200 Cf. supra Chapitre III.
201 D 42, 1, 14. Repetitiones Variae, p. 40-117.
202 Repetitiones Variae, p. 41 col. 1 : « Praemitto, quid sit sententia, unde dicatur, & quotuplex sit. Super quo etiam doctis. viri quandoque dubitant, imo aliquando errant, & varii reperiuntur maiores nostri legum vertices […] Sed in genere definiendo, arbitror, quod sententia est liberi arbitrii, expressum alicuius de aliqua re iudicium, ut testatur Luc. de Penna […] vel cuiuscunque orationis significatio. Hosti. in summa de sent. §. 1. ». Rebuffe vise son commentaire sur C 10, 9, 1.
203 Rebuffe renvoie dans sa Summa aurea au livre De sententia § 1.
204 Repetitiones Variae, p. 41 col. 1: «Tamen accipiendo sententiam pro iudiciali, aliter definiunt Doct. comprehendo tam interlocutoriam quam diffinitivam, vidaliecet, Sententia est iudicialis diffinitio, controvertiae finem imponens. sic diffinit Specul. eod. titul.»
205 Repetitiones Variae, p. 41 col. 2: «Primo, ponitur in diffinitione iudicialis, & fundatur […] Item iudicialis, quia in iudicio sit, afferunt docto. alias non valet […] Haec diffinitio non videtur comprehendere singula membra definiti, convenitque aliis a definitio, ideo non valet […] Sententia debet ferri in scriptis […] Item requiritur quod iudex sedendo eam proferat […] Et aliae solennitates requiruntur […] Item si fiat transactio in iudicio, est iudicialis definitio, id est, in iudicio facta, controversiae finem imponens […] & tamen non est sententia […] licet sub hac definitione comprehendatur.»
206 Ibid.: «Non obstat iura supra allegata, quae locuntur de diffinitiva, quae iudicio fertur, ideo dicitur iudicialis diffinitivo […] & tamen docto. voluerunt definire, & interlocutoriam & diffinitivam, quod non faciunt, ut patet. Quare cogitavi novam diffinitionem dare, quae talis est, Sententia, est iudicis diffinitio rite facta, controversiae finem imponens.»
207 Repetitiones Variae, p. 41 col. 2: «Primo, pono iudicis diffinitio, per text. in l. generaliter. in prin. ibi, a iudice diffiniendum […] Item, pono iudicis, ad differentiam arbitri, qui non potest proferre sententiam iudicialem, cum non habeat iurisdictionem, sed notionem […] & ad differentiam partium transigentium.»
208 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 740-756.
209 C 9, 8, 5, C 2,8, 9 et suivantes, C 3, 1, 16, X, 1, 29, 39 Suspitionis. Sur le sens de ces deux mots dans l’histoire de la doctrine juridique, voir Anne Lefebvre-Teillard, « Arbiter, arbitrator, seu amicabilis compositor », Etudes d’histoire du droit privé en souvenir de Maryse Carlin, Olivier Vernier (dir.), Paris, 2008. Sur l’arbitrage en droit romain voir Bruno de Loynes de Fumichon, Recherches sur l’arbitrage ex compromisso en droit romain classique, thèse dactyl., Montpellier, 2002. Sur l’arbitrage de l’époque médiévale aux temps modernes Hubert Janeau, « L’arbitrage en Dauphiné au Moyen Age », RHD, 1946-1947, p. 229-271 ; Jean Hilaire, « L’arbitrage dans la période moderne (XVIe-XVIIIe siècle) », Revue de l’arbitrage, 2000, no 2, p. 187-226 ; Serge Dauchy, « Les recours contre les sentences arbitrales au Parlement de Paris (XIIIe et XIVe siècles) », La doctrine et la législation à l’épreuve de la pratique judiciaire, TvR, 1999, p. 255-312 ; Carine Jallamion, L’arbitrage en matière civile du XVIIe au XIXe siècle. L’exemple de Montpellier, thèse dactyl., Montpellier, 2004.
210 Rebuffe renvoie à D 4, 8, 1.
211 La phrase qu’il emploie en Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 742 : « arbiter est ille, qui de iure iudicare habet & secundum iudiciorum ordinem procedere » ne nous paraît pas très correcte grammaticalement ; ce habet est fort curieux et introduit une ambiguïté par son caractère intraduisible, d’autant que les habitudes linguistiques de notre jurisconsulte nous auraient fait plutôt attendre un potest ; l’omission par l’imprimeur d’une potestas, qui nous donnerait, avec habet, « a puissance », n’est pas possible car alors il faudrait trouver iudicandi, et non iudicare.
212 Repetitiones Variae, p. 42 col. 1: «Postea ponitur rite facta, quia dictio rite denotat solennitatem.»
213 D 8, 5, 7 § 3. Repetitiones Variae, p. 42 col. 1: «Deinde ponitur, Controversiae finem imponens […] Et dicitur sententia, eo quia iudex determinat lites & decidit, secundum quod sentit.»
214 D 1, 18, 6 § 1.
215 Repetitiones Variae, p. 42 col. 1: «Sed oppono, iudex debet iudicare secundum allegata, & probata, & non secundum quod sentit […] Item, nemo proprio sensu iudicare debet […] Imo iudex debet facere id quod medicus, videlicet secundum regulam artis, id est secundum leges, & constitutiones, alias punitur, quia iniuriam facit legibus, qui vult se videri meliorem, quam leges. […] Respondeo quod iudex debet iudicare secundum quod sentit, videlicet ex allegatis & probatis.»
216 Repetitiones Variae, p. 42 col. 1: «Quotuplex sit sententia, intellige iudicialis, & respondeo quod triplex, videlicet, diffinitva, interlocutoria habens vim diffinitivae, & interlocutoria mera.»
217 Repetitiones Variae, p. 42 col. 2: «Quid sit diffinitiva. glo. ordina. & singul. in clemen. una. in verbo diffinitiva. de sequestra. possessio. & fruct. sic diffinit. Diffinitiva est, quae principalem quaestionem desinit […] Et oppono contra diffinitionem iam data, sic, Praeceptum quod sit in concessum, diffinit principalem quaestionem […] & tamen non est diffinitiva sententia, sed interlocutoria […] Intellige tamen non esse sententiam, quando non servato ordine iuris praeceptum fieret, & sine causae cognitione: alias secus. […] Item transactio, & iuramentum finiunt principalem quaestionem, & tamen non sunt sententia diffinitiva, ergo non valet diffinitio. Et quod iuramentum finiat lites, & principalem quaestionem, est text. in l. 1. C. de reb. cred. & l. 1. ss. de iuriur. quare potest verificari conclusio mea sententia, licet diffiniat totum negotium, tamen non dicitur diffinitiva. […] Ideo forsitan non esset inconveniens sic definire, Sententia diffinitiva est, quae principalem solemniter quaestionem, ministerio iudicis, vel alterius iurisdictionem habentis, diffinit.»
218 Repetitiones Variae, p. 43 col. 2: «Item haec diffinitiva est duplex, condemnatoria & absolutoria. Condemnatoria est triplex, videlicet adiudicatoria, declaratoria, & translatoria. […] Et dicitur condemnatoria quia requirit condemnationem. Absolutoria vero absolutionem.»
219 Sur les sentences interlocutoires voir Jean-Louis Gazzaniga, « L’appel des sentences interlocutoires en droit canonique du Décret de Gratien au Concile de Trente », Mélanges Pierre Hébraud, Toulouse, 1981, p. 353-366.
220 Repetitiones Variae, p. 53 col. 1: «Est & alia species sententiae quae interlocutoria dicitur […] Interlocutoria est omne praeceptum, seu iudicis iussus, faciens ad causam finiendam […] Ideo omnis sententia quae non est diffinitiva, est interlocutoria.»
221 D 50,17, 202.
222 Repetitiones Variae, p. 53 col. 2-54 col. 1: «Tertio, Interlocutoria fertur quandoque, ubi non est aliquod aliud principium, nec finis. § si quis autem. in authen. de haered. & sic apparet quod aliquando fertur, & non inter principium & finem causae, ut dicit glo. Ideo Feli. in rub. extra eodem. colum. 2. citat alias. Sed quia parum valent, & omnes possunt reprobari, ideo eas nec cito, nec illas Doct. ponunt in rub. supra eodem, nec illam quam dedit Salicetus in l. post sententiam, col. I. C. de sententiis, ubi dicit post diffinitionem praestitam interlocutoriam dici quasi intra duo locutoriam, id est, inter primum extremum, scilicet petitionem & secundum, videlicet sententiam diffinitivam. Et tamen per haec & quae supra dixi vides non esse verum. Ideo dicitur interlocutoria, quia inter loquendum iudex sine magna deliberatione eam profert. licet alii dicant, quia inter partes loquendo, tamen quandoque profert parte absente. l. properandum. § etsi. quidem. Cod. de iudic. l. diem proferre. ss. de arb. vel posses dicere, quod licet fiat ante petitionem, & quandoque post sententiam, tamen quia communiter sit in medio, ideo non minus dicetur interlocutoria, quasi inter principium & finem lata. argu. l. nam ad ea. ss. de legib. Quare cogitavi an novae diffinitio posset dari, sed quia omnis diffinitio est periculosa in iure. l. omnis diffinitio. ss. de reg. iur. timebam a principio novi quicquam afferre, ne detrahendi ansam aliis praeberem. Sed cum sim, paratus a quolibet (melius sentiente) corrigi, puto sic posse definiri, Interlocutoria est pronuntiatio iudicis facta ad alicuius articuli expeditionem.»
223 D 50, 16, 46. Repetitiones Variae, p. 54 col. 1: «Primo, pono Pronuntiatio, propter l. pronuntiatum. ss. de verb. sign. ubi sic est pronuntiatum & statutum, idem dici potest. promiscue enim & statuisse & pronuntiasse solemus dicere eos qui habent ius dicendi.»
224 Ibid.: «Item Iudicis, pono, ad differentiam arbitri, aut alterius non habentis iurisdictionem, licet proprie, pronuntiatio accipitur pro interlocutoria.»
