: quod nullus in ea locus tam obscurus aut dubius est, quin aliorum scrutatione ac collatione explicari & illustrari queat.

30. Ardens zelus ac diligentia passim a Spiritu Dei in studio Scripturae mandatur: praesertim autem est celebris locus Deut. 6. v. 7. ubi jubentur Israelitae, verbum DEI suis liberis acuere: hoc est, non pati fieri rubiginosum, aut etiam obtusum; sed severitatem justitiae, irae ac Legis Dei, & ipsius Judicis austeritatem, crebro ac graviter auditoribus proponere. Sic Christus ipse Matth. 5. & 6., rubiginem obtusitatem legis, quam ei Pharisaei suis Pelagianicis glossulis induxerant, sua acri lima aut cote expositionis detrahit. Alioqui, dum ei illud velamen rubiginis aut obtusitatis incumbit, inhaeretque, plane est nobis inutilis ac inefficax.

31. Est vero diligenter observandum, & cavendum in Sacris literis, illud scandalum, quod ipsemet Paulus dicit esse stultitiam praedicationis: seque ipsum, qui erat selectum Christi organon, sermone rudi concionatum esse Corinthiis: 1. Cor. 1. v. 21. & 2. v. 1. Praeterea etiam 2. Cor. 11. v. 6. aliquo modo confitetur se sermonis rudem, rerum autem gnarum esse. Licet enim Sacrae literae, sua gravi masculaque eloquentia minime destituantur: non tamen adsunt illae otiosae delicataeque veneres aut illecebrae; illa externa dulcedo & blanditiae; illa numerositas sonorum, seu illae nugae canorae, in sermone Sacrarum literarum: quae in ostentatoriis Oratorum aut Poetarum scriptis tunc temporis, in Graecia, & Romae maxima cum aviditate & admiratione audiebantur & celebrabantur. Ipsae quoque res, tametsi plane divinae, quae in Sacris tractantur, prorsus alienae & ab intellectu, ac veluti gustu captuque nostrae ruditatis, & perversitatis etiam, facillime nos offendunt, ac a nobis contemnuntur. Cavendum igitur vehementer est, ne ad hunc offensionis lapidem impingamus, corruamus & pereamus: dum nostro gustui arridentem probatamque sapientiam cum Graecis (ut Paulus 1. Cor. 1. v. 22. de eis ait) quaerimus; & divinae istius praedicationis, aut doctrinae, apparente stultitia offendimur.

32. Aristoteles, initio suorum Nicomachiorum Ethicorum, disserit de auditore aut discipulo ejus doctrinae: ut ostendat, qualis quove modo ille esse affectus debeat, si velit utiliter audire. Operae precium igitur fuerit, & nos aliquid de eo genere monitionum dicere. Nam ad rectam institutionem non tantum modus docendi probates; sed & auditoris conditio requiritur. Vult autem ille auditorem esse idoneum & capacem ejus doctrinae. Nostra vero haec philosophia etiam magis sibi adjungit ac subjicit auditorem: adeo ut nisi illum primum sibi subigat, reformet ac immutet, ideoneumque suo semini excipiendo efficiat; plane nullus ibi verus profectus adesse pararique possit.

33. Philosophia vult, statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem; haec contra, mox in principio negat, ullum mortalium sua natura idoneum, ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina; quin potius contra, deridentes simul, & extreme odio habentes mysteria Dei: ait, eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur; sua vero mysteria esse prorsus divina, ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac potentia eos attrahi ad ipsum, & fieri θεοδιδάκτους, seu a Deo doctos: Johan. 6. v. 44.45. Oportere Deum ipsum circumcidere & illuminare cor eorum: alioqui habere eos cor non-intelligens, oculos non-videntes, & aures non-audientes. Hoc igitur doctrina hac vult modis omnibus ab auditore sciri; quo ille de semet desperans, a Deo petat aperiri oculos mentis suae, sibique ad tantam scientiam idoneitatem largiri.

34. Scriptura docet, sua mysteria talia esse, ut plerunque a summis & sapientissimis ignorentur; & contra a stultissimis, contemptissimis & infimis, divina clementia eos illuminante, percipiantur. De qua re Christus Patri gratias agit, Luc. 10. v. 21 & Apostolus idem 1. Cor. 1. v. 26.27. affirmat.

35. In eo autem hae duae doctrinae plane consentiunt, quod sicut Aristoteles affirmat de Ethica, finem ejus esse non cognitionem, sed praxin: sic etiam, atque adeo centuplo magis huius doctrinae finis esse debeat praxis. Multo sane minus haec doctrina potest in sola Theoria consistere sine practica, quam Moralis philosophia.

36. Christus inquit Joh. 7. v. 17. Si quis voluerit voluntatem Patris facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit; an vero ego a me loquar. In quam sententiam recte dicit Augustinus: Credendum esse in Theologia, ut intelligas: non intelligendum, ut credas. In humanis enim scientiis, plerunque prius experientia, sensu, aut demonstrationibus convincimur, quam assentiamur. Hic autem plane contra, prius assentiendum aut credendum est, quam experiamur, aut sensu usuque convincamur. Dicit autem in hanc sententiam recte Aristoteles, Discentem oportere credere.

37. In omni scientia ac discendi genere plurimum prodest, praeceptorum dogmatum crebrum & accuratum exercitium. Sic & in Theologiae studio plurimum prodest viva praxis contritionis aut sensus proprii peccati; experimentum ac sensus remissionis peccati, seu justificationis ac pacis cordis; efficaces consolationes verbi; testimonium Spiritus S. clamantis in corde nostro, Abba pater; variae ac graves tentationes; crux multiplex; crebra invocatio, & lucta fidei in orando, pugnando cum Satana & duris rebus; sensus novitatis, & ardens assiduumque studium obediendi DEO, & pie vivendi. Rectissime igitur dicitur, Beatus vir qui tentatus fuerit: Jac. 1. v. 12. Qui non est tentatus, qualia novit ? Ecclesiast. 34. v. 11, sic & Christus dicitur esse tentatus per omnia, ut sciret compati aliis: Hebraeor. 2. vers. 18 & 4. v. 15.

