Version classiqueVersion mobile

L'œuvre canonique d'Antoine Dadine d'Auteserre (1602-1682)

 | 
Cyrille Dounot

Annexes

Annexe 3. Lettre au P. Poussines

Texte intégral

  • 3146 Transcription, respectant la typographie d’origine, effectuée à partir de l’exemplaire de la Biblio (...)

Reverendo Patri
Petro Possino
Prebytero
Societatis Jesu3146.

1Nuper vir eruditissime duas Epistolas non provocatus nec verbo cõmotus in me scripsit vir nominatissimus Ioannes Launoius Presbyter & Theologus Parisiensis, eâ quâ semper aestuat libidine scriptitandi adversus sedem Apostolicam ejusque synceros, & studiosos cultores. Unam contra nostram defensionem Epist. Gregorii quae est in calce lib. 12. quâ continentur privilegium Monasterii S. Medardi Suessionensis. Alteram contra id quod adnotavi in Epist. 48 lib. 11 ejusdem Gregorii, non abs jure ab eo mandari ibi Primati Numidiae, ut concilium quamprimum peractum fuerit sibi notum fiat, quia concilia provincialia non habent vim canonum, priusquam eis accesserit auctoritas Romani Pontificis.

2Priori Launoii Epistolae respondit duabus Epistolis, quas direxi Ludovico Nubleo Iurisconsulto Parisiensi viro omni laude dignissimo, a posteriori certis de causi tunc abstinui, verum ne mihi de silentio, & dissidentia causae diutius insultet audax Criticus, iam breviter hac epistola ad te scripta tanquam optimum rei judicem respondebo, non meam, sed Sedis Apostolicae, & fidelium omnium injuriam vindicaturus.

3Male inquit Launoius Gregorii verba accepi, cum ex eo quod Pontifex mandavit Numidiae primati, ut de gestis concilii certiorem se faceret, probare nisius sum, concila provincialia non habere vim legum absque auctoritate sedis Apostolicae. Verum si spectemus mentent Pontificis, non aliena & peregrina discendi studio, sed jure suo, & Pontificii culminis officio voluit pontifex certior fieri, de his quae gesta essent in concilio Numidico.

4Romana Ecclesia quae est princeps et caput mundi ita caeteris ecclesiis vices suas credidit, ut in partem sint vocatae sollicirudinis [sic], non in plenitudinem potestatis, & earum curam a se non dimittat ex epist. Vigilii ad Eleutherium can. qui se scit. 2 quaest. 6. Sicut rector navis tutelae, & gubemationi navis perpeti cura & sollicitudine invigilat, ventorum & syderum motus pervigil observans, proram & puppim & universas partes navis tamquam unam spetans, sic Romanus pontifex universas ecclesias, tamquam Romanae membra & appendices, uno eodemque nutu moderatur, ac propriam sedem. Late Romana Ecclesia suos palmites porrigit per universum orbum terrarum. Romani sunt quicumque Romanam fidem & ecclesiam colunt, & ita vocantur quaasi commercio fidei civitate Gregor. Tur. de mirac. Martyr. cap. 79 quo orante hic a valetudine, qua gravabatur convaluit, factusque sanus ait suis, quid putatis, quid isti nunc Romani dicunt idem cap. seq. si consenseris dictionibus meis, exerceamus hodie cachinum, de hoc Romanorum Presbytero. Audoen in vit. S. Elegii lib. 2 cap. 20 apud Sur. tom. 6 iis verbis admodum commoti, conviciis, & contumeleiis eum proscindebant. mortem ei minitantes atque dicentes, manquant tu Romane, licet crebro cas taxes, nostras poteris abrogare consuetudines. Catholici sunt, qui tuentur fidem ecclesiae Romanae Tertullian. de praeser. adv. haereticos cap. 30 de Marcione & Valentino. Nam constat illos & in Catholicam primo doctrinam nam credidisse apud ecclesiam Romanensem.

5Cum ergo Pontifex de gestis concilii Numidici certior fieri, non fuit hoc nudi studii & affectus in Africanam ecclesiam impendium, sed pastoralis curae, & universalis Pontificii munus, quo singulas ecclesias habet ut unam, & propriam. Nec Gregorius haec scripsit, ut amicus, vel collega, sed ut Romanus Pontifex, Episcopus Episcoporum, Talem agnovit, Tertullian. de pudicit. cap. 1 audio etiam edictum esse propositum. & quidem peremptorium, Pontifex scilicet Maximus Episcopus Episcoporum dicit. Ego. &c. &Amobius in Psalm. 138. Ecce Apostolo Paenitenti succurritur, qui est Episcoporum Episcopus & major gradus redditur ploranti. quant sublatus est deneganti.

