Version classiqueVersion mobile

La seigneurie collective

 | 
Hélène Débax

Annexe. Pièces justificatives

Texte intégral

1. avant 1005

1Coutumes de Bouchard Ier, comte de Vendôme, instituant des tours de garde au château de Vendôme.

2Charles Bourel de la Roncière, Vie de Bouchard le Vénérable, comte de Vendôme, de Corbeil, de Melun et de Paris, Paris, 1892, appendice, p. 33-38.

3De consuetudines Burcardi comitis in Vindocino.

4Hae sunt consuetudines quas tenebat in suo tempore comes Burchardus in villa et in comitatu Vindocini.

5In primis de excubiis castelli, sicut ipse facere commendavit ut per menses ita fuit custoditus :

6Ipse vero, sicut comes et major omnibus erat, quinque mensibus faciebat, videlicet martio et aprili

  • 1 Ch. Bourel de la Roncière suggère de corriger aprili et maio (ibid. p. 34, note 1): le comte aurait (...)

71 et junio et julio et augusto : primi duo menses facti erant de camera comitis et alii tres de gaitagio qui prisus erat in burgo Vindocini.

  • 2 D. Barthélemy suggère au contraire de corriger Maium (La société dans le comté de Vendôme, Paris, 1 (...)

8September faciebat Otradus pater Salomonis, de qua tenebat Septo et Artins. October faciebat Herveus de Sancto Marcello, de qua tenebat Cathedras et Rias et Lulmas. November faciebat Hubertus de Firmitate, de qua tenebat Ciconias et ecclesiam de Cuscheriaco atque Culturam. December faciebat Gislebertus Dives, de qua tenebat Montem Henricum et Pustaconem et Linerias. Januarium faciebat vicecomes Hubertus, pro qua tenebat magnum beneficium in Corboneis. Februarium faciebat Gundacrius, de qua tenebat alodos de Sancto Amanno. Martium2 faciebat Fulcherius, de qua tenebat ecclesiam de Noereit et ecclesiam de Lanciaco. Isti omnes cum comite ita custodiebant castellum quod in unaquaque nocte habebat intra vetus castrum v gaitas : unam super portam subtus castellulum, alteram super portam juxta mansionem Salomonis, tertiam supra murum juxta mansionem Gisleberti, et alie due tota nocte circuibant castellum. [...]

2. 1028, un mardi de juillet

9Reprise en fief d’Auriac (Haute-Garonne). Odalric et son frère Bernard, fils de Pons et d’Adalais, donnent à Aton [II, vicomte en Albigeois] le tiers de la moitié du castellum d’Auriac, qu’ils tenaient de leur père.

10Cartulaire des Trencavel, acte no 33, fol. 8 vo-9 (HGL, V, col. 387-388).

11De Auriacho.

12Magnus est titulus cessionis vel donationis in quo nemo potest actum largitatis inrumpere. Ob hoc igitur in Dei nomine, ego Odalricus et frater meus Bernardus filii Poncioni et filii Aladaiz cedimus et donamus aliquem hominem nomine Atonem filium Gauciane et ad filios ejus ad quos Ato deptaverit terciam partem ad alodem de illa medietate de illo castello de Auriago quam nos ibi habemus et possidemus quam pater noster Poncius ibi nobis laxavit et de ipsa forcia que hodie ibi est et in antea facta erit, terciam partem de tota medietate quam nos habemus ibi totum et ab integrum cum bona voluntate tibi Ato sicut superius scriptum est cedimus et donamus ut ab hodierno die in antea teneas, habeas et possideas tuisque filiis derelinquis sine ullo contradicente. Signum Odalrico et fratre suo Bernardo qui cartam istam scribere rogaverunt et manibus firmaverunt et firmare fecerunt. Facta carta donatione infra anno moxxviiio ab Incarnatione Christi, regnante Rodberto rege, mense julio, feria iiia. Signum Gilaberto. Signum Amelio fratre suo. Signum Isarno. Signum Gausberto.

3. 1058, 5 septembre

13Convenientia entre Ramon Berenguer Ier, comte de Barcelone, Almodis, comtesse de Barcelone, et Ermengol III, comte d’Urgell. Ermengol promet d’aider le comte et la comtesse dans la guerre qu’ils mènent contre al-Muqtadir, duc de Saragosse, et de fournir le tiers des contingents engagés. S’ils arrivent à conquérir des châteaux ou des terres, le comte et la comtesse en auront les deux tiers et Ermengol le tiers. S’ils décident de construire un nouveau château sur la roca qui est devant le château de Purroi, ils le feront par moitié et y déplaceront les habitants de Purroi et de Pilza. Ils partageront tous les droits par moitié. Ils feront un accord pour désigner les castlans. S’ils n’arrivent pas à un accord, chacun désignera les siens pour sa moitié. S’ils ne construisent pas ce nouveau château, les partages antérieurs resteront valables : deux tiers – un tiers sur Purroi, et Pilza restera entièrement à Ermengol. Quand ils parviendront à faire la paix avec al-Muqtadir, ils partageront le butin deux tiers – un tiers. S’ils arrivent à augmenter les parias, elles augmenteront dans les mêmes proportions pour Ermengol, en respectant les répartitions antérieures.

14Gaspar Feliu et Josep Maria Salrach, Els pergamins de l’Arxiu comtal de Barcelona de Ramon Borell a Ramon Berenguer I (981-1076), Fundació Noguera, Barcelone, 1999, vol. II, no 528, p. 971-973.

15In nomine Domini. Hec est convenientia que est facta inter domnum Remundum, comitem Barchinonensem, et Adalmodis comitissa, et domnum Ermengaudum, comitem Urgellensem. Convenit Ermengaudo comite predicto ad suprascriptum comitem Remundum et Adalmodem comitissam ut de ista hora in antea non abeat cum Alhagib nec pacem nec treuvam nec ullam societatem qui pacem similet nec treuvvam, nec ille nec omo per eum, nec ullum nuncum non dirigat ei sine consilio et absolvimento de supradicto comite Remundo et de predicta Adalmodis comitissa. Et iterum convenit comiti Ermengaudo iamdicto quod adjuvet sine engann ad supradicto comite Remundo et ad prefata Adalmodis comitissa, cum ipsis et sine ipsis, de ipsa guerra quod modo abent cum Alhagib, ducem Cesaraugusta, et in illut adiutorium mittat prefatus comes Ermengaudus in ostes et cavalcadas quas supradicto comite Remundo et prefata comitissa Adalmodis fecerint de homines de eorum terras super Alhagib et super terras terciam partem. [...] Et si ad supradicto comite Ermengaudo aut ad suos homines dederit Deus de ista hora in antea de Alhagib de Zaragoza castros aut terras, abeant in eos et eas jamdicto comite Remundo et prescripta Adalmodis comitissa duas partes et comite Erengaudo esa terciam partem. Et in ipsos castros mittat Ermengaudus comes terciam partem de opera et de loger et de guarda que in eis fuerit necesse.

16Et si comite Ermengaudus voluerit hedificare ipsa rocha que est ante castro de Podio Rubeo, edificent eam insimul prefati comites et jamdicta comitissa per medietatem et mutent in ea cunctos homines de castro de Podio Rubeo et de castro Pilzano, et habeant ibi comite Remundo et comitissa ad Adalmodis, sive in terminis et pertinenciis de jamdictos castros ipsam medietatem, et altera medietas sit de predicto comite Ermengaudo cum medietatem de terminis et pertinenciis supradictis castri. Et de castellanos de ipso castro quod ibi edificaverint, aut concordent de eo insimul sine engann, aut comite Remundo et comitissa Adalmodis mittant castellanos in eorum medietatem et comite Ermengaudo in suam medietatem de ipso castro. Et si ipsa roca non edificaverint, abeant comite Remundo et comitissa Adalmodis duas partes in castro de Podio Rubeo cum duas partes de suis terminis et pertinenciis, et comite Ermengaudo habeat castrum Pilzano cum terminis et pertineciis suis et abeat in castrum Podio Rubeo terciam partem cum suis terminis et pertinenciis.

17Et quando fecerint pacem supradictos comites et iamdicta comitissa cum Ahalgib, de illut avere mobile qui exierit eis per pacem de Alhagib, sine eorum parias, abeant duas partes comite Remundo et comitissa Adalmodis et terciam partem Ermengaudo comite. Et si adscrescerint eis parias de Alhagib, quomodo adscrescerint ad comite Remundo et ad comitissa Adalmodis, secundum quod de eo solent accipere parias, ita faciant quod eo modo adcrescat paria de Alhagib ad comite Ermengaudo, secundum ecciam quod solet eam accipere de Alhagib.

18[Suivent les clauses de l’engagement du comte et de la comtesse de Barcelone qui s’expriment en termes identiques et symétriques de ceux du comte d’Urgell.]

4. vers 1059, 13 mars

19Partage du castellum du Pouget par moitié entre les fils de ses deux lits par Geronde.

20A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 482, p. 667.

21In nomine Domini. Ego Gerondes, filie Adveniae, facio hanc cartam divisionalem inter filios meos quos habeo de hoc marito meo Raimundo et inter eos quos habui de altero marito nomine Petro, ut si non voluerint priores concordare cum istis de illo dono quod feci eis de castello quod dicitur Pojetus per medietatem inter se sine enganno, dono omnem honorem meum qui extra muros et portam castelli est, tam in alodio quam in fevo, quod michi contingit ex parentibus meis, filiis eis quos modo habeo et habebo de hoc marito nomine Raimundo. Et jam ipsi Raimundo dono predictum honorem et filiis meis in vita mea et post mortem meam. Facta est carta divisionalis III idus marcii, regnante Aianrico rege et filio ejus Philippo. [...]

5. 1064, 8 février

22Placitum entre Raimond [Guifred], comte de Cerdagne et sa femme Adèle, d’une part, et les hommes de Mérens (Ariège), d’autre part. Ils promettent d’être fidèles au comte pour la villa de Mérens, pour les cens et pour les services. Si quelqu’un s’en emparait, ils fourniraient l’aide aux comte et comtesse. Le comte promet en contrepartie de ne pas augmenter les cens et de conserver les bons usages, et exempte les hommes de Mérens de la leude qu’ils payaient en Cerdagne.

23Serment de fidélité au comte et à la comtesse, pour la villa de Mérens, souscrit par huit hommes, avec le consentement, l’accord et le conseil de tous les hommes de la villa.

24Barcelone, ACA, Real Cancillería, Registros, Liber Feudorum Cerritanie, no 60 et 61, fol. 13 ; éd. : Francisco Miquel Rosell, Liber Feudorum Maior, Cartulario real que se conserva en el Archivo de la Corona de Aragón, C.S.I.C., Barcelona, 1945-1957, no 591 et 592, t. 2, p. 96-97.

2560 [591] : Transactio facta inter dominum Raimundum comitem Cerritananie et homines villae de Merengs quod semper servarent ei fidelitatem super eadem villa et ejus censibus ac serviciis.

26Hic est brevis de placitum quod Raimundus, comes Cerritanie, et Adala, comitissa, habuerunt cum omnes homines de Merengs seu de predicta villa cum ejus pertinenciis. In primis faciunt placitum vel convenienciam omnes homines de predicta villa de Merengs cum Raimundo comite et cum uxore sua Adala, comitissa, ut omni tempore sint eis fideles de predicta villa cum suis pertinenciis et suis adiacenciis, et de omnes censos atque serviciis que ex predicta villa exierint retro tempore usque hodie ad seniorem qui predictam villam tenuit, sicut debet homo esse seniori suo, et ita donent ei omnem censum vel servicium ad jamdictos comites vel comitissam. Et si quis eis tollere aut contendere voluerit predictam villam Merengs aut de predicta villa Merengs seu de predictum censum atque servicium, ut omnes homines de predicta villa adjutores sint ad jamdictos comitem vel comitissam hoc ad habere et tenere et deffendere ad illorum opus per fidem rectam sine engan de jamdictos comitem et comitissam quomodo melius potuerint. Et sint eis adjutores super omnes inimicos illorum sicut melius potuerint, omni tempore, et ut similiter ita faciant et adimpleant predicti homines de jamdicta villa de Merengs, sicut supra dictum est, omnem servicium et conventum ad filium comitis et comitissam cui ipsi dederint comes et comitissa jamdictam villam de Merengs. Et predictus comes et comitissa faciunt placitum et conventum cum omnes homines de iamdicta villa de Merengs qui supradictum placitum eis et conventum tenurerint et adimpleverint omni tempore, ut eos retineant ad honorem et ut alium censum eis non adcrescant, nisi qualem decerunt retro tempore ad illorum seniorem, et ipsos bonos usaticos quod habuerunt retro tempore predicti comes de predicta villa non eos tollent. Et perdonant eis comes et comitissa eam leudam quod soliti erant dare in Cerritania. [...]

2761 [592] : Sacramento quod fecerunt homines ville de Merengs Raimundo comiti Cerritanie.

28Juro ego quod de ista hora in antea fidelis ero ad Raimundum comitem Cerritanie et ad uxorem ejus Adala comitissa sine fraude et ullo malo ingenio et sine ulla deceptione et sine engan per directam fidem et de predicta villa de Merengs et de jamdicta omnia sicut superius dictum est. Sig+ num Vitali. Sig+ num Bels. Sig+ num Iozfredi. Sig+ num Guifredi. Sig+ num Vila Nous. Sig+ num Seniofredi. Sig+ num Ermemir Bacho. Sig+ num Salomon. Nos qui supradictum juramus et adfirmamus cum consentimento et solvemento de omnes homines de villa de Merengs et cum eorum consilio. Actum est hoc vio idus fecruarii, in anno iiiio regni Philippi. Raimundus comes et Adala comitissa. Sig+ num Guillelmi. Sig+ num Henrici. Raimundus sacer qui et auctor.

6. 1052-1071

29Douze hommes de Bernard Guillem se recommandent à Ramon Berenguer Ier et à Almodis, comte et comtesse de Barcelone, et prêtent serment chacun pour un mois de garde du château de Palau (Palafrugell ou Palau-Sacosta).

30Gaspar Feliu et Josep Maria Salrach, Els pergamins de l’Arxiu comtal de Barcelona de Ramon Borell a Ramon Berenguer I (981-1076), Fundació Noguera, Barcelone, 1999, no 777, t. 3, p. 1326-1327.

31Hec est convenientia quam homines Bernardi Guilielmi, filii Guilielmi Seniofredi, faciunt Remundo comiti et domne Almodi comitisse, ut unusquisque guardet et teneat ipsum castrum de Palad unum mensem in anno usque ad istos tres annos qui sunt venturi. In primis Gaucbertus Mironis tenuerit predictum castrum istum primum mensem de mag, et Arnallus Dalmacii mensem junii, et Remundus Seniofredi mensem julii, et Bernardus Vitalis mensem augusti, et Guitardus Domnucii mensem septembrum, et Dalmacius Guilielmi mensem octobrium, et Guilielmus Tassi mensem novembrium, et Gaucefredus Guilaberti mensem decembrium, et Guilielmus Remundi mensem januarii, et Bonefilius Suniarii mensem februarii, et Berengarius Remundi mensem marcii, et Oliba Fredul mensem aprilii. Et isti supradicti omines conveniunt iam dicto comiti et comitisse ut si unus de supradictis hominibus obierit, mitant alium hominem in loco mortui ad voluntatem et consilium iam dicti comitis et comitisse. Et super hoc comendant se ad jam dictum comitem et comitissam et jurant eis fidelitatem, sine engan, de predicto castro de Palad, ut unusquisque supradictus donet potestatem ad jam dictum comitem et comitissa aud ad illos homines aut quos comes et comitissa predicti mandaverint, sine engan, per quantas vices jam dicti comes et comitissa, aut sui fidelissimi nuncii par mandatum eorum, requisierint ipsam potestatem ad unumquemque de eis. Et isti supradicti conveniunt jam dicto comiti et comitisse ut non facient guerram nec malum de predicto castro de Palad, nec dimitant facere ad illos homines quas ibi tenuerint, sine licentia et voluntate iam dicti comiti et comitisse, si non viderint ipsum malum quod homo fecerit in ipsa onore de predicto castro Palad quando unusquisque suprascriptus tenuerit ipsum castrum, presentibus oculis.

7. 1086

32Donation des deux tiers de la seigneurie d’Ouanne (Yonne) par Geoffroy à la Charité-sur-Loire.

33Archives départementales de la Côte-d’Or, liasse B 11640 ; édité par Jean Richard, « Origines féodales. Les Chalon, les Vergy et la Puisaye d’après une charte du XIe siècle », Annales de Bourgogne, 1946, p. 117-119.

34Ego Gaufredus, dominus de Aona, post donum quod feci monachiis de Caritate per manum domini mei Roberti, venerabilis Autissiodorensium episcopi, de ecclesia de Aona et de rebus ad eam pertinentibus, sicut de eodem facta dono carta continet, testibus et sigilli ipsius episcopi impressione munita, bonum michi visum fuit bonis bona superaddere, dedisse supradictis monachis duas partes curie de Aona, sicut in circuitu vadit ripa fossati exterius. Sunt autem separate due ille partes ejusdem curie a tercia parte sororis mei sicut arresta muri ecclesie tendit usque ad exteriorem fossati ripam, que arresta intrantibus ad occidentalem portam ejusdem ecclesie a sinistris habetur. In alia vero parte dividitur par pilerium quod intrantibus per meredianam ecclesie portam a dextris habetur, intendens ulmo quod est ante furnum, quem furnum eciam prefatis monachis dedi. Do quoque eis duas partes terre sicut vadit chiminus et bercium molendini usque ad Fontem Girbaldi sicut pressorium dividit terram meam a terra sororis mee et semita dirigitur ad Bunionem ; sed et pressorium do eis cum suis consuetudinibus. Do eis eciam terram a racioni decem bonnarium ad omnes tocius amisaciones que terra euntibus de Virilgli Aona a sinistris habetur, euntibus vero de Vitria in chiminum de Cona a dextris habetur sicut vadit idem chiminus ; et totam Ordeaceam vallem et costam proximi montis et de monte quantum sufficiat. Item do eis quatuor arpenta terre ad plantandam vineam in monte Bovonis, absque aliqua consuetudine vel censu, et quatuor arpenta prati. Item do eis molendinum de Aona cum omni insula sicut a salicto includitur, ad scaunum faciendum. Do eis eciam mediam partem molendini de Fossa cum omni censu. Do eis et pasturacionem omnem omnium boscorum meorum ad usus porcorum, quot habuerunt ipsi et servientes eorum. Do quoque eis usuarium aque et pasture omniumque boscorum meorum tam ipsis quam terre eorum incolis ad omne opus concedo. Item do eis omnes consuetudines et justicias in tota terra quam illis habendam denominatam, id est bannum et infracturam, raptum et incendium, furtum et ratonem et bataliam tam hominum ibidem commanentium quam exterorum seu meorum gagia duelli dancium absque ulla retencione; in curia vero mea suum gagium suorumque hominum habeant. Do eis preterea duas partes mercati cum redditibus et justicia apud homines in terra eorum habentes. Nunquam ego vel mei hospitabimus nec credentiam vel torturam ibidem faciemus. Si quil michi vel meis forisfeceant ipsi vel famuli aut accole terre eorum, priori de Aona clamore illato, si forifactum tale fuerit, judicio ipsius prioris duos solidos vel nummos accipiam; ipse vel mei plus autem omnino non accipiemus, eciam si sexaginta solidorum aut multo plus forifactum fuerit. Rogo preterea Henricum et sororem meam ut hoc laudent. [...]

8. 1055-1098

35Serment de fidélité des hommes de la vallée d’Aneu (comté de Pallars, Espagne) à Ramon V et à Valença, comte et comtesse de Pallars Jussà, et à leurs enfants, avec promesse de fidélité pour la justice que le comte exerce dans la terre d’Aneu (en amont du castrum de Gilareny) et pour son droit. Si quelqu’un s’en emparait, ils lui promettent leur aide.

36Gaspar Feliu et Josep Maria Salrach, Els pergamins de l’Arxiu comtal de Barcelona de Ramon Borell a Ramon Berenguer I (981-1076), Fundació Noguera, Barcelone, 1999, vol. III, no 945, p. 1508.

37Juramus nos omines d’Anaui ad vos domno Raimundo comitet, filio Ermesen comitessa, ad vestra uxore Valenca comitessa et ad vestros filios quod vobis donaveritis ipsa terra de Anaui de ipsum castrum de Gilaren in amont, vel in alios suos terminos, de ista ora in antea fideles erimus ad vos suprascriptos per directa fide, sine vestro engano, de ipsa vestra justitia quot abuit Raimundus comitet et Gilelmo comite, quod usum abuit in ista terra d’Anaui, de ipsum vestrum directum ad vos suprascriptos non vos tollerimus nec tollere lo vos faremus. Et si est omo vel omines qui vos tollere voluerit, adjutores vos erimus sine vestro ingano.

9. 1101 (n. st.), jeudi 14 mars

38Reprise en fief de Bernis (Gard). Pierre Bernard de Calmis, Guilhem Bernard et Bernard, frères, fils d’Emeroze, et Pierre de Bernis et Guilhem son frère fils d’Antonia, et Pierre Rostaing, Guilhem Rostaing et Meno, frères, fils de Belieldis donnent en alleu le castellum de Bernis à Bernard Aton [IV], vicomte de Nîmes, à sa femme Cecilia et à leurs enfants. Le vicomte ne pourra donner, vendre ni impignorer le castellum si ce n’est à ses successeurs qui seront vicomtes de Nîmes. Le vicomte rend le castellum en fief.

39Cartulaire des Trencavel, acte no 565, fol. 220 v.

40De donatione.

41Carta donationis quam fecit Petrus Bernardi de Calmis et Gillelmus Bernardi et Bernardus fratres sui filii Emeroze et Petrus de Berniscis et Gillelmus frater suus filii de Antonia et Petrus Rostagni et Guillelmus Rostagni et Meno fratres sui filii Belieldis ad Bernardum Atonem vicecomitem Nemauselem filium Ermeniardis et ad Ceciliam uxorem suam et ad infantes suos. Supradictus enim Petrus Bernardi et fratres sui et Petrus de Berniscis et Gillelmus frater suus et Petrus Rostagni et fratres sui donaverunt ad alodem ipsum castellum de Berniscis, scilicet quantum infra extremos vallatos habebant vel eis advenire debebat ad Bernardum Atonem vicecomitem et ad uxorem suam et ad infantos suos. In tali convenientia ut jamdictus vicecomes posse non habeat suprascriptum castellum alicui dare neque vendere neque inpignorare nisi filio suo vel filie vel alicui de successoribus suis qui vicecomes Nemausensis erit. Postea vero ista supranominatis donatoribus donavit supradictus vicecomes ipsum castellum ad fevum et ad totos honores. Facta carta ista et donatio ii idus marcii, feria va, anno ab Incarnatione moco, presentibus Raimundo Decano de Poscheirias et Rainerio fratre suo et Udalardo de Ponciano et Sicardo Bocafreve et Petro de Sabrano. Stephanus scripsit.

10. vers 1117

42Litige entre Gaucelin de Pierre-Buffière et Adémar, vicomte de Limoges, au sujet de la tour de Pierre-Buffière.

43Geoffroy du Breuil, prieur de Vigeois, Chronique, c. 45 ; éd. : Recueil des Historiens des Gaules et de la France, t. 12, p. 433 (datation proposée par Christian Rémy, Seigneuries et châteaux-forts en Limousin. 1. Le temps du castrum, Xe-XIVe siècles, Limoges, 2006, p. 64).

44c. 45. Gaucelinus de Petra Bufferia, filius Petri, de turre sua Ademaro vicecomiti Lemovicensi vim faciebat. Unde factum est a fautoribus vicecomitis in manso qui dicitur a Las-lebras ut idem Gaucelinus potius includeretur et caperetur quam aciei permitteretur interficere ; et per annum apud castrum de Segur eum in vinculis tenuit. Anno transacto, amici amborum de pace tractaverunt. Venerunt ambo in sepulchro S. Martialis et, praesente Eustorgio episcopo et abbate Amblardo, in conspectu innumerabilium virorum juravit alter alterum fidelitatem. Gaucelinus debet turrim sex menses tenere unoquoque anno, Geraldus et Iterius Renar filius ejus tres menses, Seguinus et Guido filii Geraldi de Turribus tres menses. Hi omnes debent reddere vicecomiti turrem ipseque postmodum restituere eis sine fraude. Hanc fidelitatem juraverunt vicecomiti et ipse illis ; ipsique inter se, sicut legitimi participes, redditionem turris secundum menses et annos sine controversia juxta id quod scriptum est supra corpus Apostoli juraverunt. Praeter hos centum milites ex parte vicecomitis et centum ex parte aliorum ut pactum firmum maneret eodem ordine juravere. Charta de pacto per alphabetum scripta et partita est : harum una apud S. Martialem servata est, aliam habuit Gaucelinus.

45c. 47. Vicecomes Lemovicensis Ademarus, dum rediret peregrinus de Anicio, peracta Assumptione sanctissime Virginis, captus ab Ebolo vicecomite Ventadorensi, carceri mancipatus est. Hoc autem faciebat Ebolus causa Gaucelini de Petra Bufferia nepotis suis, quem Ademarus ceperat olim. [...]

11. vers 1120

46Serment de 485 hommes de Carcassonne au comte de Barcelone, Ramon Berenguer III. Ils lui promettent leur aide pour son corps, ses membres, ses honneurs de Carcassès et de Razès. Ils font une alliance offensive contre le vicomte de Béziers [Bernard Aton IV, seigneur de Carcassonne].

47Francisco Miquel Rosell, Liber Feudorum Maior, Cartulario real que se conserva en el Archivo de la Corona de Aragón, C.S.I.C., Barcelona, 1945-1957, no 832, t. II, p. 316-319.

48Juramus nos, tui homines de Carcassona, tibi Raimundo comiti Barchinonensi, qui fuisti filius Mahaltis, quod ab ista hora in antea, fideles adiutores erimus tibi et filiis tuis per fidem rectam sine engan de corpore tuo et de membris tuis et de omni honore quem hodie habes velin antea deo adiuvante adquisieris, et de Carcassona et de Carcasses et de Redas et de omnibus eorum terminis et de omnibus illorum fortitudinibus que ibi hodie facte sunt et in antea facte erunt. Et erimus tibi fideles adjutores et deffensores contra vicecomitem Biterrensem et uxorem ejus et filios et contre cunctos homines et feminas qui tibi vel tuis ipsum honorem vel de ipsis honoribus aliquid tollere voluerint. Et faciemus guerram illis, cum vobis et sine vobis, et cum illis non habebimus pacem neque treguam sine consilio tuo ad tuum dampnum. Sicut superius scriptum est, si o tenre et o atenre tibi vel tuis per directam fidem sine engan, per Deum et hac sancta. Ameli de Carcassona. Amicus Raimundus de Salvadan. Petrus de Vitrag [etc. la liste comprend en tout 485 noms].

12. vers 1124

49Accord entre les pairs de Montferrier, au nombre de six. Il se promettent mutuellement d’édifier leur part de tour et de mur du castrum. S’ils ne le faisaient pas dans le délai indiqué, des otages désignés devraient se rendre à Montpellier, au pouvoir de Guilhem VI.

50A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 323, p. 512.

51Petrus Guillelmi et Raimundus Arberti et Petrus Poncii et Ugo de Monferrer et Guillelmus de Monferrer et Bernardus Berengarii, isti prescripti sunt pares de castello de Monteferrario. Quorum unusquisque debet claudere et edificare partem sibi pertinentem de turre et de muris ipsius castelli. Et hoc debet fieri usque ad festum sancti Michaelis, per fidem et sine enganno. Quod si tunc factum non fuerit, habet plevitum ostaticum Petrus Guillelmi per partem suam cum duobus militibus, videlicet Raimundo d’Arzaz et Poncio de Podioabun, quod tornent in Montepessulano in potestate Guillelmi Montispessulani. Similiter Raimundus Arberti per partem suam pluvivit ostaticum cum duobus militibus, videlicet Bernardo Raimundi et Raimundo Folcherii, per eandem convenientiam. Petrus Poncii per partem suam fecit similiter, per eandem convenientiam, cum duobus militibus, videlicet Guillelmo Raimundi et Petro de Laured. Ugo de Monteferrario per partem suam fecit similiter, per eandem convenientiam, cum uno milite, videlicet Petro de Sorregueiras. Guillelmus de Monferrer per partem suam fecit similiter per eandem convenientiam, cum uno milite, videlicet Poncio Berengarii. Bernardus Berengarii per partem suam fecit similiter, per eandem convenientiam, cum uno milite, videlicet Geraldo d’Omelaz.

13. 1125

52Serment des châtelains de Carcassonne à Bernard Aton [IV], vicomte, à sa femme et à ses fils.

53Cartulaire des Trencavel, acte no 271, fol. 88-88 vo (HGL, V, col. 924-925, XI).

54De Carcassona.

55Anno dominice Incarnationis mocoxxxvio, ii nonas aprilis, regnante Lodovico rege, fuit factum sacramentale hoc cum quo juraverunt omnes chatalani Carcassone Bernardo Atoni vicecomiti uxorique ac filiis eorum quorum castlanorum nomina subterius sic scripta habentur. De ista hora in antea juro ego Bernardus de Caneto vobis senioribus meis Bernardo Atoni vicecomiti et uxori vestre Cecilie et filiis ejus Rogerio et Raimundo atque Bernardo vitam et membra vestra que in corporibus vestris se tenent, et juro vobis fidelitatem, et juro vobis civitatem Carcassonam cum ipsis forteziis que hodie sunt et in antea ibi facte erunt et cum totis suburbiis illius que non tollam vobis illam neque aliquid de ea nec homo nec femina, nec homines nec femine per meum consilium neque per meum ingenium, et si homo vel femina, homines vel femine illam aut aliquid de ea vobis abstulerunt, cum illo aut cum illa aut cum illis, finem nec societatem non habuero ad ullum vestrum dampnum, et fidelis ac rectus adjutor fuero vobis pro posse meo sine vestro inganno, et si eam recuperare potuero, in vestra potestate reddidero sine lucro et sine vestra deceptione et sine redemptione vestri termenis et honoris, et insequenti illud sacramentum vobis tenuero omnibus diebus vite vestre sine deceptione vestra. Sicut superius scriptum est, sic totum vobis tenuero et attendero recta fide sine inganno per Deum et haec sancta.