38. Non est hic desperandum, si ab initio non omnia assequimur. Multa discebant, & utcunque in memoria recondebant Apostoli & B. Virgo, ex dictis, concionibus & factis Christi; quae postea demum, accedente eventu, usu & illuminatione Spiritus S. intellexerunt. Sic Luc. 18. v. 34. dicitur de prophetia Christi, praedicentis suam passionem & resurrectionem : Ipsi vero nihil horum intellexerunt, erantque verba ista abscondita ab ipsis, nec cognoverunt, quae dicebantur. Contra Luc. ultimo v. 8. dicitur, quod illius praedictionis recordati sint, eamque intellexerint.

39. In hac vero collatione doctrinae Ethicae & Theologiae, prorsus memorabilis est sententia Aristotelis, Ethicor. 6, quod corruptio morum tollat scientiam Ethicam, quia evertat causam finalem; nempe omnia esse virtutis ac honestatis gratia ferenda ac patienda. Centuplo enim id magis in Theologia accidit, ubi dans se voluptatibus, avaritiae ac sceleribus, non solum non putat amplius multa pietatis ac gloriae Dei causa ferenda aut patienda esse; verum etiam accedunt septem deteriores spiritus, qui abolitis omnibus veris piisque noticiis ac spirituali lumine, in omnes tenebras ac scelera tale suum mancipium praecipitant. Mirifica prorsus vel potius horrenda experientia in hoc genere quotidie cernitur, etiam in magnis viris, qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine; tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt.

  • 10 1580: Heb. 5. v. 13.14.

40. Duplex autem, suo quodam modo, scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, & per metaphoram lac vocatur: altera vero est jam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1. Cor. 3. v. 2 & Hebr. 610. Illa quidem prior doctrina est Catechesis praecipuorum capitum, breviter, generaliter ac simpliciter proposita: haec vero posterior rem eandem complectitur, sed multo accuratius & plenius, inquisitis diligentius fontibus rerum, ac expositis multis abstrusioribus quaestionibus ac mysteriis in eadem capita incidentibus. Videndum ergo est diligenter ut rudiores quidem illud primum lacteae tenuitatis ac simplicitatis alimentum percipiant, in eoque acquiescant; robustiores aut, ad illum solidiorem cibum gravioris doctrinae cito ferantur.

41. Est vero quoddam genus discipulorum Christianismi, qui semper manent pueri; sicut Apostolus Corinthios, Galatas & Hebraeos accusat, quibus semper necesse est lac suppeditari. Et aliud hisce vicinum, de quibus inquit Paulus 2. Tim. 3. v. 7. Semper discentes, & nunquam ad cognitionem veritatis pervenientes. Quorum sane conditio est periculosa. Qui enim in discendo non proficiunt, in proximo sunt, ut etiam deficere, & quotidie pauciora scire incipiant, donec tandem omnis cognitio veritatis in eis prorsus extinguatur. Tales vero in fide aegrotantes, oportet amanter suscipere & diligenter instructione, consolatione & precatione curare. Habent etiam benignum praeceptorem, qui habet eruditam linguam ad docendum; nec facile calamum confractum conterit, aut lichnum fumigantem prorsus extinguit: quin potius istas male affectas oviculas quaerit, & in humeris suis ad gregem causamque suam reportat.

  • 11 1580: 1. Pet. 3.

42. Finis autem studii hujus est, cognitio Dei, justificatio peccatoris, ac celebratio Dei. Sicut Paulus dicit, nos ad salutem positos esse, non ad interitum: 1. Thess. 5. v. 9. Sic 1. Pet. 2. v. 9.11 dicimur esse genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, translatus ex tenebris in admirabilem lucem Dei, ut praedicemus virtutes Excelsi.

43. Est quoque duplex noticia in Sacris literis, alia, cum simpliciter aliquid Deus affirmat aut negat, quae est longe certissima; alia, cum ex Dei affirmatis aut negatis sententiis, aliquid deducimus; ubi nos facile decipi possumus, & plerique Haeretici decepti sunt. Christus deducit immortalitatem animae, & etiam corporis resurrectionem, ex dicto: Deus est Deus Abraham, Isaac, & c. Matth. 22. v. 31.32. Alteri non fuisset ita obvia, aut etiam certa ratio consequentiae. Sic cum Epist. ad Hebr. 8. v. 5, ex dicto Dei, Vide ut facias tabernaculum, ad imitationem ejus, quod tibi in monte exhibitum est: nobis non perinde facilis & evidens ratiocinatio fuisset.

Tertium quoddam genus Theologiae semper inepti homines extruere conati sunt, nempe ratiocinando ex Philosophia, aut alioqui ex verisimilibus quibusdam sententiis. Qualis est penè tota Sophistarum mataeologia. Sic olim quoque Sadducaei volebant resurrectionem redarguere, quia non possent tot possessores iisdem rebus frui, quas antea tenuissent, sive essent uxores, sive domus, agri aut alia: quia non sit verisimile, vel suos illos sanctissimos patres, qui eas traditiones sibi tradiderunt, errasse, aut damnatos esse; aut Christum magis sapere illis, vel Deum tamdiu suum populum errasse passum esse: quia item doctrina Christi nimium laxet disciplinam, & det occasionem peccandi. Talia illi tunc, & postea Papistae, habuerunt innumera sophismata, quibus sibi suum quoddam somnium Theologiae fabricati sunt. Sic qui hoc tempore synergiam liberi arbitrii tuentur, argutantur, sequuturum ex damnatione liberi arbitrii, ut Deus sit causa exitii hominum; sequuturam negligentiam in bonis conatibus, & alia innumera absurda. Bone Deus, quantos clamores tantum de prosopolepsia dederunt! At expensa re, deprehensum est, eos nec ipsam quidem definitionem prosopolepsiae tenere. Dixerunt enim esse, dare aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: obliti addere, tunc demum in talibus esse prosopolepsiam, cum fit distributio ex merito aut debito. At, cum quis sua sponte largitur, illi esse liberum dare cui & quantum vult, sicut ille magnus paterfamilias ad suos operarios dicit. Matth. 20. v. 14.15. Hoc igitur genus Theologiae, ut prorsus vanum ac nugax prorsus explodendum est.