6Quae nam essset potestas Romani Pontificis, cognoscendi de meritis conciliorum provincialium, intellexere Episcopi Orientales cum Athanasio deposito in Concilio Antiocheno, ab eo appellatum esset ad Iulium Episcopum Romanum, propter Canonem Nicenum ex quo depositio Episcopi nulla & irrita erat absque auctoritate Episcopi Romani quem canonem laudat Socrates lib. 2 cap. 5 [grec] idque cum canon ecclesiasticus jubeat non oportere absque sententia Episcopi Romani decreta Ecclesiis sandre. In eadem causa quae nem esset potestas Pontificis intellexit Constantius Imperator, cum nihil non tentavit, ut Athanasii ab abdicationi subscriberet Ammian. lib. 15 id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque, quapotiores aeternae urbis Episcopifirmari, desiderio nitebatur ardenti.

7Ne hoc detur potestari Pontificis, sed studio & zelo ipsius quod voluit certior fieri de gestis concilii, non legimus insit Launoius gesta concilii relata ad pontificem, vel de iisdem ab eo cognitum. Hae sunt artes, hae machinae hominis, ubicumque deficit ratio, & auctoritas, non desunt argumenta a negatione, ei prodest unjuria & labes temporum, ut neget existisse, quidquid existisse non memoratur. Verum inane non fuisse mandatum pontificis, satis probatur ejus auctoritate & religione, ac reverentia Primatis, Tot saeculorum lapsu facile intercidit, memoria rerum quae secutae sunt hocce concilium, sed aliis monumentis satis evincitur auctoritas pontificis, circa conciliorum provincialium recognitionem. Gesta conciliorium Africae Cartagensis, Milvetani, alterius Numidici ad Innocentium I probationis causa relata, locupletem testem habemus Augustin. lib. 2. contra duas Epist. Pelagian. cap. 4. Quid illud quod idem Papa, de hac ipsa causa, etiam Numidiae rescriptit Episcopis quia de utoque concilio. & de Carthaginensi scilicet & Milevitano scripta susceperat, nonne apertisiime de parvulis loquitur. Testatur idem ep. 94. iam enim cum ista scriberem cognoveramus in ecclesia Carthaginensi adversus eos Episcopalis concilii conditum fuisse decretum per epistolam sancto & venerabili Papae Innocentio dirigendum. & nos de concilio Numidiae, ad eandem Apostolicam sedem jam similiter scripseramus. Idem epist. 106. Missae sunt itaque de hac re ex duobus conciliis Carthaginensi & Milevitano relationes ad Apostolicam sedem. antequam gesta ecclesiastica, quibus apud Episcopos provinciae Palestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, vel in manus nostras, vel in Africam pervenissent, scipsimus etiam ad Beatae memoria Papam Innocentium. praeter conciliorum relationes literas familiares, ubi de ipsa cuasa aliquanto diutius egimus. Super statu ecclesiae Orientalis ut scriberetur ad Epicopum Romanum placuit Basilio. Testis ipse epist. 52. ad Athanasium, Visum est autem mihi consentaneum ut scribatur Episcopo Romae, ut quae hic geruntur consideret, & sententiam suam expromat. Gesta concilii Episcopalis habita in causa Honorati Archidiaconi a Natali Episcopo Salonitano, & Metropolita Dalmatiae ad se missa refert ipse Gregorius lib. 1 epist. 19 ad eundem Natalem Gesta quae nobis in concilii vestri consecta secretario direxistis, in quibus Archidiaconus Honorants addicitur, plena esse cognovimus semine iurgiorum, &c. can. gesta. 74 distinct. Tempore Agathonis Papae congregata in Britanniae Synodo, Ioanni Abbati datum ejus exemplar Romam perferendum testis Beda Hist. lib. 4. cap. 18. Quamobrem collecta pro hoc in Britannia synodo, datum illi exemplar ejus Romam perferendum. Concilia provincialia quidem instituta conc.