225 Ibid: «Item ponitur, Ad alicuius articuli per l. ab executione. in fin. C. quo. appellatio. non recipiuntur, quia in qualibet interlocutoria expeditur aliquis articulus super quo erat contentio, vide Bal. in l. non possunt. ss. de leg. Subsequitur ultimo, Expeditionem, quia lites sunt expendiae.»
226 Repetitiones Variae, p. 46 col. 2 - 47 col. 1: «Secunda species sententiae est interlocutoria habens vim diffinitivae, quae est illa quae causam principalem non diffinit, sed unam partem substantialem, nec toti causae, sed aliquando instantiae finem imponit, & aliam post se non expectat.»
227 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 184-260.
228 Sur l’effet suspensif de l’appel voir Katia Weidenfeld, Les origines médiévales du contentieux…, op. cit ., p. 428-434.
229 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 185-186: «Tertio res iudicata dicitur, quae finem controversiarum pronunciatione iudicis accepit quod vel condemnatione, vel absolutione contingit. & Iulius Paulus lib. 5. receptarum senten. tit. 5. rub. de effectu senten. sic ait: Res iudicatae evidenter ab his sunt, qui imperium, potestatemque habent, vel qui ex authoritate eorum inter partes dantur. Itemque, magistratus municipalis usque ad summam, qua ius dicere possunt: itemque ab his, qui ab imperatore extra ordinem petuntur: ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam non facit. Sed si poena inter eos promissa sit, poena rei in iudicium deductae ex stipulatu peti potest. ecce igitur effectum sententiarum, ut in rem transeant iudicatam: nunc videamus differentias inter sententiam & rem iudicatam. Quarto quaero, quae differentia sit inter sententiam & rem iudicatam. Bart & alii in l. 1. ss. de re iudi. dicunt rem iudicatam saepius pro sententia accipi, & contra. Tamen res iudicans est ipsa sententia, seu actus iudicandi, & sententiandi: & hoc imponit finem controversiae: rest iudicata est causa, quae finem controversiae a sententia accipit, sed hoc videtur durum, quod sententia sit res iudicans. nam iudex res est iudicans, & non sententia. […] Ideo ego arbitror (salvo aliorum meliori iudicio) quod sententia & res iudicata sunt diversa prout sunt duo nomina: unum est sententia, alterum est res uidicata, quod est unum nomen ex duobus integris compositum. Nam certum est, quod per sententiam res diffinitur, per rem autem iudicatam exequitur. & veteres ob id duo ista invenerunt nomina, quia sententia potest per appellationem suspendi […] & ideo interim non est firma, sed revocabilis, quamobrem exequi non potest, unde invenerunt aliud nomen firmum quod est iudivatum, sive res iudicata, ex qua actionem oriri fecerunt.[…] Et licet statim post sententia res possit dici iudicata, id est decisa. Non tamen regulariter ulla sententia dicetur uno nomine res iudicata, a qua prima potest appellari: ut allegatur l. litigatoribus. C. de appel. quia ibi res iudicata non est unum nomen, sed est participium, quod aliud significat a nomine, ut res est iudicata, idest, per sententiam decisa. facit l. & potest rem, & l. potest rem iudicatam. ss. de transact. l si servus. §. proculus. ad legem Aquil. si vero dicamus uno nomine resiudicata, intelligimis a qua appellatione recedi non potest. Nam non intelligitur iudicatum, quaondo aliquid superest ad iudicandum. […] Inde si rescriptum mandat, quod aliquis teneatur parere iudicato intelligitur si transitum sit in rem iudicatam. […] Item non placet sententia Panor. quod sententia transit in rem iudicatam, id est contentum in sententia transit in rem iudicatam. Nam bene sequitur contentum in sententia, statim ea prolata est res iudicata, quia in ea continetur secundum eum: ergo non potest transire id in quod est. & male diceretur, quod sententia transit, post decem dies in rem iudicatam ex sententia illius cap. quod ad consultationem. eodem. Ideo dicit, ut supra dixi, cum ista sint duo nomina, vel saltem unum nomen res cum participio iudicatus: & sententia dicatur quatenus facultes competit appellandi, & postea res iudicata cum aliquis non appelar. Ideo illa sententia transit in rem iudicatam, id est illa sententia, quae retractari poterat per appellationem, tunc scilicet post decem dies non retractabitur. & ita intelligitur tex. in l. 1. ss. eod. sicut dicunt doctores de contractu nam simplex provisio pactum est nudum: sed si interveniat interrogatio & responsio, in stipulationem transit, vel ex una causa debitum in aliam. […] item infans dicitur usque ad septem annos […] postea transit in aliud nomen videlicet pueri, sive adolescentis, deinde viri, & demum senes nominatur, & tamen est semper eadem caro. […] Res igitur iudicata est quae finem accepit controversiarum pronunciatione iudicis: quia ante rem iudicatam oportet pronunciationem iudicis intervenire: sic sententia, non tamen omnis sententia, sed illa quae condemnationem, & absolutionem continet, in rem transit iudicatam. Ex praedictis infertur, quod nec proprie, nec large sententia potest dici res iudicata: sed res decisa per sententiam, bene potest dici iudicata. Contra doct. id est, super ea iudicatum existit. Sed adhuc apellatione pendente, vel durante tempore ad appelandum, non potest dici res iudicata, uno videlicet nomine, quoas effectum executionis. Sed si nominetur alicubi res iudicata intelligetur pro re decisa per sententiam.»
230 In titulo de verborum et rerum significatione commentaria amplissima, p. 1073: «Acquiescit appellans sententiae quando appellationi renuntiat prosequendae: quod si duobus modis, expresse & tacite»
231 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 186: «Quarto quod non licet impetrare rescriptum, ut res iudicata rescindatur, imo impetrans a limine iudiciorum repelli debet […] diversum est contra sententiam. & maxime si sit appellatione suspensa.»
232 Rebuffe parle de l’Abbas de Naucho, mais nous ignorons si « Naucho » désigne le nom de l’abbé en question ou le lieu où il exerçait.
233 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 186: «Maxime in Francia graviter puniendus est, qui post appellationem sententiam exequitur quia omni appellationi in ea est deferendum ob superioris reverentiam […] Ideo fuit a Senatu condemnatus Abbas de Naucho qui post appellationem verberaverat appellantem usque ad sanguinis effusionem ad sexcentus & decem libras anno 1309. ut in lib. rubeo continetur.»
234 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 187: «Sexto in quibus casibus executio post appellationem fieri possit? Respon. quando ex provisione legis hoc permittitur.»
235 D 50, 17, 207.
236 Mc 10, 9.
237 Repetitiones Variae, p. 90: «Advertendum est tamen, quod tria sunt genera sententiarum, quaedam est quae nunquam transit in rem iudicatam propter animae periculum, & vinculi inseparabilitatem, ut est sententia super matrimonio lata, quia quos Deus coniunxit homo non separet […] Alia est, quae transit statim in rem iudicatam, ut sententia censurae. […] Alia est, quae inter istas est media, ut illa quae post 10. dies transit in rem iudicatam.»
238 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 898-934.
239 Sur le rapport entre procédure d’appel et prégnance du pouvoir Jean Hilaire, « La procédure civile et l’influence de l’Etat : autour de l’appel », Droits savants et pratiques françaises du pouvoir (XIe-XVe siècles), Jacques Krynen et Albert Rigaudière (dir.), Bordeaux, 1992, p. 151-160.
240 Voir Henri Gilles, « Le Traité des appels d’Hugues de Cairols », Université de Toulouse et enseignement du Droit XIIIe-XVIe siècles, Toulouse, 1992, p. 169-195.
241 Sur cet aspect Jean-Louis Thireau (dir.), Les Voies de recours judiciaires, instruments de liberté, Paris, 1995.
242 Cf. supra Chapitre IV, section 3.
243 Voir André Viala, Le Parlement de Toulouse et l’Administration Royale Laïque, 1420-1525 environ, T. II, Albi, 1953, p. 426-427.
244 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 898: «Hunc tractatum ab explicatione nominis exordiens, dicam appelationem hîc passim pro provocatione ad superiorem accipi, ut in titulo de appel. tam in iure civili, quam canonico, & solet ita communiter definiri, seu describi. Appellatio est de minori iudice vel inferiori ad maiorem iudicem facta provocatio, haec est Gofredi definitio, quae communis est, licet impugnari possit, quia extraiudicialem appellationem, & alia necessaria non continet, tamen eam accipiamus tanquam descriptionem […] Et maior vel superior cognoscitur respectu administrationis, non dignitatis. nam is dicitur maior qui maiorem habet administrationem. Bar. & alii. in l. 1. § si quis. ss. de appel. ponentes exemplum in cardinalibus qui maiores sunt episcopis administratione, sed minores dignitate, cum episcopatus sit culmen dignitatum.»
245 D 49, 1, 1.
246 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 899: «Quamobrem inventa sit appellatio? Resp. Iurisc. […] ad corrigendum iniquitatem vel imperitiam iudicantium, sive illa iniquitas sit ex proposito, sive re ipsa, alias sequeretur, quod propter novas probationes non posset iudex sententiam corrigere, quia in ea non est iniquitas ex proposito, sed bene re ipsa, & tamen contrarium est verum.[…] Ego dicerem quod appellatio est inventa non solum propter iniquitatem corrigendam, sed etiam ad supplendum, quod iudex a quo facere debuit. Unde si iudex ad expensas condemnare debuit, & non condemnavit, ego appellabo, ut suppleatur illa condemnatio.»
247 Ibid.: «Vel ad supplendum quod pars facere potuisset, utpote si pars non produxit testes in prima instantia, sed eos in causa appellationis producere vult, & nulla in hoc casu mihi videtur iniquitas, sed iudex supplet propter aequitatem positam.»
248 Ibid.: «Et non solum appellatio introducta est ad corrigendam iniquitatem iudicantium, ut dicitur in l. 1. sed etiam aliorum, & ad hoc tendit appellatio extraiudicialis, de qua doct. in cap. bonae eod. ideo dicitur appellationis remedium non esse ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentia institutum.»
249 Ibid.: «Tamen de stylo curiarum Franciae est opus utramque partem appellare, alioqui appellatio nil proderit ei, qui non appellavit, nec sententia quo ad eum reformabitur, & ita fuit conclusum saepius in Curia Burdegalen. ut refert Boër. in suis dec. q. 73. saepe. num. 7.»