44. Philosophi noticiam & res scibiles distinguunt: quod alia per se nota sint, ut sunt generalia principia & ideae: alia nobis, ut communia experimenta, ac res in sensus incurrentes. Sic & Paulus celebrat noticiam Dei tanquam per se facilem, nobisque obviam, ut cuius abscondita ex operibus perspici queant; cujus innumeris beneficiis omnibus horis perfruamur, quemque ferme manibus palpare possimus: atque adeo in quo existamus, vivamus ac moveamur. Sed tamen vitio caecutientis cordis nostri, ille tam obvius dominus, nihilominus nobis maneat ignotus Deus, nosque ratiocinando ab eo aberramus & evanescimus. Rom. 1. v. 19. & seqq. Act. 14. v. 17 & 17. v. 23. & seqq.

45. In hoc studio, sicut & in aliis omnibus, pius praeceptor aut manuductor valde utilis esse solet, atque adeo etiam prorsus necessarius, sicut & Eunuchus Candaces, Act. 8.31. negat, se sine praeceptore posse Esaiam intelligere. Sic & Paul.[us] inquit, Rom. 10. v. 14. Quomodo credent sine praedicante? Quare (ut dictum est) Filius Dei ad hoc ipsum sedet ad dextram Patris, ut pios doctores nobis largiatur. In hoc genere praecipitur etiam ipsis praeceptoribus, 1. Cor. 14. v. 30. ut, si sedenti revelatum fuerit, illi cedant, taceant, ac audiant.

46. Porro, ex mandato Pauli vitandum est, ne sapiamus supra quod oportet, & praesertim supra id quod scriptum est: sed in Scriptura acquiescamus, & sapiamus ad sobrietatem. Rom. 12. v. 3.1. Cor. 4. v. 6. Multi enim sunt, qui simplicitate Scripturae & facta patefactione non contenti, plura scire volunt, quam Deus in Scriptura patefecit. Qualis est tota descriptio coeli ac Inferiorum apud Adversarios, ab Ethnicis Poetis, Homero & Virgilio desumpta, quam tamen illi sua industria non parum auxerunt excolueruntque.

47. Aliqui etiam in ipsa Scriptura movent varias, subtiles, inutiles ac inexplicabiles quaestiones: quibus tantum intricant & perturbant se & alios, dum eas explicare nequeunt. Quare eas Paulus prohibet severiter, in 1. Epistola ad Tim. 1.4. & 6. v. 3.4. & in 2. ad Tim. 2. v. 23. Tit. 3. v. 9. Tales sunt (ut de Sorbonistis jam taceamus) qui hoc tempore innumeros scrupos ac quaestiunculas verae sententiae in S. coena, de praesentia corporis Christi, objiciunt.

48. Videndum igitur contra est, ut sobrie ac religiose in coelesti doctrina philosophemur; ac quandam sanorum verborum formam concipiamus, tum quoad singulas voces ac phrases, tum & quoad totum sermonem, methodum ac materiam, omnibus modis fugiendo prodigiosas vocum vanitates ac novitiates. Sicut videmus non tantum Sophistas ac Sorbonistas suo monstroso rixandi potius, quam docendi genere, fecisse; sed etiam Patres suo quodam rhetoricandi studio, multa valde improprie explicuisse: alia perperam exaggerasse, ut Virginitatem; alia etiam elevasse, ut Conjugium. De quo sano theologizandi genere disserit Paulus 2. Tim. 1. v. 13, & Tit. 2. v. 8. &. 1. Tim. 6. v. 20.

49. Est in doctrina Christiana genus quoddam studendi ac proficiendi insincerum, quo aliqui (sicut Scriptura inquit) videntes non vident, & audientes non audiunt. Aliqui enim habent notitiam in theoria, non in praxi: vident ac sanare possunt alienos morbos, non suos: vident genus, non speciem aut individuum: multo minus possunt maximi momenti circumstantias, quae interdum prorsus variant casus, discernere. Petendum igitur est a Deo, ut ille nos per suum Spiritum, vera notitia sinceroque ac vivo lumine, illuminet: ita ut non tantum alienam festucam, sed etiam nostram aliquam trabem in omni genere defectuum cernere ac tollere pie salutariterque possimus.

50. Mala colloquia corrumpunt bonos mores, atque adeo etiam ipsam sinceritatem fidei: sicut id Paulus applicat ad articulum fidei de Resurrectione, 1. Cor. 15. v. 33. Omni ergo studio caveantur tum improborum commercia, tum & impia aut alioqui etiam profana ac impura scripta, quibus contristatur Spiritus S. in piorum pectoribus, & languescit fidei robur, ac refrigeratur verus & ardens zelus.

51. Sit semper sermo noster verbi Dei sale conditus, ut tum nos ipsos, tum & alios aedificet. Nullus ergo sermo putris ex ore nostro exeat; sed qui est commodus ad aedificationem, ut, & aliis gratiam afferat: Eph 4. v. 29. Col. 4. v. 6. Simus denique semper parati ad reddendam rationem fidei nostrae: 1. Pet. 3. v. 14. Hic sane profectus cum primis ex hoc studio quaerendus hauriendusque est.

52. Veritas ubique, praesertim autem in Theologia est fons boni: ut & Plato docet. Contra error ac mendacium est fons mali. Quare Christus dicitur rex veritatis: & ad hoc venisse, ut veritatem propaget: Joh. 18. v. 37. Contra, Satan est pater mendacii: Joh. 8. v. 44. Non sine causa igitur Christus flagitat, tam solicite ac severiter, ab Apostolis & omnibus piis, ut ejus sermonem sedulo servent: Joh. 14. v. 21.23. &. c. 17. v. 6.8. & Paulus a doctoribus inprimis, ut coeleste depositum purum illaesumque custodiant: 1. Tim. 6. v. 20. & 2. Tim. 1. v. 14. Sic & c. 2 v. 15 ac 3. v. 14. valde solicite monet suum Timotheum, ut veram doctrinam incorrupte propaget. Caveamus igitur omni studio ac vigilantia, ne a simplicitate fidei in Christum ulla ratione aut occasione seducamur, sicut Evam serpens seduxit: 2. Cor. 11 v. 3.