56Per eandem convenientiam juraverunt Willelmus comes et Nichola et Bernardus Pelapol et fratres ejus Raimundus Pelapol et Arnaldus Pelapol et Petrus Pelapol et Bernardus de Tresmals et Amorosus et Willelmus Calveti et Petrus de Laurano et Arnaldus frater ejus et Bernardus Poncii de Aqua Viva et Willelmus Rogerii de Aragono et Rogerius de ipso Podio et Petrus de Gualengs.

14. vers 1125

57Serment de tous les hommes de Carcassonne à Bernard Aton [IV], vicomte, à sa femme et à ses fils.

58Cartulaire des Trencavel, no 377, fol. 137 (HGL, V, col. 804, avec la date « vers 1107 »).

59De Carcassona.

60Nos toti homines Carcassone, milites, burgenses et universus alius populus, cives et suburbani facimus fidelitatem rectam et firmam tibi nostro seniori Bernardo Atonis vicecomiti et uxori tue Cecilie vicecomitisse et filiis vestris, sicut in ista carta scriptum est. Juramus itaque vobis quod de ista hora in antea non decipiemus vos de vita vestra neque de membris vestris corporibus vestris pertinentibus, neque de civitate vestra Carcassona, neque de turribus, neque de ipsis forciis que ibi hodie sunt et in antea facte erunt, non vobis illam tollemus nec inde aliquid tollemus, neque nos neque ullus homo aut femina aut ulli homines aut femine per nostrum ingenium neque per nostrum consilium, et si fuerit homo vel homines, femina vel femine qui vobis eam tollant vel inde vos tollant, cum eo vel cum eis finem vel societatem non habuerimus ad vestrum dampnum, et recti adjutores atque fideles vobis erimus, usque eam recuperatam habeatis, et insequenti istud sacramentum vobis tenebimus omni vita nostra recta fide sine inganno. Sicut hic scriptum est, sic totum vobis predictis tenebimus et adtenderimus recta fide sine inganno per Deum et hec sancta.

15. 1128, janvier

61Assalit de Brissac, sa femme et leurs cinq enfants reconnaissent à Guilhem d’Aumelas qu’il détient l’alleu du tiers du castrum du Pouget, hors la motte supérieure. Cette part avait été délimitée spatialement par Guilhem V.

62A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 524, p. 703.

63Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Assalitus de Breissacho et ego Alazais ejus uxor, que sum vocata filia Hugonis Petri, et nos qui sumus eorum liberi, videlicet Petrus Sicardi, Poncius de Agone, Assalitus, Fredols, Bertrandus, nos omnes scimus et vere recognoscimus esse proprium alodium Guillelmi de Omellacio, scilicet terciam partem tocius castri de Pojeto, extra motam superiorem, sicut fuit determinatum quondam Guillelmo Montispessulani, patri ipsius Guillelmi de Omellacio. Quod alodium confrontatur ex una parte cum solario Berengarii de Monte Olivo, ex alia vero parte cum mansionibus quas tenet Deodatus Toquetus, sicut ascendit recta linea usque ad motam superiorem prenominatam. [...]

16. [1100-1129]

64Serment pour Arifat (Tarn). Arnaud Bernard d’Arifat, fils de Rengarde, et son fils Raimond, fils d’Argentella, prêtent serment de sécurité et de fidélité à Bernard Aton [IV], vicomte, et à Cecilia sa femme et à leurs enfants, pour le castel d’Arifat. Ont aussi juré Pierre Ermengaud et W. son frère. Leur serment est garanti par le serment de dix-neuf hommes d’Arifat, qui ont juré à la demande des seigneurs du castel, Ugo Ermengaud de Paulin, Fredelon de Montredon, Arnaud Bernard et son fils.

65Cartulaire des Trencavel, acte no 134, fol. 43 vo-44 (HGL, V, col. 837-838, VI).

66De fidelitate.

67Breu de sacrament que a fait Arnalds Bernard d’Arifat lo filz de Rengard et Raimundus filius ejus et filius Argentelle a Bernard Ato lo vescomte et Cecilie uxori sue et infantibus eorum. Arnalds Bernard et Raimun sos filius au jurada al vescomte et Cecilie uxori sue et infantibus eorum lor vida e lor membra e lor castels aizo lor tenrau per totz tans. Et au lor jurat lo castel d’Arifat, las forzas que i so ni adenant i serau que no. l li tolan, e que. l lor redon per somonimentz que. l lor ne faran per lor o per lor messages, e se es om o femna qui lor tolla ne lor ne tola ver e fidel ajutori lor en serau senes engan e senes lucre d’aver tro cobrat l’aion. Aquest sacrament del castel d’Arifat lor tenren e lor atendran, tro li senior d’Arifat jurat l’aron per ben e per fe senes engan, aqueil que nominativat son per laudament de Bernard de Miraval e de Guido Pelapol, per qual covenenza Arnald Bernard e Raimund sos filz o an jurat, et o a jurat Peire Ermengaus et W. frater ejus, e sez se el l’en enganavon, lor ne portarion bona fe, e Peire Amels, e W. Amels, e Pelecz de Sanc Germer e Sicards sos fraire, e W. Sobiras e Arnald sos fraire e Raimun Sobiras lor fraire, e Amels Auriols e Isarnus sos fils, e Raolf, e Raimun de Rocega e W. At sos fraire, e Eschafres Peire Ermengaus, e Isarns Sobiras, e Bernard Moissetz non o an jurat anne mandat lo vescomte e sa moller e sos enfanz metre enlor e que. l lor daunz no sia. Aquest sacrament au fait home d’Arifat al vescomte e a sa moller e a sos enfanz per mandament des seniors del castel de Ugo Ermengau de Paulin et de Fredolon de Mont Redon e Arnald Bernard e de so fil.

17. vers 1129

68Serment de fidélité prêté à Bernard Aton V, vicomte de Nîmes-Agde, pour le castellum de Calvisson (Gard), souscrit par une première liste de 11 noms, puis par une seconde de 123 noms.

69Paris, AN, J 329, 38 ; publication très partielle : Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 1, Plon, Paris, 1863, t. 1, no 62, p. 46.

70Ego [blanc de quelques centimètres] juro super iiiior euvangelia tibi domino meo Bernardo Atoni Nemausensi et Agathensi vicecomiti quod te non capiam nec interficiam, nec aliquis homo vel femina mea arte vel ingenio vel consilio. Et si aliquis homo vel femina te capere vel interficere vellet, defendam te pro posse meo et omnibus viribus meis. Et si aliquo modo mortem vel captionem tuam scirem vel agnoscerem, quam citius potero tibi notificabo. Hoc idem et eodem modo juro eis qui ex parte tua in castro Calvitionis permanserit vel amore tui vel tua utilitate in castro venerint. Juro etiam tibi supradictum castellum me defendire et custodire. Et si aliquis homo vel femina esset qui eum tibi auferre vellet vel ex eo auferre, ab eo vel ab ea proposse meo et ominbus viribus meis defenderem et custodirem. Et si scirem quod homo vel femina tibi auferre vellet, quam totius possem tibi notificarem et in omnibus et per omnia tibi domino meo et supradictis tactis sacrosanctis euvangeliis fidelitatem promitto, sicut homo domino suo promittere potest. Omnes isti qui sunt subscripti juraverunt idem et eodem modo et proiserunt fidelitatem scilicet : W. de Calvitione, Bernardus de Anglata, W. Poncius, Raimundus de Calvitione, W. de Clarenciaco, R. de Samsun, Bernardus Lurdus, W. de Coirano, Stephanus de Bidillano, Poncius Guillelmus, Bertrnadus de Calvitione.

71[ici, saut d’une ligne sur le parchemin, puis reprise de la liste] Bastonus, Poncius Rainardus, etc. [123 noms]

18. 1131

72Jugement en présence de Guillaume, comte de Poitou, duc d’Aquitaine, à Saint-Jean-d’Angely, sur un litige entre le prieuré de Saint-Georges d’Oléron (dépendant de la Trinité de Vendôme) et les quatre coseigneurs du château d’Oléron à propos de la possession de rivages.

73Paul Marchegay, « Documents inédits sur la Saintonge et l’Aunis du XIIe au XVIIe siècle », Archives historiques de la Saintonge et de l’Aunis, vol. V, 1878, doc. I, p. 17.

74In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Willelmus, Dei gracia comes et dux Aquitanorum, notum fieri volo tam praesentibus quam futuris quod Vulgrinus comes Engolismensis et Gofridus de Tefaugia vicecomes Toarcensis et Girardus de Didona et Gumbaudus de Morniaco, qui pariter in castello Oleronis dominabantur, calumpniari solebant rivagium terrae Sancti Georgii de Olerone quod proprium erat Vindocinonsium monachorum ac diu tenuerant solutum ac quietum. Quam calumpniam cum nequaquam pro Deo amore emendare vel relinquere voluissent, prior Sancti Georgii, Bernardus nomine, me adiit et mihi super hac re clamorem fecit. Quo audito, praecepi ut in nativitate sancti Johannis Baptistae apud Angeliacum, calumniatores illi et monachi Vindocinenses convenientes coram me adessent, ibique singuli de praedicto rivagio quod justum foret acciperent. Convenerunt itaque loco dieque statutis in curia mea Wulgrinus comes Engolismensis, Gifardus de Didona, Gumbaudus de Morniaco, Andreas Cotinus, praepositus vicecomitis Toarcensis qui ex praecepto ipsius vicecomitis affuit, et tres de Vindocinensibus monachis, Bernardus prior Santi Georgii, Maino et Constantinus. Ibique dictis ab utraque parte querelis, adjudicatum est predictum rivagium monachis sanctae trinitatis de Vindocino solutum et quietum remanere debere. [...]

19. 1132, avril

75Reprise en fief de trois mois du castellum du Pouget (Hérault) par Adalais, veuve de Guilhem Assalit, de Guilhem VI de Montpellier. Serment d’Adalais et de son fils, Petrus Sicardi.

76A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 489,490, 491, p. 672-674.

77[490] In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Sit notum omnibus hominibus quod ego Adalais que fui uxo Guillelmi Assaliti, bono animo bonaque fide, dono et titulo perfecte donationis trado tibi Guillelmo de Montepessulano domino et infantibus tuis et posteritate tue, videlicet illi vel illis qui de Montepessulano domini vel domine fuerint, scilicet iii menses quos annuatim per alodium in castro de Pogeto cum toto alio alodio quod ego habeo in suo terminio, cum omnibus ad se pertinentibus et que pertinere debent, sicut umquam ego et mei antecessores illus melius habuimus et tenuimus et visi sumus habere atque possidere.

78Item sciendum est quod ego ipse Guillelmus Montispessulani reddo tibi Adalis predicte ad feudum et ad servicium et per homenesc quod tu michi inde facis, et ideo etiam quod tu tuisque successores qui istud castrum habebunt michi et meis, qui domini vel domine erunt de Montepessulano, illud jurent sine enganno et sin malo ingenio ad meum meorumque comodum. [...] [489] Ego Adalais que fui uxor Guillelmi Assaliti, sine omni malo ingenio et sine inganno, juro tibi Guillelmo de Monte Pessulano domino, filio Hermessendis, videlicet iii menses de castello de Pogeto per unumquemque annum et omnem forciam et forcias que nunc ibi sunt et in antea fuerint, cum omnibus ad se pertinentibus et que pertinere debent et ut ego nec homo nec femina per me non te tolla, ni t’en tolla mea arte nec meo consilio nec meo ope. [...]

79[491] Ego Petrus Sicardi, filius Adalais, sine omni malo ingenio et sine enganno, juro tibi Guillelmo de Monte Pessulano domino, filio Hermessendis, videlicet iii menses de castello de Pogeto per unumquemque annum et omnem forciam et forcias que nunc ibi sunt et in antea fuerint. [...]

20. 1130-1144

80Serment de Guiraud de Peyre et de Richard à Berenguer Ramon, comte de Provence, pour les castra de Grèzes, Baldassé, Montrodat, Moriès et Marchastel. Ils ne contrôlent Moriès que deux mois (janvier et février), mais s’engagent aussi pour une autre part de coseigneurie de deux mois (mars et juin) ; même chose pour Marchastel qu’ils ne contrôlent que trois mois (février, mars, avril), mais s’engagent aussi pour novembre, décembre et janvier.

81Clovis Brunel, Les plus anciennes chartes en langue provençale. Recueil des pièces originales antérieures au XIIIe siècle, Paris, 1926 ; rééd : Slatkine Reprints, Genève, 1973, no 29, p. 32-33.

82Eu Guiraldz de Peira et eu Richard a te Berenguer Raimun lo castel de Greden, las forzas que isson e que faites i seran no. t tolrem ne no. l te vedarem ne no t’en decebrem [...]. E per atretal covenenza con aisi es sobrescriut del castel de Greden, per atretal covenenza o tenrem et o atendrem del castel de Baldasse ; e per atretal covenenza del castel de Montrodad ; e per atretal covenenza del castel de Moreirs dos mes genueir e febreir e. lz dos mes qued as en l’altra part marz e jun no. t tolrem ; e per atretal covenenza del castel de Maurcastel tres mes febreir e marz e abril et aquelz qued as ell’altra partenda noembre e dezembre e genuer no. t tolrem. Toto aissi t’o tenrem e t’o atendrem eu Giraldz de Peira et eu Ricardz per fe essas engan a te Berenguer Raimun.

21. [1re moitié du XIIe siècle]

83Serment de fidélité pour une partie du castel du Cailar (Gard), fait par Rainon, fils de Rocia, à son frère Guilhem Rainon, fils de Rocia. Il lui promet de ne pas s’allier avec quiconque aurait pris le castel, de l’aider à récupérer le castel et de lui rendre la potestas une fois le castel recouvré.

84Paris, AN, J 329, 35 ; publication très partielle : Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 1, Plon, Paris, 1863, no 49, p. 44.

85Da questa hora enant eu Raines fil de Rocia non decebrai te Guillelm Rainon fil de Rocia de la tua part del castel de Castlar, de las forzas que i sun ne ad enant faias i serant, nel ti tolrai ne ten tolrai, ni om ni femena ab mun consel, e se om o femena od omens o femenas lot tollian ne ten tollian, ab aquel ne ab aquella ne ab aquels ne ab aquellas, fin ni societad non auria for per lo castel a recobrar et aitoris ten serai per ma fe e sanz ton engan e quan recobrar lo podrai en ta postad lo tornarai sans logre e sans ta decepcion. Sicut superius scriptum est, si to renrai e to atendrai meun escient sans ton engan per est saiz.

86Hoc sacramentum viderunt Guillelm Iterius, Rostagnus Iterius, Petrus Frotardus, Raimundus Iatbaldus, Raimundus de Vizenobre, Guillelm de Castlar, Bernardus Petrus, Petrus de Castlar et alii multi.

22. 1145, 20 janvier

87Serments de fidélité réciproque entre deux groupes de coseigneurs de Boussagues (Hérault).

88Fidas, fille de Marie, et Pons du Vintrou, fils de Garsende, prêtent serment de fidélité à Jourdain de Prohencoux et à ses frères, fils d’Ermesende, pour le castellum de Boussagues. S’ils enfreignaient ce serment, ils abandonneraient toute leur part du castellum à [Raimond] Trencavel. Jourdain de Prohencoux et ses frères doivent tenir la tour du castellum pendant 4 mois (février, mars, avril et juin).

89Jourdain de Prohencoux, Raimond Jourdain et Pierre Bec, fils d’Ermesende, prêtent serment de fidélité à Fidas, fille de Marie, et Pons du Vintrou, fils de Garsende pour le castellum de Boussagues. S’ils enfreignaient ce serment, ils abandonneraient toute leur part du castellum à [Raimond] Trencavel. Fidas et les siens doivent tenir la tour du castellum pendant 8 mois (mai, juillet, août, septembre, octobre, novembre, décembre, janvier).

90Cartulaire des Trencavel, acte no 428, fol. 162 vo (HGL, V, col. 1065-1066, XI, incomplet), et no 447 (HGL, V, col. 1065, signalé en note).

91428. De Bociachas.

92De ista hora in antea ego Fidas filia Marie et ego Poncius de Vintron filius Garsendis non decebrem te Jordanum de Provencos, nec fratres tuos filios Ermensendis de castello de Bociagas, ni de forciis que modo ibi sunt et in antea ibi erunt, no. l vos tolrem ni vos en tolrem ni hom ni femna ni homes ni femnas per nostrum consilium ne per nostrum ingenium, et si homo o homines, femina o feminas ipsum castellum vos tolliunt ni us en tolliunt, cum illo ni cum illis ni cum illa finem ni societatem non habuerimus, et fideles adjutores vobis erimus sine vestro logre, donec illum recuperatum habeatis, et non vos penrem ni aucirem cum forifacto nec sine forifacto, ni de vestris membris non decebrem, ni hom ni homes ni femna ni femnas per nostrum consilium ni per nostrum ingenium, et si castellum predictum vos tolliam o vos prendriam o auciriam o de vestris membris decipiam, donamus et absolvimus et guirpimus Trencavello vicecomiti Biterris totam nostram partem predicti castelli et totum quantum ibi habemus et habere debemus. Sicut superius scriptum est, o tenrem et o atendrem omni tempore per hec sancta evangelia. Sit vero manifestum quod Jordanus de Provenchos et fratres sui debent tenere turrem predicti castelli per quatuor menses, februarii videlicet martii, aprilis et junii. Testes sunt hujus rei Trencavellus vicecomes, Poncius de Cauzio, Raimundus de Moreses, Petrus Sigarii de Biterris, Alamandus, Petrus Maigraa Maire, Gillelmus de Castlar, Guiraudus Segnorel. A Fidas et Poncius de Ventron rogatus Bernardus scripsit, xiiio kalendas februarii, anno Domini mocoxlvo.

93447. De Bociacas.

94De ista hora in antea ego Jordanus de Provenchos nec ego Raimundus Jordani nec ego Petrus Bec filius Ermensendis non decebrem te Fidas filiam Marie nec te Poncius de Vintron filium Garsendis de castello de Bociagas, ni de forciis que modo ibi sunt et in antea ibi fuerint, no los tolrem ni os en tolrem ni hom ni homes ni femna ni femnas per nostrum consilium nec per nostrum ingenium, et si homo o homines, femina o feminas ipsum castellum vos tolliunt ni us en tollion, cum illo ni cum illa ni cum illis finem ni societatem non habuerimus, et fideles adjutores vobis erimus sine vestro inganno et sine vestro logre, donec illum recuperatum habeatis, et non vos penrem ni aucirem cum forifacto nec sine forifacto, ni de vestris membris non decebrem, ni hom ni homes ni femna ni femnas per nostrum consilium ni per nostrum ingenium, et si castellum predictum vos tollian o vos prendrian o aucirian o de vestris membris decipian, donamus et absolvimus et guirpimus Trencavello vicecomiti Biterris totam nostram partem predicti castelli et totum quantum ibi habemus et habere debemus. Sicut superius scriptum est, o tenrem et o atendrem omni tempore per hec sancta evangelia. Sit vero manifestum quod Fidas et sui debent tenere turrem predicti castelli per viii menses madium videlicet et julium et augustum et septembrem et octobrem et novembrem et decembrem et januarium. Testes sunt hujus rei Trencavel vicecomes, Poncius de Caucio, Raimundus de Moreseti, Petrus Sigarii de Biterris, Alamandus, Petrus Magraire, Gillelmus de Castlar, Guiraldus Seniorel. A Jordano de Provenchos et a fratribus suis Raimundo Jordano et Petrus Bech rogatus Bernardus Sicfredi scripsit, xiii kalendas februarii, anno Domini mocoxlvo.

23. 1150, 8 janvier

95Gauzbert de Puylaurens est accusé par Pons de Dourgne d’avoir fait serment directement au vicomte pour le castrum de Puylaurens. Il est jugé par les boni homines du castrum de Puylaurens, qui le condamnent à annuler son serment et qui font brûler le parchemin.

96AN, J 321, no 2 ; Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 1, Plon, Paris, 1863, no 104, p. 64.

97Notum sit omnibus hominibus quod Gautbertus de Podio Laurentii juravit castrum de Podio Laurentii Roggerio de Beders, nesciente Poncio de Doria. Quod ut audivit Poncius, conquestus est de Gautberto et de Roggerio, et propter predictum juramentum vocavit Gautbertum in causa et guerivit Poncius ante predictum Gautbertum justo judicio proborum hominum predicti castri, videlicet Bernardi de Monteschiu et Arnaldi Malpel et Bernardi de Lermet et Bernardi Claisel et Arnaldi del Gua et Raimundi Geraldi et Poncius Audebaudi et aliorum quos isti ad hoc admiserunt scilicet Aimerici Guinfre et Guillelmi Matfre et Guilaberti de Castras et Elie. Justo judicio illorum ut prediximus, guerivit Poncius quatinus Gautbertus hoc sacramentum quod injuste fecerat absolvere sibi fecisset et sacramentale reddere sicque factum est quod Roggerius absolvit sacramentum predicti castri Gautberto jamdicto, et reddidit illi sacramentale, et Gautbertus judicio justo predictorum judicum reddidit hoc sacramentale Poncio de Doria et Isarno filio suo eorumque participibus. Quod sacramentale istis judicibus videntibus igni combustum fuit vi idus januarii, in domo Isarni de Foissag. Hujus rei sunt testes qui et judices. Hoc memoriale fuit scriptum a Guillelmo, anno ab Incarnatione Domini mo co xlo viiiio, idus januarii, luna vi, Lodoico regnante.

24. 1150, 8 juillet

98Les 21 coseigneurs des Arcs-sur-Argens (Var) reconnaissent à Ramon Berenguer II, comte de Provence (IV de Barcelone), le quart de la seigneurie des Arcs.

99Archives Départementales des Bouches-du-Rhône, B 278 (copie de 1154) ; transcription personnelle d’après le fac-simile reproduit par Elisabeth Sauze, Les Arcs sur Argens. Pages d’histoire d’un terroir provençal, Les Amis du Parage, Les Arcs sur Argens, 1993, p. 56.

100Hec est memoria de hoc quod habet comes in suum quartonem de Archos. Intus in ipso castro illas domos et estars de Ugo Gotard sunt de quarton de comite ; domos de Ponz Robald qui sunt in castro de quarton de comite ; domos de Pere de Flaiocs sunt de comite ; domos de Guillelm Francesc sunt de quarton de comite ; domos de Xabert sunt de quarton de comite ; domos de Arnal Pelicer et casal que est ante portam suam sunt de quarton de comite ; domos de Brun de la Valle et orto qui est foras in barrio sunt de quarton de comite ; domos de Pere Giral de Canduemi cum illo casal qui est ante suam portam sunt de quarton de comite ; totum hoc suprascriptum est in capud de ipso suprascripto castro in quarton de comite. Similiter in villa de Archos, Segoin cum suos estars et cum terras et vineas est in quarton de comite ; Ponz David, suos estars et terras et vineas ; Pere Arnalt cum suos estars et vineas ; Stephan David, suos estars et terras et vineas ; Garcin, suos estars et terras et vineas ; Lai, suos estars et terras et vineas ; illas domos qui se tenent cum illas de Stephan David habet eas Xabert et sunt de illo quarton ; illas domos qui fuerunt de Guillem Julian sunt de illo quarton ; uno casal qui est in la val est de quarton de comite ; illa domo ubi habitat Andrea Rascaz. Hec sunt terras de quarton de comite : illa ferragenal tenet Xabert ; in illos gaz illa peza rotunda que tenet Olivers ; illos gaz illa terra que tenent los Rossenc et una peza que ibi in los gaz tenet Ysoard ; et alia peza quod tenet Aicard al gaz de Sancti Martini ; illa peza quod tenet Arnal Brocher in lo Cong ; ad Gadet quod tenent una terra los Rossenc ; alia terra ad Salzes quod faciebant Guillem Ugo et sui nepotes ; in lo Cong la terra et pratum quod faciebat Guillem Xabert ; ad Ascanals uno campo de illas magas ; una terra que tenet Guillem Ugo et suos neptos ad campo rotundo. [...]

101Et laudamus nos omnes insimul heredes de Arcos comiti domino nostro quartam partem in ecclesiis, in aquis, in heremis, in defesis, in pascueriis et in omnibus aliis que ad dominum supradicti castri videntur pertinere. Signum Petrus Esquivi. Signum Bertrandi de Arcs. Signum Bonefacii de Arcs. Signum Petri Bertrandi fratris suo. Signum Raimundi Guinan. Signum Petri Guinan fratris suo. Signum Guillemi Raimundi de Targz Vaira. Signum Ugoni fratris suo. Signum Raimundi Gaibier. Signum Bertran fratris suo. Signum Petri Berengarii. Signum Guillemi fratris suo. Signum Aicard. Signum Ugo Gontarg. Signum Aicard. Signum Guillemi fratris suo. Signum Guillemi Ugo Ros. Signum Guillemi Folconi. Signum Raimundi Guillemi fratris suo. Signum Poncio Guillemi. Signum Reinal fratris suo. Nos simul suprascripti laudamus, difinimus Raimundo Berengarii comiti domino nostro hoc totum quod superius scriptum eum debere habere in castro prenotato recognovimus et ut in perpetuum habeat et teneat, si quid in his possidebamus, in suum jus et potestate ex nostra transponimus. Et hoc actum est in eodem castro, viiio idus julii, anno dominice incarnationis Co Lo post millesimum. Ego Andrea scriptor hanc cartam scripsi et hoc signum feci.

102Signum Nazalis qui hoc traslatum scripsit in urbe Iaca, ex mandato comitis, anno ab incarnato Dei filio mo co lo iiiio, regnante Lodoyco Franchorum rege anno xvii, in capite kalendarum aprilis.

25. 1150, 13 novembre

103Partage de l’Agadès (Hérault). Accord entre [Raimond] Trencavel et B [ernard] Aton [V], conclu avec le conseil de G [uilhem] Raimond sénéchal [du comte de Barcelone], par R [igaud] évêque d’Albi, Bernard de Canet, Bernard de Poitiers et Pons Rainard de Bernis. Raimond Trencavel doit donner à Bernard Aton, son frère, la cité d’Agde avec tout son territoire (son dimaire), tous les usages sur terre, sur mer et sur les eaux douces, et tout l’Agadès à l’est de l’Hérault. Il lui donne aussi 30 000 sous melgoriens (à 47 sous et demi le marc). Bernard Aton abandonne toutes ses plaintes. Aucun des deux ne peut faire de castellum dans l’évéché d’Agde sans le consentement de l’autre. La monnaie d’Agde est supprimée, la monnaie de Béziers aura cours dans tout l’Agadès. Ils n’institueront ni leude, ni marché à Agde et à Loupian le même jour qu’un marché déjà institué en Agadès et en Biterrois. Les castella et ville qui ont des terres de part et d’autre de l’Hérault les conserveront. Ils seront héritiers l’un de l’autre en cas de prédécès sans enfant. Ils doivent être amis et se prêter serment de sécurité et d’aide contre tous sauf contre leurs propres hommes. Bernard Aton donne 23 garants jurés, Raimond Trencavel en donne 8.

104Cartulaire des Trencavel, acte no 455, fol. 173 vo-174 vo (HGL, V, col. 1122-1124).

105De composicione super Agathe civitate.