250 Ibid. : « Et quamvis in omni iudicio quatuor personas necesse sit esse, iudices electos, idoneos accusatores, defensores congruos, atquer testes legitimos : iudices aequitate uti debent, testes veritate, accusatores intentione ad ampliandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.[…] In causa tamen appellationis non est proprie actor & reus, sed appellans & appellatus ». Sur la procédure d’appel devant les parlements cf. Jean-Louis Gazzaniga, « Comment plaidait-on devant le Parlement de Toulouse au milieu du XVe siècle ? », Anthropologies juridiques. Mélanges Pierre Braun, J. Hoareau-Dodinau et P. Texier (dir.), Limoges, 1998, p. 299-317.
251 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 899: «Requisita in appellatione sunt. primo debet appellatio continere nomen appellantis, & nomen iudicis a quo, non proprium, sed magistratus, ut a iudice Carnoten. locumtenen. vel praeposito. Tertio continere debet sententiam, a qua appellatur, ut docet l. 1. §. si. cum. l. seq. ss. eo. Etiam nomen adversarii est exprimendum, id est appellati.»
252 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 900: «A subdelegato Regis appellari debet ad Regem, vel ad supremam curiam non vero a delegantem, ut censuit Senatus anno 1534. die 17. Iulii. pro his locumtenen. Regiis, licet de iure a delegato ad delegantem appelletur.»
253 Ibid.: «Item maxime servatur in hoc Franciae Regno, ut omni appellationi deferatur ob reverentiam superiorum […] Ratio est, quia iudex debet velle (si malam & iniquam protulerit sententiam) ut superior eam reformet, ne pars condemnata laesa permaneat, & ipse in foro animae teneatur […] Licet quidam damnati & corrupti iudices odio prosequantur appellantes».
254 Explicatio ad quatuor primos Pandectarum libros, p. 29 col. 2 : « Iudex etiam appellationis, debet iudicare in loco maiorum, si statutus sit, alioqui ipse eligere poterit […] Secundo, si locus esset destructus, vel sine periculo vitae quis ibi ius dicere non posset […] Et quando locus antiquus adiri non potest, vel tempore, quo magistratus provincias discurrunt, debent eligere locum honestum l. si cum dives. §. penult. ss. de arbit. hoc etiam probat iste text. ibi, ubicunque salva maiestate imperii sui. Nam, non esset salva imperii maiestas, si in lupanari, vel stabulo ius magistratus dicere vellet ». Rebuffe s’appuie sur C 7, 45, 6.
255 La question de la dimension spectaculaire de la justice a été abordée par Julie Allard, « La justice peut-elle se passer de mise en scène ? Quelques réflexions sur le cadre symbolique du procès [lecture critique d’Antoine Garapon, Bien juger. Essai sur le rituel judiciaire, Paris, 1997] », International Journal for the Semiotics of Law, Revue internationale de sémiotique juridique, 15, 2002, p. 203-215, ainsi que dans l’ouvrage Les rites de la justice. Gestes et rituels judiciaires au Moyen Âge, Claude Gauvard et Robert Jacob (dir.), Paris, 2000. Pour une vue procédurale plus large voir Louis de Carbonnières, La procédure devant la chambre criminelle du Parlement de Paris au XIVe siècle, Paris, 2004.
256 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 922: «Hic articulus tractat de tempore, quo potest quis renunciare appellationi, & dicit quemlibet posse renunciare intra octo dies, computantos a die appellationis emissae. Et hoc ideo statutum est, quia si perperam quis appellaverit, intra octo dies sumet consilium, & si invenerit se sine gravamine appellasse, renunciabit appellationi, renunciatio autem duplex est, expressa videlicet & tacita.»
257 Ibid.: «Expressa est, quando quis per pactum, vel alias expressim renunciat appellationi. […] Sciendum est, quod si quis renunciet simpliciter appellationi, videtur in totum renunciare & appellationi, & iuri appellandi.[…] Sed si quis renunciet appellationi mutando forte, vel emendando, aut iterum appellando, & tunc iuri appellandi renunciasse non censetur, teste Bald. in addi. ad Spec. in eo. tit. col. 15. versic. quandoque quis renunciat.»
258 Ibid.: «Tacite vero renunciare appellationi censetur, quando post appellationem ab interlocutoria, appellans adit iudicem a quo, ut iustitiam in illa causa recipiat.»
259 Ibid.: «Vel tacite renunciat, quando appellans non facit id, quod facere tenetur ex lege, consuetudine, vel ordinatione, utpote si debebat solvere sex denarios pro libra, & ne obolum quidem solverit.»
260 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 923-924: «Quomodo debeat appellans renunciare? hîc respondet quod coram iudice a quo appellavit, nam appellando suspenderat potestatem cognoscendi in hac causa […] ob id denuncianda est renunciatio iudici a quo, cuius iurisdictio per appellationem suspensa erat. Item si non inveniat facile iudicem, potest adire scribam, & grapherium curiae, & coram eo appellationi renunciare, etiam hoc est improductum, quia cum grapherius debeat acta appellationis tradere utrique parti, Ideo appellatus facile hanc renunciationem videre poterit, & a prosecutione cessare, & iudex quoque hoc per relationem actuarii scire poterit, & in causa procedere visa renunciatione. Et contra quendeam, qui coram duobus notariis renunciaverat suae appellationi pronunciavit Senatus non valere, & eum ad mulctam ordinariam ac si non renunciasset condemnavit anno 1389. ultima Maii.»
261 Sur le fonctionnement du greffe à l’époque de Rebuffe Elizabeth A. R. Brown, « Le greffe civil du Parlement de Paris au XVIe siècle. Jean du Tillet et les registres des plaidoiries », BEC, 153 (La Justice royale et le Parlement de Paris, XIVe-XVIIe siècle), Y-M Bercé et A Soman (dir.), 1995, p. 325-372.
262 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 924: «Sed quomodo debeat scribere renunciationem? Resp. ordinatio lequel delay soit enregistré ès registres du greffe. Primo scriba debet scribere dilationem, id est, quo die hîc renunciavit, ut cognoscatur an tempore debito renunciaverit, videlicet an intra octo dies, & sic quam fecit dilationem appellans ad renunciandum Et quod istam renuncationem scribat in libro actorum, videlicet in eo libro, quo appellavit pars: nam postea adiicet scriba, quod postea tali die renunciavit tali appellationi emissae, & hoc sit ut parti appellatae consulatur volenti prosequi causam coram iudice a quo, ut eam prosequi possit cognita renunciatione. Quaero si quis renunciaverit coram scriba, & apud acta, non tamen significavit parti, an renunciatio valeat ? Resp. valere, quia hîc ponitur alternativa, cuius natura est, ut alterum sufficiat […] Et ita censuit Senatus pro capitulo Meldun. anno 1516, die 16, Aprilis, quamvis stylus esset ibidem, ut significari deberet qui in hoc fuit reprobatus, quia contra legem Regiam. Si tamen fuerint duo scribae, & apud unum appellatio sit interposita & descripta, alter vero eius renunciationem ex ceperit, aversario haec renunciatio inthimari debet, ut docet Imber. in instit. Foren lib. 2. § sequitur tamen quia hic tex. non cogit appellantem, nisi alternative, ergo non requiretur nisi alterum. […] & ideo videtur sufficere, si ille actuarius conscripserit in libro actorum, ut hîc statuitur.»
263 Toujours suivant Ulpien en D 49, 1, 1.
264 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 901: «Quo iure inventa sit appellatio? Resp. de iure civili. l. 1. ss. de app & licet videatur continere quandam defensionem civilem […] Tamen quandoque iudices per appellationem sententias bene latas in peius reformant […] & sic quandoque iniquitatem continet appellatio, sed hoc non iudis, sed iuris, aut partium vitio contingit, cum semper civilem quandam defensionem prae se habere debeat, quia est inducta ad retractandum sententiam, quae est de iure civili.»
265 Rebuffe vise un commentaire sur C, 6, 36, 2.
266 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 902: «Et sic princeps appellatione tollere potest, & rescribere remota appellatione […] Tamen non videtur illam tollere, nisi nominatim dicat Bald. in l. 2. C. eod.»
267 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 902: «Nec refragatur, quod princeps defensionem non possit tollere, verum est eam quae a iure naturali inventa est, sed defensionem ab eo inductam tollere potest, omnis enim res per quascunque causas nascitur, per eas & dissolvitur […] nec tollitur isti qui non appellat defensio, quia potuit plene in prima instantia defendi».
268 Cf. supra Chapitre II.
269 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 902-903: «Non tamen valeret consuetudo, aut statutum, quod non liceret appellare […] Item non potest praescribi, ut non appelletur ad principem, quia hoc ad supremam iurisdictionem pertinet […] Sed bene potest praescribi ne appelletur ad alium inferiorem, ut pote ad baillivum, vel episcopum, quia hoc non pertinet ad supremam iurisdictionem, sed ad inferiorem […] Imo qui non illico appelavit non poterit alterius appellationi adhaere, nisi a principe relevetur, quia intra tempus appellandi debet quis appellationi haerere, non postea».
270 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 935-937. Le traité commente, sans praefatio théorique, quelques articles d’une unique ordonnance de François Ier de 1539, ce qui est la seule indication dont nous disposions pour le dater très approximativement, soit dans les 18 dernières années de notre auteur.
271 Pour les informations générales sur le sujet voir Robert Génestal, Les origines de l’appel comme d’abus, Paris, 1951. Sur le droit de prévention, procédure complémentaire de l’appel comme d’abus, voir Jean Riollot, Le droit de prévention des juges royaux sur les juges seigneuriaux. Origines et développement de ce droit dans l’ancienne France en matière purement judiciaire, Paris, 1931.
272 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 682-684.
273 Dans la compilation des Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, il apparaît en deuxième position, deux cent cinquante pages après le tractatus ut laici non conveniantur. Nous l’abordons en premier parce qu’il fait suite au traité des appels que nous avons examiné précédemment.