53. Omnibus modis necessaria ac salutaris admonitio est Pauli ad Col. 2. v. 28, cum jubet, ut caveamus, ne decipiamur in coelesti doctrina per Philosophiam. Ubi non solum de pseudophilosophia; sed & de verae Philosophiae abusu imposturaque loquitur Apostolus. Non enim dici potest, quam facile nobis stultaeque rationi nostrae, ejus sententiae ac dogmata arrideant; quamque se illae clam insinuent in cogitationes, mentem ac conscientiam nostram, ut saepe ipsas loco coelestium oraculorum audiamus ac sequamur, utque saepissime, etiam prorsus inscii viventis DEI sententias, praecepta, dogmata ac consolationes ad hujus lascivae & procacis amasiae placita attemperemus, inflectamus, & plane adulteremus, veluti optimum vinum aqua diluentes. Exempla non-pauca hujus generis imposturarum Philosophiae, in rebus scientiaque Sacra, in libello de Metis scientiarum, recensui. Quare & vigilantia summa & perpetua, Dei ope ac Spiritus sancti lumine nobis opus est: ut sanctum a profano, hic vel in primis, accuratissime & longissime separemus. Semper igitur sit nobis nostra ratio, vetus Adam, aut humana sapientia in rebus divinis suspecta; & semper diligentissime ac attentissime ad coelestia oracula respiciamus, omni prorsus vigilantia caventes, ne vel in minimo ab eis recedamus.

  • 12 Les éditions de 1580 et 1719 ont dicendum. Comme Lutz Geldsetzer, nous lisons discendum.

54. Nec tamen interea fanaticos homines sequi debemus, quasi humanae scientiae sint prorsus inutiles, aut etiam noxiae ad cognitionem Sacrarum literarum & doctrinae coelestis. Oportet enim discere linguas, & eruditas Grammaticas. Utilis ac plane etiam necessaria est Dialectica ac Rhetorica, & reliquae Philosophiae cognitio. Nec valet obiectio, quod ista Apostoli non didicerint. Acceperunt enim illi cognitionem linguarum, & aliarum utilium rerum, ex dono Spiritus S. Videmus etiam hodie multos alioqui rudes ita coelesti quodam intelligentiae lumine donatos illustratosque esse; ut vel obscurissimas controversias, summa dexteritate, dijudicare possint. Harum igitur externarum aut humanarum rerum scientiam etiam Apostolus in Christianis, praesertim doctoribus requirit, inquiens Tit. 3. v. 14. Discant autem etiam nostri bonis operibus (aut functionibus) praeesse in necessarios usus, ut non sint inutiles. Ubi omnino eis praecipit, artes liberales & mechanicas discere. Sic & 2. Tim. 2. v. 2. Jubet, Theologiam hominibus tradi ad docendum & discendum12 idoneis, quo illi eam porro aliis exponere possint, ut manifeste Logicas scientias aut organa requirat in studioso ad Theologiam adhibendo. Sic igitur in domo, juxta Theologiam, veluti juxta matrem familias Saram, etiam Agar, Philosophia gentilis: sed serviat ac ancilletur, & non dominetur; non sit architectonica, sed famula; nec intret in cubiculum conscientiae, aut ad tribunal judicii rerum causarumque ac deliberationum sacrarum, nisi quatenus sua Theologia permiserit: quae super omnes scientias, artes, cogitationes, consilia, conatus & actiones hominum & angelorum suprema architectonica est.

55. Exploratio ante institutionem utilis est. Sic discipulus videt quid sibi desit; & tanto avidius institutionem docentis arripit. Hanc Christus crebro adhibet, ut cum quaerit ex Philippo quomodo saturare illos homines possint? Joh. 6. v. 5. aut quot panes habeant? Matth. 15. v. 34. aut ex omnibus discipulis, quid homines de se sentiant, loquanturve? Matth. 16. v. 13. aut ex Petro, num filii regni dent tributum? Matth. 17. v. 25. Eodem facit, quod interdum eis obscuras parabolas proponit, quas cum vident se suo Marte intelligere non posse, ipsum consulere coguntur. Sic patitur eos vexari disputationibus Pharisaeorum, & fatigari irrito conatu ejiciendi mali Spiritus.

56. Examinatio, post institutionem, necessaria est. Sic enim fit discipulus attentior, & videt quid sibi desit, quamque recte doctrinam perceperit. Diligentius eam etiam expendit, & veluti ruminatam concoquit. Hanc crebro Christus exercet, ut cum quaerit, Vos quem me esse dicitis? Matth. 18. v. 1. aut, Intelligitisne parabolam? Matth. 13. v. 51.

57. Sed longe efficacissima institutio est, si adhibeatur non tantum verbalis, verum etiam realis examinatio, ut cogantur discipuli praxin praeceptionum exercere, & discere jam quasi sine cortice natare. Quod in Evangelistis saepe Christus facit, ut cum eos post miraculum tot millium paucis panibus saturatorum, sine pane, in navigationem periculosam inducat.

  • 13 Pour « plasphemat ».
  • 14 Pour « disputant ».

58. Volunt quidam homines hodie, Gigantea audacia, sese supra authoritatem Scripturae, atque ita supra Deum ipsum, qui eam loquutus est, collocare; eamque plane praetoria, aut etiam regia, vel potius tyrannica potestate interpretari: ita ut omnes eorum interpretationi, quantumvis a textu dissonanti, assentiri cogantur. Sicut Cusanus impie blasphemat13, posse Ecclesiam ac Concilium idem dictum Scripturae alias aliter, atque adeo contrarie, interpretari, & usu ipso exercere. At contra, Scripturam dubiam aut obscuram per Scripturam exponere & dijudicare, tutissimum simul & utilissimum est, ita ut Deus ipse ac ejus verbum sit omnium controversiarum ac dubiorum supremus judex & diremptor. Hoc vero diligentissime agit Christus, disputans14 cum Diabolo, ubi & quando proprie Deus custodiat homines? nempe, cum non tentant; sed in sua vocatione ordinaria ratione modoque convenienti versantur: Matth. 4. v. 6.7. & cum Judaeis disputans, quatenus Meschias sit, aut non sit filius David; cum alibi dicatur ejus Dominus, & sedere ad dextram Dei: Matth. 22. v. 42 & seqq. Sic & Apostolus Paulus facit; cujusmodi ejus studii exempla sunt multoru[m] Scripturae testimoniorum congestio, Rom. 3. & 9. & Heb. 1. ac 2. cum conferuntur testimonia, ut explicetur, quomodo Christus dicatur futurus, tum gloriosus, tum etiam humiliatus aut exinanitus infra Angelos.