106Hec est carta concordie sive placiti quod locutum est et dispositum a domno R. Albiensi episcopo et Bernardo de Caneto et Bernardo de Pictavo et Poncio Rainardoa de Berniz, cum consilio G. Raimundi senescali inter Trencavellum et B. Atonem de peticionibus et querimoniis que inter se faciebant. Quibus peticionibus et querimoniis auditis ut tamen sit quies et amor perpetuus inter eos, pacto amicabili hujus modi laudamentum et consilium dederunt super hoc dicentes quod Trencavellus donet fratri suo B. Atoni civitatem Agathem cum omni suo territorio sicut parrochia decimaria sua determinatum est et similiter cum omnibus usaticis que civitas ista accipit et habet infra istos terminos sive in terra sive in mari sive in aqua dulci et donet ei totum Agathensem sicut flumen Eraudi dividit usque orientem quemadmodum ipse habet et tenet seu habere debet et sicut melius habuit et tenuit vicecomes B. Ato. Donet etiam Trencavellus fratri suo Bernardo Atoni xxx milia solidorum melgoriensium ad redimendum honorem suum per istos scilicet terminos qui ab istis disponeretur. Et si tempore solutionis moneta melgoriensis abatuda fuerit, solvantur ratione argenti que valet marcha xlvii solidos et dimidium. Ideo B. Ato solvat et firmet per fidem sine inganno et sine omni retentione fratri suo Trencavello omnes peticiones et querimonias quas adversus eum faciebat seu facere poterat in honore qui fuit vicecomitis B. Atonis et in honore qui fuit Rogerii et in honore ipsius Trencavelli et nec ipse nec alius per ipsius nec homo neque femina sue posteritatis deinceps aliquid inde possit petere a Trencavello vel a suis. Et nemo eorum in episcopatu Agathensi castellum faciat aut muniet sine consilio alterius. Illa vero castella que modo ibi sunt, edificent et meliorent sicut voluerint. Nec aliquam monetam ibi faciant, sed moneta Biterrensis currat per totum Agathensem. Nec leddam nec forum statuant nisi apud Agde et apud Lupian nisi liceat B. Atoni forum statuere, sed non illis diebus quibus sunt alii fori statuti in Agathensi et Biterrensi. Illa castella et ville que in parte B. Atonis erunt in Agathensi habeant honores suos et labores ibidem ubi modo habent, sicut parrochie et decimarie determinant ita ex una ripa Eraudi sicuti ex alia. Similiter castella illa et ville que erunt in parte Trencavelli in Agathensi habeant honores suos et labores ubi modo habent sicuti parochie et decimarie determinant ita ex una ripa Eraudi sicuti ex alia. Et de toto honore Agathensi nemo eorum possit aliquid alienare aliquomodo donec in alterum sit fadiaz. Et quicumque eorum premortuus fuerit sine infanto legitimo, totus honor ipsius et tota terra sua remaneat alteri vel heredi suo legitimo, et ob hoc quod supradictum est, sint amici per fidem sine inganno et assecurent sacramento uterque alteri suum corpus et totum suum honorem et jurent inter se adjutorium per fidem sine inganno contra omnes homines et feminas exceptis hominibus suis, quos habeant ad jus unusquisque alteri. Quod si facere non possent aut nollent, adjuvet inde unusquisque alteri de his hominibus qui nollent jus facere. Et Trencavellus non manuteneat adversus B. Atonem illos homines qui per terram et honorem sunt melius B. Atonis quam Trencavelli, et B. Ato non manuteneat adversus Trencavellum illos homines qui per terram et per honorem sunt melius Trencavelli quam B. Atoni. In nomine Domini, ego B. Atonis tibi Raimundo Trencavello fratri meo vitam tuam et membra et universum honorem tuum et adjutorium contra omnes homines quemadmodum superius scriptum est, et totum hoc placitum sicuti scriptum est per fidem sine inganno jurejurando per hec sancta iiiior evangelia corporaliter prestito me servaturum promitto. Et ego R. Trencavellus tibi B. Atoni fratri meo vitam tuam et membra et universum honorem tuum et adjutorium contra omnes homines quemadmodum superius scriptum est et totum hoc placitum sicut hic scriptum est per fidem sine inganno jurejurando corporaliter per hec sancta iiiior evangelia prestito me servaturum promitto. Hec omnia bona fide et sine inganno in utraque parte serventur. Scripta fuit carta de qua hec fuit translata idibus novembris, anno Domini MoCoLo, regnante rege Lodovico. Testes sunt horum omnium, nomina quorum ipsis jubentibus hic scripta sunt Poncius de Ysla, Gillelmus de Ysla, Ugo de Broseto, Bernardus de Vacherias, Petrus Guirardus de Arena, Bernardus Arnaldi et Bertrandus de Arena, Berengarius de Biterris, Gillelmus Arnaldi, Petrus Sigarii, Gillelmus Petri de Alto Pullo, Gillelmus de Durban, Arnaldus de Castello Novo, Gillelmus de Sancto Felice. Ex parte B. Atonis istius negocii sub jurejurando sunt satisdatores videlicet Petrus Guiraudus, Raimundus de Broseto, Poncius de Iesenobre, Gillelmus Raimundus, Bertrandus de Arena, Francescus, Bernardus Arnaldi, Paisanus, Raimundus Bruno, Petrus de Villa Sicca, Bremundus de Medenaz, Gilllelmus de Calnis, Bernardus de Porta Vetula, Raimundus Arveus, Gillelmus del Vilar, Gillelmus de Tyriceo, Raimundus de Leveso, Bertrandus de Sancto Juliano, Raimundus de Leuteiras, Poncius de Ysla, Bernardus de Ysla, Bernardus Petri de Sancto Juliano, Bernardus de Orianigis. Similiter ex parte Trencavelli istius negotii sub jurejurando sunt satisdatores scilicet Raterius de Beciano, Poncius de Boiano, Gillelmus Lupetus de Biterris, Gillelmus Xatbertus, Bernardus Pelapullus, Gillelmus Petri de Alto Pullo, Gillabertus de Castras, Gillelmus Pilapullus. A Bernardo Atone et Trencavello rogatus Bernardus Sicfredi scripsit aliam cartam de qua hic Sicfredus hanc cartam transtulit nichil augens nec minuens.

26. 1150

107Commise sur Saissac et restitution en comande. À cause de plaintes envers Isarn Jourdain, Roger [Ier] de Béziers lui a demandé de lui rendre le castrum de Saissac comme il est d’usage. Après l’avoir conservé tant qu’il a voulu, il le lui a restitué. Avec l’accord de sa femme, de ses fils, de ses barons et de ses milites, Isarn Jourdain a conclu un accord avec Roger, où il reconnaît tenir le castrum de Saissac en comande. Il lui promet sécurité, aide et conseil.

108Cartulaire des Trencavel, acte no 292, fol. 95 vo (HGL, V, col. 1107-1108, V, incomplet).

109De Sexaco.

110Notum sit omnibus hujus modi instrumentum cernentibus quod propter quasdam querimonias ortas inter Isarnum Jordani et Rogerium de Biterris petivit ab eo Rogerius ut veluti suum solito more redderet sibi castrum de Seixac. Quo recuperato et quantum sibi placuit tento, reddidit iterum ultro idem castrum Isarno. Tandem eo recuperato, communicato consilio uxoris sue Guillelme et filiorum suorum Isarni et Guillelmi et Jordani aliorumque baronum et militum suorum gratanter et suo sponte ipse et Rogerius composuerunt inter se concordiam in perpetuo tenendam, quemadmodum subsequentia declarabunt : Ego vero in Dei nomine Isarnus et predicti et uxor mea et filii mei dictante justitia et veritate, confitemus tibi R. de Biterris quod jamdictum castrum tuum de Seixac nullo alio jure de feudo habemus nisi tantum de comanda. De hac comanda et corpore tuo et de tuis membris in Deo omnibus modis te tutum facimus, et si aliquis honorem tuum auferre conatus fuerit, tibi pro posse meo consilium et auxilium fideliter tibi impendemus. Hec omnia ad comodum et utilitatem tuam custodiemus et exequemur per hec sancta. Et sic sacrosancta tetigerunt evangelia. Hoc autem fuit factum in castro de Sexac in presentia R. Albiensis episcopi, anno a partu Virginis mocolo. s. Guillelmi Rogerii de Arago. S. Guillelmi de Sancto Felice. S. Aimerici de Barbairano. S. Raimundi Batalla. S. Rogerii de Castlar. S. Bernardi de Castillo. S. Amblardi Pelapol de Lombers. S. Oalrici de Albi. S. Bernardi Bonus Homo. S. Bernardi Poncii de Tresmals. De Ugone scilicet de Seixac non est hic mencio, forte enim humane conditionis recesserat.

27. 1151

111Hugues de Bourbouton, commandeur de Richerenches, mourant, confirme la donation qu’il a faite au Temple de ses droits sur la seigneurie de Bourbouton (Vaucluse) et récapitule les acquisitions de toutes les parts de droits émiettés faites par le Temple.

112François de Ripert-Monclar, Cartulaire de la commanderie de Richerenches de l’Ordre du Temple, Avignon-Paris, 1907, acte 187, p. 162-166.

113Notum omnibus fiat hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Ugo de Bolbotone, pro salute anime mee et peccatorum meorum remissione et tocius progeniei mee, reliqui seculum et reddidi me ipsum et uxorem meam et filios et omnia quecumque habebam, tam mobilia quam inmobilia, Deo et fratribus de Templo. Et hoc feci consilio et precepto Giraldi, mei episcopi, et clericorum suorum, et parentum et amicorum meorum. Nunc autem vite mee terminium appropinquare videns, volo in ea veritate que Deus est, et in illa fide qua vivimus, totum terminare territorium de Bolbotone et in quibus partibus ab antiquo divisum sit, sicut a patre meo audivi et vidi manifestare, et post patrem meum tenui et possedi longo tempore. Hoc vero ideo facio ne aliquis malus homo post mortem meam fratres de Templo de jamdicti territorii divisionibus et acaptionibus perturbare audeat.

114Primum, in verbo veritatis sub testimonio fidei, contestor quod medietatem totius territorii de Bolbotone et omnem decimam supradicti territorii pater meus Berenguarius et ego cum ipso et post illum cum heredibus suis, videlicet cum Geraldo de Bolbotone, avunculo meo, et cum Odoino de Montesecuro et fratre suo Otone, tenuimus et habuimus cum omni libertate pro allodio franco, ita quod nulli homini, nulli femine convenientiam umquam fecimus, nec hominium, nec avus, nec atavus meus. Post mortem vero Geraldi de Bolbotone, filius ejus Bertrandus de Bolbotone donationem quam ego feceram fratribus de Templo et domui Ricarenchis laudavit et confirmavit, et propter hoc Bertrannus donavit et laudavit Deo et fratribus Templi totam partem suam quam habet in supradicto teritorio et corpus et animam suam. Ritbertus Folradius, consobrinus meus germanus, post aliquantum tempus, pro parte hereditatis sue misit me in placitum, et consilio bonorum hominum retinui eum in sextam partem molendini de Bolbotone et in sextam partem tocius decime et tasche tocius teritorii de Bolbotone. Ipse vero Ritbertus quando domus de Ricarenchis cepit hedificari totum Deo et fratribus de Templo condonavit quod ibi retinuit et quod nunquam de labore illorum decimum vel tascham reciperet promisit, de toto teritorio de Bolbotone et Granoleto in fine suo dimisit. [...] Preterea dico in veritate quod filii Odoini, Pe. de Mirabello et Geraldus de Montesecuro donaverunt Deo et fratribus de Tempo, pro salute animarum suarum et remissionem peccatorum suorum, hoc totum quod ipsi vel homo vel femina per illos habebant in toto teritorio de Bolbotone. Postea filius Odonis Ge. scilicet de Tornafort, dedit similiter unam partem suam Deo et fratribus Templi et habuit ab eis bonum caballum. Postea vero Petrus Ugo de Avisano similiter dedit quicquid habebat in jamdicto territorio et quicquid habebat in stagno de Grenolleto Deo et fratribus Templi et habuit ab eis cxxx solidos denariorum novorum mergoriensium. [...] Hec medietas istius territorii sic dividitur et a fratribus Templi hoc modo adquiritur.

115Item alia medietas sic dividitur, et ab eisdem fratribus adquiritur : Bertrandus de Solorivo cum illis de Iocundatio habet medietatem. Qui Bertrannus dedit semetipsum et uxorem suam et filios suos et totum honorem suum ubicumque habet Deo et fratribus Templi. [...] Habuit Bertrannus et uxor ejus propter hoc xl solidos valentinorum et pullum cavallinum II annorum et dimidium trentanarium de lana. Item illi de Iocundatio faciunt de parte sua iii partes. Una pars est illorum de Valriaco, scilicet Raimundi Bellonis et filiorum ejus. Post mortem Raimundi Bellonis, filius ejus Paganus et soror ejus Antevena et maritus ejus Bertrannus Falco et altera soror ejus Nicola et maritus ejus Wilelmus de Rosatio dederunt Deo et fratribus Templi totum quod ibi habebant, in presentia episcopi Sancti Pauli et episcopi Vasensis et aliorum multorum, sicut scriptum est in cartis et in libro cartarum, et habuerunt ccc solidos valentianorum. Item ii partes que remanent dividuntur in iii, quarum I habebat Ysarnus et frater ejus W. Ysarnus ; et dederunt illam Deo et fratribus Templi in presentia Titburgis Arasensis et filii sui Wilelmi et aliorum multorum et habuerunt inde lxx solidos mergoriensium veterum, sicut scriptum est in cartis et in libro cartarum. Item aliam terciam habebat Raimundus de Iocundatio et filius ejus Bertrannus et dederunt illam Deo et fratribus Templi in presentia Titburgis et aliorum multorum, sicut scriptum est in cartis et in libro cartarum. Aliam terciam habebant isti iiii heredes, scilicet : R. de Bistorres et Galburgis uxor ejus et filii eorum Gui. Raimundi et Bertrannus Raimundi et Ysnardus, et Bertrannus Wilelmi de Iocundatio et Aimerus uxor ejus et filius eorum G. de Podio Calvo, et Blismoda uxor G. Ricavi et Ricavus et Ricsens uxor Petri Laugerii. Nos quatuor istius tertie partis heredes dedimus Deo et fratribus Templi totum hoc quod habebamus in supradicto teritorio in presentia Titburgis, que hoc donum confirmando laudavit, et multorum aliorum, sicut scriptum est in cartis et in libro cartarum domus de Ricarensis et habuerunt inde lxx solidos mergoriensium.

116Territorium de Bolbotone terminatur his terminiis : ab oriente [...]. Territorium de Ricarencis terminatur his terminiis : a meridie [...]. Quicquid infra hos terminos concluditur et continetur in terris cultis et in ermis, aquis, boscis, pratis, totum per justiciam et suam rationem tenet et habet domus de Ricarenchis et fratres de Templo in dominicatura aut ibi recipit decimam. Quicquid autem infra istos terminos sive homo vel femina aliquid tenet vel habet, totum habet per manum fratrum de Templo et a nemine alio. Sicut hec omnia scripta sunt, sic ego Ugo de Bolbotone sub testimonio fidei et indubitate veritatis, coram Deo et hominibus, vera esse affirmo, vera esse contestor.

28. 1155, 2 août

117Partage du patrimoine des vicomtes de Saint-Antonin (Tarn-et-Garonne) entre Pierre, Isarn et Guilhem Jourdain : délimitation et description du contenu d’une des trois parts (située à l’ouest), attribuée ultérieurement au vicomte Isarn, et définition des droits restés en commun. La part décrite est nommée pars versus pratum et distinguée de la pars mediana et de la pars versus Avaironem.

118Archives communales de Saint-Antonin, AA 1, no 2 ; éd. : M. Eclache, M. Scellès et D. Watin-Grandchamp, « Références précoces aux Institutes de Justinien à Saint-Antonin en Rouergue », Revue du Tarn, 1988, p. 326-331.

119Intentio totius juris est homines bonos facere et ad materiam justicie et equitatis reducere sine qua nemo bonus esse potest. Equitas enim est rerum conveniencia que cuncta cohequiperat et in paribus causis paria jura desiderat. Justicia vero est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens et quantum iste supradicte legum diffinitiones paribus in causis paria jura desiderant et quod suum est unicuique tribuant. Idcirco sine legum auctoritate inter pares paria jura dividi vel vix vel nunquam recte possunt. Cum enim nichil tam studiosum in omnibus rebus invocatur quam legum auctoritas que et divinas et humanas res bene disponit et homnem iniquitatem expellit minime sine illis humana res bene disponi vel iniquitas expelli potest.

120Quapropter ego Petrus vicecomes in nomine domini nostri Jesus Christi et in omnipotentis Dei confidens adjutorio et in quantum possum justiciam et equitatem servans incipio divisionem facere de nostris rebus inter me et Izarnum vicecomitem et Guillelmum Jordani fratres meos. Hanc autem divisionem facio consilio et ordinatione Ramundi fratris nostri tholosanensis Dei gratia episcopi et P. Gros cognati nostri et filiorum ejus Izarni scilicet et R. In hoc autem faciendo Guillelmus Jordani frater noster concilium et auxilium michi prebuit et quidam alii viri istius ville sacramento constricti ut justiciam et equitatem inter nos servarent prout melius possent et iniquitatem expellerent. Si tamen in hac divisione aliquid vel superfluum vel minus dictum aut minus ydoneum dictum fuerit, humane inbecillitati qua naturaliter hominibus inest atribuatur. Omnium enim habere memoriam et penitus in nullo pecare magis divinitatis quam humanitatis est.

121Set quoniam ista divisio in tribus partibus fit unam partem de istis tribus taliter incipimus eam silicet que versus pratum est. A capitolio canonicorum sicut via ascendit sursum transiens ante domum Yzarnii Moutonis et Bonifassi Breser et sursum ante domum B. Geraldi usque ad domum R. en Daubit et inde sursum sicut via transit ante domum B. Bontos et P. Clari usque in quadruvio quod est ante tabulam R. en Daubit et ante domum Boteti lo macip et inde sursum sicut via transit recte per medium mercatum ante domum Rainaldi Donadei et ante domum novam que fuit Poncii de Granollet usque in quadruvio quod est ante domum que fuit P. Ponchet et sicut eadem via se extendit usque ante domum P. de Ionquieras et inde sicut sursum ad dexteram spectatur inter domum illorum de Murel et domum P. de Ionqueiras usque in boulam finalem que est super murum que dividit medianam partem istius ville ab ista parte que est versus pratum. Et sicut vallatum quod est ante hanc boulam vadit ab hac bola dessendendo usque ad portam prati et inde sicut vallatum claudit hanc partem usque a la canal de Boneta et inde sicut vallatum tendit usque ad turrem de la condamina et inde usque ad pontem de Paulig, sic tamen ut predictus pons cum portale de super intelligatur esse intra fines istius partis et sicut predictum portale et capitolium canonicorum inde fecimus principilum recta linea se spectant ut in hac parte molinus et furnus de la claustra esse intelligatur ita sicut supradictum est. Ista pars que est versus pratum dividitur et separatur ab aliis duabus partibus infra hanc villam.

122Modo volumus diffinire terciam partem terre et honoris que habemus extra hanc villam et mitere et cojungere cum hac supradicta parte que est versus pratum, ita ut sint una et eadem sub potestate illius domini cui evenerit. Sicut Boneta demostrat, a ponte de Paulig usque in Avaironem et sicut flumen Avaironis descendit usque a Biole et inde usque ad conjunxionem Arere et ipsius Avaironis, et inde sicut ruus Arere extenditur usque a Cauzada [...] et inde usque ad boulam finalem que est super murum que dividit hanc partem [lacune] est versus pratum ab alia parte mediana, et sicut dividitur et separatur hec pars que est versus pratum ab aliis partibus extra hanc villam.

123Quia fines istius partis primitus infra hanc villam diffiniti fuerunt, ideo primitus de honoribus hujus partis vicecomiti pertinentibus infra hanc villam dicendum est. In hac parte computamus furnum [...] et molinum [...] et domum [...] et ortum nostrum vicecomitalem [...] et totum nostrum jus quod habemus in domibus [...] et pratum magnum nostrum vicecomitale [...]. In hac parte versus pratum computamus de phevo quod tenet P. Dons de prepositura totos ortos canonicorum de las barrieras [...] et per hoc totum debet alberc cum duobus militibus et xiiii solidos d’acapte domino istius partis. Alia pars hujus phevi supradicti est in mediana parte silicet talis de domibus Guillelmi de Fontanis portale et curtis et cellarium [...] et per hoc totum debet P. Dons alberc cum vii militibus et xl solidos d’acapte domino mediane partis. Alia pars istius phevi supradicti est in parte versus Avaironem silicet talis domus Rotgerii [...] et per hoc totum debet ipse P. Dons alberc cum i milite et vi solidos d’acapte domino illius partis. [...] In hac parte versus pratum computamus de phevo Guillelmi de Fontanis et nepotibus ejus, de quo fecerunt concordiam cum Yzarno vicecomite et nobiscum fratribus suis, talem qualis in carta nostra et in carta eorum est, que carte sunt divise per litteras [voir le texte suivant], partem unam, scilicet talem totum illud quod habebant de Boneta in ultra versus Caerci ubicumque sit, scilicet illud quod ad supradictum phevum pertinent, et per hanc partem debent alberc cum iiii militibus et xv solidos d’acapte domino istius partis. In mediana part est alia hujus phevi, per quam donant alberc [lacune, vraisemblablement xi] militibus et xlv solidos d’acapte domino mediane partis. [...]

124Deffinitis honoribus hujus partis infra hanc villam, dicendum est de illis honoribus qui sunt in hac parte extra hanc villam. In hac parte versus pratum computamus totum nostrum jus et nostram rationem quam habemus in castello de Bona et in honore ad Bonnam pertinente, qui honor intra fines istius partis est. Et extra fines hujus partis, hoc scilicet las ribas [lacune] e li aribadei in quibus stant li cap de las paissieras del moli de la Ondas. [...]

125Dictum est superius de finibus hujus partis que est versus pratum, tam infra hanc villam Sancti Antonini quam extra, et de honoribus hujus partis et de nominibus eorum tam infra hanc villam similiter quam extra. Quando vero de phevis qui in duabus vel in tribus partibus divisi sunt mencionem habuimus, ideo de illis qui integri sunt in hac parte tractare noluimus, quia ullam comunitatem cum aliis partibus habent. Notum est enim quod isti phevi integri et domini eorum sub potestate illius remanent qui dominus est hujus partis per tantum scilicet quantum ad istos phevos quos tenent in potestate illius pertinet.

126Modo volumus dicere de rebus quas inter nos tres fratres communes esse volumus, et de exceptionibus et convencionibus que inter nos et homines nostros costituere volumus taliter incipientes. Totum nostrum jus et totam nostram rationem qualitercumque habeamus in totas las leidas que ad hanc villam pertinent et in totos los pezatgues qualescumque sint, volumus quod hoc totum supradictum inter nos tres fratres comune remaneat et in hoc intelligatur esse totum nostrum sennorivum quad habemus in totis nostris phevatoriis de la sal et tote nostre decime qualescumque sint ad hanc villam pertinentes et totum nostrum sennorivum quod habeamus in phevatoriis istarum decimarum [...]. De furnis autem dicimus quod ubicumque suas parochias habent vel habere solent, ita deinceps habeant pro bono et fide et parochiani habeant suam rationem in furnis. [...]

127In hoc quoque constituimus quod si homines istius partis in aliqua aliarum partium honorem habuerint, dominus sub cujus potestate honor iste fuerit habeat in hoc honore suas vendas et suas inpignoraturas et suos acaptes quando evenerint. Et si de hoc honore placitum motum fuerit inter homines istius partis et dominum vel homines alterius partis aliquo modo, fidanciam ille dominus non habeat de hominibus istius partis vel aliquam pecuniam occasione judicis [...]. Set si homines alterius partis inter fines istius partis aliquam turrem vel aliquam forssam fecerint, dominus partis hujus habeat in ea sacramentum fidelitatis.

128[...] Istam divisionem fecimus concilio et testimonio [...]. Facta carta ista anno ab Incarnatione domini nostri Ihesus Christi mcl quinto, Adriano iiii papa Rome, Ludovico rege regnante, mense augusto, secunda die mensis, feria iii, indictione iii, luna prima. Bernardus Frotardi scripsit et ipse et Guillelmus Girberti dictavit.

129Sacramentum de Penna inter nos tres fratres commune remaneat.

130Aliquis de nobis tribus fratribus infra fines partis alterius aliquid non adquirat, nec turrem nec forzam ibi faciat, nisi qualem modo ibi habet, nisi cum concilio ipsius in cujus parte fuerit et cum ejus voluntate et concessione.

131Nostri sirveng naturales in illa parte remaneant in que domos suas habent et domino ejusdem partis ; alii vero qui non sunt naturales istius ville, liberi in qua parte voluerint.

132Homines istius partis qui extra hanc villam habitant, si in hac villa se mutaverint, in hanc ipsa parte se mutent et domini aliarum partium eos non recipiant, nisi cum voluntate domini hujus partis.

133Unuscuisque ex nobis suos scutarios habeat cum suis pertinenciis. Izarnus vicecomes habet totum Magloc cum pertinentiis, majoiria et ancabansa ante suos suos fratres, e Daide Sans et suos infantes cum pertinenciis suis. Et P. vicecomes habet R. Lucia cum pertinenciis suis sine parte Izarni et Guillelmi Jordani suorum fratrum. [...]

29. 1155, juin et août

134[en complément du texte précédent sur le partage du patrimoine vicomtal.] Accord entre les vicomtes de Saint-Antonin et Guilhem de Fontaines, ses fils et ses neveux, sur leur honor. Ajout postérieur : attribution de cet honor dans le partage entre les vicomtes ; l’ honor est divisé en deux parts, la plus importante au vicomte Pierre, l’autre au vicomte Isarn.

135HGL, V, 1182-1183.

136Notum sit [...] quod anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi mclv, indictione iii, mense junio, Adriano iv summo pontifico Romae, Ludovico rege regnante, Isarnus vicecomes et fratres ejus Guillelmus Jordani et Petrus vicecomes fecerunt [lacune] cum Guillelmo de Fontanis et filiis suis et suis nepotibus, filiis scilicet Umberti fratris sui ; scilicet Isarnus vicecomes, Guillelmus Jordani et Petrus vicecomes fratres sui, antequam divisio inter eos [ lacune], reddiderunt et absolverunt Guillelmo de Fontanis et filiis suis et nepotibus, filiis scilicet U. fratris ejus, totum illum honorem de quo inter eos placitum erat et totum suum dictum quod in isti [lacune] ad illos pertinebat quocumque modo per se vel per alios homines, sicut Guillelmus de Fontanis et U. predicti fratres melius umquam habuerunt et tenuerunt totum istum honorem vel aliquis homo pro eis, eremum et condrictum, ut ipse Guillelmus de Fontanis et filii sui et nepotes sui scilicet filii Umberti fratris ejus haberent totum istum honorem de manu Isarni et fratrum suorum ad fevum, et ipse Isarnus et fratres sui retinuerunt in isto honore albergam xv militibus et cum xv caballis in unoquoque anno, et lx solidos de retroacapte quando eis evenerit. Et ipse Isarnus et fratres sui debent Guillelmo de Fontanis et filiis suis et suis nepotibus esse guirenti ad drictum ex omnibus hominibus et foeminabus.

137Eodem vero anno, mense augusto, facta divisione Isarni et fratrum suorum, evenit de isto fevo maxima pars ad partem Petri vicecomitis, de qua Guillelmus et filii ejus et sui nepotes debent ei albergam cum xi militibus et xlv solidos de retroacapite quando ei evenerit ; alia vero pars evenit ad partem Isarni vicecomitis de isto feuvo, pro quo Guillelmus et filii ejus et sui nepotes debent ei albergam cum iv militibus et xv solidis de retroacapite quando ei evenerit. Hoc fuit factum per testimonium [...]. Martinus scripsit.

30. 1157, 20 juin

138Partage du castel de Parisot (Aveyron) de sa terre et de son honneur en quatre parts. Description d’une des parts, très précisément délimitée dans l’espace ; énoncé de tous les droits qui sont possédés en commun.

139Archives départementales de la Haute-Garonne, H Malte, Parisot, liasse 1, no 1 ; éd. : Clovis Brunel, Les plus anciennes chartes en langue provençale. Recueil des pièces originales antérieures au XIIIe siècle, Paris, 1926 ; rééd : Slatkine Reprints, Genève, 1973, no 78, p. 78-80.

140Eu nom de nostre seignor Jhesu Crist comenza la partizos de tota la terra et de la honor que au li seignor d’aquest castel de Paris, zo es W. Jorda de part de sa moiller et Grimalz et Bertran de Paris et Audois. Aquesta partizos es faita en iiii partz, de las quals la una comenza enaici ab l’airal que es entre la sala et la torr, es n’Olrics et P. Uc et li effant d’en Tardiu et W. Bernartz de Sainta Crotz et li Engelran et P. Morguel et li effant d’en Bernat de Poig Doza, toig aqueig ab tota lor apartenenza on que la aio la qual teno delz seignors d’aquest castell. Et aquesta partz d’aquest castels de Paris es ab aquesta meteissa part, aici co dreig linna de l’ort d’en W. Jorda entro al Morter, et aici co la via del Morter s’en va entro la porta de la Genebreira, et fora la porta aici co esta lo vallatz de l’ospital entro en la carreira Ratairenca, et aici co mou d’al vallat et de part la fazenda R. de la Gresa et d’en Tardiu de Saint Aigna entro al cap del claus, et aici co la via mou del cap de la Vaur entre en Soia, et aici col rius de Soia s’esten entro ad Estrevol et entro a Poig Auriol et entro al Loc Deu et aici co es partitz le mas del Pla et aquell de la Broa, et d’aqui entro en Soia, et aici col rius de Soia deissen tro en Avairo. Ab aquesta part es lo fornz de la Genebreira, et la parroquia del forn aici co esta la via de la maio del morgue entro al mercat, la quals parroquia es d’aquesta via en aval, et la vinea que fo d’en Durant Romeu, et la fazenda que fo de n’Escuder et d’en S. de Paillairols, el ces del prat del morgue, el ces de l’ort de n’Airal, el ces de la fazenda J. lo Cort, et tota la honors de Memor et del Vals si co meilz i es, mos d’aquesta partida es ostatz l’estancs et l’abadia et la honors de Cornuzo et de Condades et Audois del Pomer, W. sos cuinnatz, et Grimalz d’Entrevols. Mos pero aizo sia conogut que nostras leidas et li pezatgue remano comunal. Mos pero n’Audois no a mos la quarta part en la meitat del mercat quar no a re en la compra que fetz W. Jorda delz seinnors de Penna. E la clausura del castell deu esser faita de totz comunalment. E li bosc que so viro lo castel, zo es aqueil que aperteno alz seignors, remano comunal, eisses aquel qu’en R. de la Gresa ac em peingz que es ab la meia sala davas la torr. E la torrs de n’Aimo es comunals. Se alcus o alcuna que no sia de neguna de las autras partz voldra mudar o acasalar en qual se voilla de las partz, pot o far, se primeirament en l’autra part no s’era acasalatz. Se li home d’aquesta part au plaig ab los omes de l’autra part don lo seignor aia clam, li seignor prengo fianza cadaus del seu et fazo los plaeiar, mo se l’us no volia far dreig a l’autre ol seinnor nol fazia plaeiar, l’autre seinnor aia poder quel peinnore, mos iii vetz lo deu somonir, et aia viii dias d’espazi entre l’u somoniment et l’autre. Se barrailla don dams esca es facha entre homes estrainz en la via que es comunals a las doas partz o a las iii, li segnor de las doas partz o de las iii aio fianza de lor et la justizia sia comunal entre lor. L’intramentz et l’issirs del castel et l’aigua et li poutz et las fontz so comunals et la plaza d’al Morter es comunals per conoguda delz partidors. Alcus delz seignors no eu far forn en aquest castel mos aquellz que aora i so. Qualque causa au li leider el mercat, au de nos comunalment et a nos totz devo respondre de las leidas et delz usatgues del mercat. Lo onors de Montdomerc no es devezida en aquestas cartas, mos la maios Bofillenca et ortz el batutz que aperte a la maio et a l’ort es majoria et ancabanza d’en W. Jorda et de la moiller. Totz lo dreigz et tota la razos que n’Audois de Paris ac en tota la parroquia de Fellinas ni alcus ni alcuna per lui es eissament majoria et ancabanza d’en W. Jorda, eisses S. de la Treilla el mas de la Treilla. Se alcuna discordia era entre los seinnors d’aquel castel de las honors que so en aquestas cartas escriutas o per ocaio o per doptoza entencio de las cartas, sia devezit per jutgament et per entencio delz partidors, et se li partidor se desacordavo, que la majer partz de lor fos crezuda. Hos fuit factum anno ab incarnatione Domini mo co lo viio, mense junio, feria v, luna viii, indictione v. Testes et divisores istarum cartarum so R. Olrics et Olrics et P. Austorcs et R. de Sainnas et P. Malers et Rainals de Caunbranas et Grimalz de Taissairolas et B. Frotardi qui hanc cartam scripsit.