274 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 935: «Abuti est male & perperam uti l. plenum. § I. ibi, & horto, & pomis, & oleribus, & bloribus, & aqua usurum non usque ad compendium, id est, lucrum, sed ad usum, scilicet, nun usque ad abusum. ss. de usu & habi. & abusus dicitur malus usus […] Et de hac appellatione sola curia suprema cognoscit, sive appelletur a iudicialibus, sive ab extraiudicialibus, etiam omisso medio: & solet appellans concludere his verbis, Ie conclud estre mal, & abusivement procedé, entreprins, & decerné, & executé, si execution y a: & demande que le tout soit reparé, & bailler absolution a l’appellant si mestier est & ès despens, & l’amende autrement selon la diversité du cas doit conclurre, & postea sententia erit conformis petitioni.»
275 Ibid.: «Unde in hoc regno introducta est appellatio quae vocatur a notorio abusu, quando palam & notorie quis sanctis decretis, ac concordatis privilegiisque Galliae perperam utitur, sicut dicit Cicero pro Roscio Amerino. Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate verstra abuti, ad quaestum atque ad libidem?»
276 Dans sa glose au Stilus supremae curiae Parlamenti parisiensis de Guillaume du Breuil. Rebuffe désigne la quaestio no 251.
277 C’est du moins ce que nous comprenons de ce que dit Aufréri, qui ne cite aucune date et mentionne seulement « dominum Ioannem navar militem comitem palatinum defendentem » ; ce que nous interprétons comme Jean de Nevers, comte palatin de Bourgogne, soit Jean sans Peur.
278 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 935: «Item si laicus citetur a iudice ecclesiastico in realibus, vel in alia materia, de qua ut regales contendunt, iudex ecclesiasticus non potest cognoscere, tunc impetrabuntur literae a iudice Regio. per quas inhibetur sub magnis poenis iudici ecclesiastico, ne cognoscat, & parti etiam praecipit, ne prosequatur illam causam coram iudice ecclesiastico, sib poena in literis contenta: demum citatur pars per easdem literas coram iudice laico ad diem, ad audiendum ampliores ei fieri inhibitiones. […] Item dicunt posse de notorio abusu curiam cognoscere, quando quis venit contra authoritatem Regiam, ut si in hoc regno comes Palatinus a Papa creatus legitimet in temporalibus, vel creet notarios in eisdem, tunc ab ista legitimatione appellatur tanquam ab abusu ad curiam, ut docet Bened. in repet. cap. Raynutius. in verbo. & uxorem. num. 197 & sequent. de testamen. Et sic fuit rolavum arestum contra Ioannem Manar. qui creaverat notarios in temporalibus, & sic legitimaverat, per quod curia abusive processum censuit, & nulla ista facta declaravit, inhibuitque illi ne amplius in hoc regno hac potestate uteretur, condemnando ad restituendum pecunias quas receperat, & quod creati notarii ac legitimati deferrent literas apud curiam, refert Aufrer. in stylo parlamen. aresto 251.»
279 X, 2, 1, 13, Novit ille et X, 2, 2, 5, Si clericus. Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 936 : «Vendicant etiam sibi hanc cognitionem ab abusu, quando sit contra ordinationes Regias, nam eas infringere (ut dicunt) nil aliud est quam temere praesumere, & notorie abuti iurisdictione Regia, ideo poterit Rex & eius curia iudicio etiam poenali suam iurisdictionem defendere […] Idem dicunt si quis contra aresta Curiae molitur, vel quando iudex, etiam ecclesiasticus usurpat iurisdictionem secularem: ut si velit de possessorio, vel realibus cognoscere, & tunc iudex secularis etiam clericis inhibet. […] Ego vero putarem hanc appellationem iustam in illis casibus, in quibus Rex habet iurisdictionem a Papa, vel canone, seu a conciliis generalibus, ut in c. principes. 23. q. 5. ubi qui venit contra fidem, rigore & severiore iudicio principum atteri debet authoritate illus tex. ideo non dubito laicos posse in hoc cognoscere, etiam contra colericos, ut ecclesiam protegant.»
280 Ibid.: «Et in casibus a iure non permissis excommunicati sunt usurpantes iurisdictionem ecclasiasticam in bulla Coenae domini».
281 Voir notamment sur la légitime juridiction de l’Eglise Paul Fournier, Les officialités au Moyen Age. Etude sur l’organisation, la compétence et la procédure des tribunaux ecclésiastiques ordinaires en France, de 1180 à 1328, Paris, 1880 ; Robert Génestal, Le procès sur l’état de clerc aux XIIIe et XIVe siècles, Paris, 1909, également Le « Privilegium fori » en France du Décret de Gratien à la fin du XIVe siècle, 2 vol. , Paris, 1921-1924 ; Jean-Pierre Lévy, « L’officialité de Paris et les questions familiales à la fin du XIVe siècle », Etudes dédiées à Gabriel Le Bras, Paris, 1965, t. II, p. 1265-1294 ; Jean-Pierre Royer, L’Eglise et le royaume de France au XIVe siècle à travers « Le Songe du Verger » et la jurisprudence du parlement de Paris, Paris, 1969 ; Anne Lefebvre-Teillard, Les officialités à la veille du concile de Trente, Paris, 1973, speclt p. 87-144 ; Jean-Louis Gazzaniga, L’Eglise du Midi à la fin du règne de Charles VII (1441-1461), Paris, 1976 ; Jean Gaudemet, Histoire du droit et des institutions de l’Eglise en Occident, t. VIII, vol. 2, Le gouvernement de l’Eglise à l’époque classique, Paris, 1979. Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 936 : « In his appellationibus frequenter presbyteri & clerici volentes effugere correctionem, & quandoque solutionem eorum quae debebant abutebantur : ob id statuit Rex quod istae appellationes non suspendant iurisdictionem iudicis ecclesiastici, sed ea non obstante procedere possit hoc probatur in hoc art. […] Primo dicit iste tex. en matiere de discipline, hîc non puto accipi disciplinam pro eruditione, quam discupulus a suo praeceptore obtinuit, sed pro instituto & moribus, unde si episcopus, vel abbas seu alius velit clericorum mores reformare vel monachorum, nulla consuetudo vel appellatio hoc valeat impedire, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur […] & quia remedium appellationis non ideo inventum est, ut alicui a religionis & ordinis observantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere […] Secundo dicit correction, si clericus, appellet ab episcopo volente eum corrigere tanquam ab abusu : illa appellatio non suspendit, sed poterit episcopus illum corrigere clericum non obstante appellatione, & postea si velit appellationem istam prosequi, poterit, & ista tam in regularibus quam secularibus clericis locum obtinent […] deberent tamen isti ad suos appellare iudices. Terio idem dicit in personalibus, ut si clericus conveniatur ad decem, quae debet ex locatione domus, vel ex aliis personalibus, & is tanquam ab abusu appellet, non obstante appellatione iudex ecclesiasticus procedet, ut scripsi in tract. ut laici non conveniantur coram iudicibus ecclesiastic. supra. »
282 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 683: «Certum est, quod duo sunt genera Christianorum: est autem unum genus, quod mancipatum divino officio, & deditum contemplationi, & orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit: ut sunt clerici, & Deo devoti, videlicet conversi. Aliud vero genus est Christianorum, ut sunt laici, laos enim Graece est populus Latine: his licet temporalia possidere, sed non nisi ad usum […] Et inter istos iurisdictiones distinctae sunt. Amarias autem sacerdos & Pontifex vester in his, quae ad Deum pertinent, praesidebit: porto Zabadias filius Hismael, qui est Dux in domo Iuda, super ea opera erit, quae ad Regis officium pertinent […] Divisum Imperium cum Iove Caesar habet. Quamobrem in concilio generali sic statutum fuit, quod laicis quamvis religiosis disponendi de rebus ecclesiae nulla est attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, dolemus in quibusdam ex illis sic refrigescere charitatem, quod immunitatem ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti patres, sed etiam princies seculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus, vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, & usurpatione iurisdictionum, sed etiam de mortuariis, necnon & aliis quae iuri spirituali annexa videntur, illicite praesumendo: unde decernimus constitutiones non tenere, sed praesumptores per censuram ecclesiasticem compescendos.[…] Ideo iurium professores communiter non probant, quod laici statuant super clericis, vel ecclesiasticis personis, cum a iure hoc prohibeatur […] Imo excommunicantur cives Pisani, & bonis ecclesiasticis privantur, pui statuta in derogationem apostolicae sedis, & subversionem ecclesiasticae libertatis edere praesumpserunt: ut si quis clericus vel laicus contra quemcunque laicum Pisani districtus ad iudicem ecclesiasticum literas apostolicas impetraverit, in mille solidis condemnetur. […] Etiam anathemate feriuntur, qui servari faciunt statuta edita, & consuetudines introductas, contra ecclesiae libertatem, nisi ea de libris (quos capitularia vocat) intra duos menses post publicationem amoveri fecerint, & tam qui statuta fecerint, quam scriptores, potestates, consules, ac illi qui secundum ea statuta iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata praesumpserint […] Et si qui fuerint huius constitutionis contemptores, bona eorum impune ab omnibus occupari posse statuit Imperator. in auth. Cassa. C. de sacrosanct. eccle. Ubi dicit Alberic. quod authent. Cassa. & d. c. neverint eodem die facta fuerunt: Hoc ab Honorio 3. illa a Federico secundo in die suae coronationis anno 1220. qui Federicus postea fuit a papa depositus, quia contra ecclesiam venerat […] Et is contra libertatem ecclesia facit, qui bona ecclesiastica surripit, vel rapit […] & qui bona clericorum occupant […] Et Lucius Papa sic ait: Omnes ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores, a liminibus eiusdem matris Ecclesiae anathematisamus, Apostolica auctoritate pellimus, damnamus, atque sacrilegos esse iudicamus, & non solum eos, sed omnes consentientes eis: quia non sollum qui faciunt, rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. par enim poena & agentes, & consentientes comprehendit. […] Item, qui impediunt iurisdictionem ecclesiasticam, sunt excommunicati […] Et multi sunt magistratus excommunicati, qui non solum diminuere, imo subtrahere iurisdictionem ecclesiae moliuntur.»