8Nicen. can. 5. quem reppetit Chalced. can. 19. & sextum in Tullo [sic], can. 8. Ea a Metropolitano convocari suo jure non nego, sed si in his quid novi statuatur, qui ad fidem, vel disciplinam ecclesiasticam, vim legis non habet, priusquam a Romano pontifice auctoretur, quia concilia provincialia instituta sunt ad tuendam Nicenam fidem & disciplinam ecclesiasticam, non ad nova statuenda, saltem sine auctoritate sedis Apostolicae. c. sicut olim de accusai. Hinc de cinciliis Africae advers. Pelagianos cognovit Innoc. I. Praeter locos modo laudatos August. contra Iulian. 1. 1. c. 2. Cui ecclesiae praesidentem Beatum Innocentium, si audire voluisses, iam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses, quid enim posuit vir ille sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica sedes, & Romana cum caeteris tenet per se veranter Ecclesia.

9Et certe quanti interest concilia provincialia, quae singulis annis habenda sunt per diversas provincias, vario caelo, variis ingeniis, variis casibus, & mutationum studiis obnoxia, Pontificis congnotione quae est regula fidei & cyclus sanctuarii expendi, ne scindatur tunica Cristi [sic] & navis ecclesiae, variis fluctibus agitata labefactetur; Concilio Palestino, quod fuit provinciale absolutus est Pelagius, sed recisso Episcoporum judicio, idem damnatus est ab Innocentio L Suis artibus, & ambiguis sermonibus Episcopos decepit Pelagius, sed non decepit Ecclesiam Romanam, & sedem Apostolicam quae decipi non potest in causis fidei duce Spiritu Sancto. August. de peccato original. contra Pelag. lib. 2. cap. 8. Fefellit enim judicium Palestinum, propterea ibi videtur esse purgatus, Romanam vero ecclesiam ubi eum esse notissimum scitis. faltere usquequaque non potuit, quam vis & hoc fuerit utrumque conatus, sed ut dixi minime valuit. Recoluit enim Beatissimus Papa Zozimus, quid imitandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis, attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides, quorum adversus ejus errorem. pro veritate Catholica studia consonantia concorditer fragare cernebat. inter quos ille diu vixerat & infra quid ergo de Palestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolution esse gloriatur sanctus Papa Innocentais judicaverit quam vis & in litteris ejus quas nobis rescripsit legere possitis, & commemoratum eum venerabili Papae Zozimo synodus Africana respondit. quod vestrae charitati cum caeteris instructionibus missimus. Variis conciliis ventilata est causa Pelagii, sed res dubia stetit donec judicio Apostolico terminata est Augustin. epist. 104 Nonnulli quippe eorum antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis Apostolicae judicio damneratur, vobis innotescere potuerunt, quois nunc repente reticuisse prospocitis. Silvere Haeretici judicio sedis Apostolicae damnati, & Innocenti I peremptorio decreto, tota dubitatio exempta est Augustin. lib. 2. cont. duas epist. Pelagian. cap. 3. Hoc in illo factum esse putabatur, quando se littet is Beatae memoriae Papae Innocentii, quibus de hoc ne dubitatio tota sublata est. consentire respondit. Idem de verb. Apost. Sermon. 2. Iam enim de hac causa duo Concilia missa sunt. ad sedem Apostolicam, inde etiam rescripta venerunt, causa finita est, utinam aliquando finiatur error.

10Concilia provincialia convoncantur ex Niceno canone, veruntamen salva reverentia sedis Apostolicae, ut fatetur Ivo Carnot. Episcopus. epits. 236. principales ecclesiae claves volumus potestate sua privare, quaecumque persona vices Petri habeat. nisi manifeste ab Evangelica veritate discedat. Haec dicentes non tollimus, quin possint quique Metropolitani Episcopos secundum jus antiquum convocare, provincialem synodum salva reverentia Romanae ecclesiae celebrare. Si detur concilia provincialia non congregari nisi salva reverentia sedis Apostolicae, de his non est tollenda relatio, vel appellation ad sedem Apostolicam, quivus demptis salva esse definit reverentia Sedis Apostolicae.

11Concilia provincialia referuntur in Archivium Sedis Apostolicae, an custodiae causae tantum, imo & magis auctoritatis causa. Neque est quod miremur, nam & ipsa concilia custodiae, & publicationis causa apud acta provincialia referri solita scimus. Augustin. in Psalm. 57. Lectum est Concilium Bagaitamu, ubi damnati sunt Maximianistae, insertum est actis proconsularibus, probatum est, quod illi damnati non deberent tenere basilicas, &c.

