Annexe IV Hess Tobias et Besold Christoph, Excerpta Philosophica
p. 357-369
Texte intégral
Theca gladii spiritus :
Sententias quasdam breves, vereque philosophicas continens
1Strasbourg, L. Zetzner, 1616. Texte publié conjointement avec les Axiomata philosophico-theologica de C. Besold, ce texte était attribué à Tobias Hess par Besold lui-même, jusqu’à ce qu’en 1642, Andreae le déclare « plane mea ».
2Il contient 20 sentences extraites de la Confessio Fraternitatis (cf. no 189).
3§ 49 In christi voluntate acquiescere… hominis est perfectio.
4§ 73 Esse illud et velle esse quod Deus vult, felicis est ; nolle stulti, miserrimi, infelicissimi.
5§ 167 Felicissimi qui summo terreno bono (amicitia), summo quietis fundamento (simplicitate) summo malorum remedio (patientia) summo possessionum fastigio (ACQUIESCENTIA) ad summi summorum possessionem impetrandam subactâ carne, optimi Cosmopolitae, prudentes Cosmoxeni, possunt uti.
6§ 186 Liber naturae in omnium oculis expansus, a paucis omnimo legitur vel intelligitur.
7§ 187 Characteres Deus & suum alphabetum sparsis Sacris Bibliis inseruit, ceu quoque in admirando creationis opere cœlis, terrae, animalibus manifeste impressit.
8§ 188 Quo Mathematicus modo Ecclipses praevidet, eodem Ecclesiae obscurationes
& durationes praenoscantur.
9§ 189 Literis et notis linguaque magica, simul rerum natura exprimitur.
10§ 267 Confundetur omnis scientia, quae nescit Deum ; et peribit omnis indagatio, quae malum indagat.
11§ 305 Homo mirabile est animal, in quo convertendo etiam Deus artem quasi adhibet.
12§ 330 Felicior qui seipsum, quam qui alios moderatur.
13§ 342 Mirabiliter somniare solent, qui ultra quam homini concessum est, scire appetunt.
14§ 457 Christianismus fere nihil aliud est, quam fraternitas quaedam magna eorum, qui renunciato mundi et voluptatum ejus amore, in uno capite et fonte amoris Christo conspirant ; propter eum sese diligunt invicem et benefaciunt, propter eum egentibus sua distribuunt
15§ 483 Mundi revolutio brevis est comœdia, nos unius scenae hystriones ; ubi res omnes aliter quam sunt, describuntur atque exhibentur.
16§ 644 Philosophia, res quales sunt, non quales videntur, ostendit : quae sublatâ confusione, ordinem, et illam auream cathenam è cœlo ad terras usque demittit.
Christoph Besold
De verae philosophiae fundamento discursus
17Tübingen, J.A. Cellius, 1618. Nous citons d’apère l’édition de Strasbourg, L. Zetzner, 1626. Pour la première partie, il s’agit d’un discours public prononcé à Tübingen en mai 1618 et imprimé avant le 10-20 septembre. Voir Gilly Carlos, « Campanella and the Rosicrucians », op. cit., p. 202 et n. 26. Les dissertations II (De studio liberalium artium et Philosophiae) et III (De Complexu omnium disciplinarum) sont ultérieures, mais en tous cas antérieures à 1623.
18[I. § 2. p 230] A deo, tanquam unico, immoto aeternoque principio nos dependere, & Deum Patrem esse hominum atque angelorum ; demonstrat tam Physica, quam etiam metaphysica Philosophia : sumus, ut quidam ait, particula divinae aurae. Ex hoc recta ratio, atque Conscientia, nil abjectum aut humile de seipsa cogitare potest.