  • 15 La numérotation des §§ 59 et 60 ne se trouve qu’après 1580.

59.15 Illud vero vel primarium est, quod pene oblitus fueram: quod videlicet homines, pro sua perversa & inimica Deo curiositate, vel ex miraculis volunt veritatem cognoscere; ut Judaei subinde flagitabant a Christo, ut sibi signum de coelo daret: Matth. 12. v. 38 & 16. v. 1. vel etiam ad consulendos mortuos ac spectra confugere, ut Jes. 8. v. 19, habetur: & dives ille Epulo dicebat ad Abrahamum, homines facillime converti posse, si aliquis ex mortuis ad eos mitteretur, qui illis concionaretur: Luc. 16. v. 30. At Propheta negat, pro vivis mortuos esse consulendos, sed ad legem Dei potius recurrendum esse. & pater Abrahamus dicit, habere homines Scripturam Mosis & Prophetarum, quos audire debeant. Quin etiam Christus & Paulus permonent, fore, ut Antichristus, aliique seductores, miraculis homines decipiant: Matth. 24. v. 24. & 2. Thess. 2. v. 9 jubentque ut apparitiones Angelorum caveamus; Col. 2. v. 18. Atque adeo etiam Angelos de coelo, si quid diversum a scripta doctrina Evangelii docuerint, anathematicemus; Gal. 1. v. 8.9. At sub Antichristo, neglecta sepultaque prorsus Scriptura, isti duo fontes dogmatum soli pene frequentati sunt: nempe, qualiacunque miracula, & innumerae apparitiones. Quorum tamen utriusque generis pleraque fuere, aut prorsus conficta a mendacibus hominibus; aut certe merae praestigiae, ac delusiones diabolorum.

60. Verum, quoniam ipsemet unicus praeceptor noster, Dei filius repetens testatur, neminem posse ad se venire, nisi id ei a Patre datum fuerit, nisi fuerit θεοδίδακτος, nisi ei Pater coelestis revelaverit, imo etiam, nisi ipse potenter ad se traxerit: quin ille nimirum unicus fons verae Theologiae est, sicut & omnium aliorum bonorum: ab ipso igitur ardentissime flagitemus, ut ille suam legem ac notitiam cordi nostro, suo illo sacrosancto digito, nempe Spiritu S. inscribat; nobisque plenissimam cognitionem sacrosanctae Triados, ejusque mysteriorum, clementissime largiatur.

Praecepta de ratione legendi sacras literas, nostro arbitrio collecta aut excogitata

1. In omnibus cogitationibus, conatibus & actionibus, praesertim gravibus, cumprimis autem Sacris, utilissimum est, divinam opem implorare, ut is omnem nostrum conatum & praeveniat inspirando, & adjuvet prosequendo, & denique finiat benedicendo, aut felicem exitum incrementumque ac fructum labori nostro largiendo.

2. Cum autem ad omnes conatus oporteat afferre piam bonique propositi mentem: tum praesertim hic necessum est, hoc unum cogitare ac in votis habere, ut cupias veram ac genuinam Sacrarum literarum sententiam assequi, qua velis ad Gloriam Dei, & tuam aliorumque utilitatem, praesertim spiritualem ac aeternam, optima fide uti: non ad ostentationem, aut captandum lucrum; multo minus ad oppugnandam veritatem, ut papistae Sacras literas legunt.

3. Sic vero in veneratione Sacras literas habere, & ea religione cognoscere debet pius homo, ut statuat se non (ut ita dicam) mortuum librum legere, non etiam alicujus sanctissimi, gravissimi aut sapientissimi hominis scripta cognoscere; sed ipsius viventis Dei, nunc ibi coram secum agentis, oracula auscultare. Ille enim est istius libri autor, aut ita eum humano generi proposuit, ut qui semper velit coram cum hominibus per istum librum colloqui, eosque de se, & ipsorum aeterna salute, docere.

4. In omnibus porro gravibus rebus ac negotiis, distracta variis curis ac cogitationibus mens, infeliciter versatur. Quare in hoc studio sit mens omnibus curis, ac veluti eam suffocantibus spinis, libera; totaque in hoc opus intenta: praesertim vero absint omnes pravae cogitationes, & perversi affectus.

5. Contentus sit Lector, ut simplicem ac genuinum Sacrarum literarum sensum, & praesertim ejus loci, quem jam legit, assequatur: nec quaerat aliquas umbras, aut sectetur somnia allegoriarum aut anagogiarum, nisi manifeste sit allegoria, & literalis sensus sit alioquin inutilis, aut etiam absurdus.

6. Ubi quid intellexerit, & memoria complexus fuerit, adhibeat protinus aliquam meditationem, ut rem sententiamve eam tum tanto plenius cognoscat; tum etiam in pium usum praxinque fidei, invocationis, consolationis, aut alius instructionis & morum, transferat.

7. Si quae occurrunt, quae statim assequi non possumus, ea ne piguerit diligentius rimari, tum ipsum textum ac res considerando, tum interpretum libros consulendo, tum etiam doctos simul & pios interrogando.

8. Quod si etiam in praesentiarum plane aliquid assequi nequimus, memoriae tantum locum ac verba ejus mandemus: sperantes & expectantes, ut id nobis Dominus clementer, aliqua occasione, patefaciat. Nihil enim in Sacris frustra scriptum est, nihilque etiam contemnendum. Atque hae 8. praeceptiones sunt quasi externae & generales: nunc de iis dicamus, quae ipsum textum propius attingant.