283 X, 2, 2, 5, Si clericus.
284 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 683: «Sed hîc Rex suam tueri iurisdictionem vult, ut potest l. una. ss. si quis ius dicen. non obtempera. & non est murium quia hîc statuitur, ut laici non conveniant laicos, vel clerici laicos, nisi coram iudice laico: ut etiam est statutum ab ipsis Pontificibus summis. in cap. si clericus laicum. de foro compet. quia actor sequitur forum rei […] alioqui perturbarentur iurisdictiones: quod non debet fieri, sed mutuo iuvari.»
285 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 683-684: «Unde non video hîc prohibitum, quod laicus conveniat clericum in actionibus personalibus coram iudice ecclesiastico, ut fieri debet. […] licet plerique magistratus abutantur, extendentes constitutionem hanc praeter, & contra Regis mentem, ut videre est: unde non est dubium eos incidere in poenas praedictas, & quosdam scimus depositos iurisdictionem ecclesiasticam pervertere volentes, sequentes eorum patrem & Magistrum, Petrum de Cuneriis, sed defecerunt sicut fumus, & arvit cor eorum.»
286 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 684: «Explicabo itaque vocabula, ne quis amplius super his constitutionibus dubitet. Primo purus laicus dicitur, qui nunquam fuit initiatus sacris, nec insignitus charactere clericali. Ideo qui tonsuram primam accepit, licet postea duxerit uxorem. Tamen non dicetur purus laicus, nisi viduam acceperit, vel alias bigamus sit. […] Item in text. dicitur, pures personnelles. Merae seu purae personales actiones sunt, quae nihil realitatis sapiunt, in quibus agit quis cum eis, qui obligati sunt ad faciendum aliquid, vel dandum: & semper adversus eundem habent locum […] Et sic excludit actionem realem, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur petimus, & semper adversus eum qui rem possidet, datur. […] Etiam excluduntur actiones mixrae […] Personales etiam in rem scriptae, per hoc verbum, Pures personnelles, excluduntur: quia merae personales non sunt, sed dicuntur personales origine: quia ex contractu vel quasi nascuntu, ex maleficio vel quasi, tamen semper comitantur possessorem rei, & contra eum dantur, ob id in rem scriptae vocantur: ut actio ad exhibendum. l. 3. §. est autem personalis haec actio […] Materiae purae spirituales vocantur sacramenta, Baptismus, Eucharistia, Confirmatio & aliae. […] Spiritualia etiam dicuntur, quae vitam concernunt aeternam: ut Eucharistiae confectio, articuli fidei, baptismus, & similia. […] Et spirituales causae dicuntur etiam, ubi de his spiritualibus & aliis agitur, ut de electio […] Idem si de usuris, vel iure patronatus agatur […] Quae etiam ecclesiasticae dicuntur, quia ad ecclesiam spectant, ut Symoniae, haeresis, & aliae […] Temporalia sunt divitiae, bona corporalia, fundi, domus, & aliae res, quae a Deo dantur hominibus ad tempus: hoc est quandiu in hoc seculo sunt […] Et spiritualia non sine istis corporalibus & temporalibus consistunt […] Iurisdictio temporalis est, quae de his rebus corporalibus competit […] Unde cum interdum temporalia clerici mandantur capi, non debent capi sacramenta, id est, redditus ex sacramentis ecclesiasticis, vel spiritualibus provenientes: sed tantum proventus, qui ex bonis corporalibus, & prophanis: quod est utile in hoc regno, ut cum interdum alicuius praelati bona temporalia mandantur capi. […] Alia ad hanc materiam pertinentia, & maxime quod non valeat consuetudo, ut laici habeant iurisdictionem in clericos […] Notandum est, quod in curia ordinatum fuit anno 1287. & postea per regem approbatum intit. des eaux & forests, quod Duces, Comites, Barones, ac alii temporalem iurisdictionem habentes, non debent constituere suos praepositos clericos, sed tantum laicos, nec servientes, vel baillivos, aut aliud officium dictis clericis tribuere, ut si in officio delinquant, superiores illorum possint eos punire: & si instituti fuerint clerici, amoveri debent, quod est consonum iuri […] sed ne procuratores […] Nunc super his calamum continebo; ne plura, & c. agens Deo omnipotenti immensas gratias. Amen.»
287 Jean-Marie Carbasse, Manuel d’introduction historique au droit, op. cit ., p. 144.
288 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 300-322. Christian Zendri a déjà analysé ce texte dans "Il "Tractatus de supplicationibus, seu errorum propositionibus" di Pierre Rebuffi (1487-1557)", art. cit., mais il nous paraît important d’en opérer une relecture dans le cadre plus large de notre étude de la justice royale. Sur le même sujet de la supplique pour proposition d’erreur se reporter aussi à Pierre Gasnault, « Suppliques en matière de justice au XIVe siècle », BEC, 115, 1957, p. 43-57, également à Serge Dauchy, Les Voies de recours extraordinaires : proposition d’erreur et requête civile, Paris, 1988, ainsi qu’à Jean Hilaire, « Supplier le roi. les voies de recours extraordinaires aux XIVe et XVe siècle », RHD, 1996, p. 73-81 et à l’ouvrage collectif Suppliques et requêtes. Le gouvernement par la grâce en Occident (XIIe-XVe siècle), Henri Millet (dir.), Rome, Ecole française de Rome, 2003.
289 Voir André Viala, Le Parlement de Toulouse…, op. cit ., p. 427-430.
290 Dans commentaire sur X, 1, 41, 4, Ex literis abbatis.
291 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 301: «Secundo quaerendum est, quid sit supplicatio? Istam respiciens materiam, respond. est quemdam parte petente ad errorem facti contra iudicatum proponendum, quod per appellationem vel nullitatem retractari non potest, a principe facta impetratio, sive concessio reiecta diffinitione Panor. in cap. ex literis. de re in integr. rest. ubi sic diffinit colum. 2. supplicatio est quaedam precum porrectio facta principi, per quam ex quadam benignitate superior restituit supplicantem adversus sententiam, contra quam non competit remedium ordinarium: quia non convenit materiae, sed potius restitutioni in integrum, quae ab ista differt: ut inferius dicetur.»
292 Ibid.: «Primo dico esse quandam impetrationem, sive concessionem: nam cum multae sint impetrationes a principe».
293 On pourra se reporter à François Olivier-Martin, « Lettres sur requête et lettres motu proprio », RHDFE, sér. 4, 15, 1936, p. 407-408.
294 Sur la lecture à avoir de cette expression chez Rebuffe, cf. infra Chapitre VI Section 1 § 5 A).
295 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 301: «Secundo dico parte petente: nam princeps sine partis petitione non solet istam concedere, alias non diceretur supplicatio, nec ad partis supplicationem fieri, inferius tamen dicam, quando motu proprio concedatur.» Sur l’acception de ce terme de superior cf. infra Chapitre VI Section 1 § 1.
296 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 301 : « Tertio dico ad errorem facti : quia ad errorem iuris proponendum, non recipitur quis contra arestum […] non enim praesumuntur errare, qui omnia iura in scrinio pectoris habent : ut dicunt docto. in. l. omnium. C. de testament. de principe qui omnia iura habet in suis consulariis, licet forte quidam sint necessitatis. » Sur le problème de l’information du prince en matière de droit, Ennio Cortese, « An papa qui habet totum ius in scrinio pectoris efficiatur doctor in utroque », Studi in onore di Piero Bellini, Rubettino, 1999, p. 277-290 ; également Jacques Krynen, « Le droit : une exception aux savoirs du prince », Le savoir du prince : du Moyen Âge aux Lumières, Ran Halévi (dir.), Paris, 2002, p. 51-67.
297 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 301-302: «Quarto dico proponendum, quia pars illum errorem proponere, si velit sibi consuli, debet, & propositum probare. […] Quito contra quem proponatur error in definitione dicitur, contra iudicatum, sed an contra quodlibet, audi sequens verbum. Sexto restringitur erroris propositionem fieri tantum posse contra iudicatum, quod per appellationem retractari non potest: nam si competat appellatio, & sic remedium ordinarium, non competet hoc extraordinarium. Septimo quando iudicatum non potest per nullitatem rescindi: tunc supplicari & error allegari potest […] Octavo dico a principe factam concessionem, non ab alio.»
298 Treze livres des Parlements de France, édition de Genève, 1621, p. 1163.
299 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 302: «Tertio quaero, cur inventa sic haec supplicatio? Respon. ne auxilium contra iniuriam, & iudicum incuriam denegetur […] & ne contra ius subditos gravari princeps patiatur: & ne error unius, vel plurium alteri quam errantibus noceat: nempe error unius alteri non debet nocere […] Ideo error ipsorum iudicum partibus nocere non debet. Adhaec ne quis locupletur cum aliena iactura.»
300 Ibid.: «Et ut errores corrigantur: melius est enim se corrigere, quam ab alio corrigi expectare. […] & dicitur maxime consiliariis […] non pudeat vos errorem vestrum corrigere qui positi estis ut aliorum corrigatis errores: quoniam apud iudicem districtum qui qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Item ne inde iniuriae oriantur, unde iura nascuntur […] Praeterea ne res per errorem iudicum, & sic iniuste acquirantur, acquirerentur enim per hoc iudicatum per errorem, & contra veritatem latum. & tamen acquisitiones iniustas lex prohibet […] ultimo iudicatum per errorem non potest dici proprie & simpliciter iudicatum, sicut testamentum […] Ergo istum arestum non potest dici arestum, postquam per errorem latum est: ideo hanc supplicationem recte introductam ad hoc reformandum palam est.»
301 Rebuffe se réfère à Balde qui dans son consilium no 217 affirme qu’un individu qui n’est pas sujet du roi mais condamné par une de ses cours peut obtenir la concession de lettres pour proposition d’erreur.