19[I, § 4, p. 233] Vir pius, ergo, hoc est vere Philosophus, animum gubernatori universitatis submittit : quemadmodum boni Cives legi Civitatis. Erudit nos Naturae liber, ita velle fieri, omnia ut fiunt ; & ita fieri, ut disposuit is, qui nil non disponit. Hujus idcirco memores dispositionis, sic omnia feramus, non ut mutemus rerum naturam, sed ut eo rerum nostrarum statu, qui est, quique ab ipsa Natura institutus est, contenti ; nostrum animum iis quae fiunt accomodatum habeamus : maxime cum sciamus, ita nos a Deo curari ut qui ipsi curae simus […] Sunt certe quaedam quasi Naturae lege constituae pœnae, iis qui divinae gubernationi refragantur : invident, concupiscunt, adulantur, pertubantur, dolent, lugent, ejulant, sunt denique aeternum infelices.
20[I, § VII, p. 239] Docet porro etiam, Natura cum primis ; res non esse in nostra potestate, sed visorum tantummodo rectum usum : quaedam nostra, quaedam aliena prorsus, & extra nostra potestatem posita esse. In nostra autem potestate minime sunt, quaecunque subjecta sunt injuriae alienae. At vero, qui summam nobilitatem generositatemque, hoc est, cum Deo quam habet cognationem, agnoscit ; simul quoque norit, quod a Deo superior fuerit factus omnibus iis rebus, quas ille nostra in potestate noluit esse : quodque earum duntaxat ratio a nobis fuerit exigenda, quae nostri arbitrii existunt. Et ita materia boni atque pulchri sua cuique mens est : & infelicitas idcirco sola erit, de rebus alienis, quasi bonae aut malae sint, judicia perversa. Ac videte, quaeso, quid commodi ex unico principio hoc (quod veri Philosophi, non sciverunt solum, sed in frequenti usu habuerunt)1 perceperint iidem. Invicti fuerunt ; quia eos nihil earum rerum, quae in sua potestate non erant, de statu Mentis dejiciebat ; gemuerunt quidem, sed intrinsecus non gemuerunt. Extra se positas res non appetiverunt : et eo Regibus ipsis fuere feliciores2 ; atque etiam in admiratione.
21[I, p. 242] Non certe philosophi munus est, externa ista [res] conservare, sed suam rationem. Non mors aut labor terribilis est, sed timor mortis aut laboris. Quo etiam sensu Socrates, res externas indigitabat larvas, ut enim pueris larvae horribiles vel jucundae, propter imperitiam esse videntur, ita et nobis accidit in rebus : ob aliud plane nil, nisi quod ut pueri, ita et nos quibusdam movemur larvis.
22[II. p. 251] De studio liberalium artium et philosophiae. Quod Seneca alicubi dicit, multos ad sapientiam pervenire potuisse, ni putassent se jam pervenisse, hoc merito quoque, iis traditur, vel etiam inculcatur ; quibus testimonium aliquod sui in Philosophiâ profectus, a Praeceptoribus confertur. Errorum sane hic, quinimo superstitionum etiam anilium, omni plena esse reputant multi. In eo autem & doctissimi quidam hallucinari mihi videntur, quod in artium liberalium cognitione acquiescunt, nec ultra tendunt. Stulti ineptique, consilii ab omnibus habentur, qui nullis positis fundamentis, tanquam in arena vel aqua, magnum opus aliquod perficere annituntur.
23[II, p. 254] In tantum Philosophi sumus, in quantum virtute, prudentia, judicioque majori quam caeteri mortales praediti sumus : quantum recta et conveniente ubivis utimur ratione. Epict. Apud Arrianum. Hacque in parte non libri solum, sed et cuncta, quae nobis aliisque accidere solent3 : quin et ipsa etiam vitia erudire nos possunt. Ac sane iratus, recedente illo affectus, melius quam Aristotele, Iram cognoscere potest. Non Caesaris vita, plura alicui suggerit documenta : quot propria cujusque, si animum attendat. De l’expérience que j’ay de moy, je trouve assez de quoi me faire sage, si j’estois bon escholier. Gallorum Socrates, Michael Montanus inquit, lib. 3 des essais. Cap. 13. fol. 1083.