9. Cum igitur aggrederis lectionem alicujus libri, id statim initio, quoad ejus fieri potest, age, ut primum scopum, finem aut intentionem totius ejus scripti, quod veluti caput aut facies ejus est, protinus vereque notum habeas, qui plerunque paucis verbis notari potest. & non raro in ipso statim titulo notatur: sive is unus est, cum totum scriptum in unum corpus conformatum est, sive plures, cum sunt plures ejus partes, prorsus inter sese non cohaerentes.

10. Secundo elabora, ut totum argumentum, summam, epitomen aut compendium ejus comprehensum habeas. Voco argumentum, illam pleniorem conceptionem, tum scopi, tum & totius corporis delineationem: in quo simul saepe etiam occasio scriptionis necessario indicatur, licet ea plene in ipso scripto non contineatur.

11. Tertio, ut totius ejus libri aut operis distributionem aut dispositionem ante oculos delineatam habeas: utque diligentissime observes, ubi sit (ut ita dicam) caput, pectus, manus, pedes, & c. Ibi igitur accurate expendas, quale illud corpus sit; quomodo omnia ea membra complectatur, quave ratione illa tot membra aut partes ad efficiendum hoc unum corpus conveniant: quaenam sit singulorum membrorum vel inter sese, vel etiam cum toto corpore, ac praesertim cum capite ipso, convenientia, harmonia ac proportio.

12. Denique utile fuerit, etiam in tabellam diducere totam illam unius corporis in tam varia membra anatomiam aut diductionem, quo tanto liquidius & animo percipere ac intelligere opus illud queas, & melius memoriae infigere, cum ita sub oculos in synopsin, aut unum quasi adspectum, omnia subjecta habueris.

13. Haec vero quatuor, scopus, argumentum, dispositio & tabellaris synopsis, proba, vera ac genuina esse debent. Sicut enim, si vera sint, plurimum adiumenti afferunt: ita contra, si prava sint, toto coelo lectorem errare faciunt. Maxima igitur in eis vigilantia, cautaque examinatio adhibenda est.

14. Afferunt vero ista quatuor haec sequentia commoda. Primum, scopus ipse, & tota summa, singulis partibus, atque adeo dictis, sententiis & vocibus, magnum lumen affert, ut tum clarius perspicere queas, quis sit genuinus eorum sensus & quis non. Quod enim a toto illo scopo & argumento, aut summa, dissonare videtur, id haud dubie alienum ac falsum est.

15. Praestat etiam dispositio, ut tanto melius singulas partes cum illo scopo concinnare possis, duplicemque inde fructum percipias, dum & singularum sententiarum utilem institutionem habes, & perspicies, quomodo ea pars principalem scopum confirmet, & constabiliat.

16. Tertio praestabit, ut non, veluti errans in sylva, aut navigans, vel iter faciens obscura nocte, ignores, ubi aut in qua parte verseris, ac quorsum tendas: sed semper scias, ubi sis, & quorsum tendas: ubi tibi sit Oriens, Occidens, Septentrio aut Meridies: quam procul aut prope sis alicui fluvio, monti, valli aut praecipitio.

  • 16 Pour « decet ».

17. Quarto, conferre poteris, hac occasione, semper utilissime praecedentia cum sequentibus, ac cum eo ipso loco, aut sententia, in qua nunc versaris, unde tibi ingens adjumentum accedit, ad perspiciendam ac percipiendam veram loci sententiam, omnemque fructum, qui inde peti potest, aut debet16.

18. Denique, tum multo celerius ac certius totum scriptum cognosces, tum etiam fidelius memoria retinebis, semperque cum usus postulabit, vel totum vel partem aliquam ejus in tuum commodum applicare poteris.

19. Verum quoniam hujus examinationis scriptorum, ingens simul & multiplex utilitas est, ascribemus adhuc aliquot plures praeceptiones hujus generis; praesertim ad singulas, easque difficiliores partes, aut textus, pertinentes, ut tanto exactius certiusque totum opus omnesque ejus partes, resolvere ac perscrutari, & denique (DEO benedicente) penitus perspicere possimus. Nam (ut ingenue, quod sentio, confitear) cum multi interpretes, in explicatione sacrorum librorum, erudite hactenus de singulis eorum partibus, aut etiam sententiis, disputaverint, nemo tamen, aut certe perpauci, accurate textum examinare solitus est, multoque etiam minus diligentissime argumentum, ac dispositionem simul, monstrare; & totum corpus, caput ac membra, subinde inter exponendum, diligentissime inter se conferre ac conferruminare; & in singularum partium inspectione, consideratione, illustrationeque, semper eas diligentissime ad reliquas, & praesertim ad caput, totumque adeo corpus conferre & applicare, consuevit. Quod tamen vel maxime factum oportuit, si vere pleneque earum vis, natura ac usus, perspici monstrarive debuit. Sed jam, ut promisi, illas reliquas hujus generis praeceptiones adjiciamus.

20. Cum igitur omnino totus textus nobis obscurus est, sive ob res, sive ob sermonem, valde profuerit, eum (ut modo diximus) accurate examinare, ac tum scopum, tum genus quoddam totius corporis, perpendere, an sit narratio aut historia, institutio aut doctrina quaedam, consolatio aut objurgatio, vel alicujus rei descriptio, aliquaque oratio, aut quid simile. De quo vario genere scriptionum, aut librorum sacrorum, alibi in hisce Regulis dictum est.

21. Quo veluti genere scripti animadverso, tum porro ejus partes aut membra, seu quasi quasdam subdivisiones, inquiramus. Quibus inventis ac distributis, illarum tum inter sese mutuo convenientiam, tum & cum suo toto consideremus. Impossibile enim est, esse aliquod sanum scriptum, quod non certum scopum, certum quoddam genus alicujus (ut ita dicamus) corporis exhibeat, & aliquas partes aut membra in se complectatur, quae certo ordine, ratione, ac quasi proportione, tum inter se, tum etiam cum toto corpore, ac praesertim cum scopo suo, sint coagmentata. Sic enim examinato scripto, necessario fiet nobis familiarius ac dilucidius; nec aberit Spiritus ac benedictio Domini, omnia suggerens, ac in omnem veritatem nos deducens; si modo serio in verbo ejus sudaverimus.