12A Concilio provinciali poteste appellari ad sedem Apostolicam. d. canon. qui se scit. canon. multum. 3. quaest. 6. Ne inde injurarium nascetur occasio unde jura nascuntur cap. Qualiter de accusai. 1 meminerint. C. unde vi neve coetus pauculorum Episcoporum legem dicat ecclesiae. Hoc dato concilium Episcoporum non potest vim legis habere, priusquam legis typum accipiat signaculo sedis Apostolicae, quando quidem non habet vim rei judicatae, antequam in casu appellationis comprobetur per sedem Apostolicam.

13Sed qui synodus provincialis τελείά id est perfecta vocatur concil. Antioch. can. 16. 17. 18. can. si quis Episcopus 1.2 & 3. 92. distinct. ergo non eget auctoritate sedis Apostolicae. Perfecta est quae Metropolitani & Episcoporum & palpatorum, qui Eposcopalem dignitatem extollere nituntur, pontificalis injuria, & detrimento, perfecta synodus & legitimus conventus ea cui adest Metropolitanus, non est perfectus & legitimus conventus Episcoporum sine Metropolitano, sibi interpres est ipse canon. 16. praedicti Conc. Sic autem illa perfecta synodus cui una quoque adest Metropolitanus. Integram reddit Gratianus in can. si quis Episcopus 2. & 3. 92. dist. Denique perfecta synodus nihil aliud est quam integra absoluta & plena synodus, quo sensu vocatur plenus ordo, minicipalis senatus 1. 3. § spurios ff. de decur. & utcumque synodus provincialis vocetur perfecta synodus, non removetur appellatio ad sedem Apostolicam, quae in omnibus causis patet ab inferioribus subselliis judicum can. ad Romanam 2. qu. 6.

  • 3147 Alphonse Pisani s.j., Acta et canones nicani, opera et studio.

14Synodus generalis non potest convocari sine auctoritate sedis Apostolicae ex conc. Niceno can. 20 apud Alph. Pisanum3147 quem can. laudat Iulius epist. 1. ad Orientales can. dudum. 3. qu. 6. & Pelagius 2. can. multis 17. dist. & ante Athanas. apolog. 2. de fuga sua. Socrat. lib. 2. cap. 5. & 13. Theodorit. lib. 1. cap. 22. Nulla synodus generalis rata est, priusquam accedat sedis Apostolicae auctoritas? quae invidia igitur concilium paucorum Episcoporum, qui sunt vocati in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis d. can. qui se scit. vim legis non habere, priusquam Apostolicae sedis decreto sancitum sit: Pontifex poteste coercere Metropolitanos negligentes in convocandis synodis provincialibus, & eos compellere ad congregandam synodum, & hoc jure usum Gregorium testis ipse lib. 2. epist. 8. An potestate & quasi capite minor erit in corrigendis male gestis conciliorum hujusmodi, quid juvat a Pontifice concilia provincialia indici posse, si sequius gesta in his dissimulare, & impune praeterire cogatur.