24[256] III. De complexu omnium disciplinarum. Si quid apud priscos virtutis et sapientiae Magistros, unquam ratum, firmumque fuit, ejusmodi vel maxime id mihi videtur ; quod Artium omnium commune quoddam vinculum existimaverunt, quo inter se jugatae nexaeque, mutuis auxiliis unam constituant disciplinam : quam primo sophiam, mox vocabulo modestiori, Philosophiam appellaverunt. Omnes virututes uno vinculo copulari, nemo negare potest, eaque tam arcte inter se implicatae sunt, ut stoici eo se induci fuerint passi : neminem unam virtutem possidere, quin possideat simul omnes. Omnes se mutuo subsequi, et qui unam habet, omnes ut habeat necesse esse ; tanquam se invicem recte insequentes, & velut uno fune revinctas4. Simili plane complexu disciplinas constrictas esse, veteres reputaverunt ; et quis quisquis illarum vel unam ignoraverit, hunc nullam vere didicisse. Et si, ex sententia eorundem Stoicorum alicubi Cicero scribit : eum, qui omnes animo virtutes comprehendisset, omnia quae facere vellet, facillime tractare : neque illum necesse habere, in una scientia vel arte, quasi tabernaculum vitae suae collocare. Proindeque doctrinae constituerunt orbem antiqui, velut perfectum quendam scientiae Cinnum, ex diversis aptum & temperatum, quem graece ἐγκυκλοπαιδείαν, vocarunt, & ipsas quas continet disciplinas, et ἐγκύκλια μαθήματα, παιδείας, item ἐγκυκλίους. Haec est illa polimatheia, quam nonnulli (vel ingenio, vel industria destituti) ut inutilem plane improbarunt : & cum receptam ac severam doctrinae legem evertissent ; velut effracto ostio, sordidi et impoliti ad regias disciplinas irruperunt. De Oratoribus, ita Cicero 3 de Orator. Veteres, inquit, illi, usque ad Isocratem, omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad Rempublicam pertinent, cognitionem et scientiam, cum dicendi ratione jungebant. Sicque Plato in Protagora, de Sophistis scribit : illos Arithmeticen, Astronomiam, Geometricam, Musicam, Civilem quoque Scientiam, & œconomiam docere consuevisse. Disputarunt de virtutibus, de vitiis, de Deorum immortalium natura : ut Maximus Tyrius innuit dissert. 8. Neque etiam Grammaticam, resque minimas alias contemnebant. Nec minor cura illius Historiae fuit, quam ut officii sui partem excolebant. De poetica quin ipsam quoque publice exposuerint ; dubitari non potest ; cum ab illis Simonidis, & aliorum poetarum versus, summa diligentia explicatos, Plato fateatur. Optime Ludovicus Cresollius, ê Societate Jesu, in Theatro Rhetorum, lib. 4 cap. 55…
25[…] audacterque sentiat mecum, vanissimum proverbium esse « In omnibus aliquid, in toto nihil ». Mageque verum esse : Qui non est in omnibus aliquid, in singulis existere nihil. Qui uni tantum rei aptus est, ille pauperis plane ingenii existit. Vicissim inter laudes Catonis Senioris, & id recensetur, quod ei versatile fuerit ingenium, ut natum ad id unum diceres, quodcunque ageret. Il n’est aucune si bonne façon où je voulusse être fiché, pour ne m’en savoir déprendre (Montaigne, III, 3)… Quae eadem a Guevara cap. 3 de Marco Aurelio, pluribus commendatur, inter alia sic scribente : La pereza de los hombres ha causado, que una arte se dividiesse pro muchas artes.