31. 1158, 25 mars

141Partage entre Armand de Verdun et Arnaud Gaubert son frère de l’honor qu’ils ont dans le castellum de Verdun-sur-Garonne (Tarn-et-Garonne).

142Doat, vol. 153, fol. 7 ; éd. : Mireille Mousnier, La Gascogne toulousaine aux XIIe-XIIIe siècles. Une dynamique sociale et spatiale, Presses Universitaires du Mirail, Toulouse, 1997, p. 246.

143In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus quod Armandus de Verduno et Arnaldus Gauberti frater ejus sunt concordati et ad bonam fidem vengunt de castello de Verduno et de suo honore, notandum quod honorem quem habebant in castello de Verduno infra terminos habent per medium, praeter salam et turrem et viridarium et ortum et naves et Willelmum Cog quae sunt partis Armandus de Vereduno, et sciendum quod casale quod est inter viridarium et vallatum est partis Arnaldi Gauberti et Willelmi Canals ; et sciendum quod totum alium honorem et forum quod si habent infra terminos supradicti castelli sint homines vel foeminas vel quicquid habent in rendoas totum habent per medietatem ; et iterum sciendum est quod extra supradictos terminos habent partit : sicut strada vadit de hospitale Verduni usque ad Belpodium, et haec strada quae passa juxta la Lanuza et totum hoc quod habebant et quod ibi habent de hac strada enjus est partis Arnaldi Gausberti apud mansum et quod habebant a Vilanissaga in Assal ; et sciendum quod de supra strada quae vadit de supradicto hospitale Vereduni usque ad Belpodium adensus totum haec quod ibi habebant et quod habent usque ad Savam est partis Armandi de Vereduno extra terminos supradictos. Et sciendum quod si aliquis dels castlans de Verduno fuerit qui non jaceret la castlania, honorem illius castlani haberent supradicti fratres Armandus de Vereduno et Arnaldus Gausberti per medium, praeter honorem dominorum de la Isla et dominorum de Levinaco quae partis est Armandi de Vereduno extra terminos ubicumque habeant, et omnes milites qui vellent facere castlania in Vereduno ibi sint per manus Armandi de Vereduno et Arnaldi Gausberti et omnes alios honores, praeter istas suprascriptas, sio feus de cavalers vel quemquem alium honorem retinent per medietatem. Facta fuit [...]

32. 1158

144Constitution de Frédéric Ier sur les fiefs (insérée ultérieurement dans les Libri Feudorum, II, 55).

145MGH, Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser. Die Urkunden Friedrichs I. 1158-1167, H. Appelt éd., Hanovre, 1979, no 242, p. 34-36.

146Fredericus Dei Gratia Romanorum imperator et semper augustus universis nostro subiectis imperio [...]. Ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quoquo modo alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini ad quem feudum spectare dinoscitur. [...] Preterea si quis infeudatus maior XIIIIcim annis sua incuria vel negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a proprio domino non petierit, transacto hoc spatio feudum amittat, et ad dominum redeat. [...] Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur. Aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi, fidelitatem domino faciant. Ita tamen ut vassallus pro uno feudo plures dominos habere non compellatur, nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat. Insuper si filius vassalli dominum offenderit, pater a domino requisitus deducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur. [...] Illud quoque precipimus ut, si vassallus de feudo suo alium vassallum habuerit, et vassallus vassalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit, quem sine fraude ante habuit, feudo suo privetur, et ad dominum suum, a quo ipse tenebat, revertatur [...]. Preterea si de feudo inter duos vassallos sit controversia, domini sit cognitio, et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub debito fidelitatis coniuratos terminetur. Illud quoque sanccimus, ut in omni sacramento fidelitatis nominatim imperator excipiatur.

33. 1159, 31 juillet

147566 : Reprise en fief par Gaucelm de Claret de Guilhem VII de Montpellier de tous ses droits dans le castellum de Castries (Hérault) – certains lui viennent d’Eliziarius de Castries, d’autres de Dalmace de Castries et de sa fille Ermessende. Guilhem précise que Gaucelm ne pourra léguer ce fief tenu de Montpellier qu’à un seul de ses héritiers, que ce soit un garçon ou une fille [interdiction formelle de diviser le fief]. Suivent les clauses habituelles : obligation d’hommage, de service, de serment de restitution du castellum à toute semonce.

148568 : serment de fidélité pour le castellum de Castries par Gaucelm de Claret, fils de Seneguonz, à Guilhem de Montpellier, fils de Sibille (clauses classiques ; le serment est rédigé en occitan, alors que la reprise en fief est en latin).

149A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 566 et 568, p. 770-773 et p. 775.

150566. [...] Ego Gaucelmus de Clareto, per me et per omnes liberos meos, seu heredes, bona fide et sine enganno, nulla vi, nulla cohactione seu alicujus imperio sed propria voluntate, dono et in perpetuum irrevocabiliter concedo tibi domino meo Guillelmo Montispessulani et successori tuo [...] omnem honorem et omnia jura que fuerunt Eleziarii de Castriis [...] in castello de Castriis [... et] in honore qui fuit vel fuisse visus est Dalmacii de Castriis et ejus filie Ermessendis [...]. Et ideo, in Dei nomine, ego Guillelmus, dominus Montispessulani filius Sybilie, hanc suscipiens donationem, bona fide et sine enganno, do in feudum ad servicium tibi Gaucelmo de Clareto, et heredi tuo masculo sive femine, ei duntaxat ad quem solum feudum Montispessulani et ejus terminii dimiseris, quicquid habeo et habere debeo in castello de Castriis [...]. Hanc itaque donationem tocius predicti feudi ea ratione et pacto tibi Gaucelmo de Clareto, et heredi tuo in hoc feudum successori, ego Guillelmus dominus Montispessulani facio, ut uni soli heredi tuo hoc totum feudum relinquas, cui soli totum feudum de Montepessulano et ejus terminio dimiseris, ut ita in perpetuum unus solus heres tuus, masculus sive femina, hoc totum feudum, scilicet quod apud Montempesulanum et ejus terminium a me habes et tenes, et totum feudum de Castriis, sicut ex integro superius scriptum est, habeat et teneat atque possideat ad servicium meum semper et meorum successorum Montispessulani dominorum, et numquam nisi ad unum heredem tuum perveniat seu pervenire possit. Et sciendum est quod pro hoc feudo facies tam tu quam heres tuus in perpetuum hominium et servicium et jurabis tu et heres tuus hujus feudi te redditurum castellum de Castriis quocienscumque et quandocumque per me vel per meos ammonitus fueris [...]

34. 1160

151Litiges sur Auriac (Haute-Garonne).

152551. Plainte de Polverellus d’Auriac et de Guilhem Pierre, frères, contre Pons d’Auriac, Raimond de Cuq et Isarn Ademar à propos du castrum d’Auriac qui leur a été enlevé. Polverellus, Guilhem Pierre et Pons d’Auriac s’étaient mutuellement juré de ne pas enlever le castrum et de s’aider si le castrum avait été pris. Polverellus et Guilhem Pierre se plaignent aussi de ce que Isarn Ademar a construit un castrum et une forteza à Auriac, et de tous les méfaits perpétrés par l’autre partie. À leur tour, Pons d’Auriac, Raimond de Cuq et Isarn Ademar portent plainte contre Polverellus et Guilhem Pierre parce qu’ils leur ont enlevé l’honneur de Bernard Pons, leur frère, et parce qu’ils ont perpétré de nombreux méfaits. Cela fut jugé par R [aimond] Trencavel, proconsul de Béziers, aidé de Pons, évêque de Carcassonne, Guilhem de Isla, Bérenger de Brugairolles, Guilhem de Saint-Félix, Guilhem de Durban, Bernard Raimond de Capendu, Raimond de Laredorte, Pons Ferrol et Matamauro. Les parties en arrivent à un accord : Polverellus et son frère abandonnent leurs plaintes, mais ils devront restituer la bastide d’Isarn Ademar dans l’état où elle était au moment du décès de son père et ils conservent les fidancie que leur doivent Isarn Adémar et R. de Cuc, ainsi que le seigneur peut en réclamer aux milites de son castrum. Si Pons d’Auriac avait de nouvelles plaintes, elles seraient entendues par les milites d’Auriac et si aucune solution ne pouvait être trouvée, elles seraient entendues par Raimond Trencavel qui est le seigneur d’Auriac.

153548. Polverellus et son frère Guilhem Pierre, d’une part, Pons d’Auriac et son fils Pons, d’autre part, remettent au pouvoir de R. de Cuq [-Toulza] et de ses fils Ugo et Pierre Raimond la tour de Pons d’Auriac pour qu’ils la tiennent depuis la fête de la Saint-Jean-Baptiste pendant trois ans. Pendant ce délai, Polverellus et Guilhem Pierre doivent faire construire leur propre tour et salle à Auriac. Si l’une des parties attaquait l’autre pendant ce temps, R. de Cuc et ses enfants devraient aider l’autre avec la tour et la salle.

154Cartulaire des Trencavel, acte no 551, fol. 215-216 (HGL, V, col. 1131-1133, VII) et no 548, fol. 213.

155551. De querimonia.

156Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris sit vere notum quod Polverellus de Auriaco et Guillelmus Petri ambo fratres conquerebantur de Poncio de Auriaco et Raimundo de Cuc et Isarno Ademar de castro de Auriaco, quod Pulverellus et G. Petri et Poncius de Auriaco alter alteri juraverunt inter se, ita ut Poncius de Auriaco illud castrum non auferet Pulverello neque Guillelmo Petri nec Pulverellus Poncio de Auriaco, et si forte esset homo aut femina qui ipsum castrum subtraheret seu abstulisset Pulverello vel G. Petri, Poncius de Auriaco adjutor illis esse debuisset quousque illud castrum recuperatum habuissent et e converso Polverellus et G. Petri eandem vicem juste Poncio de Auriaco reddent. Item Polverellus et G. Petri conquesti sunt de Poncio de Auriaco et R. de Cuc et Isarno Ademar de suo castro de Auriaco quod abstulerant et destruxerant sibi, recto oblato in manu domni R. Trencavelli proconsul Biterris cujus castrum de Auriaco est et renuerunt accipere. Rursus Polverellus et G. Petri conquesti sunt de Isarno Ademar eo quod ipse I. Ademar fecisset castrum et fortezam in Auriaco quod pater suus ibi numquam habuit. Item conquesti sunt Polverellus et G. Petri de Poncio de Auriaco et R. de Cuc et Isarno Ademar de malefactis ferme intolerabilibus et infinitis que illi et adjutores eorum fecerant eis, frangendo ecclesias et igni accendendo, homines et feminas raubando et occidendo, vineas et arbores abscindendo et multa alia dampna eis inferendo. Finitis querimoniis prescriptis denotentur querimonie quas Poncius de Auriaco et Raimundus de Cuc et Isarnus Ademar obiciunt adversus duos fratres prescriptos. Conquerebatur Poncius de Auriaco et R. de Cuc et Isarnus Ademar de Polverello et G. Petri duobus fratribus eo quia ipsi duo fratres auferebant eis honorem Bernardi Poncii eorum fratris quem scilicet honorem idem Bernardus Poncius dederat illis. Conquesti sunt iterum duo fratribus de tantis dampnis et ferme infinitis que ipsi adjutores intulerant eis frangendo ecclesias et igni accendendo, homines et feminas raubando et occidendo, arbores abscindendo, multa alia malefacta eis inferendo.

157Auditis utique utriusque partis allegationibus in potestate Trencavelli vicecomitis domni de Auriaco, stantibus cum eo domno Poncio episcopo Carcassense et Gillelmo de Isla et Berengario de Brugairolas et Gillelmo de Sancto Felice et Gillelmo de Durbant, Bernardo Raimundi de Canesuspenso et Raimundo de Redorta et Poncio Ferrol et Matamauro. Sicut in antea Polverellus et G. Petri et Poncius de Auriaco et R. de Cuc et I. Ademar dedissent se in manu domni R. Trencavelli vicecomitis ad audiendum rectum et recipiendum, sic postera omnes illi gratia et libera voluntate tradiderunt se in manu ejusdem domni vicecomitis Trencavelli ad finem recipiendum. Que finis tali modo est locuta immo et concessa : Polverellus et G. Petri bona fide et retentione solvunt, dimittunt et omnino condonant Poncio de Auriaco et R. de Cuc et Isarno Ademar omnia dampna prescripta et malefacta et omnes querimonias quas de illis huc usque fecerunt ac de illis facere potuerunt, preter bastidam novam Isarni Ademar quam Polverellus et G. Petri debent revertare in tantum forcie quantum pater I. Ademar visus fuerat habere et tenere in die obitus sui, et exceptis fidanciis quas requirebant in I. Ademar et R. de Cuc sicut domnus requirit in militibus sui castri. Poncius de Auriaco et R. de Cuc et I. Ademar bone fide et intentione solvunt, dimittunt et omnino condonant Polverello et G. Petri omnia dampna prescripta et malefacta et omnes querimonias quas de illis hucusque fecerunt atque ulla ratione facere potuerunt. Sed si forte Poncius de Auriaco querimoniam faciebat de Polverello et G. Petri vel ipsi de eo de aliis rebus et honoribus exceptis prenominatis illud reconsilietur ad finem consilio militum de Auriacho, quod si fieri non poterit veniant in potestate Trencavelli proconsulis cujus castrum de Auriaco est.

158548. De donatione.

159Manifestum sit omnibus hominibus hoc audientibus quod nos duo fratres Polverellus videlicet et Guillelmus Petri et ego Poncius de Auriaco et Poncius filius meus per finem bona fide in curia R. vicecomitis concessam, mittimus in potestate Dei et tua R. de Cuc et Ugonis atque Petri Raimundi filiorum tuorum turrem Poncii de Auriaco propedicti ita tamen ut ipsam turrem habeatis et teneatis ab ista advenienti festivitate Sancti Johannis Baptiste usque ad tres annos peractos et infra illos tres annos Polverellus et Guillelmus Petri habeamus factam nostram turrem et salam de Auriaco. Tribus annis expletis, tu Raimundus de Cuc et infantes tui illam turrem et salam reddatis bona fide sine inganno Poncio de Auriaco et infantibus illius. Si vero interea Poncius de Auriaco vel infantes illius vim fecerunt Polverello et Guillelmo Petri aut Polverellus et G. Petri illis, Raimun de Cuc et infantes illius sinta eis in adjutorio cum turre et sala videlicet illis quibus injuria facta fuerit. Sicut superius est dictum, sic ego R. de Cuc perficiam totum sine inganno per hec sancta evangelia. S. Gillelmi de Illa et Gillelmi de Durban et Gillelmi de Sancto Felice et Bernardi Raimundi de Cane Suspenso et Aimerici de Barbairano quorum jussu et Poncii de Auriaco et Poncii filii ejus et Raimundi de Cuc Arnaldus de Clairano hoc scripsit die et anno prenotato, rege Lodovico regnante, civitati quod dicitur Carcassona R. Trencavelli dominante, anno Incarnationis dominice mocolxo.

35. 1162, 31 juillet

160Accord entre Guilhem VII de Montpellier et trois frères de Pignan. Au cours d’opérations militaires menées par [Raimond] Trencavel, Guilhem a détruit le castellum de Pignan et a capturé Bernard de Pignan. Bernard en a subi beaucoup de dommages, ainsi que ses socii. Guilhem donne 1000 sous à Bernard et 1000 sous à son frère Raimond. Les trois frères promettent de n’aider quiconque contre Guilhem, sauf le comte et la comtesse [de Melgueil], Raimond Gaucelm, Pons de Bessan, Berenger de Sauve, Bernard d’Aimargues, ou Bertrand de Touroulle. Les milites de Pignan promettent que les trois frères ne rompront pas cet accord, et que, si cela arrivait, ils aideraient Guilhem de Montpellier.

161A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 416, p. 594-598.

162Anno incarnationis Domini mocolxoiio [...]. Hec est carta transactionis et amicabilis compositionis facte inter dominum Guillelmum Montispessulani, filium Sibillie, et Bernardum de Piniano et Guillelmum de Piniano et Raimundum de Piniano, fratres, communi consilio amicorum suorum, de querelis et controversiis quas inter se habebant, scilicet de guerris et malefactis que fecerant Guillelmo de Montepessulano et hominibus suis, que omnia Guillelmus de Montepessulano ab eis jure petere intendebat, et de destructione castelli de Piniano et de captura Bernardi de Piniano et de peticionibus quas adversus Guillelmum de Montepessulano habebant, et de dampnis que Bernardus de Piniano passum se esse dicebat per se et per socios suos per Guillelmum de Montepessulano in exercitibus Trencavelli ; et generaliter de omnibus aliis que usque ad hodiernum diem a Guillelmo de Montepessulano et suis aliqua racione petere poterat. Qua amicabilis compositio in hunc modum facta est.

163Ego Guillelmus de Montepessulano, bona fide et sine dolo, cum hac carta solvo et perpetuo remitto tibi Bernardo de Pinnano et tibi Guillelmo de Pinnano et tibi Raimundo de Piniano, fratribus, et coadjutoribus vestris, quicquid a vobis petebam vel petere poteram de dampnis et malefactis et injuriis que michi et hominibus et coadjutoribus meis fecistis, tempore guerre, vos et adjutores vestri. Et do tibi Bernardo de Piniano M solidos melgorienses, pro quibus me constituo debitorem, mandato et rogatu tuo Poncio de Rojano ; et tibi Guillelmo de Piniano alios M solidos melgorienses.

164[...] Preterea ego Bernardus de Piniano et ego Guillelmus de Piniano et ego Raimundus de Piniano, fratres, promittimus et jurejurando firmamus tibi Guillelmo de Montepessulano quod aliquam personam pro guerra in manutenencia nostra contra te non accipiemus, eo excepto quod si comes vel comitissa, vel Raimundus Gaucelmi, vel Poncius de Bezano, vel Berengarius de Salve, vel Bernardus de Armazanicis, vel Bertrandus de Torolla pro se guerram tibi fecerint, licebit nobis eos adjuvare. [...]

165Et nos milites de Piniano promittimus et convenimus tibi Guillelmo de Montepessulano et tuis quod Bernardus de Piniano et Guillelmus de Piniano et Raimundus de Piniano, fratres, has conventiones et fines nostro auxilio seu ingenio in nullo infringent, nec pro eis aliquis. Quod si forte quocunque modo infregerint, totum hoc quod habent in castello de Piniano et ejus terminio juvabimus te et tuos habere et tenere, secundum predictas conventiones. [...]

36. 1162, vendredi 10 août

166Serments de fidélité réciproque entre deux groupes de coseigneurs d’Hautpoul (Tarn).

167Pierre Raimond et Arnaud Raimond, fils de Richilde, prêtent serment de sécurité et de fidélité à Bernard Bonus Homo, Pierre Raimond, fils de Paiesa, Arnaud et Raimond, fils de Laureta, pour lecastrum d’Hautpoul, en réservant la fidélité due au vicomte de Carcassonne. Ils instaurent une sécurité, sauf pour les voleurs et les traîtres, depuis la croix de Saint-Sauveur, depuis Albo Spino, depuis le pech Saint-Michel, depuis le saltus Gomberti jusqu’aucastrum d’Hautpoul.

168Bernard Bonus Homo, Pierre Raimond, fils de Paiesa, Arnaud et Raimond, fils de Laureta, prêtent serment de sécurité et de fidélité à Pierre Raimond et Arnaud Raimond, fils de Richilde, pour lecastrum d’Hautpoul, en réservant la fidélité due au vicomte de Carcassonne. Ils instaurent une sécurité, sauf pour les voleurs et les traîtres, depuis la croix de Saint-Sauveur, depuis Albo Spino, depuis le pech Saint-Michel, depuis le saltus Gomberti jusqu’aucastrum d’Hautpoul.

169Cartulaire des Trencavel, acte no 98, fol. 29 v et no 99, fol. 29 vo-30.

17098. De Alto Pullo.

171De ista hora in antea nos fratres scilicet Petrus Raimundi et Arnaldus Raimundi filii domine Richeldis non decipiemus te Bernardum Bonum Hominem de tua vita neque de tuis membris neque vos Petrum Raimundi filium Paiese neque vos Arnaldum atque Raimundum filios Laurete. Non occidemus vos neque occidere faciemus, non capiemus vos neque capi faciemus, item non decipiemus vos de hac hora in antea de castro quod vocatur Altus Pullus neque de forcias que hodie ibi sunt vel in antea erunt, ipsum castrum seu partem illius vobis non auferemus neque auferi faciemus, neque assensum alicui prebebimus ad illus perfaciendum, quatinus castrum illud teneamus aut non, et si fuerit homo aut femina, vel homines aut femine, qui ipsum castrum vel partem illius auferret vobis, cum illo vel cum illis pacem, finem vel societatem non habebimus, et de illo vel de illis absque retentione vestre substancie, salva fidelitate vicecomitis Carcassone, vobis fideles adjutores erimus, donec ipsum ad plenum recuperatum habeatis et postea de ipso castro et de omnibus antedictis fideles vobis erimus salva fidelitate vicecomitis Carcassone. In terminiis vero ipsius castri per nos et per omnes homines nostros securitatem in perpetuum bona fide statuimus, exceptis latronibus et traditoribus inter nos et vos juste judicatis, a cruce Sancti Salvatoris versus castrum et ab Albo Spino sicut aqua versatur versus castrum et a podio Sancti Michaelis versus castrum et a saltu Gomberti versus castrum. Infra omnes istos terminos de nobis et de omnibus hominibus nostris, facimus et stabilimus securitatem bone fide et intentione, scilicet ut nullus homo vel femina ex vobis seu hominibus vestris ibi, nisi sit traditor vel latro, invadatur neque capiatur neque occidatur. Omnia prescripta facimus et statuimus per nos et per omnes infantes nostros, et sicut superius scriptum est, omni inganno remoto totum faciemus et atendamus salva fidelitate vicecomitis Carcassone per hec sancta evangelia.

17299. De Alto Pullo.

173De ista hora in antea nos scilicet Bernardus Bonus Homo filius Bonasie domine et Petrus Raimundi filius Paiese et Arnaldus et Raimundus filiis Laurete non decipiemus vos Petrum Raimundi et Arnaldum Raimundi filios domine Richelde de vestra vita neque de vestris membris, non occidemus vos neque occidere faciemus, non capiemus vos neque capi faciemus, item non decipiemus vos ab hac hora in antea de castro quod vocatur Altus Pullus neque de fortezas que ibi hodie sunt ac deinceps ibi facte erunt, ipsum castrum seu partem ipsius vobis non auferemus neque auferri faciemus, neque assensum ad illud perfaciendum alicui prebebimus, quatinus castrum illud teneamus aut non, et si fuerit homo aut femina, vel homines aut femine, qui castrum ipsum vel partem ejus vobis auferret, cum illo vel cum illis pacem, finem neque societatem habebimus, et de illo vel de illis absque redemptione vestre substancie, salva fidelitate vicecomitis Carcassone, fideles adjutores erimus, donec ad plenum ipsum recuperatum habeatis et postea de ipso castro et de omnibus antedictis fideles vobis erimus salva fidelitate vicecomitis Carcassone. In terminiis vero predicti castri per nos et per omnes homines nostros securitatem bona fide in perpetuum statuimus exceptis latronibus et traditoribus ; a cruce scilicet Sancti Salvatoris versus castrum et ab Albo Spino sicut aqua versatur versus castrum et a podio Sancti Michaelis versus castrum et a saltu Gomberti versus castrum. Infra omnes illos terminos de nobis et hominibus nostris, facimus et stabilimus securitatem bona fide et intentione, scilicet ut ullus homo vel femina de vobis vel hominibus vestris ibi, nisi sit traditor vel latro, invadatur nec capiatur neque occidatur. Omnia prescripta facimus et statuimus per nos et per omnes infantes nostros, et sicut superius dictum est totum, omni inganno remoto faciemus et atendemus salva fidelitate vicecomitis Carcassone per hec sancta evangelia. Hec omnia acta fuerunt in curia et presentia domini Trencavelli vicecomitis qui fidejussor et adjutor est, mandato omnium predictorum, illi vel illis quibus vel cui frangeretur. S. Petri de Minerva. S. Guillelmi de Sancto Felice. S. Petri de Vilario. S. Berengarii de Ventajon. S. Rogerii de Ravato. S. Petri de Monte Acuto. S. Auterii de Podio. Jussu quorum et domini Trencavelli et Petri Raimundi et Arnaldi Raimundi et Arnaldi et Roger fratris ejus et B. Boni Hominis et Petri Raimundi, Arnaldus de Clairano hoc scripsit, via feria, iiiio idus augusti, anno mocolxiio Incarnationis dominice, regnante Lodovico rege.

37. 1162, 20 août

174Serment pour Montréal (Aude). Les milites du castrum de Montréal prêtent serment de sécurité et de fidélité à Raimond Trencavel et à son fils Roger [II] pour le castrum de Montréal ; ils promettent de ne pas s’allier avec un seigneur de Montréal qui aurait pris le castrum ; si Sicard de Laurac ou Raimond [V] comte de Toulouse leur faisaient la guerre, ils aideraient les vicomtes.

175Cartulaire des Trencavel, acte no 376, fol. 135 vo-136 (HGL, V, col. 1252-1253, II).

176De Carcassona.

177Anno mocolxiio Incarnationis dominice, ii feria, xiii kalendas septembris, rege Lodovico regnante, nos milites de castro quod dicitur Mons Regalis ab hac hora in antea non decipiemus te Raimundum Trencavelli vicecomitem Biterris neque Rogerium filium tuum neque illum cui voluntate vestra civitatem quod dicitur Carcassona dimiseritis, non decipiemus vos de vita vestra neque de corporibus vestris neque de membris vestris, neque de castro quod vocatur Mons Regalis neque de fortecias quas hodis sunt ac deinceps facte ibi erunt, ipsum castrum neque partem illius vobis non auferemus neque auferri faciemus, et si fuerit aut est domnus aut domni de Montis Regali aut alius homo seu femina qui ipsum castrum vel partem ipsius vobis auferret seu auferri faceret, cum eo vel cum eis pacem, finem vel concordiam aliquo modo non habebimus, de illlo et de illis et de omnibus aliis hominibus remota omni occasione fideles adjutores vobis erimus, quousque ipsum castrum ad plenum recuperatum habeatis, postea de toto ipso castro vobis dum vixerimus in omnibus et de omnibus fideles adjutores sine inganno erimus, et si Sicardus de Lauraco vel infantes illius aut Raimundus comes qui hodie Tolosam tenet aut infantes illius vobis guerram fecerint, sine vestro inganno de omnibus illis erimus vobis fideles adjutores. Sicut superius est dictum, sic dum vixerimus adtendemus et faciemus per hec sancta evangelia. Milites prescripti tales sunt Guillelmus de Rocha, Poncius de Villa Nova, Isarnus atque Bernardus frater illius, Raimundus de Villa Traverio et Bertrandus frater illius, Bernardus de Arzencs, Mauro, Rogerius de Villa Nova, Guillelmus de Sancto Felice, Cato, Rigaldus, Petrus de Rocafort, Isarnus de Pojer, Petrus Geraldus, Tabustardus, Savaricus, Bernardus de Vilaliegre, Pelacros, Guillelms de Roca de Arzencs, Petrus de Arzencs puer, Vitalis, Bego, Gaulterius, Barrac, Bernardus Donati, Guillelmus Bernardi, Raimundus Atonis, Sicardus de Villa Traverio, Ugo de Romegos, Petrus Raimundi de Villa Traverio. Omnia prescripta fuerunt acta presente Petro de Vilario Reddensi vicario et Petro de Retorta et Guillelmo Bernardi de Retorta et Frotario de Vilaspassants et Gaucerando de Capite Stagno et Clavello de Terciavo et Raimundo de Alsona et multis aliis hominibus presentibus, Arnaldus de Clairano hoc scripsit die et anno quo supra.