302 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 303: «Quinto quis supplicationem istam postulare, & impetrare possit, & errorem contra iudicatum proponere? Respon. Omnis per errorem condemnatus ab eo, a quo appellari non potest […] sive is sit Regi subditus, sive non. Ideo a non subdito Regis condemnato in parlamento posse hanc impetrari, & concedi consuluit Bald. consil. 217. ego puto. in tertio. volu. unde si Anglus vel mercator Hispanus fuerit a Senatu Paris. condemnatus, vel ab alio Franciae parlamento, hanc impetrabit a Rege supplicationem, si errore condemnatum se esse putat, id est iudices errasse cum ista supplicatio sit data in relevamen oppressorum, sicut appel. l. prima. ss. de appellat. ob id tam a subditis quam extraneis condemntatis perperam, & per errorem supplicatio impetrari poterit: nec bene faceret princeps, qui omnibus iustitiam debet, si extero denegaret, vel subdito. Sic per errorem condemnato, dum tamen modo omnia faciat, quae huic actui necessaria sunt».
303 Sur le conseil privé, Roland Mousnier et al., Le Conseil du roi de Louis XII à la Révolution, Paris 1970 ; Yves-Marie Bercé, « Le Conseil privé au temps de Richelieu et Mazarin », Le Conseil d’Etat avant le Conseil d’Etat, Revue administrative, 1999, no spécial 3, p. 77-82.
304 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 303-304: «Sexto a quibus supplicandum sit? Respon. ab illis, a quibus appellare de iure non est liberum. Ideo a Papa non appellatur. c. cuncta. 9. q. 3. sed ab eo supplicatur ad eundem […] Secundo a principe non recognoscente superiorem supplicari potest, non autem appellari l. I. ss. a quibus appella. non licet. ibi, & quidem stultum est illum admonere, a principe appellare fas non est, cum ipse sit, qui provocatur: ideo a Rege Franciae dubium non est appellari non posse. Idem etiam dicunt in Rege Navarrae, quia a sententia Regis etiam si superiorem recognoscat, appellari non potest. […] Tertio nec a praefectis praetorio appellatur […] sed ab illis supplicatur […] Quarto appellari non posse a Senatu ad principem oratione divi Adriani effectum est […] Ideo a parlamentis Franciae non appellatur, sed supplicatur, ut notorium est omnibus: quod intelligendum est, de quocunque Senatu: tanta enim est authoritas & potestas unius, quam alterius, in causis sibi commissis […] Quinto a consilio privo, seu, ut vulgo dicunt, du conseil privé, nec abstricto eius, consilio apellari fas est: quia princeps solet in illo adesse, & fingitur ipsum hoc iudicare, ob id non appellatur: tamen ab ipso supplicari posset, si rex supplicationem recipere vellet. Quod aequum est ut faciat, si erratum sit. Sexto idem in magno consilio Regis, ut ab eo supplicari ad principem sit liberum, non vero appellari, qua vice fungitur Senatus: & sicut a Senatu non est fas appellare, nec a magno consilio: ut plene scribit Ioan. Montaigne in tract. de authori. magni consil. & quia Rex loquitur etiam in illo magno consilio. Septimo a summis vectigalium iudicibus, id est a generalinus iustitiae non appellatur, sed potest ab illis supplicari, sicut a Senatu: ut habetur in ordinat. generalium. sive sint generales Parisien. iustitiam administrantes, sive in Montepessulano, quia par est istorum iurisdictio. […] Unde statuit rex Iohannes anno 1350. non esse appellandum ab illis iudicatis, quae de consilio regis processerunt. Octavo a magistris computorum in casibus computa tangentibus non appellatur: quia in illis sunt iudices supremi. Sed ab illis supplicari posset: in aliis vero casibus ad curiam supremam saepius vidi appellari: quia in illis non sunt iudices supremi ut in computationibus, & quia computationibus sunt praefecti: ideo turpe esset ignorare ius computationum […] Tamen in illis error proponi, si sit potest & supplicari. Nono dicunt quidam a locatenentibus Regis in aliqua provincia, ut de locumtenente linguae occitanae ad principem supplicandum […] Ego putarem illum tanquam delegatum habendum, & ad rincipem appellandum, seu ad curiam eius supremam: quia multo maior est potestas totius curiae, quam unius locumtenentis: & hoc deberet princeps declarare: quia isti locumtenentes, seu eorum, vicegerentes solent saepe abuti, qui usurparunt potestatem supremam, ut nulli parlamento subiici: sed sicut locustae esse volunt: & mirandum est cur cancellarius hoc non reformet, quia multi abusus committi sic solent. & in rubric. du droict royal, articulo primo recitatur usurpatio eorum, qui solebant cognoscere sine appellatione, & alia iura usurpare regia: quod ibi rex prohibet, ob id parlamenta Franciae insequendo illam ordinationem deberent illos refrenare, ne deinceps ista usurparent. Decimo ab illis, quibus rex causam committit ut iudicent appellatione remota, in aliqua causa tanquam si ipse princeps adesset, non potest appellari […] supplicari ab illis tamen non prohibetur: cum hoc sit subsidiarum appellationis deficientis remedium. Tamen ipsi postea errores non indicabunt. Sed curia parlamenti, in cuius imperio iudicarunt cognoscet illis praesentibus, & de his erroribus statuet».
305 Sur cette fonction cf. André Guillois, Recherche sur les maîtres des requêtes de l’hôtel des origines à 1350, Paris, 1909 ; Georges Bailhache, « Les maîtres des requêtes de l’Hôtel depuis l’avènement de Jean II jusqu’à l’édit de Compiègne (1350-1553), PTEC, 1924, p. 27-32, et plus récemment Maïté Etchechoury, Les maîtres des requêtes de l’hôtel du roi sous les derniers Valois (1553-1589), Paris, Ecole des chartes, 1991.
306 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 302-303: «Quarto quomodo introducatur haec supplicatio? Respon. pars victa in Senatu, a quo non licet appellare […] supplicabit Regi capello deposito, & genibus flexis […] Sed avertendum est, nam pars, quae vult proponere errorem, aut errores, debet primo eos ex processu elicere, & in supplicatione in membrano descripta illos connumerare: & istam postea supplicationem pars offeret cancellario, qui supplicationem & alia documenta, per quae errorem probare pars vult, tradit libellorum magistro, aut consiliaro magni consilii, qui refert omnia consilio, quod super hoc statuit, an error, vel errores adsint: & si consilium concludat errorem adesse vel non, illam conclusionem referet is, cui erat supplicatio a cancellario data, & ostendet cancellario, qui Regi ista refert. Et Rex demum ad cancellarii relationem has solet denegare, vel concedere literas & sic cancellarius sine Regis mandato literas non solet concedere: licet quidam contrarium dicant per glos. & docto. in dicta authentic. quae supplicatio. […] Ideo ad iussum & praeceptum Regis cancellarius literas concedet: formam illarum literarum vide in stylo magnae cancellariae.»
307 En son article 136.
308 Sur le coût des procédures judiciaires voir notamment Henri Lot, « Des frais de justice au XIVe siècle », BEC, t. 33, 1872, p. 217-253 et 558-594.
309 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 305-308: «Nono quando concedi possit, vel denegari ? Respon. quoties princeps vult: quia hoc est voluntarium: & postea eam princeps recusare […] non debet tamen, si iustum sit, alioqui iustitiam denegaret: quod non debet facere, cum regum proprium sit facere iudicium, & iustitiam […] hoc docet Bal. in l. princeps. ss. de legib. & Praesposi. in rub. de appella. col. 2 & dicit text. in cap. tum ex literis. de in integ. restitut. ibi nons supplicationem eiusdem ecclesiae admittere debeamus, praesertim quia sententia Romanae sedis non denegatur posse immelius commutari, cum aut surreptum aliquid fuerit, aut ipsi pro consideratione aetatum & temporum, seu gravium necessitatum dispensative quicquam ordinare decrevit. Tamen si princeps eam recusaret, etiam in casu in quo obtineri debet de iure non esset ad futurum concilium appellandum: nam sicut qui a Papa talem interponit appellationem, non videtur ab haeresi alienus esse, cum non habeat superiorem, nec ab aliquo iudicari possit, nisi in certis casibus a concilio generali […] Ideo non licet ita appellare a pontifice Romano. Sic etiam non videtur alienus a quodam laesae maiestatis cirmine, qui a Rege nostro sic appellat, cum non habeat in temporalibus superiorem […] Ideo Pius Papa secundus prohibuit a Papa ad futurum appellari concilium: & sic appellaverit, excommunicationem ipso facto incurrit, a qua non potest ab alio, quam a Papa, nisi in mortis articulo: ut voluit etiam sic appellantes incurrere illas poenas, & censuras, quas rei maiestatis & hereticae pravitatis incurrere dignoscuntur. Hoc statutum fuit anno 1459. 4. calendas Februa. ut est scriptum in sine primi tomi conciliorum general. quod tamen reprobat Ugo in suo libr. synodia ugonica de conciliis, dicens esse contra rationem naturalem, ut gravato non liceat se defendere. ibi vide alia. Poterit tamen a principe appellari, quando ad relationem alterius sententiam protulerit per. l. primam in princ. ss. quando appela. sit. Rom. consil. 521. circa. & Soci. consil. 195. circa princ. vers. postremo. in secundo volumi. ubi dicit se ibtinuisse hoc in Papa Ferrariae, idem tenet Paris de Puteo in tracta. syndic. in prima parte versi. subiicio. fol. 51. in parvo volu. & sic hodie cum principes ad relationem aliorum soleant semper fere iudicare, ab illis appellare liceret: quod tamen non servatur. Item appellatur a principe male informato, ad eundem bene informatum […] Unde cum Philippus Macedo. Rex cuiusdam Machetae dormitabundus causam audisset, illumque condemnasset, & ab eo illum appellasse intelligeret, interrogavit, ad quem? Resp. Machetes ad te ipsum, ô Rex, si expergiscaris: qui postquam iterum causam audisset, iniuriaque condemnatum eum cognovisset, iudicatum non rescindit, sed pecuniam ad quamprimo Machetes condemnatus fuerat, persoluit, ut est videre in apophtegma. Plutar. in vita Philippi. Et peccaret princeps, aut Papa, si talem appellationem non admitteret, quia iustitiam denegaret […] & an non subditus a Rege condemnatus ad Papam possit appelare Bal. consi. 