26[IV] Explodendae sane pigritantium quorundam voces, unam certam rerum scientiam, caeteris anteponentes, ingeniumque pluribus in diversum tendentibus disciplinis intentum, confundi, et fatigari asserentes. Fabulae istae, deliramenta sunt. Unam tantum scientiam discere satagunt, qui de pane, ut dicitur, non de honore lucrando, neque de Republica juvanda sollicitantur. Nos avidum prudentiae politicae ad apicem doctrinae, & ad Encyclopaediam hortamur, non ambigentes, totam sapientiam ex seipsâ humano intellectui parabilem esse ; quoniam citra dubitationem, universales & speculativae non minus quam morales virtutes colligatae sunt, seque invicem perficiunt. Julius Bellus in Hermet. Polit. fol. 1156. Negant universalem scientiam hanc necessariam, vel impossibilem esse, nescio qui maleferiati : qui ne ipsi imprudentes & ignorantes esse videantur, angustis terminis sapientiam ipsam includere conantur. Qui ajunt ; nusquam esse, qui est ubique. Sambucus in Emblem. Fol. Mihi 222. Exemplum si petis, ejusmodi eruditi, profero nostri Michaelis Montani, qui I des Essais cap. 25 ipse fatetur, in omnibus se versatum, in nullo aliquid scire. Sed malim viri tanti inscitiâ fruisci, quam imaginariam eruditionem sciolorum possidere : quorum tamen in gratiam fere est, ut ausim definire Polymathiam, compositam ex facultatibus superioribus, & sapientia quadam sublimiori : Plurima ex Theologia, multa ex Medicina, ex Jurisprudentia (quae hodie viget in Scholis, & Fabros, Cujacios, &c. jactat) pauca habens. Et ea demum est Philosophia græcorum prisca7. Interim detestor circulatoriam jactantiam pseudo Lullistarum, & hominum similis farinae aliorum : vid. Trajan. Boccalin. 1 ragguagl. 40 ridicula quae doctis, & plebi tantum discipulorum est admirationi.
Christoph Besold
Appendicula theologica
27C. B. Axiomatum de consilio Politico Appendicula : quae ad pietatem inprimis ducit, Francfort [Tübingen], Eberhard Wild, 1622. Supplément aux Axiomata de consilio politico (editio secunda, duplo fere auctior priori).
28§ 26 Magis debemus in cognito et scito, quam in cognitione et scientiâ acquiescere.
29§ 29 Vanissimum Proverbium esse putes : In omnibus aliquid, in toto nihil. Nam qui non est in omnibus aliquid, in singulis est nihil. Vid. Meam Dissert. Academ. 628.
30§ 33 Omne nostrum malum oritur ex eo, quod distinguere nescimus inter illud quod aliquid est, et illud quod aliquid esse apparet. Quod non agnoscimus differentiam inter essentiam rei & ejus apparentiam. Inde evenit ut saepius in negotio, conditione, conjugio, &c. in quo nos requiem inventuros speramus ; sollicitudinem, afflictiones et tormenta reperimus.
31§ 49 Intro respice. Nullius rei te propria qualitas, neque id, quod ei debetur, te fallat.
32§ 54 Ita Philosophus se ubique gerere debet ; ut nemo eum aut Sophistam, aut vernam, aut hominem de Schola esse dicat sed virum maturum, absolutum, adulatione superiorem qui et seipsum regere, & alios posset.
33§ 56 Philosophia est praeparari ad fortuita, eaque quae evenire nobis possunt. Grammatici non philosophi sunt, qui praecepta sapientium explicant, nec sequuntur. At talium cur sunt plures ? Promptius quia est disputare de virtute, quam vivere ex virtute.
34§ 84 Omne quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem (Boët. 5 Pros. 4).
35§ 85 Superior vis comprehendi, amplectitur inferiorem ; inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. (Ibid.).
36§ 86 Vera cognitio microcosmi, si haberi posset, in omnibus facultatibus aperiret veritatem.
37§ 89 Omnis vera scientia, est ab intra. Inde Boëtius lib. III metr. II…
38§ 102 Homo seipsum cognoscens, videt Deum supra se, Angelos juxta se, Mundum totum intra se.
39§ 113 Divinus amor, quasi circulus quidam perpetuus est (Denys).
40§ 118 Ut ignorantia socratica, praesupponit omnium rerum cognitionem ; ita annihilatio operum nostrorum non in eo consistit, ut nil boni faciamus, sed ut peractis omnibus quae debemus, ex corde sincera humilitate subacto dicamus, & reputemus, nos esse inutiles servos.
41§ 121 Ridicula superstitio est, de definitionibus semper sollicitum esse.
42§ 134 Nemo nisi verus Philosophus, id est Chymicus, scire melius potest, quomodo in semine, imo in spiritu semini lateat arbor : quomodo in spermatis humani guttula, abscondatur homo, totusque mundus, complicative.