38. 1163, lundi 4 novembre

178Litiges sur les castra de Montréal et de Saissac (Aude). Raimond Trencavel, proconsul de Béziers, juge les controverses surgies entre Ugo Escafredi et son frère, d’une part, Isarn Jourdain de Saissac, son frère et ses neveux, fils d’Ugo de Saissac, d’autre part, au sujet du castrum de Montréal et du castrum de Saissac. Il est assisté par Pons, évêque de Carcassonne, de ses viguiers Guilhem de Saint-Félix et Pierre de Vilar, de Bernard Pelapol, Pons Ferrol, Pierre Raimond d’Hautpoul, maître Marquis et maître Maurin. Ils décident que l’accord passé antérieurement entre les deux parties n’est pas valable car extorqué par la force. Ils jugent qu’Isarn Jourdain, son frère et ses neveux doivent avoir le tiers du castrum de Montréal, de la motte de l’enceinte supérieure, des garanties et des justices, des leudes, et de toute la seigneurie du castrum. Les mêmes doivent avoir le tiers des acquisitions faites par Ugo Escafredi à l’emplacement de l’ancien castrum de Villalégut et dans le pré de Garnela. Tout cela, ils l’auront en franc fief d’Ugo Escafredi et de ses frères, l’un d’entre eux devant faire hommage à Ugo ou à l’un de ses frères. Ugo abandonne toutes ses plaintes à propos du castrum de Saissac. Isarn Jourdain, son frère et ses neveux pourront faire la guerre à partir de Montréal, sauf contre le vicomte et contre Ugo et ses frères, et les milites de Montréal doivent les aider contre tous les hommes de qui ils voudraient faire justice. Les milites de Montréal jurent que, si une partie enfreignait le présent accord, ils aideraient l’autre.

179Cartulaire des Trencavel, acte no 358, fol. 123-124 (HGL, V, col. 1275-1277, I).

180De Monte Regali.

181Anno mocolxiiio Incarnationis dominice, ii feria, iio nonas novembris, rege Lodovico regnante. Hec est carta judicii quod dedit domnus Raimundus Trencavellus proconsul Biterris de controversiis que erant inter Ugonem Eschafredi et fratrem ejus et Isarnum Jordani et fratrem illius et nepotes eorum filiis scilicet Ugonis de Saxaco de castro Montis Regalis et de castro de Saxaco, de quibus querimoniis in manu domni R. Trencavelli se firmaverunt. Qui auditis et diligenter hinc inde inquisitis allegationibus post multas testium productiones, prestito etiam sacramento calumpnie, assidentibus sibi Poncio Carcassone episcopo et vicariis suis Guillelmo de Sancto Felice et Petro de Vilario et Bernardo Pilapulli et Poncio Ferrol et Petro Raimundi de Alto Pullo et magistro Marchiso et magistro Maurino.

182In hunc modum diffinitam dedit sentenciam ut finis seu transactio quam Ugo Escafredi et pater ejus cum patre Isarni Jordani tempore destructionis Montis Regalis fecerant non valeat utpote per vim et potenciam facta.

183Et judicavit ut Isarnus Jordani et frater ejus et nepotes eorum habeant terciam partem in castro Montis Regalis videlicet in mota superioris cincti et in firmanciis et justiciis et leudis et in omnibus aliis rebus que ad dominationem seu potestativum predicti castri modo pertinent vel in futurum pertinebunt. Et si Ugo Escafredi et frater ejus, absente Isarno Jordani et fratre ejus et nepotibus eorum, firmancias acceperint, aut Isarnus Jordani et frater ejus seu nepotes eorum firmancias acceperint, absente Ugo Escafredi et fratribus ejus, firmancie ille reddant in potestate eorum per partibus superius dictis. Si vero presentes fuerunt simul firmancias accipiant et ullus eorum possit remittere partem alterius.

184Similiter per sentenciam diffinivunt ut Isarnus Jordani et frater ejus et nepotes eorum habeant terciam partem in tota illa acquisitione quam Ugo Escafredi et frater ejus fecerunt in loco ubi solebat esse castrum de Villa Eleguto et in prato de Garnela et istam terciam partem et illam quam habet in castro Montis Regalis, sicut superius dictum est habeat I. Jordani et fratres ejus et nepotes eorum in feodum honorifice ab Ugone Escafre et fratribus ejus, ita ut unus eorum faciat hominium Ugoni Escafredi vel uni de fratribus suis.

185Item domnus R. Trencavelli cum predictis assessoribus judicavit ut ab omni appetitione illa quam in castro de Saxaco et suis terminiis Ugo Escafredi et frater ejus faciebant et facere poterant, ex toto caderent in perpetuum, eo quod Ugo Escafre et fratres sui coram domno R. Trencavelli et assessoribus illi petitioni omnino renunciaverunt.

186Similiter judicatum fuit quod Isarnus Jordani et frater ejus et nepotes eorum de castro Montis Regalis possint facere guerram cuicumque voluerint, excepto domino Carcassone et Ugone Escafre et fratribus suis, et ut milites de eodem castro debeant eis adjuvare contra omnes homines quibus vellent facere justiciam, excepto domno Carcassone et Ugone Escafre et fratribus suis.

187Hoc judicium sicut suprascriptum ego Isarnus Jordani et ego Jordanus et nos fratres Ugo de Saxaco et Bertrandus et ego Ugo Escafre et ego Aimericus et ego Isarnus tenebimus et observabimus bone fide et nunquam contra hoc infringere veniemus nos vel aliquis arte vel ingenio nostro salva fidelitate domni R. Trencavelli et Rogerio filio tuo quod si aliquis nostrorum hoc infregerit aliis fidejussores et adjutores sitis.

188Nos milites Montis Regalis Pontius de Villa Nova et Isarnus et B. de Villa Nova et Rogerius de Villa Nova et G. de Rocha et B. de Villa Elegud, Guillelmus de Mazairolas, Ugo de Romegos, P. Raimundi de Villa Traver, Arnaldus, Rigaldus, Bertrandus de Villa Traver, B. et Petrus de Arzencs junior mandato U. Escafre et fratrem ejus et Isarni Jordani et Jordani et nepotum eorum juramus quod si aliquis predictorum dominorum hoc infregerit aliis fideles adjutores simus. A. de Clairano hoc scripsit jussione domni R. Trencavelli die et anno prenotato.

39 1163, 12 décembre

189Controverse entre Raimond de Termes et Guilhem son frère à propos du castrum de Termes (Aude) et de l’honneur qui leur venait de leur père. Elle fut jugée par Raimond Trencavel, vicomte de Béziers, entouré de Pons évêque de Carcassonne, des deux viguiers G [uilhem] de Saint-Félix et P [ierre] de Vilar, d’U [go] Escafredi, G [uilhem] de Durban, P [ierre] Raimond d’Hautpoul, maître Maurin et maître Haubert. Raimond de Termes, Bernard de Montesquieu et Ricsovende doivent avoir deux tiers de la tour, du barri et des barriani de Termes et la moitié des milites et de leurs maisons. Guilhem de Termes aura le tiers de la tour, du barri et des barriani et la moitié des milites. Raimond et Guilhem conservent les maisons qu’ils avaient et auront l’autorisation de construire. Un mur doit être construit en commun entre leurs deux parties. Les deux frères doivent édifier une nouvelle église dans le barri : si les contributions du peuple ne sont pas suffisantes, Raimond paiera les deux tiers, Guilhem le tiers du complément. L’emplacement de la vieille église dans le castrum reviendra à Guilhem. Dans tout le reste de l’honneur et de la seigneurie, le partage sera identique, deux tiers-un tiers, sauf en ce qui concerne les milites, les fiefs des milites, le castrum de Durfort, le castrum de Carcassonne et la villa d’Arques qui seront divisés par moitiés.

190Cartulaire des Trencavel, acte no 549, fol. 213-214 (HGL, V, col. 1277-1279).

191De concordia.

192Anno locoxiiio Incarnatione dominice, va feria, iio idus decembis, rege Lodovico regnante, civitati qua dicitur Carcassona R. proconsul Biterris dominante. Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris sit manifestum controversiam fuisse inter Raimundum de Termino et Guillelmum fratrem ejus de castro de Termino et omni honore illi castro et dominationi illius pertinenti et de omni honore qui eis ex parte patris eorum accidebat ubicumque sit. De qua controversia firmaverunt se in manu domni R. Trencavelli vicecomitis Biterris qui vocatis ad se assessoribus, scilicet domno Poncio Carcassense episcopo et duobus vicariis suis G. de Sancto Felice et P. de Vilario et U. Escafre et G. de Durban et P. Raimundi de Alto Pullo et magistro Maurino et magistro Hauberto. Auditis utriusque partis rationibus et facto calumnie sacramento voluntate et consensu illorum in hunc modum amicabilis composicio utriusque parti antecognita inter eos est facta. Raimundus de Termino et Bernardus de Monte Eschivo et Ricsovendis uxor illius habeant et possideant duas partes turris de Termino et barri et barrianorum illius castri, et de militibus et domibus eorum medietatem, et G. de Termino habeat terciam partem turris et barri et barrianorum, et medietatem militum et domorum eorum. Fuit item cognitum ut R. de Termino et G. frater ejus habeant et possideant domos suas de ipso castro sicut hodie habent et tenent, et habeat unusquisque licenciam hedificandi in sua parte, ita tunc ut turris habeat plenariam dominationem et potestativum in domibus eorum, et paries qui est inter R. de Termino et G. fiat eis communis ad sua hedificia ibi ponenda quem parietem faciant simul et possideant. Item fuit dictum ut R. de Termino et G. frater ejus faciant ecclesiam novam in barrio de Termino a primo Pentecoste usque ad unum annum, in qua construenda, si quid necessarium erit post expensas populi, mittat R. de Termino duas partes et G. terciam et locus ecclesie veteris de castro sit G. de Termino. Similiter de omni honore castro et dominationi illius pertinenti, habeat R. de Termino duas partes et W. terciam, exceptis militibus et feudis militaribus et excepto castro de Durfort et castro de Carcassone et villa que dicitur Archas ; quam villam et castra et milites et feudos militum habeant per medietatem. Simili modo de honore paterno habeat R. de Termino duas partes et W. terciam ; et milites et feudos militares si fuerint habeant per medietatem. Vineas et ortos quos hodie R. de Termino et G. habent et tenent, habeant et teneant eodem modo omni tempore. Rursus fuit dictum ut R. de Termino habeat talem Raimundum de Duno et uxorem illius ut nichil requirant in medietate ville de Archas. Quod nisi fecerit, det R. G. fratri suo escambium sine inganno arbitrio bonorum hominum in terram Terminensem. Si vero a primo Pentecosten usque ad unum annum post escambium datum poterit habere talem R. de Duno et uxorem illius ut nichil exigeant in medietatem ville de Archas recuperet R. de Termino excambium. Si vero autem excambium illud in perpetuo maneat firmum has predictas partes habeant sic ambo R. de Termino et G. ut nullus eorum in sua parte forciam hedificare possit absque consilio alterius. Quemadmodum superius est dictum, ita ego R. de Termino et ego Alazaidis et ego B. de Monte Eschivo promittimus hoc totum nos observaturos et hoc tactis sacrosanctis evangeliis juramus, et ego G. de Termino et ego Adalmurs et ego Petrus Oliverii hoc totum sicut superius est dictum nos observaturos promittimus et tactis sacrosanctis evangeliis juramus. Ego R. Trencavelli et filius meus et qui post nos dominus Carcassone fuerit, mandato utriusque partis, ut hoc totum in perpetuo observetur fidejussimus et si quis eorum infregerit alteri fideles adjutores erimus. Omnes rerum predictarum est testis Ermengardis vicecomitissa Narbone et Sicardus de Lauraco et Petrus de Domo Nova et Poncius de Roca et Bernardus de Durfort et Quartonator et Baralerius et Udalgerius de Fonoleto et Petrus atque Arnaldus filii ejus et Aimericus de Barbairano et Bernardus Raimundi de Canesuspenso et multi alii viri nobiles qui tunc aderant ibi ubi finis prescripta fuit facta, in colle ante Terminum versus meridiem. Arnaldus de Clairano hoc scripsit jussione domni R. Trencavelli et R. de Termino et B. de Monte Eschivo et G. de Termino et Petrus Oliverii illius filii, die et anno quo supra.

40. 1164, juillet

193Accord entre Raimond Trencavel, vicomte de Béziers, et Ermengarde, vicomtesse de Narbonne, sur les mines comprises dans un périmètre entre Faugères, le castrum de Mourcairol, le castrum du Poujol, Montmaire, Maurian, le castrum de Boussagues, Bédarieux, la villa de Soumartre et Faugères (Hérault). Raimond Trencavel et Ermengarde doivent y percevoir la moitié de tous les revenus, l’autre moitié étant au seigneur du sol (le monastère de Villemagne, ou un autre). Si ces mines ne se trouvent pas dans l’honneur de Villemagne, les deux vicomtes auront aussi les achats, les ventes et les foriscapes. Si elles se trouvent dans l’honneur de Villemagne, le monastère aura le tiers, Raimond Trencavel le tiers et Ermengarde le tiers des achats, des ventes et des foriscapes. Ermengarde promet de respecter cet accord pendant 15 ans.

194Cartulaire des Trencavel, acte no 444, fol. 169 vo-170 (HGL, V, col. 1289-1291).

195De compositione.

196In nomine Domini nostri Jhesu Christi, anno ab Incarnatione ejusdem mocolxiiiio. Hec est carta de concordia facta inter Raimundum Trencavel Biterris vicecomitens et Ermengardam Narbone vicecomitissam de argentariis et mineriis que modo sunt aut in antea fuerint inventa a Faugueria usque ad castrum Mercoirol et a castro Mercoirol usque ad castrum de Pojols et a castro de Pojols usque ad Montmaires et a collo de Montmaires usque ad Maurianum et a Mauriano usque ad castrum de Bociagas et a castro de Bociagas usque ad Bedeirius et a Bedeirus usque ad villam de Samarde et a villa de Somarde usque ad Faugueiria. Ut omnes argentarias vel minarias quo modo sunt vel in antea inventa fuerint infra predictos terminos vel in terminiis predictorum castrorum in cujuscumque solo vel dominatione sint vel fuerint, habeant similiter Raimundus Trencavel et Ermengarda vicecomitissa, ita scilicet ut ipsi accipiant medietatem tocius redditus qui ad dominum spectat et aliam medietatem habeat dominus vel domini in cujus vel quorum solo argentarii sunt vel fuerit sive sint monasterii Villemagne vel cujuslibet alterius persone. Emptiones vel venditiones argenti et forscapia argentariarum inventarum infra predictos terminos habent similiter Raimundus Trencavel predictus et Ermengarda vicecomitissa, nisi argentarie sint vel fuerint in honores monasterii Villemagne ; in illo vero habeat monasterium tertiam partem emptionum et venditionum argenti et forscapiorum argentariarum et Raimundus Trencavel terciam et Ermengardis aliam terciam. Hanc concordiam superius scriptam, ego Ermengard vicecomitissa Narbone laudo et concedo tibi Raimundo Trencavel et Rogerio filio tuo et me observaturam bona fide promitto ab hac prima festivitate Sancti Michaelis usque ad xv annos. Expletis autem xv, nec ego nec heres meus possimus aliquid querere vel appellare per hanc concordiam in honore quem habemus vel aliquis a te vel per te habet vel possidet infra predictos terminos. Similiter ego R. Trencavel hanc concordiam superius scriptam laudo et concedo tibi Ermengarde vicecomitisse Narbone et heredi tuo et me observaturum promitto bona fide ab hac prima festivitate Sancti Michaelis usque ad xv annos. Transactis autem xv annis nec ego nec heres meus possimus aliquid per hanc concordiam querere vel appellare in honore quem habemus vel monasterius Villemagne habet vel aliquis per te vel a te a monasterio vel per monasterium habet vel possidet infra predictos terminos. Sicut superius scriptum est, sic ego Ermengardis vicecomitissa Narbone tenebo et observabo tibi Raimundo Trencavel et Rogerio filio tuo bona fide et per hec sancta iiiior evangelia. Et ego Raimundus Trencavel sicut superius scriptum est, sic tenebo et observabo tibi Ermengardi vicecomitisse Narbone et heredi tuo per hac sancta iiiior evangelia. Facta carta ista in mense julii, regnante Lodovico rege. Hujus rei testes sunt Raimundus de Salis, Guillelmus de Castlar, Sicardus Isarni, Deodatus Gauterius, Guillelmus Petri de Brusca, Petrus Raimundi de Narbone, Geraldus de Salis, Gaufredus de Mont Redon, Ugo de Autrinaco, Raimundus de Mala Falgaria, Guillelmus de Fraxino, Raimundus de Castris, Petrus Raimundi de Alto Pullo. Girbertus scripsit.

41. vers 1166

197Conflit entre deux factions du castrum des Arènes de Nîmes, réglé à la cour vicomtale après avoir fait donner des gages aux deux parties.

198Paris, AN, J 323, no 114; éd.: HGL, V, 1301-1302.

199Ego Poncius de Vicenobrio mitto me in potestatem tui domini mei Bernardi Atonis vicecomitis et tui domine mee Guillelme vicecomitisse et faciam de clamoribus curie et de seditione facta cum affinibus meis quod curia vestra cognoverit. Hoc promitto pro me et pro omnibus auxiliantibus mihi et pro his qui sunt de nostro consortio a minimo usque ad majorem, et de hoc reddam pignora ante placita v milium solidorum et plus pignorum ad cognitionem curie, et stabo et permanebo ubicumque curie vestre placuerit quoad usque cuncti clamores vestri et seditio facta cum adversa parte aut sentencia aut alio modo terminentur ; et si placita mutata fuerint, semper servabo quod predictum est ad vestram cognitionem. Et hec omnia predicta firma tenebo et servabo, sic me Deus adjuvet et hec sancta iiii euvangelia. Fasianus, Maroiolus, Guaufredus Vituli, R. de Brodito, Porta Rades, W. de Vilario, B. de Calmis, Guiraldus de Clarenciaco et Bertrandus Guillelmus : omnes isti juraverunt hoc idem.

200Contigit postea quod in vigilia sancti Johannis Baptiste domina vicecomitissa recepit ab hac parte viii equos nomine pignorum. Sed quoniam dominus vicecomes presens non erat, distulit diem cause domina vicecomitissa et voce propria omnibus audientibus ex parte sua et filii sui dedit securitatem inter eos. Poncius vero de Vicenobrio, et R. de Brodito et Fasianus omnia prescripta juraverunt iterum se servare et complere et manlevaverunt pignora.

201[blanc d’une dizaine de lignes ; suite en bas du parchemin]

202Ex altera parte juraverunt eodem modo et eisdem pactis R. de Monte Mirato, W. de Arenis, P. de Porta Veteri, W. de Monte Mirato scuderius, P. Ber. Grataserps, Radulfus, Poncius de Clausonna Redorta, Raimundus de Vacheriis et Chazoardus, et similiter in vigilia sancti Johannis Baptiste reddiderunt viii equos nomine pignoris et domina vicecomitissa voce propria omnibus audientibus ex parte sua et filii sui dedit securitatem inter eos. R. de Monte Mirato, Porta Vetus et W. de Arenis omnia prescripta juraverunt iterum se servare et complere et manlevaverunt pignora.

42. 1173

203Société entre le prieur clunisien de Chas et l’empereur ou son héritier comte de Bourgogne. Elle concerne un périmètre délimité par des villae. A l’intérieur de celui-ci, le prieur conserve des droits (droits ecclésiastiques, fours, moulins, terres et prés de petite étendue). Le reste (essentiellement des droits publics, avec les forêts, les eaux, les péages, les justices) est partagé en deux parts égales. En contrepartie, l’empereur ou le comte doivent protéger le prieuré.

204A. Bernard et A. Bruel (éd.), Recueil des chartes de l’abbaye de Cluny, t. 5 : 1091-1210, Imprimerie Nationale, Paris, 1894, no 4246, p. 601.

205Notum sit omnibus fidelibus Aymonem, priorem de Chas, laude et assensu Cluniacensis ecclesie, dominum imperatorem et ejus heredem qui comes erit Burgundiae, in territorio de Chas sociasse. Extenditur autem hujusmodi societas a villa que Fontes dicitur, usque ad aliam que Orva nominatur, et ab alia que Antoyls ab incolis rursus astruitur usque ad aliam quam Yvres nominant, et a Ponpyrre usque ad aliam quam Vayllans appellant. Excepit autem prior jamdictus ab ista societate atque retinuit dominicaturas suas, scilicet decimas, oblationes, elemosinas, furnos, molendina, et situs molendinorum, terram et prata duobus aratris sufficientia, casamentum magistri Arnaldi, positionem ministri qui census et redditus conmunes inperatoris et ecclesie recipiet. In aliis vero redditibus universis, quoquo modo proveniant, in terris et pratis, silvis, aquis, pedagiis, ventis, justiciis et hominibus, atque aliis usibus, infra pretaxatos terminos, prior jamdictus dominum inperatorem et ejus heredem, sicut dictum est, sociavit, et ita quod redditus istos imperator aut ejus heres et ecclesia equaliter per medium parcientur. Debet autem dominus inperator et ejus heres qui comes erit Burgundie, societatis hujus ac beneficii respectu, jamdictam ecclesiam et res ecclesie ubicumque fuerint manutenere et deffendere. [...]

43. 1173

206Accord entre Isarn de Dourgne et ses frères Pierre et Bégon d’une part, et leur neveu Pierre, d’autre part. Les trois oncles concèdent à Pierre sa fraternitas, c’est-à-dire sa part d’héritage sur l’honor de son grand-père Pons de Dourgne (père des trois oncles), qui est du quart de l’honor, étant réservée l’ancabaria donnée à Isarn. Le neveu Pierre promet de ne rien céder de sa part à aucun de ses trois oncles. S’il voulait partir outre mer, chacun des oncles lui fournirait 500 sous et une mule. S’il rentrait, Pierre rendrait à chacun les 500 sous et la mule et récupèrerait sa part sur chacune des parts des trois oncles. Suit l’acte de répartition et de création de la nouvelle part au profit du neveu.

207Paris, AN J 322, 29, éd : HGL, V, 1306 ; et AN J 322, 82, éd : Clovis Brunel, Les plus anciennes chartes en langue provençale. Recueil des pièces originales antérieures au XIIIe siècle, Paris, 1926 ; rééd. : Slatkine Reprints, Genève, 1973, no 138, p. 129-130.

208J 322, 29. Hec est concordia quam faciunt Isarnus de Dorniano et fratres ejus scilicet Petrus et Bego cum nepote eorum Petro. Concordia talis est [...]. De illo honore qui ex parte Poncii de Dorniano avi sui Petrum contingit, isti fratres scilicet Isarnus, Petrus et Bego concedunt et donant nepoti eorum Petro fraternitatem suam scilicet quartam partem omnis honoris quem pater illorum Poncius Dorniani eis dimisit, excepta illa ancaberia quam Poncius dedit filio suo Isarno ante suos fratres. Petrus vero facit conventionem Isarno, ut illum honorem quem partivit cum eo, nullo modo possit deexire Petrus de illo honore versus Begonem neque versus Petrum neque versus eorum successores neque per donum neque per compram cum censu aud sine censu. Eodem modo, facit conventionem Petrus aunculo suo Petro [même clause : pas de cession en faveur d’Isarn ni de Bégon. Puis même clause avec Bégon : pas de cession en faveur d’Isarn, ni de Pierre]. Talis est conventio quod Petrus non possit istum honorem ullo modo conjungere cum honore avunculorum suorum, quem honorem cum eis partivit, nec in presenti, nec in futuro. Isti fratres Isarnus, Petrus, Bego, faciunt conventionem inter se ut umquam nemo eorum hunc predictum honorem possint ullo modo lucrari nepotis eorum Petri, neque illi neque eorum posteri, nec ullus homo illorum nec eorum femina, nisi illam partem qualem Petrus de partibus eorum acceperat. Dictum est itaque quod lucrum quod fecerant isti fratres in furnis Podio Laurentii et lucrum quod fecerant in castro Verdale et lucrum quod fecerant in forcia de Maurengs teneat illud ipsemet qui tenet et habeat. Si vero Petrus nepos eorum ire trans mare voluerit, donent ei avunculi predicti unusquisque eorum D solidos melgorienses et mulam unam per be et per fe pro honore suo, et tunc quisque eorum recuperet partem honoris quam Petrus ab unoquoque eorum acceperat, predictis conventionibus firmiter existentibus. Set si Petrus reversus fuerit, reddat D solidos predictos et precium mule aunculis suis uniquique scilicet et postea recuperet partem sui honoris, salvis predictis conventionibus. [...]

209J 322, 82. In nomine Domini. Hec est carta de partizo quam facit Isarnus de Dorniano cum fratribus suis, cum Petro scilicet et cum Begone. Ad istam partem mittunt la boaria de l’Escout [... description très précise du contenu ou de limites de cette part]. Ad istam ipsam partem mittunt aissi co mou del cab del malol de Ramon de Nouvila [...]. Et ab aquesta eissa part vadit lo loguals d’en Boter [...]. Et aquel que aquesta part aura, donet tres semales de vindemia a l’ospital del castel que lor paire i laisse.

44. vers 1174

210Serment de fidélité pour le castrum des Arènes de Nîmes à Bernard Aton VI, vicomte de Nîmes, par 49 hommes.

211Paris, AN, J 322, 86 ; publication partielle : Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 1, Plon, Paris, 1863, no 253, p. 107.

212Ego Ugo de Bredeto filius Adalaice tibi Bernardo Atoni vicecomiti filio Guillelme non tollam castrum de Arenis videlicet fortitudines que hodie ibi sunt et inantea ibi erunt nec aliquid de eo. Ego quidem non tollam nec aliquis nec aliqua meo consilio nec ullo meo ingenio tibi Bernardo Atoni vicecomiti filio Guillelme, neque ullo modo decipiam te Bernardum Atonem vicecomitem filium Guillelme de vita nec de membris tuis, et si quolibet modo aliquis vel aliqua predictum castrum vel aliquid de eo suprascripto tolleret, ego cum illis, donec recuperaretur, finem vel societatem non haberem, nisi causa recuperandi illud castrum. Quod si recuperare possem, ego redderem illud castrum tibi Bernardo Atoni vicecomiti filio Guillelme sine lucro et sine deceptione per hec sacrosancta Dei evangelia. Ego Bertrandus Garcinus juro idem. Ego Guillelmus de Vilar idem. Ego Petrus Guiraudi idem. Ego Pontius Raimundi idem. [suivent 44 autres noms]

45. 1175, juillet

213Serment à Guilhem VIII de Montpellier par Raimond de Pignan (sécurité, serment pour le castel de Pignan, et particulièrement pour le solarium avec la tour double, avec engagement de ne pas faire serment à un autre seigneur). Suivi d’un serment du même au même, promettant de ne pas rendre le solarium à Guilhem de Suregio, un autre seigneur, tant que celui-ci n’aura pas fait serment à Guilhem VIII.

214A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 417 et 418, p. 598-600.

215[417] Aus tu Guillelm de Monpesler, fil de Matelz, eu Raimun de Pinnan, fil de Ermessens, ta vida ni ta membra no. t tolrai, ni t’en tolrai. E d’aquesta hora adenant del castel de Pinnan, ni de las forzas que ara i ai, ni adenan i aurai, ni hom, ni femena per me, no. t decebrai, ni te tolrai [...]. En aissi con en esta carta es escrit et hom legir o pot, aisi t. o tenrai e t. o atendrai meu escient per estz sanz. Et aquest sacrament que eu ai fait a te, deg eu e. l meu heres far a te et al teu hers sennor de Monpesler e non ad altre. E sai e conosc qued en aquestas mezeusas convenensas sobrescrichas et en aquest mezeus sagrament, es l’estar qued appellatz solers ab la bestorre et ab tot lo pertenement que fo de Raimun de Soreg de Pinnan. [...]

216[418] Anno Dominice incarnationis mocolxxovo, mense julii. Ego Raimundus de Piniano, per me et per successores meos, promitto tibi Guillelmo domino Montispessulani, filio Mathildis, et successoribus tuis quod solerium cum bisturre et cum suo pertinemento, quod fuit Raimundi de Suregio de Piniano, habebo et retinebo nec ullo modo reddam Guillelmo de Suregio vel suis, donec ipse Guillelmus de Suregio vel successores sui tibi dicto Guillelmo, domino Montispessulani, vel successoribus tuis faciant sacramentum de reddendo solerio cum bisturre et cum omnibus suis pertinentibus tibi et tuis, si tu vel tui a me vel a meis propter absentiam vel defectionem seu falliam mei meorumque non recuperares prenominatum solerium cum bisturre et cum suis pertinentibus ad tuam voluntatem et noticiam. Sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei euvangelia. Testes [...]

46. 1175, 5 août

217Litige à propos de Clermont [-sur-Lauquet] (Aude). Controverse entre Guilhem de Clermont, son frère Bertrand et Pierre de Clermont, d’une part, et Udalguier de Vilar, son frère Pierre Raimond, Bernard de Clermont, Guilhem Arnaud, Aimeric de Huca, son frère Raimond, Pierre Raimond de Rustiques, son fils Bernard, tous pariers, d’autre part, à cause de la prise du castrum de Clermont par les seconds et de la capture de Bertrand Pierre. Elle fut jugée dans la main de Roger [II], vicomte de Carcassonne, assisté par Ugo de Roumengoux son viguier, Pierre archidiacre, Bernard de Roquefort et Isarn Bernard de Fanjeaux. Udalguier de Vilar et ses pariers avaient une partie de la seigneurie du castrum et de la tour de Clermont, mais rien en dehors de cela dans le terminium du castrum. Ils réclamaient une clé de la porte du castrum. Guilhem, Bertrand et Pierre de Clermont la leur refusaient sous prétexte que leurs ancêtres ne l’avaient jamais eue. L’accord conclu accorde la clé à Udalguier et à ses pariers à condition qu’ils respectent la seigneurie et la fidélité qu’il doivent à Guilhem, Bertrand et Pierre de Clermont et aux autres seigneurs de Clermont. Aucun des seigneurs de Clermont ne doit désormais tromper, capturer, tuer un autre des seigneurs, ni ne doit prendre le castrum. Si l’un d’eux le faisait, sa part du castrum reviendrait à l’autre partie.

218Cartulaire des Trencavel, acte no 357, fol. 122-123.

219De composicione.