22. Profuerit quoque plurimum, in examinando aliquo obscuriore loco, aut etiam integro scripto adhibere ad id Lydium lapidem Regularum Logicarum, sive Grammatices, sive Rhetorices, sive denique Dialectices. Quoniam enim istae artes Dei beneficio patefactae sunt, ex naturali lumine quod adhuc superest, accensae, praeterea sese ad rerum naturam, ejusque ordinem, divinitus illis inditum, conformarunt, & denique quoniam sese ad captum humani ingenii (ut & ipsae Sacrae literae) accommodant, necessario magnum nobis usum, in Sacris etiam literis illustrandis, si pie cauteque adhibeantur, praestare possunt.

23. Quaeratur igitur, sicut jam dixi, ad quod genus & quasi corpus istud Sacrum scriptum, ejusve locus, referri possit, ex iis omnibus scriptionum generibus, de quibus istae artes disseruerunt; aut quae in vitam hominum, & rerum tractationem, & cum hominibus actionem, incidere solent: ut si forte ad aliquod genus orationum locus referri queat, sive ad Judiciale, sive ad Deliberativum, sive ad Demonstrativum, sive denique Didacticum, aut aliam scriptionis formam.

24. Ubi id erit deprehensum, examinetur secundum praecepta illius generis, quaerantur ac constituantur status, partes orationis & argumenta. Videantur etiam loca, unde argumenta ducta sint; examinentur & expendantur ad Dialecticas praeceptiones, tum ordo scripti totius, tum definitiones ac divisiones, si quae insunt: tum denique etiam argumentationes, quas aliquando utile est, in breves syllogismos, aut alias Dialecticas formas, includere. Quaeratur, qualis inventio, qualis dispositio, & qualis elocutio sit. Videatur, quidnam rebus, & quid hominibus, datum sit, aut eorum causa dictum: quid etiam conveniat cum humano more ac consuetudine, & in quo tandem divinae majestatis sermo, ab hominum vanitate, differat.

25. Nec parvam utilitatem afferet, si tuo sermone id scriptum varie retexas, ut si primum, veluti facta anatomia, ac tanquam abjectis omnibus carnibus, ornatus amplificationum, dulcoramentorum, digressionum, & similium, sola quasi ossa tuo sermone delinees: ut tantum eas sententias complectaris, quae sunt veluti basis totius, quae omnia accersita & quasi accidentaria sustinent, & simul plane necessario i [n] ter sese, sicut ossa nervis colligata, cohaerent.

26. Prima enim & summa cura esse debet Lectoris, ut illas quasi primarias & substantiales sententias, in quibus potissimum tota propositae quaestionis determinatio residet, expendat; secundaria vero, ut illas quasi externas, accersitas aut accidentarias. Fit vero non raro, ut illas primarias sententias, prae accidentariorum copia, & nimio splendore, etiam oculatus lector, vel auditor, cernere nequeat. At facta tali quasi anatomia, mox cernitur, tum quidnam sit illud principale, ac quomodo singulae partes inter se invicem cohaereant; tum etiam, quid illa externa aut accidentaria, & quo tandem consilio sint adhibita. Plenius quoque utraeque sententiae hac ratione perpenduntur ac examinantur, & altius tali scriptione infiguntur.

27. Huic quasi anatomicae scriptioni, possis non inutiliter, tum brevem ecphrasin aut compendiariam vel epitomicam scriptionem, adjungere, tum etiam uberiorem paraphrasin. Sic enim demum plenissime, ac utilissime, omnia expendes ac pernosces, dum cogitabis quibus verbis ac sententiis tu eas res, & sensus apte complecti velis, aut possis, dumque religiosissime cavebis, ne quid illorum sensuum invertas, neve quid vel addas peregrinum, vel adimas eorum, quae ibi dicenda fuere, aut denique aliquid parum exprimas, parum significanter dicas; aut etiam contra nimium extollas vel exaggeres. Verum illius prioris (ut ita dicam) anatomicae retextionis, aut scriptionis, primus praecipuusque usus est.

16Monui etiam prius, diligentissime observandum esse scopum, tum totius scripti, tum etiam singularum ejus partium aut locorum: nam inde mirabilis lux affulget nobis, ad intelligendas singulorum dictorum sententias. Exemplo, quid velim, declarabo. De loco Lucae 7. v. 47. Quia dilexit multum, disputatio est, an remissio peccatorum ibi dicatur esse causa aut effectus dilectionis. Papistae volunt, esse effectum, nos causam. Lis hic facillime ex eo discerni posset, si inspiciatur, an Christus ibi explicet res aliquas, earumve causas aut effectus monstret Pharisaeo, veluti docens cupidum discendi discipulum; vel potius asserat aliquid certi, ut confutet falsam Pharisaei opinionem, qui illam mulierculam pro injustissimahabebat; mirabaturque ipse, de sua justitia tumens, quod Christus cum tam injustis quicquam commercii haberet. Si simpliciter docet discipulum docilem, nimirum illud, Quiadilexitmultum, ostendit, dilectionemesse causam remissionis peccatorum. Sin est confutatio falsae opinionis aut cogitationis Pharisaei, & simplex quaedam assertio: tum illa particula continet rationem aut probationem factae jam remissionis aut justificationis. Manifestum vero est, esse assertionem seu confutationem Pharisaei. Aliud autem est, asserere ac demonstrare aliquid, contra negantem adversarium; aliud, obedientem docilemque discipulum docere, eique causas & effectus rei declarare. Sic locus in Evangelio Johannis cap. 6. v. 52. Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? & adjuncta, facile ex scopo intelligi possunt. Non enim id agunt ibi Judaei, ut, tanquam dociles quaerant ex Christo modum fruendi ejus corpore, beneficiis, ac doctrina: sed simpliciter, ut tanquam increduli redarguant eum manifestae falsitatis; ut qui dicat rem falsissimam, nempe se velle eis dare corpus suum ad manducandum, seque esse panem de coelo venientem, & panem salutiferum, i. e. verum Deum & Servatorem. Sic etiam Christus ibidem, inter alia dicens, carnem non prodesse, sed Spiritum vivificare: v. 63 & solum Patrem trahere homines ad eum, ipsos non posse per se venire & c. v. 44. non id agit, ut eos doceat, quomodo ejus beneficiis, meritis, doctrina, aut corpore frui queant, sed ut redarguat eorum nativam incredulitatem, aut potius rebellionem ac hostilitatem, quam inde ex utero secum afferant, quaeque adeo sit pertinax ac praepotens, ut eos non duci, sed quasi violenter trahi divinitus, rapique ad se oporteat. Aliud est, studio discendi quaerere ex eo, quem pro veraci praeceptore agnoscis, & vicissim docere ac explicare aliquid docili discipulo: aliud, pertinacem adversarium arguere, vel redarguere.