217. Ego puto in 3. vol. ubi concludit non esse appellandum, sed supplicandum per c. novit. de iudic. Hodie in hoc regno tenendum est, quod nullus a Rege appellare potest. & ideo anno 1417 die 25 Februarii fuerunt a Senatu declarati rei lasae maiestatis hi, qui ab ordinationibus regiis, & eius reformationibus appellaverant. […] Sed concludit Alexander consil. 88. in causa. in 4. volum. suplicationem principi fieri posse, etiam si statutum diceret non posse ad superiorem haberi recursum in aliquo casu: quia debet intelligi de superiore per appellationem, sed non de principe, qui non potest ligari per illud statutum. per. l. digna vox. C. de legib. l. princeps. ss. eo. Sunt tamen aliqui casus, in quibus supplicatio iuste denegatur: primus est, quando illi quibus prius errores ostensi sunt dicunt nullum errorem intervenisse: tunc princeps non concedet supplicationem, & si concesserit, parlamentum pronunciabit erratum non fuisse, si ita invenerit, & condemnabit impetrantem ad expensas, ut inferius dicetur. Secundus est, ut si pars post biennium impetret, eidem recusantur literae […] quamvis olim usque ad 30. annos reciperetur […] Et si pars post biennium impetraret, deberet condemnari in expensis, damnis, & interesse, & in duplici emenda, & tamen non cognosceretur de errore: ut inferius dicetur: nisi princeps didicitis & compertis rei meritis adversus huius temporis silentium restituat, teste Imberto in li. 2. pag. 246. quod non solet facere princeps, nec contra ord. rescribere. […] Hodie intra unum annum per ord. novissimam art. 5. audi quid dicat. Et au lieu de deux ans qu’ils avoyent par les anciennes ordonnances auront seulement un an pour satisfaire à ce nqu’ils estoyent tenus fournir & satisfaire dedans les deux ans ordonnez par lesdictes ordonnances. Si tamen pars protestata fuerit, & prosecuta fuerit intra tempus, tamen propter favores non poterit literas obtinere, si tamen postea obinuerit, valebunt. Tertius casus est, quando supplicans errorem allegatum non probat, condemnatur tunc ad mulctam sex viginti librarum Paris. & ad expensas, damna & interesse […] Hodier per ordina. reg. inferius descriptas tenetur impetrans deponere ducentas quadraginta libras, antequam audiatur ad prosequendas literas impetratas: ne homines facile contra aresta, quae fixa sicut polus articus esse debent, veniant, & illa ludibrio sint […] Quid si error fuit in aliquo accessorio probatus, an pars errorem proponens teneatur solvere dictam emendam? videtur quod non: quia bonum est argumentum totius ad partem. […] In contrarium facit, quia opus est in causa principali errorem probare: nam error in accessoriis non vitiat principale, ergo arestum remanet sine errore, & sic validum: igitur poena debebitur: haec inventio in l. Hispanis hominibus. concessa per constitutionem Fernandi & Isabellis anno 1489. die. 4 Aprilis nempequi arestum dicit latum ob errorem, hoc debet probare: licet probet in accessoriis, tamen hoc non proderit, nec quidem quoad expensas: alioqui daretur quotidie materia proponendi errores, & omnia curiae placita subvertere: & accessorium non regit principale, nex trahit, sed econtrario […] Quartus casus est, ut dicut quidam, supplicationem repellendam quando quis de iure communi excluderetur ad appellandum, utpote, ne liceat tertio provocare […] sed hoc non servatur: imo recipi solet supplicatio, etiam si appellatio non recipiatur, dum tamen error probetur […] Quintus si arestum sit confirmatorium duarum sententiarum, non licebat ab eo supplicare […] Sextus post decem dies non admittendam supplicationem, nisi saltem intra decem dies fuerit protestatus, dicunt docto. in dicta authent. quae supplicatio. sed in hoc regno supplicatio adiecto errore impetratur intra annum […] Septimus, casus est, in qui supplicatio non recipitur, quando renunciatum appellationi esset […] octavus in possessorio etiam non admittitur erroris propositio […] Nonus non admittitur supplicatio, quando parlamentum pronunciavit appellationem recipiendam, vel respuendam: super ista autem interlocutoria, vel alia etiam habente vim diffinitivae, non recipietur supplicatio […] Decimus casus pro re vili & modica non debet recipi erroris propositio […] & bonum esset legem super hoc fieri, quae summam taxaret, quia non est id faciendum, in quo plus expenditur, quam lucri percipitur […] Undecimus casus ultra semel recipi non solet, ne in infinitum protendatur […] Duodecimus supplicatio non petitur ad errorem iuris proponendum, sed facti […] Decimustertius non solet supplicatio in criminalibus recipi, sed post condemnationem a senatu servatur […] Ideo ante iudicatum poterat delinquens gratiam obtinere, non vero supplicationem, maxime in horrendis criminibus supplicatio, & sic gratia denegatur, ut in crimine laesae maiestatis […] sed in illis fere casibus supplicatio ad gratiam respicit, non vero ad errorem: sed quod in criminalibus non recipiatur haec supplicatio […] Ego tamen vidi haeredes post executionem factam supplicare principi, & admitti supplicationem: & posse fieri etiam scribit Benedic. in repetitio. cap. Raynutius. in verb. mortuo. in primo. num. 271. de testa. & nu. sequent. ubi dicit ibi liberos alicuius admissos fuisse post patris executionem, & ego saepius observari vidi, sed hoc magis & gratia quam ob errorem. Decimus quartus casus est, qui vult supplicare non debet acta seu instrumenta ab actuari seu graphario curiae repetere, alioqui tacite videtur renunciare erroris propositioni […] & si victor velit acta habere, & sua instrumenta forte ad taxandum expensas, debet reus protestari se velle proponere errorem: & tunc pars sua instrumenta repetet: sed retinebuntur inventaria instrumentorum & actorum apud scribam sive actuarium, quem grapharium dicimus: & dicta protestatio etiam describetur apud grapharium, & registrabitur: & hoc est introductum, ne partes aliquid addere possint, vel diminuere: nam si illis liberum esset instrumenta, vel acta habere, possent utique addere, & diminuere causas, ex quivus error insurgeret: ob id prohibitum esse censeo, cum ex eisdem actis erroris proposito iudicari debeat: ut inferius dicam. Decimus quintus est, si pars aresto semel acquieverit, amlius supplicare non poterit […] Nam sicut quis non potest appellare, postquam renunciavit appellationi expresse, vel tacite […] ita nec supplicare […] Ultimus casus est, non enim partes possunt in supplicatione dicere arestum latum ob iniquitatem dominorum: quia lex de iniquitate tantorum conqueri abhorret […] nec praesumit eos quicquam agere inique, nec dolo. itaque dolus adversus illos allegari prohibetur: sed dolus adversari sic l. praefecti. sse. de minorib. sunt enim simplices sicut columbae, & prudentes sicut serpentes […] & in his casibus solet concludi ad fines non recipiendi, videlicet quod supplicatio recipi non debet: & postea (ut dicunt pratici) ad omnes fines, videlicet quod si admitti supplicatio debeat, erratum esse in facto, & non in iure, & c.»
310 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 302-303: «Item in illis literis praedicta narrantur, & diriguntur illi parlamento, quod iudicavit: & mittet Rex articulos errorum clausos, & sigillatos sub cancellariae sigillo, & sententuam, ac conclusionem magistrorum: in quibus fuit conclusum errorem videri intervenisse mandatque Rex ac praecipit dicto parlamento, ut errores ac omnia alia videant, & diligenter in eis procedant, vocans magistris libellorum, & partibus ac aliis evocandis, facta in primis depositione duplici mulctae, quae ascendit ad sex viginti libras, hodie ad duplum. Rex etiam praecipit ut corrigant errorem, vel errores, si qui sint, committendo primo hostiario vel servienti de citando partes ad diem competentem, de quo certificare parlamentum tenatur, ecce in summa quid contineant dictae literae, & quomodo prius causa provisionis erroris introduci debeat. […] Item pars literas apparitori, vel hostiario tradit, ad citandum partem: quia ab in ius vocando incipere oportet. § omnium. de poena temere litigant. in institu. & iste serviens citat, & diem praestituit, ac de his relationem facit: quae omnia parti tradit, quae supplicationem impetravit: & postea pars debet adire parlamentum […] Demum pars prosequens errorem de praestituta se praesentat in parlamento contra partem adversam, postea supplicationem parlamento porrigit in qua narrat literas sibi concessas, citationem partis factam, rogatque curiam, ut aperire errores clausos velit, & praeceptum fieri parti, ut compareat certo die, & hora coram grapherio, ad dictam mulctam duplicem apud eum deponendum vel apud alium authoritate curiae committendum. Curia visa partis supplicatione & requesta, solet dicere articulos aperiendos, dandamque copiam illorum parti adversae, decernitque diem & horam ad comparendum, & videndum consignationem fieri apud actuarium & grapharium, atque ad dandum defensiones, & actori replicationem, ac reo duplicationem intra tempus ordinationis concedit. Postea reus dat defensiones, actor replicationes, reus duplicationes: & inter procuratores concluditur ad ius ex apunctamento illorum, ut dicunt: & omnia ista in sacro reponuntur, & non miscentur inter alia acta: sed sic iudicabitur rocessus sine aliea productione: nec partes reciperentur si de novo aliquid producere vellent, vel alia errata, ultra ea quae supplicatione Regi seu cancellario data expressa sint […] tamen ego putarem alios errores ex processu elicitos recipiendos esse, licet non sint expressi: quia mens regis est, ut error vel errores corrigantur: si igitur non est iste error expressus in literis, poterit tamen & debebit a consiliariis admitti, & erratum esse iudicari: & hoc servatur. Postremo si proponens errorem succumbat, & condemnatur in expensis, damnis & interesse si autem obtineat, condemnabitur reus ad restitutionem rei, quam consecutus fuerat ex aresto & ad fructus perceptos, & percipiendos a tempore aresti lati: & emenda deposita ei restituitur: & curia solet dicere erratum, non in quo, & facile hoc non pronunciaret solet.»