15Nihil moror quod ait Launoius, Canonem Concilia, quo usus sum, quem Gratianus laudat ex Symmacho non esse Symmachi, sed dictum adversariorum qui instabant, ne Symmachus adesset synodo in ipsius causa indicto, quae erat synodus Provincialis, ne videretur concilium provinciale desiderare presentiam Pontificis: Non est ita absurdum tribui Symmacho quod dictum est in caus Symmachi, nec ex sententia h. Canonis Gratianus voluit in conciliis provincialibus desiderari coporalem praesentiam Pontificis sed praesentiam spiritualem, quae consistit in reverentia Pontificis, ad hoc ut in his nihil statuatur praeter canones, neque ineptum et ad hanc sententiam trahi verba Symmachi vel adversariorum haec enim fuit sententia Symmachi, quam subjungit Ennodius in Apologetic. Symmachi his verbis. In Conciliis provincialibus nihil statui solere praeter Apostolica decreta, & si quid de majoribus causis agatur. referendum est ad sedem Apostolicam. Itaque priora illa verba, Ergo concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quot annis decreta per provincias, quia praesentiam Papae non habent. valitudinem perdiderunt. debent accipere interpretationem ex sequentibus. Quam multa in jure civili tribuuntur legi 12. tabularum, vel edicto praetoris, quae non sunt ex verbis legis, vel edicti, sed ex sententia, & interpretatione prudentum ad legem vel edictum. 1. 2. § iis legibus ff. de origin. iur. 1. verbis legis 1. lege obvenire de Vs. nemo tamen calumniatur dicta prudentum. Iniquus jurium Episcopalium arbiter Launoius injuriam facit religioni & judicio Episcoporum qui eos ad Schismatis furorem aperte sollicitat cum negat provincialia concilia sedis Apostolicae auctoritatem desiderare, Aequius & sanius de se & sede Apostolica, cogitant Metropolitani, & Episcopi, qui ultro se & concilia Episcopalia submittunt sedi Apostolicae, & gaudent probai. Testis locupletistimus Thomas Cantuariensis Archiepiscopus qui sententiam excommunicationis latam in patronos laicos qui ex prava consuetudine conferebant beneficia sine authoritate Episcoporum ab Alexandre III. confirmari, curavit cap. Ex frequentibus institutionib. quia lata erat in concilio provinciali ut monet Hostien. ibi. Testantur tot concilia ante & post Tridentinum Concilium celebrata, quibus sanctissimus Antistes nihil antiquius habuit, quam ea sedis Apostolicae numine sanciri cavere, plane sciens illam esse Petram, & fundamentaum aeternum Catholicae fidei, sin cujus authoritate nihil tutum & certum est. Sibi & veritati fucum facit Theologus qui ut facinoris invidiam amoliatur curiam Romanam segregat ab Ecclesia, sed scire debet curiam esse in Ecclesia, & Ecclesiam in Episcopo, & Ecclesiae non parcere cum qui non parcit Episcopo. Cyprian. epist. 69. ad Florentium. Scire debes Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam m Episcopo. & si quis cum Episcopo non sit in Ecclesia non esse. Haec sunt studia, hae vigiliae Presbyterii, & Theologi, qui aetatis reliquias consumit in extollendo Episcopatu in injuriam sedis Apostolicae. Episcopis sua dignitas, quae non exurgit, imo elevatur depressione Pontificii. Novum, & insanum scelus si membra gaudeant deformitate, & calvitio capitis. Diabolo litat qui contristat ecclesiam ut eleganter ait Ennodius loco modo laudato, & diris execrandus, qui laudem quaerit de contumelia Ecclesiae Romanae.

16Launoio non ferendus videtur Gratianus, tot saeculorum, & Romanorum Pontificum suffragio munitus, nihilominus toties damnatus legitur, & laudatur in scholis in foro, in ecclesia, & decretum Gratiani sub nomine deceretorum probavit Alexender III. in. cap. continebatur. de spons. ubi Canonem laudat ex Decretis. Ego Gratiani me alumnum lubens profiteor, & ab eo malo decipi quam cum Launoio nimium praesumere.

17Haec a me accipe, Vir Clarissime, pro grandi munere utriusque voluminis Pachymeris tui tenue munusculum. Eo gratius haec refero, quo priora quae a me edita sunt pro tuendo Gregoriano privilegio Coenobii S. Medardi Suessionensis Eminentissimo Cardinal & Decano sacri collegii Francisco Barberino communi Patrono non injucunda fuisse a te scivi. A calumniis hostium Ecclesiae tutus est qui viri Apostolici judicio fulcitur.

18Unum hoc syncere obtestor me haec scribere non alio animo, quam ad propulsandam injuriam Ecclesiae Romanae illatam, quae ad omnes fideles pertinet, quasi proprium vulnus viscerum matris. Vale, & tui aeternum memorem ama.

Ant. Dadinus Alteserra, V.I.

Professor & Decanus Vniversitatis Tolosanae

Tolosae 10 august. 1671

TOLOSAE,

Apud Ioannem Pech, Comitiorum Fuxensium Typographum, juxta conventum FF. Praedicatorum.

1671.

Notes

3146 Transcription, respectant la typographie d’origine, effectuée à partir de l’exemplaire de la Bibliothèque Sainte-Geneviève, comportant un envoi manuscrit : « pour Monsieur Biaise chapelain de la sainte chapelle et chanoine de langres », BSG, Réserve, 4 Z 872 INV 601 (P. 12).

3147 Alphonse Pisani s.j., Acta et canones nicani, opera et studio.

© Presses de l’Université Toulouse 1 Capitole, 2013

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Cette publication numérique est issue d’un traitement automatique par reconnaissance optique de caractères.
Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search