220Inter Guillelmum de Claromonte et fratrem illius Bertrandum et Petrum de Claromonte et Udalgerium de Vilare et Petrum Raimundi fratrem illius et Bernardum de Claromonte et Guillelmum Arnaldi et Aimericum de Huca et Raimundum fratrem illius et Petrum Raimundi de Rusticano et Bernardum filium ejus fuit controversia, eo quia Udalgerius et Petrus Raimundi frater ejus et ceteri predicti eorum pariarii scilicet B. de Claromonte et G. Arnaldi et Aimericus de Huca et R. frater ejus et Petrus Raimundi de Rusticano et Bernardus illius filius abstulerata castrum de Claromonte et Bertrando Petro de Claromonte. Ideo omnes ex utraque parte ad hanc rem diffiniendab venerunt in manum domni Rogerii Carcassone vicecomitis qui vocatis ad se assessoribus videlicet Ugone de Romegoso suo vicario et Petro archidiacono et Bernardo de Rocafort et Isarno Bernardi de Faniavo, audivit et inquisivit allegationes utriusque partis et auditis et valde inquisitis, placuit utrique parti tam conquerentium quam defendentium et placuit domino Rogerio vicecomiti ut de illa controversia finis et pax esset bona in perpetuum vero facta. Qui omnes predicti ad illam rem causa finis et bone pacis diffiniendam se satis dederunt in manu iiii predictorum assessorum scilicet Ugonis vicarii et Petri archidiaconi et Bernardi de Rocafort et Isarni Bernardi de Faniavo. In quorum presentia iiii fuit tunc cognitum quod Udalgerius de Vilare et Petrus Raimundi fratres ejus et omnes eorum hac in causa pariarii habebant partem et dominationem in castro et in turri de Claromonte, sed extra partem castri nichil habebant in terminio ejusdem castri. Qui duo Udalgerius et Petrus Raimundi desiderabant clavem porte castri tenere dum turrem tenerent, quod Guillelmus de Claromonte et Bertrandus et Petrus de Claromonte eis non concedebant dicentes quia ipsi neque antecessores eorum unquam clavem illam tenuerunt. Quod ut finis et pax esset blandior et dulcior inter eos, ita fuit dispositum ut dum Udalgerius et Petrus Raimundi tenuerunt turres similiter clavem illam tenerent, salva dominatione et fidelitate Guillelmi de Claromonte et Bertrandi Petri de Claromonte omniumque aliorum dominorum castri de Claromonte. Item fuit cognitum ut ullus dominorum predictorum castri de Claromonte alterum decipiat neque capiat neque occidat neque capi neque occidi neque decipi faciat, neque castrum neque turrem illius castri alter alteri auferat neque auferri faciat. Et si quis omnium predictorum aliquid de antedictis transgressus fuerit, pars castri et turris illius transgressoris succedat omnino pari dampno pacienti. Et ut superius est dictum totum in perpetuum maneat ratum. Hoc alter alteri affirmat jurejurando super iiii Dei evangelia. Sicut superius est dictum, sic vobis Guillelmus de Claro Monte et Bertrandus de Claro Monte et Petrus de Claro Monte et nos Udalguerius et Petrus Raimundi de Rusticano et Ber illius filius et G. Arnaldi et Americus de Huca et R. frater ejus et Petrus Raimundi de Rusticano et Gillelmus filius tenebimus bona fide totum et non movebimus per hec sancta Dei evangelia. Quod sacramentum ab omnibus antedictis peragitur Carcassone, ante portas ecclesie Sancti Nazarii, in presentia iiiior assessorum predictorum et Arnaldi Morlane et Guillelmi Stephani et Petri Guillelmi et Guillelmi Amelii et Otonis de Aniorto et Bernardi Rogerii de Cavanaco et Petri Amelii et Sicfredi de Faveriis multorumque aliorum proborum hominum. Arnaldus de Clairano scripsit jussione Guillelmi de Claro Monte et Bertrandi et Petri de Claro Monte et Udalgerii et Petri Raimundi et B. de Claro Monte et G. Arnaldi et Aimerici de Huca et R. frater illius et P. Raimundi de Rusticano et B. illius filii omniumque testium predictorum et iiii or assessorum, va feria, nonis augusti, rege Lodovico regnante, anno mocolxxvo Incarnationis dominice.

47. 1176, mai

221Reprise en fief du castellum de Vailhan pour trois mois (septembre, octobre, novembre) faite par Bérenger de Caux à Bernard, évêque de Béziers, avec promesse de rendre à toute semonce le castellum, la tour, la salle, les maisons, les fortifications, la porte et les clés. Promesse de faire hommage et fidélité. Pour qu’aucun mal ne provienne de ce castellum, l’évêque contraint Bérenger à demeurer 8 mois et 8 jours dans un manse à Béziers qu’il lui concède en feudum honoratum.

222HGL, VIII, col. 319-321.

223Notum sit universis quod ego Berengarius de Causcio, sponte et sine dolo, per me et per omnes meos, recognosco ecclesiae sedis Biterrensis Sancti Nazarii et tibi Bernardo ejusdem ecclesie episcopo et successoribus tuis tres menses in castello de Vaillano, quos estimabam habere pro alodem, scilicet mensem septembris et octobris et novembris, et similiter recognosco [...]. Hec omnia predicta cum hac carta in perpetuum valitura recognosco et concedo pro alodio tibi prefato episcopo et successoribus tuis et inde juro tibi super sancta quatuor evangelia et promitto fidelitatem per me et mer omnes successores meos ecclesie Sancti Nazarii et tibi prescripto episcopo, et sub eodem sacramento tibi promitto quod quandocumque in his tribus mensibus volueris recipere castellum de Vaillano, quod ego sine exactione pecunie vel alicujus rei, omni malignandi remota occasione, reddam tibi vel successoribus tuis vel illis qui mandato tuo vel episcopi dicte ecclesie castellum a me vel a meis quesierint, turrem predicti castri et salam et alias mansiones sive munitiones que modo ibi sunt vel in posterum ibi fuerint ; et similiter reddam portam sive portas et clavem sive claves porte vel portarum. Et ita in integrum totum castrum et quidquid habeo in terminio castri per potestatem sive dominium trium predictorum mensium tibi recognosco et pro alodio concedo et inde tibi hominium facio et fidelitatem ut dictum est juro et heredes meos inde obligo, quod sub eo tenore tibi et successoribus tuis fidelitatem facere teneantur [...].

224Et ut magis sis adstrictus ecclesie Sancti Nazarii et illius ecclesie episcopis servare fidelitatem et quod nec mihi nec successoribus meis malum proveniat de castello de Vaillano, cum alios octo menses et octo dies a predictis tribus mensibus tu tenueris vel aliquis nomine tuo, dono tibi ad feudum honoratum quendam mansum in civitate Biterris cum omnibus suis pertinenciis qui est juxta mansum Rainardi de Badonis et Bernardi. [...]

48. 1176, octobre

225698 : Raimond de Dieupentale, en son nom et au nom de ses frères Armand et Géraud, et Géraud de Marguestaud et Arnaud de Garac reconnaissent qu’eux-mêmes et leurs pariers et cohéritiers tiennent de l’abbé et des chanoines de Saint-Sernin le feudum de Gauzinhac. Pour ce fief, un des pariarii feodatarii choisi par l’abbé doit faire hommage. Ils reconnaissent devoir une albergue à l’abbé avec treize milites ou equitantes en certaines périodes. L’abbé choisira la période pour recevoir l’albergue et le fera savoir huit jours avant aux feodatarii ou à celui qui lui aura fait hommage. L’abbé Pons désigne alors Raimond de Dieupentale qui lui fait hommage les mains jointes et les genoux fléchis, en son nom, au nom de ses frères et de tous ses pariers.

226699 : Le jeudi suivant, Toulza, Pons de Gauzinhac et Arnaud de Saint-Rustice, pariers et cohéritiers des précédents pour le fief de Gauzinhac, font également à l’abbé et aux chanoines de Saint-Sernin reconnaissance du feudum de Gauzinhac.

227699 bis : Le dimanche suivant, Toulza, Pons de Gauzinhac et Arnaud de Saint-Rustice font une deuxième reconnaissance où ils précisent les conditions de prestation de l’albergue (identiques à celles de l’acte 698).

228P. et T. Gérard, Cartulaire de Saint-Sernin de Toulouse, Toulouse, 1999, vol. 3, acte 698, p. 1685, acte 699, p. 1688 et acte 699 bis, p. 1688 (même numérotation dans Mgr C. Douais, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Sernin de Toulouse, Paris, 1887).

229698 : DE FEUDUM DE GAUZINACO

230Sciendum est quod Raimundus de Deupantala, pro se et pro fratre suo Artmando, et Geraldus frater eorum, et Geraldus de Marcastaldo et Arnaldus de Garaco recognoverunt se et omnes pariarios et coheredes suos qui tenent feudum de Gauzinaco, quod est in alodio et in decimario eclesie Sancti Martini de Strictofonte, recognoverunt se tenere totum illum feudum de Gauzinaco de abbate et canonicis Sancti Saturnini presentibus et futuris. Et recognoverunt quod pro ipso feodo debet facere hominium abbati unus de omnibus pariariis feodatariis quem ipse abbas elegerit. Recognoverunt etiam quod tam ipsi feodatarii quam etiam eorum ordinium debent per singulos annos facere unum albergum abbati et successoribus ejus cum. xiii. militibus vel aliis equitantibus quos abbas voluerit ; terminus hujus albergi faciendi est in die sancti Teodardi scilicet in kalendas madii, vel a festo sancte Marie de septembri usque in festo Omnium sanctorum, vel a Nativitate Domini usque in Quadragesima ; et est in voluntate abbatis de his tribus temporibus, quo tempore et quo die ipsi feodatarii faciant ipsum albergum. Et abbas faciat hoc scire per octo dies ipsis feodatariis vel illi soli qui pro omnibus feodatariis fecerit abbati hominium ; et post octo dies expletos, octavo scilicet die, faciant ipsum albergum optimum abbati et. xiii. sociis ejus, sicut dictum est ; et dabunt equitaturis erbam et avenam vel, si tempus postulaverit, fenum, paleam et avenam similiter ; et dabunt omnia que ad albergum optimum pertinent ad recognitionem et voluntatem abbatis et sociorum ejus. Similiter recognoverunt quod pro ipso feudo debent ipsi et eorum ordinium. xv. solidos reiracapte quando evenerit de tolsas. Hoc totum, sicut suprascriptum est, recognoverunt predicti feodatarii, scilicet Raimundus de Deupantala, pro se et pro fratre suo Artmando, et frater eorum Geraldus et Geraldus de Marcastaldo et Geraldus de Garaco, pro se ipsis et pro omni suo ordinio et omni successiva progenie, Poncio abbati Sancti Satumini et successoribus ejus et canonicis Sancti Saturnini presentibus et futuris. Et tunc Poncius abbas Sancti Satumini elegit Raimundum de Deupantala. Et Raimundus ipse junctis manibus et flexis genibus fecit hominium ipsi Poncio abbati, pro se et pro fratribus et pro omnibus pariariis suis. Facta est recognitio et hoc hominium in eclesia Sancti Martini de Glisolis coram altari, mense octobri, feria. VI., Lodoico rege Francorum regnante, Raimundo Tolosano comite, Bertrando episcopo, anno ab Incarnatione Domini mo co lxxo vio. Hujus rei sunt testes : magister Stephanus de Montvaldrano, Amaldus Torronus archipresbiter de Villalonga, Poncius de Cancano, Poncius Amaldi, Amaldus de Glisolis, Bernardus Torronus, Willelmus Gauterius, et Arnaldus de Genars qui cartam istam scripsit.

231699 : DE EODEM

232Item, sciendum est quod Tolsanus et Poncius de Gauzinaco et Arnaldo de Sancto Rustico, qui sunt pariarii et coheredes Raimundi de Deupantala et fratrum ejus et Geraldi de Marcastaldo et Arnaldi de Garaco in feudo de Gauzinaco, recognoverunt et autreiaverunt quod ipsum feudum de Gauzinaco tenent de abbate et canonicis Sancti Saturnini, et quod unus de omnibus pariariis ipsius feudi debet facere hominium abbati Sancti Saturnini pro se et pro omnibus pariariis suis. Recognoverunt similiter quod omnibus annis debent omnes pariarii albergum bonum et optimum abbati Sancti Saturnini cum. xiii. militibus vel aliis equitantibus quos abbas voluerit, et debent dare avenam large et affluenter et omnia que ad equitaruras opus habuerit abbas et socii ejus et omnia qua ad optimum adbergum fuerint necessaria, ad voluntatem et recognitionem abbatis et sociorum ejus. Recognoverunt etiam quod pro hoc feudo debent ipsi feudatarii omnes. xv. solidos tolosanos reiracapte quando evenerit. Hanc recognitionem fecerunt Tolsanus et Poncius de Gauzinaco et Arnaldus de Sancto Rustico in prato Sancti Saturnini, quod est in alodio de Glisolis, mense octobri, feria. v., regnante Lodoico Francorum rege, Raimundo Tolosano comite, Bertrando episcopo, anno dominice lncarnationis. m.c.lxxvi. Hujus rei sunt testes : Arnaldus Torronus archipresbiter, Willelmus Grass, Arnaldus de Clisolis et Willelmus Gauterius, et Arnaldus de Genars qui cartam istam scripsit.

233699 bis : DE EODEM

234Hanc recognitionem fecerunt similiter Tolsanus et Poncius de Gauzinaco et Arnaldus de Sancto Rustico. Et recognoverunt quod ipsum albergum debent facere abbati Sancti Saturnini et. xiii. equitatibus, sicut suprascriptum est ; et debent facere ipsi et pariarii eorum ipsum albergum in die Sancti Teodardi scilicet in kalendas madii, vel a festo sancte Marie de semptembri usque in festo Omnium sanctorum, vel a Nativitate Domini usque in xla ; et est in voluntate abbatis Sancti Saturnini de his temporibus, quo tempore et quo die de ipsis tribus temporibus recipiat ipsum albergum ; et faciat hoc scire ipse dominus abbas per octo dies ipsis feudatariis vel illi soli qui pro omnibus fecerit hominium abbati, et post octo dies ipso octavo scilicet die faciant ipsum albergum optimum sicut dictum est. Facta est secunda recognitio in eclesia Sancti Saturnini, mense octobri, die dominica, rege et comite et episcopo et lncarnatione eadem qua et superior recognitio facta fuerat. Hujus rei sunt testes : Bernardus de Circas, Raimundus Martel, Willelmus Petri Estreubera, et Arnaldus de Genars qui cartam istam scripsit.

49. 1177, 11 septembre

235Accord entre deux groupes de coseigneurs de Bologne.

236Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 166.

237In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno domini millesimo centesimo septuagesimo vii, tertio idus septembris, indict. x. Concordia et conventio Deo concedente talis est inter Markisellum de Rolando de Vetrana ex una parte et ex alia parte Petro de Lovello et Manfredino de Lugarello cum Petro suo fratre et Mariscoto et Rolando Acio germanis et Bernardo de Vetrana et Uspinello. Markisellus dedit eis sine ulla hocasione legis tubatam suam que est in porta S. Proculi justa Rodulphum de Vetrana hoc tenore, quod predicti Carbonenses tantum accipiant de predicta tubata quantum est voluntas eorum ad edificandum turrem, et predicti Carbonenses debent ibi edificare turrem qualem voluerint et elevare xx punctos. Set Markisellus debet mittere in istos xx punctos xxx lib. imperialium, tali modo quia predicti Carbonenses debent edificare turrim et elevare v punctos, in aliis v ad elevandum Markisellus debet mittere lib. xv imperialium, et quando turris erit elevata xv punctis Markisellus debet mittere alias xv lib. imperialium ad elevandos alios v punctos ; modo sint completi xx puncti. Deinde Carbonenses habeant potestatem ad elevandam turrim quantum voluerint sine expensa Markiselli. [...] Et in turrem de subtus debet esse hostium versus plateam et in qualicunque hora diei vel noctis turris erit ad predictos Carbonenses necessariam ad faciendum malum inimico eorum vel inimici aut ad defensandam eos vel aliquem ipsorum de eorum parte debent habere turrim contra omnes homines vel feminas excepto contra Markisellum et suis filiis masculis tantum vel nepotibus. Et si in aliquo tempore Markisellus vel sui filii masculi et nepotes vendere voluerint predictam turrim, vendere debent predictis Carbonensibus vel filiis masculis vel nepotibus justo pretio, aliis autem personis non sit licitum Markisello vel suis filiis vel nepotibus vendere aut donare vel testamento relinquere vel alio quocumque titulo alienare. Et si predicti Carbonenses communiter vendere voluerint, debent vendere Markisello et suis filiis masculis vel nepotibus [...]. Set si Carbonenses separati voluerint vendere, inter eos debent vendere, non aliis. Et si aliquis de predictis Carbonensibus vel eorum filiis masculis aut nepotibus non habuerint filium masculum, in feminam non debeat venire turris sed in predictis Carbonensibus vel eorum filiis masculis et nepotibus. Et predicti Carbonenses non debent facere parentelam cum aliquo homine vel femina unde occasionem habeant faciendi malum a predictis Carbonensibus. [...]

50. 1181

238Les consuls et recteurs de la société de la tour delle Pulci à Florence acceptent un nouveau coseigneur.

239Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 159.

240In nomine Domini Dei eterni. Anno ab incarnatione eius centesimo octuagesimo primo post mille, pridie kalendas iulii, indictione quartadecima. Feliciter. Manifesti sumus nos Ugolinus de Palaczuolo et Benincase f. Martini de la Noce et Galiotus f. Gualfriducci et Lukise f. Sckeriti communiter nos qui modo sumus consules et rectores societatis turris de le Pulci per nos et per hoc traditionis instrumento damus et tradimus tibi Arrigitto [...] tuisque heredibus in perpetuum videlicet integras duas partes unius partis de integra una turre que dicitur de le Pulci que est posita in civitate Florentia infra cappellam sancti Florentii, que sic decernitur : ex duobus lateribus decurrunt ei vie, ex tertio latere est ei finis case Roncionis, ex quarto vero latere est Bonacci. Predictam vero partem iamdicte turris una cum fundamento et terra et hedificio suo et altitudine sua que modo habet aut in antea habuerit et secundum quod ad nos per cartulam vel ad socios nostros pervenit et sicuti in ipsa cartula legitur qui in fide hedificandi et pactorum observantia permanserit. Ita tamen quod ex hac datione et concessione nichil perveniat uxoribus vestris neque uxoribus vestrorum descendentium et sub illis pactis et tenoribus qui continentur in cartulis pactorum et cartulam emptionis eiusdem turris. Et ius omne actionis et evictionis damus, cedimus atque mandamus tibi Arrigitto tuisque heredibus in perpetuum sicuti ad nos pervenit ab eisdem prenominatis venditoribus, redemptis et reservatis nobis nostris partibus determinatis et concessis. Et si nos prenominati consules et rectores vel nostri heredes e nobis eumissa seu submittenda persona aliquo modo agere aut litigare presumserimus aut si apparuerit datum aut factum quod contra sit pene predicte turris et rei duplam eiusdem bonitatis et existimationis dare promittimus cum solemni stipulatione interposita. Actum Florentie intus ecclesiam sancti Florentii. Feliciter. Signa manuum predictorum consulum et rectorum qui hoc instrumentum sicut superius legitur fieri rogaverunt. Ego Jacobus Frederigi imperatoris iudex dictis omnibus interfui et hic ideo subscripsi. Signa manuum Bonifatii de Burgo sancti Remigii et Mancini f. Paczi et Montitaliarii f. Rustikelli rogatorum testium.

51. 1183, janvier

241Pierre, évêque d’Agde, donne en feudum honoratum à Pierre Gaucelin un vaste honneur (avec description du contenu) à Florensac et Rouvignac (Hérault). Il lui interdit de diviser ce fief.

242O. Terrin, Cartulaire du Chapitre d’Agde, Nîmes, 1969, no 100, p. 101-103.

243[...] Et ego Petrus, agathensis episcopus, et ego [9 dignitaires du chapitre et chanoines], nos omnes simul, bona fide et sine omni dolo cum hac presenti carta donamus et concedimus tibi Petro Gaucelini et tuis omnique tue posteritati hunc totum prenominatum honorem ad feudum honoratum, ita tamen quod singulis annis pro hoc feudo nomine servitii debes dare [...], et sit manifestum quod feudum debet clare habere unum haeredum tuorum ita quod nullo modo feudum dividatur. Et ego Petrus Gaucelini scio et recognosco hunc totum prenominatum honorem me accepisse a domino Petro episcopo et a predictis canonicis, et recognosco quod pro hoc feudo de singulis annis ad festum santae Mariae de medio augusto Petrus Gaucelini vel heredes mei debemus mittere cum nostro animali quinque sextarios bladi duarum partium frumenti et tertiam ordei, et facere hominium uni canonicorum, quod ego feci Petro scilicet Carbonelli. [...]

52. 1183, août

244Règlement sur la coseigneurie du castel de Cuq-Toulza (Haute-Garonne), juste construit, divisé en quatre quarts entre Sicard de Puylaurens et son frère Isarn, Pierre de Tripol, R. de Dourgne et Guilabert de Puylaurens. Chacun des coseigneurs doit construire sa part des fortifications. S’ils décidaient de construire une tour, chacun devrait contribuer à hauteur de sa part. Si l’un d’eux ne voulait pas fournir sa quote part, il n’aurait pas accès à la tour tant qu’il n’aurait pas remboursé les frais.

245Paris, AN J 322, 39, éd. : Clovis Brunel, Les plus anciennes chartes en langue provençale. Recueil des pièces originales antérieures au XIIIe siècle, Paris, 1926 ; rééd. : Slatkine Reprints, Genève, 1973, no 203, p. 191-192.

246Aizo es la carta d’acorder que fau Siquardz de Pug Laurens et Isarns sos fraire ab Peiro de Tripol et ab R. de Dorna et ab Guilabert de Pug Laurens. El acorder es aitals del castel que bastisso el pug de Moncuc. Que Siquardz de Pug Laurens et Isarns sos fraire au la quarta part en aquel castel et en totas las seinnorias que ara i so ni per azenant i serau ; e Peire de Tripol la quarta part en totas las seinnorias d’aquel castel en aquelas que arai so ni per azenant i serau ; en R. de Dorna la quarta part en totas las seinnorias d’aquel castel en aquelas que ara i so ni per azenant i serau ; en Guilabertz de Pug Laurens la quarta part en totas las seinnorias d’aquel castel en aquelas que ara i so ni per azenant i serau. E se degus om ni deguna femna venia en aquest castel que de lor onor no fos, sia ab aquel ab cui venra. E totas las autras seinnorias d’aquel castel reteno essems per quart. E fau se coveneusa entre lor que Sicardz de Pug Laurens ni Isarns sos fraire ni Peire de Tripol ni R. de Dorna ni Guilabertz de Pug Laurens non devo guerregar d’aquest castel degu ome ni deguna femna qui son dreg no vol penre. [...] E de las clausuras d’aquel castel deu far quegs per destreig de l’autre, segon la part que i aura. E se tor faziau en aquel castel, devo la far essems per aital part qual i aurau. E se negus d’aquels parcerers se tarzava que no i volgues metre sa part en aquela tor, deu la aquel far ques volra, et aver la messio sus en aquela tor, e deu la tener entro que li autri parcerer li redesso la messio d’aquela tor e no i deman for lo cabal ; et aquel que sa part redra de la messio d’aquela tor, deu la cobrar per aquela part que i aura. [...]

53. 1184, juin

247Accord sur des mines autour de Cabrières (Hérault). Aimeric de Clermont donne à Roger [II], vicomte de Béziers, la moitié de tous ses droits sur les mines de l’Orb jusqu’à Pézenas, et dans tout le terminium du castrum de Cabrières. Roger lui donne aussi la moitié de tout ce qu’il a dans ces mêmes mines. Il lui promet de l’aider dans les procès et dans les guerres, et de ne pas conclure d’accord avec Umbert de Cabrières.

248Cartulaire des Trencavel, acte no 435, fol. 166-166 vo (HGL, VIII, col. 379-380).

249De donatione.

250Anno Christi Incarnationis mocolxxxiiiio, Philippo rege Francorum regnante. Notum sit omnibus hoc audientibus quod ego Aimericus de Claro Monte per me et per omnes meos presentes et futuros, dono tibi Rogerio vicecomite Biterris tuisque posteris scilicet medietatem tocius mei juris quod habeo vel habere debeo vel in antea acquirere potuero in mineriis que sunt aut in futuro fuerint ad Orbio usque ad Pedanam et in omnibus terminiis castri de Cabreiria, totum ut superius dictum est ego et mei tenebimus et observabimus sic Deus me adjuvet et haec sancta iiiior evangelia. Similiter ego jamdictus Rogerius dominus et vicecomes Biterris per me et per omnes meos presentes et futuros dono tibi Aimerico de Claro Monte et tuis medietatem omnium quod habeo vel habere debeo aut aliquo modo juste sive injuste acquirere potuero in predictis mineriis et in omnibus quod ad mineria pertinent que modo ibi sunt vel in futuro infra dictos terminos inventa fuerint, et si forte contigerit ut causa vel guerra aliquando tibi vel tuis predictis mineriis vel occasione predictorum minerorum oriretur, de hiis omnibus bona fide ac sine omni dolo et machinatione te pro omni posse meo adjuvabo et in omnibus expensis quas circa lices feceris medietatem mittam et tu debes facere similiter, et cum Umberto de Cabreira vel cum alio aliquo homine vel femina de predictis terminiis aliquam convenientiam vel pactionem aut ullam composicionem non faciam sine tua voluntate non coacta vel per fraudem extorta et instruo ut mei posteri hoc tuis posteris faciant. Quod totum sicut superius scriptum, ego et mei sine omni tuo tuorumque inganno tenebimus et observabimus omni tempore sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei iiiior evangelia. Hujus rei sunt testes Arnaldus de Elzeira, Petrus de Claro Monte, Petrus Raimundi de Nebiano, Isarnus Bernardi vicarius Carcassensis, Petrus Vassalli, Petrus Bernardi de Montiniaco et Poncius frater ejus, Raimundus de Corbiano, Willelmus de Villa Nova, Ricardus de Fodeira, Petrus de Monte Bruno, Rostagnus de Bruniac, Raimundus Frotardus. Bernardus notarius domni Rogerii ejusdem precepto omniumque supradictorum scripsit hanc cartam in mense junii et suprascripsit. Tu debes facere similiter.

54. 1186, février

251Roger [II], vicomte de Béziers, donne à Raimond de Dourgne, à Bernarda et à son époux Unaudus, le pech d’Escoussens pour y édifier un castrum. Ils devront rendre le castrum à toute semonce et faire une albergue de 50 milites ; ils seront pour cela les hommes du vicomte. Ils donnent trois garants du respect de ces conditions. Ils s’engagent à faire prêter serment au vicomte par les hommes du castrum.

252Cartulaire des Trencavel, acte no 104, fol. 32-32 vo.

253De Sorcens.

254In Dei nomine, anno Nativitatis ejusdem mocolxxxvi, Philippo rege regnante. Notum sit omnibus hoc audientibus quod ego Rogerius dominus et vicecomes Biterris per me et per omnes meos presentes et futuros, bona fide et sine dolo cum hac presenti carta in perpetuum valitura, dono vobis scilicet Raimundo de Dornano et tibi Bernarde uxori Unaudi atque trimet Unaudo omnique vestre posteritati illud podium de Scorcens ad edificandum et faciendum castrum et munitiones quascumque ibi facere poteritis et edificare. Sub tali pacto ut quocienscumque per me vel per meum nuncium vel per meos nuncios nocte vel die illud recuperare voluero, statim sine mora illud mihi redditis et tradatis in unoquoque anno L militibus et equitantibus faciatis mihi. Et est sciendum quod nos scilicet ego Raimundus de Dornano et ego Bernarda uxor Unaudi et ego Unaudus per nos et per omnes nostros bona fide et sine inganno tui domino Rogeri recepimus a te donum istud et facimus inde tibi et erimus nos et omnes nostri inde tibi et tuis boni homines et fideles omni tempore. Et quocienscumque jamdictum castrum de Scorcens et munitiones et forcia quacumque ibi faciemus vel nostri nocte vel die recipere et tenere volueris per te vel per tuum nuncium vel per tuos nuncios iratus vel paccatus statim sine mora omni illi tibi trademus et reddemus et in tuo posse mittemus et annuatim albergum L militibus vel militantibus inde tibi faciemus, nostrique posteri vestris posteris similiter faciant. Si tamen contigerit quod Deus avertat, quod nos vel nostri aliquo tempore castrum illud vel forcia quae ibi fuerint vel albergum jamdictum tibi vel tuis prohibemus vel aufferemus, omnes nostras honores et redditus ubicumque illos habeamus tibi vel tuis damus et diffinimus ad incurrendos alienandos et ad faciendam inde omnem tuam voluntatem omni tempore sicut de tuo proprio jure. Et nullam occasionem unquam contra te in hoc queremus. Totum sicut superius scriptum est, tenebimus et observabimus ad honorem tui domino Rogeri et tuorum et ad fidelitatem per hec sancta iiii evangelia. Item sicut illicitum contingerit quod absit, ut nos vel nostri jamdictos violaremus pactiones scilicet ut tibi vel tuis prohibemus castrum vel ejus munitiones vel albergum jamdictum damus tibi et tuis inde restauratores et cuidatores videlicet Bonome de Castris, et Caldeiram et Raimundum de Monraden. Nos igitur ego Bonome et ego Caldeira et ego Raimundus de Montraden instituimus nosmet ipsos custodes et protectores bona fide tibi domino Rogerio dum vixeris quod ipsi jamdicti R. de Dornano et domina Bernarda et Unaudus de jamdicto pacto non te decipiant, sed sicut promiserunt tibi et juraverunt, teneant et observarent. Si tamen contigerit ut aliquo tempore tibi auferant jamdictum castrum vel ejus munitiones vel prohibeant aut albergum predictum, in tuo jure obligamus tibi omnes nostros honores et redditus quoscumque habemus vel habere debemus in villa de Castras et in terminiis ejus et alibi ut tamdiu jure pignoris illos haberes et teneres usque jamdictum castrum et ejus forcia recuperatum haberes et albergum et dampnum tibi eventum restauretur. Insuper ego R. de Dornano et ego domina Bernarda et ego Unaudus faciemus jurare homines manentes in jamdicto castro tibi domino Rogerio, si nos male ageremus adversus te ut redderent tibi predictum castrum nostrique quoque posteri tuis facient posteris. Hujus rei sunt testes Petrus Vassalli, Sicardus de Possidonio, Willelmus de Sancto Paulo, Willelm de Peirela, Berenguis de Calice, Bernardus de Astencs, Poncius de Pedenatio, Bertrandus de Capestagno, Petrus Isarni de Castras et Bernardus jamdicti Rogerii notarius qui ejusdem mandamento aliorumque omnium supradictorum scripsit hanc cartam in mense februaris, feria iiiia, et anno quo supra.