43§ 157 Homo scientia praeditus cum pietate, ad angelorum naturam accedit, scientem sed impium, incarnatum Diabolum habeto.
44§ 161 Regnum Dei est in nobis, Luc. 17. Ego sum in vobis. Ioh. 14. Deus dat nobis de Spirito suo. I. Ioh. 3.
45§ 196 Humanae naturae haec conditio est, ut tum tantum caeteris rebus, cum se cognoscit, excellat ; eadem tamen infra bestiam redigatur, si se nosse desierit (Boët.).
46§ 241 Chacun regarde devant soi, moi je regarde dedans moy. Cuilibet respiciat ante se. Ego respicio in me. Michel de Montaigne, lib. 2. des Essais, cap. 17.
47§ 268 Timor Domini, initium sapientiae est, et vitae vere christianae. Timor vero hominis, vel creaturae, impedit Dei veritatem.
48§ 269 Quem times, is est tuus Deus.
49§ 270 Timor initium, & via ad sapientia est. Sollicititudinem namque parit, & ad investigandum invitat : no facilem judicat, nil ignoti acceptat. Sicque omnes temerarii, & confidentes, sunt, ac manent stulti.
50§ 271 Omnia quae fato (cœlo stellifero, seu fortunae rotae) subsunt, providentiae quoque sunt subjecta, cui ipsum etiam subjacet fatum. Quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, Fati seriem superant. Ea vero sunt, quae primae propinqua Divinitati, stabiliter, fixa, fatalis ordinem mobilitatis excedunt… (Boët. 4 pros. 6)
51§ 312 Summa sapientia est, discernere spiritualia ab astralibus.
52§ 334 Triplicem quidam statuunt mundum : Deum (Archetypum) Angelos, seu lumen aut cœlum (intelligentiarum) & terram, hoc est visibilem orbem. Quae in invisibili mundo sint corporaliter, haec in angelico spiritualiter, in Deo aeterna, idealiter et essentialiter existere dicunt.
53§ 370 Affirmationes in Deo minimem cooptari possunt : namque has superat Deus, ut qui non sit essentia, sed super essentia.
54§ 441 Qui bene seipsum cognoscit, sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis.
55§ 457 Tres sunt species humanae vitae. (I) Bestialis seu sensualis ; eorum qui vivunt sine vel contra ratione. (II) Rationalis ; eorum qui sunt absque Christo : quo etiam pertinent Scribae et Pharisaei, eruditi in lege et Scripturis (III) Spiritualis ; eorum qui vivunt cum Christo, ut nova creatura.
56§ 499 Omnis mundi reformatio, videtur esse vana et inanis, quia regnum christi non est de hoc mundo : Ioh 17:36.
57§ 504 O miseri homines, ignorantes semetipsos : anxie quaerentes extra, quod in seipsis possident abundanter.
58§ 508 Omne creatum, cum non sit suiipsius esse, nec esse habeat a seipso, vergit ad alteritatem, seu dualitatem. Sicut igitur Deus per unum, seu unitatem, rectissime symbolisatur : ita creatura per alteritatem notatur, utpote deficiens ab unitate.
59§ 510 Creatura unum est in Deo, & cum Deo ; duo vero vel divisum, apud seipsum. Proinde omne creatum, in se relapsum, ceu ad suum nihil, infelix, anxium et miserum est.
60§ 513 Abnegare seipsum est vita Christi ; & rectissima via ad lucem, atque aeternam vitam : è contra, delectari in seipso, & manere in seipso, est infernus9 & cruciatus extremus10.
61§ 516 Dato imperfecto & composito, necessario datur perfectum et simplex.
62§ 517 In die aeternitatis, seu in NUNC aeternitatis, temporalia sunt intemporabiliter, mobilia immobiliter, composita simpliciter, differentia et discreta indifferenter, opposita seu contraria, sine oppositione, sineque contrariete.
63§ 520 Substantia aeternitatis est NUNC indivisibile ; neque praeteritum neque futurum admittens ; est Nunc stans sub formâ omnimodae immobilitatis, in quo omnia sunt simul et unum.