311 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 308-309: «Decimo quaerendum est intra tempus supplicationis instantia finiri debeat? Respon. anno, aut saltem in statu iudicandi esse debet […] quia hoc facile iudicari potest, cum ex deductis in processum iudicetur: nempe aliquis habet biennium ad impetrandum supplicationem, & postquam impetraverit, annus datur ad eam prosequendam: hodie audi quid dicat ordinatio, ne in incertum procedatur, decidi debet supplicationis instantia intra quinquennium: ut statuit Franciscus primus artic. ulti. in hac titul. ibi. & seront tenues les parties de les faire juger, & decider dedans cinq ans, autrement n’y seront plus receuz. quod intelligitur quando per partes staret, sed debebat tempus iudicibus praestitui, & Parlamentis […] Item dicitur in appellatione in authen. ei qui appellat, impertitur annus, intra quem secundum se, communitemque cum adversario litem exequatur: quo transacto, lite non completa rata maneat sententia […] Quamvis lis quae speratur in consistorio princiis inferri absque damno morae maneat intacta, donec ipse faciat eam introduci, & a proceribus secundum morem dirimi […] Idem in parlamento asserit Aufrer. in decis Tholosa. quaest. 479. in fi. & in curiis seneschali Nemausen. & Tholosae servari […] Tamen quando per principem committitur causa decidenda intra annum, vel quinquennium, ut in hac supplicatione, tunc parlamento currit illud tempus: quia voluntas principis pro lege habetur. l. prima ss. de constit. princip. ob id intra illud tempus debet causa decidi: alioqui uniri debent partes vel iudices per quos steterit […] Item haec supplicatio ex eisdem actis iudicari debet: nec recipiuntur partes ad producendum aliquid aliud, ut ex eisdem actis iudicetur: ergo cito a iudicibus decidi poterit: nisi reperirentur quidam inflati iudices, qui suas opiniones protraherent ad montem ventosum, ut ibi videantur docti in gloria, quibus debent capita resistere. Nam plures causae deciderentur, si brevi quilibet suam exprinieret sententiam: vel si omnes sequantur relatoris sententiam, quod omnes sic acquiescerent: si vero alterius sententiae essent, quod illi contradicerent: & postea praeses hoc conciliaret. Et sicut apellationis sententia debet esse confirmatoria, vel infirmatoria […] ita & in causa supplicationis debet dicere senatus erratum, vel non erratum, vel errorem esse, vel non esse […] Item in decisione errorum hodie non congregatur totum parlamentum sicut olim, sed pars consiliariorum vocari solet pro arbitrio curiae, atque pro qualitate causae: & sic ista causa non est comitialis […] igitur primo interesse solent in iucidio illi consiliarii, qui primo iudicarunt: ut errorem suum ipsi videant, & corrigant, quia illis dicitur, non pudeat vos vestrum errorem corrigere, qui positi estis, vel aliorum corrigatis errores […] postea Rex nominari potest alios plures, quam isi sint, qui rius iudicarunt: si tamen Rex eos non nominaverit, curia solet illos eligere, non tamen minus assumit, quam essent in primo iudicato: nec esse debent primi ita pertinaces, ut si videanturerrasse, ut eorum sustineant errores, alioqui iustam poterunt defendere sententiam dicit autem sapens, Constans, & lenis, ut res expostulat, esto.»
312 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 310: «Duodecimo quis sit supplicationis effectus? Spec. in eo titulo duos tantum describit. Primus est: quod si princeps rescribat ad partis supplicationem, obtinet vicem litis contestatae, quantum ad hoc, ut perpetuetur usque ad triginta, vel quadraginta annos l. 1. C. de annal. excep. sed ibi de alia supplicatione loquitur, quam de erroris propositione, quae intra quiquennium finiri debet, per legem regiam de qua inferius patet. Secundus est, quia supplicatio transit ad haeredes, & contra haeredes […] etiam loquitur ibi generaliter, non tantum de erroris propositione, sed forte de omni supplicatione, quae superiori porrigitur. Tertius, quia pendente supplicatione executio aresti & iudicati non est impedienda […] Quartus quod qui non auditur supplicando, multo minus opponendo, vel excipiendo cognoscere, nec agendo, nec excipiendo […] Sextus, quod si inveniatur error in sententia prima, vel placito: tunc arestum rescinditur per hanc supplicationem. d. authen. quae supplicatio: vel per supplicationem civilem […] Septimus est, quod victus in causa supplicationis non potest iterum supplicare […] Octavus sententia super supplicatione rescindit arestum, & omnia in contrarium acta: ut superius scripsi, alii effectus elici ex praedictis poterunt: assumam nunc text. legum regiarum.»
313 Rebuffe vise la decisio 345 dans ses Decisiones Parlamenti Dalphinali et son consilium no 139. Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 305 : « Octavo quoties ista erroris propositio recipi, & admitti debet ? Respon. semel tantum, cum sit remedium gratiosum, & sic extraordinarium. […] quia error in prima receptione corrigi potest : & intelligitur de prima erroris revocatione. l. boves. §. hoc sermone. ss. de verbo. signifi. unde abunde scripsi. Licet contrarium teneat Tremil. in d. rubr. de impedi. executio. versic. quinto si a sententia. idem docet Guido papae consil. 139. literae in revisione, quae fiebat in Delphinatu, quia loco supplicationis huius cedebat, & ideo eisdem regulis regi debebat, & semel tantum proponi : ut in tracta. de liter. civilib. dico in praefa. Mihi autem videtur, quod si eadem pars bis vellet supplicare, non reciperetur, per d. l. si quis. quia semel tantum hoc iudicatum retractari fas est […] diversum est si pars adversa nunc vellet dicere errorem maximum intervenisse in dicta supplicatione iudicata : tunc posset princeps hoc recipere : ut fuit visum in parlamento Delphinali, teste Guido Papae q. 345. a sententia. & consil. 139. literae. col. 2. nam in prima erroris pronunciatione magis forte fuit per favores erratum, quam antea esset : igitur de integro errore proponi poterit per alteram partem : quia nonunquam superiores bene latas sententias in peius reformant […] sed (ut puto) sine magnis favoribus non obtineretur haec secunda erroris propositio : quia magna insurgit praesumptio pro isto iudicato ultimo. »
314 Cf. Robert-Henri Bautier, « L’exercice de la juridiction gracieuse en Champagne du milieu du XIIIe siècle à la fin du XVe siècle », BEC, t. 116, 1958, p. 29-106.. Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 309 : « Undecimo videndae sunt differentiae inter appellationem, & supplicationem, nam primo appellatio iuri communi innititur […] Supplicatio autem de gratia recipitur. »
315 Ibid.: «Secunda est, quia appellatio intra decem dies emittitur […] sed supplicatur de iure usque ad biennium […] tamen hodie in Francia intra annum impetrari debet per leges regias.»
316 Ibid.: «Tertia in appellatione alius iudex superior cognoscit, quam is, qui sententiam protulit […] nec valet consuetudo, quod ad parem appelletur, vel ad inferiorem […] diversum est in supplicatione. Nam ipsum parlamentum, qui prius iudicavit, postea de errore iudicabit.»
317 Ibid.: «Quarta, qui appellat de iniquitate iudicis, qui sententiam protulit, quaeritur […] sed qui supplicat non de iniquitate conqueritur iudicum, vel Regis, sed de errore l. praefecti. ss. de minorib. ibi, haec id circo varie, quia appellatio quidem iniquitatis sententiae querelam, in integr. restitutio vero erroris proprii veniae petitionem, vel adversarii circunventionis allegationem continet.»
318 Sur ce sujet de la grâce en matière criminelle voir Jacques Foviaux, La rémission des peines et des condamnations. Droit monarchique et droit moderne, Paris, 1970. Claude Gauvard a aussi abondamment traité le thème de la grâce comme aspect essentiel du pouvoir justicier royal : « L’image du roi-justicier en France à la fin du Moyen-Âge d’après les lettres de rémission », La Faute, la répression et le pardon, t. I, Paris, 1984, p. 165-192 ; du même, « Grâce et exécution capitale : les deux visages de la justice royale française à la fin du Moyen Âge », BEC, 153, La Justice royale… op. cit ., p. 275-290.
319 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 309: «Sexta appellatio suspendit iudicatum […] & ideo executionem impedit: quia nihil novari debet appellatione pendente […] sed supplicatio non, ideo si intra decem dies supplicetur, sententia mandabitur executioni, non obstante supplicatione praestita, tamen fideiiussorria cautione. […] Septima in criminalibus regulariter appellare licet […] sed supplicare non: quia sententia executioni mandari solet […] sed venia super criminis poena potest per supplicationem impetrari […] sed istae supplicationes, quae in criminalibus dantur, tendunt ad gratiam delicti consequendam, & regulariter ante condemnationem conceduntur: supplicatio vero de qua hîc tractamus, tendit ad iudicium & iustitiam: & semper ista supplicatio datur post iudicatum, altera non: & in hac error allegatur: in alia supplicatione venia petitur. & sic haec supplicatio non proponitur in criminalibus.»
320 Rebuffe dit que le litige l’opposait à « Rouille », personnage que nous ne sommes pas parvenu à identifier. Nous avons trouvé dans son entourage un conseiller au Châtelet, Richard le Rouillé, mais aucune indication sur un litige entre eux. Voir Thierry Rentet, "Les clientèles parlementaires d’un connétable : Anne de Montmorency et les Parlements sous François Ier et Henri II (1515-1559)", Assemblées et parlements dans le monde, du Moyen-Age à nos jours. Actes du 57e congrès de la CIHAE, Jean Garrigues et al. (dir.), Paris, 2006, p. 170.
321 Commentaria in constitutiones seu ordinationes regias, p. 309-310: «Octava non licet appellare ab his quibus commissum est ut iudicent appellatione remota: & ita sevatur per c. pastoralis. de app.Tamen supplicare pars adhuc poterit […] Decima in causa appellationis pronunciatur bene iudicatum, aut male […] sed in supplicatione pronunciatur erratum fuisse, vel non erratum: ut audivi pronuntiari in causa de Montmoranci connestabilis contra Rouille. Quamvis Panor. in d. c. ex literis. in ult. no. dicat in causa supplicationis procedi ad confirmandum, vel infirmandum sententiam, sicut in causa appellationis: quod non est verum, nisi quoad effectum nam si pronuncietur errorem intervenisse, infirmatur sententia: si pronuncietur non erratum, confirmatur tacite arestum.»