55. 1189, mai

255Serments réciproques entre Vierne de Brissac et son fils, et Raimond de Roquefeuil et son frère pour le castrum de Brissac. Partage spatial de la coseigneurie.

256J. Rouquette et A. Villemagne, Cartulaire de Maguelone, t. 1, Montpellier, 1912, no 195, p. 352-355.

257Sit notum omnibus quod ego Vierna de Agantico, et ego G. Petri ejus filius, per nos et successores nostros, tibi R. de Rochafolio et fratri tuo B. de Andusia et successoribus vestris, sacramento corporali prestito, juramus quod castrum de Breissacho nos vel nostri vobis et vestris non aufferamus, nec auferri faciemus [...]. Eodem modo, ego R. de Rochafolio et B. de Andusia domine Alazaiz filii, per nos et per successores nostros, tibi domine Vierne de Agantico et G. Petro filio tuo, et successoribus vestris, sacramento corporaliter prestito, juramus quod castrum de Breissacho nos vel nostri vobis vel vestris non auferamus [...]. Si vero istorum homo vel femina, homines vel femine, ea omnia que superius scripta sunt, ut melius intelligi possunt, bona fide illesa et incorrupta imperpetuum servare noluerit, vel noluerint, pars castri illius que ista servire noluerit, omni dominacione translata ad alterum devolvatur imperpetuum.

258Preterea permutacio et divisio castri de Breissaco facta est in hunc modum : domina Vierna donat, causa permutacionis, quicquid juris habet ab inferius et sicud terminatur paries bisturris usque ad murum rupis, sicud Austorgus de Petra et B. de Salvis determinaverunt, et donat ei aulam que est in platea, et plateam usque murum staris et usque barbachanam, et dominium staris de Sancto Leoncio. Et R. de Rochafolio et B. frater ejus donat domine Vierne quicquid abet in ipso castro sicut bisturris dividitur, ab aula usque ad murum ruppis versus fontem, et stare de Balma et ejus dominium. R. vero de Rochafolio et B. frater ejus non debent facere exitum infra barbacanam. [...]

56. 1191, 27 novembre

259Controverse entre Roger [II], vicomte de Béziers, d’une part, et Pierre Olivier, Raimond de Termes, Rixovende de Termes et son mari Guilhem de Minerve. Roger réclamait la moitié de la seigneurie sur toutes les mines de Palairac et du Terménès (Aude). L’autre partie prétendait que Roger n’y avait rien. Ils s’en remirent à Bertrand de Saissac qui proposa une composition à l’amiable. Roger aurait le quart de la seigneurie, sans les justices ; l’autre partie les trois quarts et toutes les justices. Pierre Olivier et Rixovende promettent à Roger et à ses bayles leur aide contre Raimond de Termes, si jamais il attentait à leur quart de seigneurie. Les parties s’engagent à respecter l’accord, ainsi que Bertrand de Palairac, Bérenger de Palairac et Bernard Pons son frère, et Tortus de Durfort.

260Cartulaire des Trencavel, acte no 590, fol. 235-235 vo (HGL, VIII, col. 412-414).

261De Termenez.

262In nomine Domini, anno a Nativitate ejusdem mocoxcoio, regnante rege Philippo Francorum, v kalendas decembris. Notum sit omnibus hec audientibus quod placitum et controversia erat inter domnum Rogerium vicecomitem Biterris ex una parte et Petrum Olivarium et Raimundum de Terme et Ricsovendim de Terme et Guillelmus de Minerba maritum ejus, ex altera. Petebat siquidem domnus Rogerius ab istis supradictis et a participibus eorum scilicet medietatem tocius seniorivi omnium minariorum de Palairaco et suorum terminorum et omnium mineriorum de Termenez. Et econtra isti supradicti domno Rogerio istud non cognoscebant et dicebant quod nichil ibi habebat. De qua quidem controversia et placito tandem miserunt se in manu Bertrandi de Saixaco assensu et voluntate ipsorum omnium predictorum. Et auditis eorum testibus et racionibus et diligenter utrinque inquisitis voluntate et consensu utriusque partis, amicabiliter inter eos sic stabilivit et tali modo proposuit quod domnus Rogerius vicecomes Biterris et sua progenies ac sui successores et bajuli eorum habeant et accipiant bene et quiete in perpetuum scilicet quartam partem tocius seniorivi omnium et ballinarum que modo sunt et a modo erunt ad Palairacum et suis terminiis et in omni patria de Termenez exceptis inde tantum justiciis ; que justicie et alie tres partes seniorivi omnium predictorum minariorum sint aliorum predictorum et participum eorum in perpetuum. Et domnus Rogerius et sua progenies nichil amplius petant vel requirant in seniorivo predictorum mineriorum, nisi tandem predictam quartam partem. Et domnus Rogerius et sua progenies manuteneant omnia predicta mineria et stradas et caminos ipsorum et euntes et redeuntes ad ipsa mineria ad bene et ad bonam fidem. Et est sciendum quod Petrus Olivarius jamdictus et Ricsovendis et omnes alii participes eorum debent esse boni guirentes et defensores in perpetuum domno Rogerio et sue progenies et bajulis eorum de Raimundo de Terme et ab omni alia parte in predicta quarta parte sui seniorivi aliquid vel totum ibi amparante vel contradicente. Et debent similiter deffendere et custodire pro posse suo predictam quartam partem seniorivi ita quod Raimundus de Terme neque alius aliquis illam quartam partem vel aliquis inde non pignorent neque auferant bajulo domni Rogerii et sue progeniei occasione alicujus debiti vel barate quam illis domnus Rogerius vel sui debeant, neque alia aliqua occasione. Et debent similiter manutenere et defendere pro posse suo baratum domni Rogerii et sue progeniei qui illam quartam partem suam predictam acceperit, et non debet dimittere illum forciare nec distringere neque aliquid auferre in aliquo loco in quantum poterint. Hec omnia supradicta laudamus et confirmamus ego domnus Rogerius jamdictus per me et per omnem meam posteritatem et ego Petrus Olivarius per me et per Raimundum de Terme fratrem meum et per omnem nostram posteritatem. Et ego Ricsovendis de Terme et ego Guillelmus maritus ejus per nos et per omnem nostram posteritatem et ego Bertrandus de Palairaco per me et per omnem posteritatem meam, et ego Berengarius de Palairaco per me et per Bernardum Poncium fratrem meum et per omnem meam posteritatem. Et ego Tortus de Durfort per me et per nepotes meos et per omnem nostram posteritatem. Et promittimus quod numquam contraveniemus vel veniri faciemus aliquo jure vel aliqua occasione sed omnia sicud superius sunt scripta vel sicud melius dici vel intelligi possunt sine inganno utriusque partis tenebimus et observabimus firmiter et fideliter et nichil faciemus quominus hec predicta vel aliquid horum firma permaneat. Hujus rei sunt testes Petrus Vassallus, Guillelmus Amelius, Ugo de Romegos, Guillelmus Vassallus, Sigarius de Cane Suspenso, Guillelmus de Rocafort, Berengarius de Prato, Ermengaudus de Lavineria et Bernardus de Caneto notarius domni Rogerii qui mandamento ejusdem et Petri Olivarii et Ricsovendis et Guillelmi de Minerba mariti ejus et Bertrandi de Palairaco et Torti de Durfort et omnium predictorum testium hoc scripsit.

57. 1191, novembre et 1192, juillet

263Règlement de coseigneurie sur le castel de Dourgne (Tarn) entre trois coseigneurs. Ils partagent l’année en trois parts de la Sainte-Julia à l’an neuf, de l’an neuf à la Saint-Audiard, et de la Saint-Audiard à la Sainte-Julia. Les hommes qui viendront habiter dans le castel seront à celui à qui ils se présenteront en premier, s’ils ne sont pas déjà les hommes d’un des coseigneurs. Chacun des coseigneurs s’engage à envoyer six hommes pour garder le castel.

264Paris, AN, J 323,52 et J 304, 29 ; éd. : Clovis Brunel, Les plus anciennes chartes en langue provençale. Recueil des pièces originales antérieures au XIIIe siècle, Paris, 1926 ; rééd. : Slatkine Reprints, Genève, 1973, no 257, p. 251-252 et no 263, p. 257-258.

265J 323, 52. Conoguda causa sia quod Sicardus de Poilaurenz et Petrus de Tripol et Raimundus de Dorniano so vengud ad acorder entre lor del castell de Dornia e dels fornz e dels homes avanedizis. L’acorders es aitals. Quod Sicardus de Poilaurenz deu tener lo castell de Dornia de Sancta Iulia entro al dia d’an nou et Raimun de Dornia deu lo tener d’an nou entro a festa Sant Audiard et de festa Sant Audiard deu lo tener Petrus de Tripol entro ad festa Santa Iolia, et aisi per u quec an. E quecs d’aquestz senors deu tener los fornz de Doria e la sua tenedo del castell a be et a fe del castell. Dels homes de Dornia e dels homes avenedizis fau aital acorder Sicardz et R. de Doria et Petrus de Tripol que totz hom que venria el castell de Dorna, si lor om endomergadz non era o de lor onor o dellor adempriu, que i sia ab aquel senor tota ora a cui primeirament venra o ab so sirvent. [...]

266J 304, 29. Aisço es carta d’acorder que fa Siquardz de Pug L. ab R. de Dorna et ab Peiro de Tripol de la tenezo del castel de Dorna. Et es a saber que us quex del seinnors predigz deu tener VI omes bos e valentz a la sua tenezo el castel de Dorna per jasempre a guarar a be et a fe, e deu les i tener us quex per destreig de l’autre. E se degus dels sobredigz seinnors se tarzava que los predigz VI omes non tengues el castel de Dorna per guarar, li autri seinnor devols i tener ab lo cost d’aquel en cui romanria. Et aisço lauza us quex a l’autre en tot quant au el castel de Dorna ni per azenant i aurau ni en tota la seinnoria, ni om ni femna d’els i te.

58. [1167-1192]

267Partage de la coseigneurie de Peyriac [-Minervois] (Hérault) entre R. [Roger II], proconsul de Béziers, et Pierre de Minerve.

268Cartulaire des Trencavel, acte no 330, fol. 109-109 vo.

269De Peiriaco.

270Hec subdicta scripta sunt rememoratio honoris quem domnus R. proconsul Biterris et domnus Petrus de Minerva habent in Peiriaco, et qualis pars debet esse unius et qualis alterius, et qualis pars adhuc est communis illis. Domnus Rogerius habet in superiori cinctu castri de Peiriaco versus cerzium unam staticam cum terre et juxta illam staticam Ermengaudus Ferraca et fratres illius habent unum solarium versus aquilonis et ipsum totum tenent a domno R. de Biterris. Solarium quem Petrus Guillelmi de Grava habet in ipso cinctu tenet totum a domno R. de Biterris. In eodem cinctu domnus Petrus de Minerva habet unum solarium cum camera versus aquilonis. Solarium cum camera quam Arnaldus de Teciano habet in ipso cinctu tenet a P. de Minerva. Porticus et degradus debent esse atrium commune domno et P. de Minerva. Staticam quam Bernardus Guillelmi et frater illius habent in cinctu predicto versus circium tenent a domno R. et a P. de Minerva. Ecclesia et localis de turre veteri et turris ubi fuit et turrellus super portam et totum plus quod infra ipsum cinctum continetur preter dominicaturas antedictas est domni R. communiter et P. de Minerva. Omnes castlanie ubicumque sint in Peiriaco et in terminiis illius sunt communi domni R. et P. de Minerva. Castlania Arnaldi de Laurano est illorum amborum et de ipsa castlania est Guillelmus Isarni et frater illius et mansus illorum et terre et vinee et orti. Omne hoc quod Petrus de Laurano habet in Peiriaco et in terminiis illius est de castlania illorum duorum dominorum. Rossuollus et mansus et alius honor illius est de communi castlania illorum amborum. Quantum honoris P. de Minerva tenet qui fuit Petri Udalgerii est communiter illorum amborum duorum. Omnis honor qui fuit Guillelmi de Blumaco est communiter illorum amborum. Omnis honor qui fuit Raimundi de Vilario communiter debet esse amborum, molendini de porta debent esse illorum amborum. Orti quos Thomas et Poncius Fornerius tenent sunt domni Rogerii. Gubertenchi sunt de cavaleria et sunt amborum communiter. Totum plus de cinctu praescripto et de toto castro communiter et de illius terminiis est amborum, preter honorem hereditarium uniuscujusque.

59. vers 1191-1195

271Jourdain de L’Isle prend sous sa protection le fils de Bernard d’Astaffort et toute la terre et vicomté de Gimois à la demande des milites du Gimois, au nombre de 16. Quatre milites sont élus pour protéger et gouverner la terre de Gimois. Les litiges seront jugés devant la cour des milites du Gimois.

272AD Tarn-et-Garonne, A 297, Saume de L’Isle, fol. 1441 vo. : éd : Mireille Mousnier, La Gascogne toulousaine aux XIIe-XIIIe siècles. Une dynamique sociale et spatiale, Toulouse, 1997, p. 275-277.

273In nomine domini nostri Jhesu Christi. Amen. Hec est carta memorie. Notum sit illis hominibus qui istam cartam legerint vel etiam legere audiverint quod milites de Gemoes [17 noms] isti vicecomitatis ante Jordanum de Isla cum Vitale Fabro filio dicti Bernardi Bernardus d’Astafort et secundum dictum eorum, cum consilio et voluntate Bernardi d’Astafort, deprecati sunt illum ut ille pro amore predicti filii Bernardi d’Astafort et pro amore illorum et pro amore terre de Gemoes, ex que erat naturalis heres que era pata et ursa in rapinam, ut ille acciperet in custodia et in potestate et in amparancia predictum filium Bernardi d’Astafort [et] terram et honorem que Bernardus d’Astafort tenet et habet in vicecomitatu de Gemoes et homines et feminas qui manent et habitant in Gemoes. Et Jordanus de Isla audita prece ex predictis militibus dixit eis quale substinumentum et quale consilium et quales amicos haberet ab eis si ille acciperet rem illam ex qua illum deprecabantur. Ad hoc responderunt ei predicti milites Ato de Drudas et Hugo de Seguenvilla et Caiardus de Sambolea et Gualhardus de Montbrun [4 hommes parmi les 17 ci-dessus] pro se et pro aliis militibus de Gemoes et dixerunt ei quod bonos amicos et bonum substinumentum et bonum adjutorium haberet ab eis secundum posse suum sine cum inganno, et dixerunt qua ratione dixerunt quatuor milites ex terra de Gemoes naturales eligerent in illo facto ad amparandum et ad gubernandum terram de Gemoes [...] et cum adjutorio ex aliis militibus et cum aliis probis hominibus de Gemoes ampararent terram de Gemoes secundum suum posse. Et Jordanus de Isla, audito reponso illorum et cognita bona voluntate quam illi habebant in illo facto, dixit eis quod predictum filium Bernardi de Astafort et terram de Gemoes acciperet in custodia et in amparancia. Predictum puerum et omnem terram et honorem quem Bernardus de Astafort tenebat et habebat in Gemoes et omnia jura que habebat et habere debebat in vicecomitatu de Gemoes accepit Jordanus de Isla in amparancia et in potestate et in custodia et mandavit et convenit predicto puero et Atoni de Drudas et Sancio de Cobirac et Hugoni de Seguenvilla et Galhardo de Montebruno, qui illam conventionem receperunt pro predicto puero quod totam terram et honorem quem Bernardus d’Astafort tenet et habet et omnia jura in vicecomitatu de Gemoes et homines et feminas de Gemoes et avere eorum et res illorum custodiat. [...]

274Et predicti milites Ato de Drudas et Sancius de Cobirac et Hugo de Seguenvilla et Galhardus de Montebruno, qui fuerunt electi et instituti pro aliis militibus de Gemoes ad amparandum et ad gubernandum terram de Gemoes et homines et feminas de Gemoes et avere et res illorum, mandaverunt et convenerunt Jordano de Isla et fidejusserunt et fecerunt jusjurandi super sancta quatuor evvangellia ut terram et honorem de Gemoes ampararent et custodirent et homines et feminas ex illa terra et avere et res illorum ex omnibus hominibus qui sine inquisimento et sine fadiamento juro in illa terra nec in hominibus ex illa terra faciat malum nec dampnum nec rapinam, preter comitem de Tholosa. [...] Et Caiardus de Sambolea et alii milites de Gemoes qui in ista carta sunt scripti mandaverunt et convenerunt Jordano de Isla qui illud mandamentum et illam convencionem recepit pro se et pro predicto puero et mandaverunt Athoni de Drudas et Sancio de Cobirac et Hugoni de Segevilla et Galhardo de Montbruno qui fuerunt electi et instituti pro aliis militibus de Gemoes ad amparandum terram et honorem quem Bernardus d’Astafort tenet et habet in Gemoes et fidejusserunt et fecerunt jusjurandum super sancta quatuor evvangelia Jordano de Isla ut terram et honorem quem Bernardus d’Astafort habet et tenet in Gemoes nec ullus homo vel femina pro eo vel ex eo et homines et feminas qui illam terram manent et habitabunt et avere illorum et res eorum amparent et custodiant secundum suum posse sine inganno et ut Jordano de Isla et predictis quatuor militibus qui sunt electi in isto facto sint adjutores et consilium ad amparandum predictam terram ex omnibus hominibus qui in illa nec hominibus illius terre faciet malum vel dampnum vel rapinam sine inquisimento et sine fadimento juris ex illo malo vel ex illa rapina non vult manere et facere judicamento et dicto proborum hominum de Gemoes et ex curia de Gemoes preter comitem de Tholosa ad quem nullus non vult esse preter ultra suam voluntatem ex terra de Gemoes in predicto bono et in predicta amparancia miserunt et annuerunt. [...]

60. 1196, 12 avril

275Statut de coseigneurs d’une tour de Bologne.

276Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 168.

277In nomine Domini. Anno eiusdem millesimo cxcvi, pridie idus aprilis, indict. xiiii. Nos qui juramus huic brevi juramus bona fide sine fraude adiuvare ad invicem cum turri et cum domo communi et nullum contrarium facere per se vel per alium unus alteri. Sed si alicui jurantium pro suo ipso facto fuerit ei necessaria predicta turris, alii teneantur ei dare jam dictam turrim cum domo et cum ea adiuvare nec contrarium facere et de facto elevationis predicte turris stare arbitrio et precepto duorum qui ex his jurantibus fuerint electi, et illi qui electi fuerint bona fide teneantur facere ea que magis spectabunt ad honorem parentele jurantium et predicti jurantes teneantur filios unum vel plures quot habuerint facere fieri simile sacramentum priusquam habuerint xv annos postquam requisiti fuerint infra unum mensem vel ad alium terminum quod dederint rectores sine fraude. Et si aliqua discordia inter jurantium acciderit, illi qui pro tempore fuerint rectores bona fide sine fraude ad concordiam revocare intra xxx dies et discordantes stare ad preceptum rectorum et nullum acquistum facere unum sine altero circa turrim et quicumque requisitum fuerit inquirere alii et quicumque voluisset stare in parte emptionis habuisset partem suam et quicumque noluisset stare in partem quicumque emisset habuisset eam et nullam parentelam nullamque amicitiam neque ullum sacramentum facere debeant cum filios Uberti de Armanno neque cum filios Rolandini Petri Henrici nisi fuisset cum consensu rectorum qui pro tempore fuissent et rectores cum consensu omnes alii vel maiores partis jurantium qui fecerint laborerium turris. [...]

61. vers 1195-1200

278Règlement des relations féodales entre Jourdain de L’Isle, vicomte de Gimois (entre Tarn-et-Garonne, Gers et Haute-Garonne), et ses vassaux du castrum de Caubiac (Haute-Garonne).

279AD Tarn-et-Garonne, A 297, Saume de L’Isle, fol. 1280 ; inédit.

280Instrumentum castri de Cambiac

281Hec est carta memorie. Notum sit quod Jordanus dominnus de Isla fuit in ecclesia de Drudas cum episcopo Agennense et cum Isarnus de Vertfueilh et cum multis ex militibus de Gimoes et ibi voluit audire et scire qualem dominationem debebat habere in castello de Cambiac vel qualem dominationem debebant ei facere milites qui tenebant Cambiac ab eo ; ipsam eamdem volumtatem habuerunt secundum dictum illorum Hugo de Sembila et Petrus de Drudas et Galhardus de Montbrun, qui in illis diebus erant domini de castello de Cambiac. [Ils choisissent trois arbitres, Ato de Drudas et Vitalis Vaquerius et Guillermus Oto Arguard]. Et ibi Ato de Drudas et Guillermus Oto Arguard et Vitalis Vaquerius concordaverunt inter se et dixerunt quod illi milites vel illi domini, qui tenent vel tenebunt castellum de Cambiac, debent illum tenere ex Jordano de Isla pro dominatione de Tillio et pro vicecomitatu de Gemoes. Et dixerunt quod unus ex dominis illius castelli, ex quo sibi placuerit, debet se facere, domino mutante, suus homo pro tenencia castelli de Cambiac, et omnes alii domini illius castelli debebant eum [i. e. Jordanum] servire et honorare sicut dominum eorum et tenere pro domino illorum pro tenencie illius castelli, et ille debet illos amparare et avere et res illorum sicut suos milites et debet amparare predictum castellum et avere et res illius castelli et omnibus suis amicis et ex omnibus hominibus secundum suum locum bona fide, et debet recuperare Jordanus de Isla illud castellum de die in diem, quando sibi placuerit, et debet tenere illud octo dies, si sibi placet, sine missione dominorum illius castelli et debet guarciare in omnibus homines, preter milites de Gemoes quod non debet inde gravare sine inquisimento et sine laudamento jure. Ut si aliquid ex militibus de Gemoes facit ei malum vel injuriam et ex illo malo vel ex illa injuria vult ei facere, cognitione et laudamento dominorum illius castelli et laudamento ex aliis militibus sue partis de Gemoes, debet ei illud jus et illud concordamentum capere ; si vero miles hoc non vult facere, debet illum guarciare a illo castello, quando sibi placuerit. Et domini et homines illius castelli debent illi adjuvare infra terminos illius castelli, sed extra terminos non debent illi adjuvare, si illis non placet. [conditions dans lesquelles doit être rendue l’albergue] Et si aliquis ex dominis illius castelli facit clamorem ab alio pro tenencia illius castelli, vel ipse habet clamorem super aliquem illorum pro semet ipso, debet habere a illo fiduciam et pro se ipso debet habere fiducias ex illo ex quo clamaverit pro facto illius castelli, et debet facere judicare eos in quo loco sibi placuerit in sua parte de Gemoes et illud judicamentum debent dare milites qui sunt ex una parte de Gimoes, et si vero ille [non] vult credere consilium illud, potest facere et debet facere ex alia curia de militibus sed non ex burgensibus vel ex aliis hominibus, nisi facerent cum voluntate et cum consilio ex militibus de Gemoes qui illud judicamentum debuerunt dare ; et si aliquis dominorum castelli de Cambiac erat tam fortidurus vel tam nesciens super illam rem quod non vellet ei dare fiducias, debet exire ex illo castello cum omni sua familia, termino unius mensis, et debet trahere ex illo castello in illo mense totum suum avere mobili et debet ire et revertere securus in toto illo mense, ex Jordano et ex suis amicis illic et omnes illi qui illius avere adducent et mutuabunt. Et ille scilicet Jordanus, completo illo mense, debet intrare quando sibi placuerit in domibus illius qui illas fiducias non voluit ei dare, et debet ibi manere cum sua familia et cum suis sociis et debet explectare res illius qui noluit ei dare fiducias ; sed quando ille habuerit fiducias ab eo ex illo facto, debet reddere ei potestatem ex illo castello et illis rebus quas ille tenebat pro eo in illo castello, absque ulla missione quam non debet ei reddere ex rebus illius quas habuerit explectata ; et si aliquis miles vel aliquis homo qui sit castellanus ex illo castello facit injuriam Jordano domino de Isla, debet facere ei jus vel concordamentum ex illo facto, laudamento et cognitione dominorum illius castelli, et si non vult ei facere illud jus vel illud concordamentum cognitione illorum ex illis quos illi adducent. In illo facto debet exire castellanus ille ex illo castello et domini illius castelli debent tenere potestatem ex avere et ex rebus et ex omnibus illius, donec faciat jus domino Jordano de Isla vel ut veniat ad concordamentum cum eo, sed si tenet honorem ab eo, illum debet tenere et explectare Jordanus donec jus faciat ei, vel ut veniat ad concordamentum cum eo et in castello de Cambiac non debet tenere Jordanus predictus suum hominem naturalem pro mansione ultra voluntatem dominorum illius castelli, sed si habet in illo castello homo ille domos, illas debet vendere vel impignorare quando sibi erit paratum, et si habet in tenencia illius castelli terras et honores quos non teneat ab illis, non debent vetare ei quod non faciat inde suam voluntatem. In castello de Cambiac non habet Jordanus predictus comunem mandatum neque auberguamsam, sed si transit ante portam illius castelli et domini ex castello illo sunt ibi, debent ire apud eum et debent illum invitare et debent ei dare et suis sociis ad manducandum et ad bibendum bona fide, et ille debet recipere illud servicium bona fide.

62. 1201, 1er, 2 et 6 décembre

282Serments prêtés à Mathilde et à Pétronille, filles de Bernard comte de Comminges et de Marie de Montpellier, pour les castra de Muret (Haute-Garonne, no 207) par 56 hommes et de Rieumes (Haute-Garonne, no 208) par 101 hommes, et pour la villa de Samatan (Gers, no 209) par 99 hommes et par les 25 hommes de Martisserre (Haute-Garonne), et à nouveau pour Muret, en occitan (210).

283A. Germain, Cartulaire des Guilhem de Montpellier. Liber Instrumentorum Memorialium, Montpellier, 1884-1886, no 207, 208, 209 et 210, p. 358-366.

284207. Manifestum sit universis tam presentibus quam futuris hanc cartam legentibus vel audientibus, quod ego Arnadus Mascaronus de Murello [et 55 autres noms], nos omnes, mandato et jussu domini Bernardi comitis Convenarum, tactis sacrosanctis euvangeliis, juramus tibi Matelde et Petronille, filiabus supradicti domini Bernardi Convenarum et domine Marie filie domini Guillelmi Montispessulani, et vestris heredibus, quatinus post obitum domini comitis supradicti, vobis fideles permaneamus et vitam et membram vestram custodiemus et salvabimus, nostro posse, absque omni dolo et fraude, et sine omni ingenio, et castrum Murelli et omnia ibi pertinencia, sive in dominationes, seu castra vel villas seu forcias vel bovarias vel homines aut feminas, vel eorum tenencias, seu terras et honores. Et denique juramus vobis totum tantum quantum dominus prefatus comes habet et habere debet vel aliquis pro eo vel in antea habebit in Saves et in episcopatu Tolose quicquid sit et ubicunque sit aliquo modo. Ita scilicet ut fideles et coadjutores eis erimus et magis filiabus si amplius exierint de prefato domino comite et de supradicta domina Maria. Tamen salva hereditate et sponsalicium et dotem quam domina sepedicta Maria habet in castro Murelli [...]

285208. Manifestum sit universis tam presentibus quam futuris hanc cartam legentibus vel audientibus, quod ego Bernardus Baronus de Reumis [et 100 autres noms, formules identiques jusqu’à] et castrum Reumarum et villam et omnia jura pertinencia et totum quantum prefatus dominus comes habet vel habere debet in Saves et in episcopatu Tolose [...]

286209. Manifestum sit universis tam presentibus quam futuris hanc cartam legentibus vel audientibus, quod ego Raimundus Mercaderius de Samatano [et 98 autres noms, formules identiques jusqu’à] et Samatano et omnia pertinencia ville Samatani et burgi et totum quantum predictus dominus Bernardus comes habet vel habere debet modo vel in antea habebit ipse vel aliquis pro eo et ex eo in Saves et in episcopatu Tolose [...]. Item Petrus de Marti Serra [et 24 autres noms], omnes isti fecerunt illud sacramentum quod suprascriptum est et eodem modo. Horum sacramentum hominum de Marti Serra et Agassaco et Culas testes sunt. [...]

287210. Eu hom per nom Arnalt Mascaron, per mandamen de te Bernart comte de Comenge, jur a Mathelz et a Peironella, fillas de te Bernart comte de Comenge et de la comtessa Maria, filla d’en Guillem sennor de Monpeslier, que seguentrels dias de te Bernart comte sobredig, fizels lor en sia et lur vida et lur membra lur gar et lur salve a mon poer, sens gien e sens engan, e Murel e tot pertenemen e tota la sennoria de Murel e tota la terra e tota la honor, sion castels, sion vilas, sion terras, sion honors de Saves e tota la terra e tota la honor, sion castels, sion vilas, sion homes, sion femenas, sin sennorias que tu Bernart coms de Comenge as en l’avesquat de Tolzan, que ara i as ni aver i deus, ni adenant i auras. E d’aizo serai fizels e ajudaire ad ellas, o a mais fillas si mais n’i avia de te sobredig comte o de la sobredicha comtessa, salva la heretat e l’esposalici que la sobredicha comtessa a el castel de Murel. Tot aisi con es sobrescrig, sens gien e sens engan o attendrai per bona fe, per aquestz sanz euvangelis. Pero a saber es que, si fil i avia del sobredig comte e de la sobredicha comtessa, o fils, ad aquel o ad aquels faria sagrament e fezeltat per bona fe e sens engan, et ad aquels o tenria et a lur heres. Pero si menesfallia d’els sens lials heres, tenria a ad aquestas et a lur heres.