64§ 521 Nihil de tempore sentitur, neque de eo apprehenditur etiam quicquam : quia nihil aliud tempus est quam Nunc continuatum, continuo suo fluxu fluens.
65§ 525 In metaphysicis seu spiritualibus, non perpenditur locus ; imo spiritus non continetur loco : non est locatus, sed potius locus. Sicque anima non est localiter in corpore, ut contenta ; sed ut continens corpus ipsum.
66§ 526 Corpus nostrum est in anima. Anima in intellectu, seu angelo. Angelus in Deo. Deus nullibi, nisi in seipso.
67§ 529 Deus interminus, omnes substantias terminat et finit. Sicque repletivem in loco est Deus, replendo omnem locum : attamen extra omnem locum existens. Ac sicut inter localia, extrema sphaerarum, est in nullo loco, & complicat omnia corporalia & localia : ita Deus inter intelligibilia, in nullo termino est, & omnia intelligibilia finit.
68§ 531 Spiritualia & non quanta, replent, sed non occupant sua loca ; quoniam alia non excludunt, nec quidem corpora ipsa. Replere namque occupando, est imperfectissimus replendi modus.
69§ 532 Ut occupatio impedit repletionem ; ita successio obstat durationi.
70§ 534 Deo nil convenit, nisi esse : fuisse autem & fore, in illo non sunt.
71§ 535 Spiritus possunt esse absque omni loco (habitantes intra seipsum & juxta se) sicut fuerunt ante conditum visibilem mundum, & futuri sunt post eum mundum destructum. At locus non potest esse absque corpore, & absque spiritu ; nam spiritui omnia loca sunt unus locus : omnia enim loca totius mundi, in conspectu spirituum praesentia existunt.
72§ 538 Locus conservativus & continens, est res extrinseca ; ut patria, domus, aër, &c. at quod extra me est, eripi mihi à quolibet potest, & sic non est proprie meum. Ergo locus, seu externum conservaculum, non est vera patria seu quies.
73§ 539 Spiritus vera patria est : quando sc. ad me ipsum reversus, ingredior penetralia spiritus mei, tum tuto possideo patriam, & quietem intra meipsum.
74§ 540 Resurgemus in corporibus, sed non naturalibus, h. e visibilibus et palpabilibus : idque corpus vocat beat. Paulus deificatum, h. e clarificatum, spirituale et supernaturale, nullo egens loco, fulcro seu sustentaculo extraneo.
75§ 543 Regnum Dei est prosus illocale : & ideo Angeli, nihil extra se quaerunt ; sed intra se habitando, omnia possident, sicut Deus intra seipsum habitans, sibi omnia est.
76§ 551 In creatione & multitudine operationis intellectualis unius creatoris, videre nos Trinitatem, ait Magnus Cusa, 2 cribrat. Alcor. 3. Divinam namque mentem, in qua omnia quae creari possunt, aeternaliter subsistunt ; Patrem et Creatorem appellamus : artem vero ejus omnipotentiae, sive sapientiam aut scientiam, ejus filium vocitamus : voluntatem vero, sine qua nihil esse potest (cum a patre & filio, mente scil. & arte procedat) Spiritum Sanctum confitemur, qui omnia ad effectum producit. Sunt autem indivisa Trinitatis illius opera ; quia est una omnium creatio et operatio. Sunt etiam aeterna, quia nihil apud Deum & in Deo temporale.
77§ 552 Creatio est ostensio eorum quae semper et aeternaliter in mente Dei fuerunt Ipse, & in arte seu Sapientiam suam, fuerunt idem ipse, et in beneplacito voluntatis suae, aeternaliter fuerunt idem Ipse Deus benedictus.
78§ 555 Tatius apud Trismegistum, se, & quod homo microcosmus sit, vere cognovit, cum ait : Video me in omnibus, et omnia in me. Ego sum in inferno et infernus in me. Ego sum in mari, & mare in me. Ego sum in terram, et terra in me. Ego sum in arboribus, & arbores in me.
