Version classiqueVersion mobile

Les idées politiques à Toulouse à la veille de la Réforme

 | 
Patrick Arabeyre

Annexe

Texte intégral

La décrétale Raynutius Extra., 3,26,16 (De testamentis et ultimis voluntatibus) et les commentaires de Guillaume Benoît et d’Étienne Ranchin

1Membres de phrase en gras : objet du commentaire de Guillaume Benoît (avec le découpage des trois parties).

2Membres de phrase soulignés : objet du commentaire d’Étienne Ranchin.

3/1/ Raynutius de Clera / duas habens filias, Alterocham videlicet et Adjectam, / matrem insuper Cleram, / et uxorem nomine Adelasiam ; / in extremis positus / condidit / testamentum, / Alterochae filiae puberi, ultra dotem / quam ei dederat, / domum / et quendam hortum / in eo[dem] testamento relinquens. / Adjectae vero impuberi / reliquit / caetera bona sua, /2/ adjiciens ut Alterocha / et soboles quam gestabat in utero, / eidem impuberi succederent, / si absque liberis moreretur. / Mortuo itaque testatore, 73/ tutores impuberis 72/ eam cum omnibus bonis eidem relictis a patre, jure Lombarde cuidam P[etro] nomine tradiderunt : /3/ quae filium ex eo suscipiens, / tandem sine liberis est defuncta : / cujus bona idem P[etrus] / maritus ejus superstes aliquando tempore possedit in pace ; / qui cum alia muliere matrimonium contrahens, / et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum inter Alterocham et filium ejus ex una parte, et filios ejusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera, super bonis praedictis ejusdem Adjectae / suscitata materia quaestionis, / coeperunt coram G. judice Tuscan. adinvicem litigare : / coram quo Alterocha et filius ejus / bona quondam Raynuti tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt ; / tutore filiorum praedicti P[etri] 7 ex adverso dicente, / quod obstabat illis annalis [exceptio] / praescriptio usucapio pro dote, ac longi temporis silentium diuturnum. / Insuper allegaba (n) t, quod de bonis illi[u]s / tam tertia Clerae matris testatoris, et tertia Adelasiae uxoris ejusdem, quam et quarta per Trebellianum nomine ipsius Adjectae erant ante omnia deducendae. Dictus vero judex, supradictum Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum Raynutii condemnavit, et tertia Clerae primo deducta, quam Adjectae ac viro suo donaverat : de qua in substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse : deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supradicto : praecepit etiam idem judex de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum Tuscanae consuetudinem civitatis. / Deduci praeterea quartam [Trebellianicam] per Trebellianum / idem judex injunxit, cum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset. / Sed utraque pars ab [ea] illa sententia provocavit : / et infra. Cum autem coram G. diacono Cardi. auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse de mandate nostro sententiam supradicti judicis, videlicet / in eo, quod [dicit] dixit tertiam Clerae / et tertiam Adelasiae integraliter deducendas, pronunciavit injustam, et ab ea legitime provocatum, definiens, sic illas tertias deducendas, ut legitima portio jure naturae debita Alterochae illi salva sit in utraque : ad cujus restitutionem dictum Raynerium condemnavit. / In eo vero quod quartam [Trebellianicam] per Trebellianum / idem judex censuit retinendam : sententiam confirmavit ejusdem, ita videlicet, quod fructus quos de bonis ipsius a tempore litis contestatae percepit a praedicto P. et filiis ejus post mortem Adjectae computentur in ea : qui si suffecerint ad quartam et fructus ejus, eo nomine alia deductio nulla fiat : alioquin juxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. / Quia vero pater Adjectae / ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam videlicet ejus patris, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam tertiam retinendam, ita quod deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem quod praenominatus judex condemnavit Raynerium nomine pupillorum ad residui restitutionem Alterochae ac ejus filio faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur ejusdem Cardinalis sententiam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus.

© Presses de l’Université Toulouse 1 Capitole, 2003

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Cette publication numérique est issue d’un traitement automatique par reconnaissance optique de caractères.
Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search