17Sic in Sacra Coena consideretur scopus, & erit sensus perspicuus. Non exponuntur ibi somnia, non nudis typis aut umbris res futurae involvuntur ac praefigurantur, ut olim Judaico populo: sed, Filius DEI testamentum suum condit, ac charissimis suis Discipulis loquitur, quibus omnia aut loqui perspicue solebat; aut, si quae dicta erant obscurius, mox exponebat. Quis vero sanae mentis homo, non id agit, ut quam perspicuissime ac propriissime, in testamento condendo, loquatur, ne quid dubii litisve inter haeredes relinquat? Id ibi agit Christus, ut suo sanguine foedus inter Deum & genus humanum feriat. Quare, ejusdem suae victimae sanguine, & nos confirmat ac obligat, eum nobis distribuendo, & DEUM illi eundem mox in cruce offerendo. Ex scopo igitur (qui non est vel nudos typos ac umbras condere, vel somnia exponere; sed perspicuis propriisque verbis testamentum condere, & foedus sancire) facile vera genuinaque sententia haberi potest. Ut vero observatio scopi plurimum facit ad illustrationem verae sententiae: ita etiam contextus diligens collatio, & quasi harmonia. Dixi de hac re superius: dicam etiam mox, simulque exemplis rem declarabo.

18Prospexit vero Deus mirabiliter nostrae imbecillitati, ut ita Sacrae literae sint mirabili artificio, sibique invicem consonanti harmonia conscriptae, ut non solum diversi earum libri, aut scripta, diversaque loca, sed etiam idem locus, ac totus contextus, supra modum sese illustret ac explicet: utque non aliunde felicius omnia dubia tollantur ac explicentur, quam ex ipsomet toto loco, diligenter ac in timore Dei expenso. Qua arte, aut singulari commoditate, nullus alioqui author, aut scriptum confectum reperitur.

19Omnino recta distributio textus mirifice illustrat veram sententiam: sicut & in tota rerum natura conjungere conjungenda, & separare distinguenda, vel cum primis salutare est. Exemplo sint nobis sequentia loca. Lucae 7. v. 47. in dicto, Quia dilexit multum, plurimum obscuritatis inde accessit, quia non conjunxerunt totam conjungendam sententiam. Recitarunt enim, ac considerarunt tantum illa male versa verba: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum, cum illa omnia simul cohaereant. Propterea dico tibi, remissa sunt ei peccata multa, nam dilexit multum. Eo enim principio, vel potius capite, ceteris adjuncto, facile patuisset, non esse expositionem rei; seu non doceri ibi Pharisaeum, quaenam sit causa efficiens remissionis peccatorum sed asseri, contra ejus cogitationes, illi vere esse remissa peccata. Est igitur affirmatio, cum sua probatione, non explicatio tantum, docens, quaenam sit causa, qui effectus. Sic in Sacra coena, si distinguas verba Testamenti Domini in essentiam, & fructum testamenti (sicut & Calvinus distinxit, 1. ad Corinthios 11.), praescindes multas occasiones sophisticandi, nec admittes, ut in priore parte, ubi tantum de essentia Sacramenti agitur, disseratur de spiritualibus ejus fructibus, de qua re alibi prolixius docui. Hujus generis innumera exempla proferri possent.

20Contra hoc praeceptum gravissime & perniciose peccatum est a Papistis & Sophistis, qui licet rarissime legerint Sacras literas, tamen etiam cum legerunt, solum sententiolas aliquas inde, pro suo arbitrio, decerpserunt, & porro etiam, pro lubitu, eas inter sese connexuerunt: non aliter ac ludibundae puellae ad libitum colligunt in pratis flores, & pro libitu inde vel serta, vel aliud quippiam, texunt. Sic illi igitur pro libidine sua, in Sacris literis ludentes, id effecerunt, ut, cum etiam meris Scripturae verbis loquerentur, tamen sua, non Scripturae sensa, illis centonibus efferrent. Hoc genus tristissimae & perniciosissimae calamitatis inter alias innumeras quae ibi grassatae sunt, diligentissime observandum est. Quo magis ista religiosa diligentia adhibenda est, ut sensus locorum tum ex scopo scripti aut textus, tum & ex toto contextu petatur.

Notes

1 Nous suivons le texte la dernière édition, établie par Johannes Musaeus, Clavis Scripturae sacrae, sive de sermone sacrarum literarum in duas partes divisas; pars prima in qua singularum vocum atque locutionum S. Scripturae usus ac ratio Alphabetico ordine explicatur; Clavis Scripturae sacrae, sive de sermone sacrarum literarum, plurimas generales Regulas continens Altera pars, Francfort-sur-le-Main et Leipzig 1674 puis 1719, qui sert de support à l’édition partielle bilingue de Lutz Geldsetzer, Düsseldorf 1969.

2 Nous corrigeons meditatio; les éditions antérieures portent justement mediatio.

3 Rm 10, 5.

4 1 Tm 1, 15.

5 Jn 21, 22.

6 Jn 1, 17.

7 Pour reputanda, en suivant le texte de 1580.

8 1580: Tit. 3. vult, exponentem Sacras literas esse idoneum ad docendum: sicut & 2. Tim. 2.

9 Pour percipienti.

10 1580: Heb. 5. v. 13.14.

11 1580: 1. Pet. 3.

12 Les éditions de 1580 et 1719 ont dicendum. Comme Lutz Geldsetzer, nous lisons discendum.

13 Pour « plasphemat ».

14 Pour « disputant ».

15 La numérotation des §§ 59 et 60 ne se trouve qu’après 1580.

16 Pour « decet ».

© Presses universitaires du Septentrion, 2009

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search