79§ 566 Cognoscens et cognitum, essentialiter fiunt unum. Qui cognoscit Deum, cum eodem unitur. Hocque fit per ignorantiam, & silentium cœleste ; quo jungimur ei, qui omnem scientiam & intellectum praeterfugit.
80§ 609 Nequit perfecte anima uniri Deo, nisi prius sibi ipsi ad nihilum redigatur.
81§ 653 Ubi anima, vera charitatis unitione, Deo transformatur ; jam non operatur uti anima, sed Deus in ipsa. Quare par non est est, earn mundanis subdi judiciis, tametsi apparenter videatur reprehensibilis. Deus enim omnem superexcedit rationem.
82§ 728 Uti Deus omnem incomparabiliter superat sapientiam nostram, de ipsoque non novimus quid sit, sed quid non sit, ita de unione inter Deum et animam, nihil novimus praeterquam in aenigmate : & illi quoque ipsi, qui experientiâ degustarunt, hautquaquam exprimere potuerunt.
83§ 752 In dei contemplatione, omnis deficit intellectus11.
84§ 755 Si providentiam attendimus Divinam, Deus est super omnes caelos, quoniam illam universa complectimur : si ipsius firmamentum, is idem subter omnia est, quoniam omnia illi innituntur. Si ejusdem spectemus subtilitatem, penetrat universa, & omni est interior creaturae, quam ipsa sibi. Sicque omni est in loco, ut nullibi.
85§ 765 Cum Deus sit infinitus, non potest esse nisi unus.
86§ 789 Nihil de Deo potest dici aut intelligi, nisi cui Deus novum κριτήριον, animum, et Dei visivam superaddidit facultatem.
87§ 808 Omnis meitas, tuitas, hicceitas, illietas, egoitas ; erraticam & planetariam vulgaris intellectus rationem, patronam, commendatricem & dominam agnoscunt.
88§ 896 Nullam habuit Deus creandi causam, nisi seipsum : id est, bonitatem suam.
89§ 924 Spiritum Sanctum vocant theosophi, reciprocum amorem, qui inter patrem et filium versatur : nulla siquidem est duorum numero distinctorum tanta connexio quanta est inter patrem et filium. Ex quibus utrisque, quia continuo procedit et spirat, Amor, hunc ideo Spiritum Sanctum appellamus.
90§ 913 Timor domini initium sapientiae est : affectus praerit, sequitur intellectus.
91§ 932 Timor est fuga anima, a seipso, in Deum].
92§ 935 Homo vinculum est universi, nectens ultima primi : idque consummatissime factum est in Deo, & Homine Jesu Christo.
93§ 954 Homo est omnium causarum opus, & imago omnium rerum. Unde et illud. Faciamus hominem, & c. Cabalistae interpretantur : Quod Deus omnia cœli et terrae opera, ad formandum hominem consuluerit, i. e imaginem omnium mundi operum, in homine exprimere voluerit.
94§ 968 Libertatem mentis acquiret, qui ex toto corde, propter Deum se subjicit.
95§ 1051 Deus interior est corpori nostri & animae nostrae, quam nos ipsi nobis.
96§ 1055 Anima est particula Divinae aureae, pars non quiescit, nisi in toto. Ergo animae salus non est nisi in Deo.
97§ 1096 Nemo secure adparet, nisi qui libenter latet.
98§1116 Beatus, qui horam mortis suae semper ante oculos suos habet, & ad moriendum quotidie se disponit.
99§1134 Disce exteriora contemnere, & ad interiora te dare, et videbis Regnum Dei intra te venire. Est enim Regnum Dei, pax et gaudium in Spiritu Sancto, quod impiis non datur. Kempis 2 c.1.
Notes de bas de page
1 Cf. DM III, AT VI, 2615 : « Mais j’avoue qu’il est besoin d’un long exercice, et d’une méditation souvent réitérée, pour s’accoutumer à regarder de ce biais toutes les choses ».
2 DM III, AT VI, 2627 : « … ils avaient en cela quelque raison de s’estimer plus riches, plus puissants et plus libres et plus heureux, qu’aucun des autres hommes… »
3 Cf. Règle I, AT X, 3595 : « Studiorum finis esse debet ingenii directio ad solida et vera, de iis omnibus qua occurrunt, proferenda judicia ».
4 Cf. Plutarque, Contradictions des stoïciens, XXVII. C’est dans le fragment Poisson (probablement relatif au Studium) que le thème de la connexion des sciences apparaît avec le plus de netteté dans son rapport avec la connexion stoïcienne des vertus. AT X, 2551-3 : « Quippe sunt concatenatae omnes scientiae, nec una perfecte haberi potest, quin aliae sponte sequantur, & tota simul encyclopædia apprehendatur » ; voir aussi AT X, 36117 : « [scientias…] inter se conjunctae et a se invicem dependentes ».
5 Cressolles Ludovic (1568-1634), Theatrum verterum rhetorum, oratorum, declamatorum quos in Graecia nominabant sophistas, Paris, S. Cramoisy, 1620.
6 Hermes politicus, sive de peregrinatoria prudentia libri tres, Francfort, J.T. Schönwetter, 1608.
7 C’est une explicite défense de l’idée d’une science universelle telle qu’elle apparaît dans la Confessio Fraternitatis, dont Besold fait ici une citation littérale (édition de Richard Van Dülmen, Stuttgart, 1973, p. 34) : « Wir haben keine andere Philosophy, als welche ist Caput et Summa, das Fundament et Inhalt aller Faculteten, Wissenschaften und Künste, welche, wenn wir auff unser Seculum sehen wollen, viel von der Theologie und Medicin, weniger aber von juristischer Weißheit begreiffet… » Il s’agirait donc d’une auto-citation si Besold est bien l’auteur de la Confessio Fraternitatis, comme le voulait R. Kienast (voir Gilly Carlos, « Campanella and the Rosicrucians», dans Rosenkreuz als europäisches Phänomen im 17. Jahrhundert, Hrsg. von der Bibliotheca Philosophica Hermetica, Amsterdam, In de Pelikaan, 2002, p. 190-210, en part. p. 198, n. 12).
8 Voir supra, Besold Christoph, De verae philosophiae fundamento discursus, III (De complexu omnium disciplinarum).
9 Delectari in seipso… est infernus : la thèse selon laquelle le véritable enfer est la soumission à ses propres passions est condamnée comme hérétique depuis Amaury de Bène. On la trouvera notamment soutenue par Spinoza dans le Court traité, op. cit. (« de wezentlyke helle », Korte Verhandeling, II, chap. 18).
10 Clairvaux Bernard de, Sententiae, 3, 94 : « Sunt igitur tres ascensiones. Prima est mundum despicere ; secunda carnem mortificare ; tertia seipsum abnegare ». Et Weigel, Vom Ort der Welt, chap. 29 : « Die Seele ist mir nahe / aber Gott ist mir viel näher / denn was were mir eine Seele nütze ohne Gott ? Darum wil ich mich selber hassen / verleugnen und mich verlieren / daß mir Gott alles werde und bleibe. Ich wil nichts seyn… ».
11 En écho à une sentence attribuée à saint Bernard, « Ubi deficit intellectus, ibi proficit affectus », qui provient en fait de Guillaume de Saint Thierry et alimente la polémique contre Eckhart, soutenant la primauté de l’entendement (Libera Alain de, La Mystique rhénane, op. cit., p. 65, n. 43). On retrouve ici la doctrine de l’amour-intellection (Dieu est « contemplé » par la volonté) déjà plus qu’esquissée dans les Politiques (1618).

Le texte seul est utilisable sous licence Creative Commons - Attribution - Pas d'Utilisation Commerciale - Pas de Modification 4.0 International - CC BY-NC-ND 4.0. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Galilée et ses publics
Instruments, images et culture du secret
Mario Biagioli Alcime Steiger et Émilie Dauphiné (trad.)
2022
Arpenter l'histoire des sciences
Témoignages de chercheurs français contemporains
Emanuel Bertrand et Wolf Feuerhahn (dir.)
2023
Descartes en Allemagne, 1619-1620. Seconde édition, corrigée et augmentée
Le contexte allemand de l’élaboration de la science cartésienne
Édouard Mehl
2019