63. 1203, un vendredi de décembre

288Bernard Raimond de Capendu vend à Raimond Roger, vicomte de Béziers, Carcassonne, Razès et Albi par la grâce de Dieu, le castrum de Vias (Hérault), la tour et l’enceinte supérieure, les barris et les autres fortifications, avec les entrées et sorties par terre et par eau, toute la seigneurie, le port, les hommes et les femmes, toutes les redevances, pour le prix de 13000 sous melgoriens et de tous les droits du vicomte à Capendu (sauf la moitié du chemin, une albergue de 28 milites et demi et le potestativum que le vicomte retient). Le vicomte conserve le droit de faire « guerre et plaid » dans le castrum de Capendu. Bernard Raimond transmet toutes les chartes, reçoit le vicomte dans sa credentia et jure de respecter les clauses de la charte. Raimond Roger reconnaît la vente de Vias et la cession de ses droits sur Capendu. Il promet de ne rien acheter à Capendu des pariers de Bernard Raimond ; il reconnaît le partage des droits sur le chemin, sauf pour les hommes de Carcassonne, chrétiens et juifs, qui ne doivent pas de leude. Le vicomte reçoit Bernard Raimond dans sa credentia et jure de respecter les clauses de la charte.

289Cartulaire des Trencavel, acte no 571, fol. 224 vo-227.

290De castro de Aviaz.

291In Dei nomine, anno a Nativitatis ejusdem moccoiiio. Pateat cunctis legentibus et audientibus quod ego Bernardus Raimundi de Cane Suspenso per nos et per omnes antecessores et successores meos et per omnem meam posteritatem jam natam vel nascituram gratis et mera libertate et plena deliberacione de his habita nullius suadentis ingenio nullius cogentis imperio ad hoc adductus sed gratis et sine vi, per visso animo et libero arbitrio absque omni fraude, titulo perfecte vendicionis, vendo et corporaliter trado cum hac presenti carta valituraa absque mea et meorum retencione vobis domno Raimundo Rogerio per Dei gratiam Biterrensis, Carcassensis, Redensis et Albiensis vicecomiti vestrisque successoribus omnibus totum meum castrum de Aviaz, scilicet turrem et cinctum superiorem et barrios et omnem aliam municionem tocius predicti castri cum omnibus suis edificiis et pertinenciis et cum omnibus forciis que hodie ibi sunt vel in antea erunt et cum suis introitibus et exitibus per terram vel per aquam et omnem dominacionem quam ibi habeo vel habere debeo quodlibet modo et omnem aliam rem quam ibi habeo vel teneo aut habere vel tenere debeo vel homo vel femina tenet quocumque modo vel tenere debet meo nomine cum litoribus maris cum portu et portis cum navigio et navigiis et homines videlicet ac feminas cum omnibus eorum et earum retinenciis ubicumque sint predicti homines vel femine vel maneant in predicto castro de Aviatis vel in omnibus aliis locis, census, usaticos, quistas et adempramenta et cetera servicia, mansos, domos, palerios, areas, terras, vineas, hermas et condirectas, ortos, ortales, boscos, garrigas, arbores pomiferos vel impomiferos, prata, pascua, laboraciones, proprietates, quartos, tascas, agrerios et omnia alia terre merita, aquas, riparias, [fol. 225] latitudines piscium, volucrum, et generaliter omnia alia jura usui hominum pertinencia quae haberi vel possideri possunt in municione et in predicta villa et in omnibus ejus terminiis et amplius fargas et furnis et justiciis. Omnia predicta sicut superius nominata sunt et scripta sint vobis et vestris irrevocabiliter vendo et trado et de meo jure et proprietate in vestrum jus et proprietatem transpono propter xiii milia solidos melgoriensium bonos et rectos mirribiles et percuribilies quos numerando manibus tradidistis. Ita quod de predictis denariis nichil apud vos in debitum remansit et de omnibus me perpaccatum teneo sine exceptione non numerate peccunie quam vobis obicere non possum, et amplius pro jamdicta vendicione datis michi omne hoc quod in castro de Cane Suspenso habetis et habere debetis et in omnibus ejus terminiis praeter medium caminum quem retinetis et preter albergam xxviii militum et dimidium et potestativum predicti castri de Cane Suspenso et de hoc totum per me et per omnes meos perpaccatum teneo et de predicto castro de Cane Suspenso possitis facere guerram et placitum contra omnes inimicos vestros. Vos vero et omnis posteritas vestra habeatis et teneatis predictum castrum de Aviatz cum omnibus juribus et pertinenciis illius intus ac foris predicti castri pertinentibus pro vestro proprio jure ad omnem vestram voluntatem et vestrorum omni tempore faciendam in perpetuum absque mea et meorum retencione. Si autem homo vel femina aliquid in predicto castro de Aviaz vel in dominacionibus ac pertinenciis illius intus vel foris vobis amparaverit, ego et mei heredes et successores erimus vobis et vestris successoribus boni guirentes sine vestro inganno ad rectum in eternum. Preterea si jamdicta vendicio quam vobis facio plus dicto precio valet vel in futurum valebit aut majoris bonitatis fuerit vel valencie gratis vobis ea damus dono mere libertatis et donacione inter vivos et quia predictum castrum debetis habere pro omnibus aliis hominibus quam pro dominatione vobis accidit et in duplo valit mihi precium quam honor et major utilitas in michi consequentur. Sicut superius scriptum estb sic totum predictum castrum cum omnibus juribus et pertinenciis illius ubicumque sint vel esse debent vobis et vestris vendo, dono et trado in possessionem [fol. 225 vo], vos mitto etiam cartas quas inde habebam vobis trado et plus scriptum de predicto honore vel cartas non retineo. Si forte, quod Deus nolit, ut fiat ego vel aliquis sive aliqua de heredibus meis cartam vel cartas de predicto honore contra vos ad vestrum dampnum ostendebunt, false sint et non credantur et omnino refutentur et numquam ab aliquo audiantur. Et quod jamdictam vendicionem vel donum a vobis vel a vestris non removeam vel removere faciam aliquo ingenio occulto vel manifesto jure divino vel humano firmiter et per stipulationem promitto et omni juri et omni legi omnique consuetudini et constitucioni scriptis vel non scriptis jam inventis vel inventuris et omni remedio ad removendum mihi vel alii utili prorsus et ex certa sciencia ab renuncio. Et si contra hoc insurrexero causa singulis sensus vel cum consilio aliquo et in aliqua manu venerimus ad placitandum non sit aliquis clericus vel laicus qui secundum jus ecclesiasticum vel seculare possit nos judicare, nec aliquam sentenciam ad nostram utilitatem deputare. De hoc autem recipio vos et vestros successores primum in fide Dei et in mea bona credentia per me et per omnes meos ut de predicta vendicione vos que vestros non ingannem nec decipiam aliquo modo. Tamen si forte, quod Deus nolit, ut fiat aliquid de predictis pactis vel condicionibus aliquid ego vel mei vobis vel vestris infringerimus vel deliseraverimus, infringentis vel delisantis vox illius in curia vel extra curiam ad causam non audiretur et in omnibus locis pro fraudulento respondet nec pedes nec miles a fraude cum armis vel sine armis possit se tueri. Et non habeam licenciam donandi vel vendendi aut inpignorandi vel alio modo alienandi predictum castrum de Cane Suspenso vel aliquid ex eo alicui potestati nisi ad potestati Carcassone sicudc predicta sunt vel si forte adhuc melius et consultius dici vel intelligi sive considerari possunt. Hec omnia ad utilitatem et cautelam adque idemtitatem vestram et vestrorum quod ego et mei rata et valitura servemus et inconcusse teneamus et nullatenus contraveniamus nec faciamus vel sustineamus veniri. Tactis sacrosanctis evangeliis corporaliter, juro gratis absque vi et sic istam cartam scribere jubeo [fol. 226] et subdictis testibus firmari rogo.

292Omnibus hominibus sit manifestum quod ego Raimundus Rogerius per Dei gratiam Biterrensis, Carcassensis, Redensis et Albiensis vicecomes concedo et recognosco quod ego emi a te Bernardo Raimundo castrum de Aviaz cum omnibus juribus et pertinenciis illius intus ac foris, ex qua vendicione dedi tibi et tuis xiii milia solidos melgoriensium bonos, et omne hoc quod in castro de Cane Suspenso vel in ejus terminiis habebam vel habere debebam. Igitur ego Raimundus Rogeriusd vicecomes nullius vi coactus nullius ingenio seductus sed gratis et spontanea voluntate per me et per omnes meos antecessores et successores meos cum hac presenti carta valitura in perpetuum trado perfecte donacionis et vendicionis dono, vendo et trado tibi Bernardo Raimundo de Cane Suspenso omnibusque tuis successoribus omne hoc quod habeo vel habere debeo in castro de Cane Suspenso vel in ejus terminiis scilicet in forcia vel in forciis que hodie ibi sunt vel in antea erunt et in omnibus aliis municionibus cum omnibus edificiis et pertinenciis et cum introitibus et exitibus et omnem donacionem quam ibidem teneo vel tenere debeo quolibet modo et omnem aliam rem quam ibi teneo vel tenere debeo vel homo vel femina tenet quolibet modo vel tenere debet meo nomine et homines videlicet ac feminas cum eorum et earum tenenciis ubicumque sint predicti homines vel femine vel maneant in predicto castro de Cane Suspenso et in omnibus aliis locis, census, usaticos, quistas et adempramenta et alia servicia, mansos, domos, palerios, areas, terras, vineas, hermas et condirectas, ortos, ortales, arbores pomiferos vel impomiferos, prata, pascua, laboracionem, proprietates, quartos, tascas, agrerios et alia terre merita, boscos, garrigas, aquas, riparias, molendinos et molnares et latitudines piscium et volucrum et animalium silvestrum et generaliter omnia jura usui hominum pertinencia qua haberi vel possideri possunt in predicta villa vel in ejus terminiis preter medium caminum quem retineo et in predicto castro in unoquoque anno albergam xxviii militum et medium et potestativum [fol. 225 vo] et dominationem et retineo in predicto castro ut de illo possim infestari inimicos meos et placitari cum eis et successores mei similiter. Omnia predicta sicut superius nominata et scripta sunt excepto predictum medium caminum et albergam et potestativum et dominacionem et ut possim de predicto castro infestari et placitari. Cetera alia sicut in carta scripta et nominata sunt vel non nominata habeatis et teneatis vestramque voluntatem proprio jure omni tempore faciatis et hoc totum dono vobis et vendo pro jamdicta vendicione castri de Aviaz quam mihi fecistis sicut superius in hac carta scriptum est et facio vobis convenienciam et firmam stabilitatem quod ego nec mei aliquid in predicto castro de Cane Suspenso non emam de pariariis vestris neque fecere queam. Si autem homo vel femina aliquid in predictis rebus de Cane Suspenso vobis amparaverit, ero vobis bonus guirens ad rectum. Omnes vero rendas que de predicto camino aliquo modo exieritis, ego et vos et nuncii nostri bona fide dividamus preter homines Carcassone christianis et judeis qui ibi non dant leudam neque costumam neque res eorum, neque ego vel mei umquam aliquid ab eis habuimus. De hoc autem totum recipio vos et vestros primum in fide Dei et in mea bona credencia ut de predictis rebus vos neque vestros non inganem neque decipiam aliquo modo et pro dominatione quam in patria ista habeam sive pro vi curiali vel pro potencia amicorum meorum super vos non inferam neque alicui defferri faciam sed omnia antedicta teneam et compleam absque omni malo ingenio et sic per hec sancta Dei evangelia corporaliter tacta juro et ut omnia antedicta firmiora teneantur et corroborentur hanc cartam meo sigillo confirmo. Ad hoc vocati et a predictis omnibus rogati et constituti testes sunt Petrus Rogerii de Capite Stagno, Bertrandus de Aniorto Redensis vicarius, Raimundus Ermengaudi de Barbairano, Ugonis de Villaiglino, Arnaudus Guillelmi de Barbairano, Fenoletus frater ejus, Amblardus Vassalli, Guillelmus Ferrolli, Guillelmus Rupefortis, Geraldus Rupefortis, Bernardus Rupeforti, Raimundus Ferrandi de Fanojovis, Raimundus Faber, Berengarius de Liviano, Petrus de Gogerico Carcassensis et Redensis subvicarius, Bernardus de Toxio de Limoso, Arnaudus [fol. 227] Ferrolli, Arnaudus Amelii quorum jussu et predicti Bernardi Raimundi et domni vicecomitis, Raimundus Guillelmi hanc cartam scripsit jussione Guillelmi Petri patris sui istam cartam dictantis cui omnes jamdicti ita scribi jusserunt, v feria, mense decembris, rege Philippo regnante. Ego Guillelmus Petri qui mandatum ab omnibus predictis accepi hanc cartam Raimundo Guillelmo filio meo me dictante scribere feci et eam sigillavi die et anno prenotato.

64. 1207, 19 mai

293Les 34 coseigneurs de Mirepoix (Ariège) accordent des coutumes au castrum.

294HGL, VIII, 541-552.

295In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem moccoviio, rege Philippo regnante. Notificetur cunctis quod ego Petrus Rogerii de Mirapice, et ego Esquivus ejus filius, et ego Ramundus de Ravato et Rogerius Isarnus et Isarnus Batala et Jordanus de Marlaco et Bertrandus de Marlaco et Arnaudus Rogerius et Petrus de Romengos et Rogerius de Ventenhaco et Guillelmus frater ejus et Guillelmus de Mirapice et Giraldus et Galardus et Primargus et Isarnus de Fanojovis et Hugo de Amansas et Bernardus Hato et Guillelmus Janincus et Bertrandus ejus frater et Guillelmus Azemar et Vitalis de Bociaco et Ramundus frater ejus et Petrus Ramundus de Adalo et Guillelmus de Spinos et Petrus Ramundi ejus frater et Petrus Rogerii de Bosanhaco et Guillelmus de Mirapeys et Bertrandus de Romengos et Hugo de la Roca et Arnaudus Berengarius et Arnaudus Holincus et Petrus Giraldus et Bertrandus de Malaspina et Bernardus de Lupiano, nos omnes prescripti per nos et per omnes nostros successores non cohacti nec decepti ab aliquo, set spontanea ac nostra libera bona voluntate, bona fide et sine omni fraude, cum ista carta presenti in perpetuum valitura, ponimus ac terminamus et ordinamus in circuitu hujus castri Mirapicis tales terminos, cum modo audientis in isto instrumento, cum populo generaliter magno et parvo qui modo est in castro et domum et localem habet et in hoc castro de alio loco pervenit stare, ut securus permaneat sine omni suo inganno intus terminos de nobis et de omnibus amicis nostris et de inimicis ad totum nostrum posse vindictam faciemus. Tales sunt termini a nobis ordinati et terminati : [...]

296Preterea sciendum est quod ego Raimundus Rogerius comes Fuxi et ego Rogerius Bernardi ejus filius nos ambo in simul precibus et dominorum omnium mandatis et militis [sic] hujus castri Mirapicis constituimus nos fidejussores et mandatores et deffensores cum populo hujus castri presenti atque futuro. [...]

65. 1209, 1er mai

297Acte de Philippe Auguste (habituellement nommé ordonnance sur l’interdiction du parage, bien que ce mot n’y apparaisse pas). Conjointement avec ses barons, il décide que désormais lorsqu’un fief sera divisé, par succession ou d’autre façon, ceux qui tiennent des parts de ce fief doivent les tenir directement du seigneur du fief, sans intermédiaire. Chacun devra le service au seigneur et donner le rachat et toute la justice.

298Paris, AN, J 468, no 1 ; éd. : Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 1, Paris, 1863, no 873, p. 331 et Pierre Petot, « L’ordonnance du 1er mai 1209 », Mélanges Clovis Brunel, t. 2, Paris, 1955, p. 371.

299Philippus Dei gratia Francorum rex, Odo dux Burgundie, Herveus comes Nivernensis, R. comes Bolonie, G. comes Santi Pauli, G. de Donna Petra et plures alii magnates de regno Francie unanimiter convenerunt et assensu publico firmaverunt ut a primo die maii in posterum ita sit de feodalibus tenementis. Quicquid tenetur de domino ligie vel alio modo, si contigerit per successionem heredum vel quocumque alio modo divisionem inde fieri quocumque modo fiat, omnes qui de illo feodo tenebunt de domino feodi principaliter et nullo medio tenebunt, sicut unus antea tenebat priusquam divisio facta esset, et quandocumque contigerit pro illo totali feodo servicium domino fieri, quislibet eorum, secundum quod de feodo illo tenebit, servicium tenebitur exibere, et illi domino deservire et reddere rachatum et omnem justiciam. Quicquid autem antea factum est et usitatum usque ad primum diem maii maneat sicut est factum, sed de cetero fiat sicut est supradictum. Quod ne possit oblivione deleri et in posterum irritari, presens scriptum sigillorum nostrorum munimine roborari fecimus. Actum apud Villam Novam Regis iuxta Senonas, anno ab incarnatione Domini Mo CCo nono, mense maio, prima die eiusdem mensis.

66. 1209, 16 mai

300Pacte entre les coseigneurs d’une tour de la place Orsanmichele à Florence.

301Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 160.

302Item millesimo ducentesimo nono, septimadecima kalendas iunii, indictione duodecima. Presentibus testibus ad hec rogatis, scilicet Dono quondam Guernieri Mincielli et Parisco Latinieri et Compangno quondam Gianni et Bonaventura Frenario et Boniaiuto Folcardini. Talia pacta prenominati socii et partionales inter se composuerunt et ordinaverunt et insuper ad invicem observaturi stipulantes promiserunt et iuraverunt quod Truscius quondam Tingnosi pro tertia parte et filii olim Arcumbaldi scilicet Usciellectus, Monaldus, Tingniosus, Cavalcante et Arcimbaldus pro alia tertia parte et filii quondam Gianni Macci scilicet Albizus et Mannus cum nepotibus scilicet filiis olim Ugonis Gianni Macci pro alia tertia parte habeant factam voltam vel facere faciant in turri eorum communi positam in Orto sancti Michaelis, et voltam sodam et lealem sine aliqua bucca vel ruptura et faciant ea vel facere faciant de lapidibus et calcina, et nullus supradictorum sociorum possit vel debeat dictam voltam rumpere vel dampnificare vel facere in ea aliquam aperturam vel rupturam nisi cum concordia omnium partionalium qui modo sunt vel erunt vel eorum descendentium, et dictam voltam faciant in dicta turri et habeant factam super hostium inferius ibi iuxta, ita quod planum volte quod est desuper voltam non excedat ultra pedes hostiorum que hostia sunt ibi quattuor ; quam voltam prout dictum est faciant vel fieri faciant et factam habeant hinc ad festum Omnium Sanctorum proximum. Item faciant vel fieri faciant veronem ante turrem predictam de bono lignamine, scilicet de quercubus et castaneis bene coopertum et clausum in eadem turri a latere platee sancti Micchaelis super biccadellos qui sunt super hostium inferius iuxta pedes hostiorum iiiior per amplum a turri versus plateam quinque brachia et si plus concordarent et longum tantum quantum est facies turris, et hoc faciant et fieri faciant et factum habeant hinc ad eundem festum Omnium Sanctorum proximum. Item non debeant facere nec fieri facere aliquam lurduram in dicta volta et porticu nec aliquod dissipamentum vel rupturam nec per se nec per alios, et si dissiparentur comunibus expensis debeant refici queque pars, scilicet Truscius pro tertia et filii quondam Gianni Macci cum nepotibus pro alia tertia infra xv dies proximos dissipamentum [...]. Item nullus sociorum vel eorum descendentium possit vendere suam portionem dicte turris vel pingnorare vel iudicare vel permutare vel donare vel aliquo alienationis titulo in aliquem vel aliquos transferre vel alicui loco religioso vel ecclesie vel possessionem transferre nisi inter se [...]. Item teneantur omnes socii predicti habere tres rectores, de unaquaque tertia parte unum rectorem singulis annis, qui rectores teneantur tractare gerere et facere bona fide sine fraude utilitatem dicte turris et operis et sociorum [...]. Item quisque sociorum et eorum descendentium teneatur iurare et promittere omnibus aliis sociis predicta pacta omnia et infrascripta ex quo habuerit etatem xvi annorum inquisitus a rectoribus omnibus vel a maiori parte infra xv dies proximos post inquisitionem. [...]

67. 1209, 31 juillet

303Les recteurs de la tour et de la société du « Lion de la tête du pont » de Florence acceptent un nouveau coseigneur pour une partie de maison.

304Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 163.

305In nomine Domini nostri Jesu Christi. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono, pridie kalendas augusti, indictione duodecima. Feliciter. Manifesti sumus nos Baldovinettus olim f. Burgongonis Iude, Gualterottus del Preite Guidolini, Mainattus Tinioczi, Belfradellus f. Gianboni Rainerii et Rainerius Boccatonde et Iacobus Malpollonis rectores turris et societatis que vocatur de Leone de Capite Pontis Florentie quia hoc instrumento iure proprio damus, tradimus atque concedimus et desingnamus tibi Arrigo olim Uguiccionis Nuccii videlicet mediam partem unius partis cuiusdam domus et rei posite iuxta dictam turrim que sic decernitur : a primo latere est flumen Arni via in medio, a secundo filiorum Foscki et filiorum Alducci et eorum consortum, cessio comune in medio dicte et eorum, a tertio est predicta turris in aliquantulum Vinediki, via in medio comunis turris a Vinediki, a quarto vero latere filiorum Alducii et eorum consortum. Vel si qui alii sunt confines integram prescriptam mediam partem predicte domus et rei que in dicto loco et intra predictos confines continetur cum omnibus suis pertinentiis et cum omnibus super se et intra se habitis inintegrum. Quatenus liceat tibi prefato Arrigo et tuis heredibus eam habere, tenere, possidere et quicquid placuerit iure proprio facere sine nostra nostrorumque heredum contraditione seu molestia, observata tamen lege pactorum et convenptorum in dicta domu que sunt in predicta turri sicut continetur in cartula pactorum dicte turris et societatis scripta per manum Bellerii iudicis et notarii, quam legem in contrahendo et tradendo et dando atque designando tibi apponimus et profitemur tuam partem pretii predicte domus te prefatum Arrigum integre et bene solvisse et insuper damus et tradimus et concedimus tibi actionem duple quam habemus contra venditores et datores dicte domus pro parte tibi contingenti, et procuratorem te in rem tuam facimus obligando nos nostrosque heredes quod contra predicta factum non habemus nec faciemus sub obligo potestatis Florentie vel alterius pro tempore existentis. Actum Florentie. Signa manuum predictorum rectorum qui hec ita fieri rogaverunt. Signa manuum Tingnosi f. Turkii et Bonaguide Mestafangi et Talenti f. Benincase rogatorum testium. Ego Iacobus iudex et notarius hoc instrumentum rogatus scripsi e complevi.

68. 1212-1213

3061212 : Reconnaissance en fief d’une partie délimitée du castrum de Montpeyroux (Hérault), faite à l’abbé d’Aniane par Pierre Ermengaud de Montpeyroux, pour lui et pour ses frères Raimond Bernard et Gaucelin, par Bernard de Montpeyroux, par Pierre Guilhem de Marou et par Pierre Ermengaud.

3071213 : Reprise en fief de l’abbé d’Aniane par Pierre Ermengaud, fils de feu Raimond de Montpeyroux, de 15 jours dans le castrum de Montpeyroux.

308L. Cassan et E. Meynial, Cartulaire des abbayes d’Aniane et de Gellone, Cartulaire d’Aniane, Montpellier, 1900, no XVI, p. 150-151 et no XVII, p. 151-153.

3091212. Anno dominice incarnationis moccoxiio, mense aprilis, notum sit omnibus hec audientibus quod ego Petrus Raimundi de Montepetroso, pro me et pro fratre meo Raimundo Bernardi, qui presens est, et pro Gaucelino fratre meo, qui absens est, scio et recognosco, et ego Bernardus de Montepetroso, et ego Petrus Guillermi de Maroiol, et ego Petrus Ermengaudi, scimus et recognoscimus, per nos et per omnes nostros, bone fide et sine dolo, quod quicquid habemus vel habere debemus vel tenemus, vel aliquis per nos, vel quicumque alii habent vel tenent de nobis in castro de Montepetroso, vel in pertinentiis suis, sicut infra terminatum est, totum habemus et tenemus ad feudum a monasterio Sancti Salvatoris Anianensis et a te domino Bernardo, abbate ejusdem monasterii. Et propter hunc feudum facimus tibi in presenti hominium et fidelitatem et nos et successores nostri debens similiter facere hominium et fidelitatem tibi et successoribus tuis. Termini hujus feudi tales sunt et sic terminatur : a coro ecclesie Sancti Petri usque ad murum barbacane, sicut terminat solarium Bernardi de Montepetroso ab oriente ; et ab illo loco usque ad viam que exit per posterlam et a via usque ad carreriam que venit de Volpillaco, sicut termini ostendunt, qui dividunt hunc honorem et honorem Raimundi de Virsec et Petri Guillermi de Sancta Brigida, qui honor est ex parte orientis ; et ab illo loco usque ad viam que venit de l’estanol, et ab illa via usque ad petram que est in publica via que venit ab ecclesie ad castrum ; et ab illo loco usque ad portam de Nalaieta, et a porta predicta usque ad stare Raimundi Tudo, sicut vadit usque ad domum Guillelmi Johannis et fratrum suorum et sicut vadit usque ad stare Raimundi de Podio et Petri fratris sui ; et sicut stare illud tenet usque ad domum Ricardi de la Costa et uxoris sue Napros, et ab illa domo usque ad stare Bernardi de Volio, et ab illo stare usque ad viam posterle ; et a predicta via sicut stare Petri Vedelli, quod tenet de Guillelmo de Madagot, vadit usque ad stare Raimundi Martini, filii condam Guillelmi Martini, sicut illut stare vadit usque ad planum, et a plano sicut stare Petri Raimundi et fratrum suorum vadit, quod stare vocatur solarium del plan ; et a solario sicut via tendit ad ecclesiam Sancti Petri.

310Preterea nos predicti domini de Montepetroso, omnes et singuli, scimus et recognoscimus quod quicquid habemus vel habere debemus vel alius per nos vel quicumque alii habent vel habere debent infra hos terminos quos Raimundus de Arenis miles terminavit mandato nostro et voluntate nostra, omnia habemus et tenemus ad feudum a monasterio Anianensi et a te predicto domino Bernardo abbate. [...]

3111213. Anno dominice incarnationis moccoxiiio, nonas augusti, ego Petrus Ermengaudi, filius condam Raimundi de Montepetroso, bono animo ac spontanea voluntate, sine omni retentione, dono, laudo atque in perpetuum pro alodio libero habere concedo Domino Deo et monasterio Sancti Salvatoris Anianensis et tibi domino Bernardo ejusdem loci abbati et omnibus successoribus tuis in dicto monasterio canonice constitutis vel substituendis, scilicet xv dies quos habeo et habere debeo pro dominio et pro senioria in toto castro de Montepetroso ; quos xv dies ita ibi habeo quod totam turrim ejusdem castri possum et debeo in inicio xv illorum dierum recuperare et ad manum meam et in posse meo toto spacio dictorum xv dierum habere et tenere ; et hoc possum facere in unoquoque anno semel, sub hac predicta forma pro parte quam habeo et habere debeo in toto dicto castro de Montepetroso et in omnibus ejus terminiis, et ita hoc totum et generaliter omne jus qualecumque sit quod habeo vel habere ulla ratione vel intellectu possum et debeo in toto sepedicto castro de Montepetroso et in toto ejus terminio seu mandamento, in muris, in municionibus, in portallis, in hominibus et in feminis, tibi domino Bernardo predicto abbati Anianensi et successoribus tuis pro alodio libero dono et sicut predictum est concedo et trado et per te dicto monasterio tradendo istam turrem et dictum castrum de Montepetroso in corporalem possessionem omnium rerum predictarum remitto. Et ego Bernardus, predictus abbas Anianensis, per me et per omnes successores meos et per prefatum monasterium Anianensem, recipiens hanc totam predictam donationem de castro de Montepetroso et de omni jure, quod ibi et in ejus terminio seu mandamento habes vel habere debes, dono tibi et tuis ad feudum honoratum et reddo plenarie et generaliter totam predictam donationem quam michi et monasterio Anianensi fecisti et tradidisti de castro et in castro Montispetrosi et in ejus omni termino seu mandamento, tamen in hunc modum quod pro isto feudo facies michi et successoribus meis abbatibus Anianensibus hominium et jurabis fidelitatem et vitam et membram et quod numquam ipsum feudum in toto vel in parte abbati Anianensi vel monasterio ulla racione vel occasione fraudabis, nec illum aliquomodo qui dici vel excogitari possit inde decipies, quod semper in unoquoque anno michi et successoribus meis semel si voluntas nostra fuerit totum ipsum feudum reddes et recognosces. Et ego predictus Petrus Ermengaudi recipio a te domino Bernardo abbate Anianensi predicto hoc totum feudum predictum et illud de manibus et pro manibus tuis accipio. [...]

69. 1217, 4 janvier

312Raimond le Jeune, fils de Raimond VI, comte de Toulouse, donne à Raimond de Roquefeuil les deux moitiés du castrum de Brissac en fief, ainsi que les castra de Ganges, Laroque-Ainier et Soubeiras (Hérault).

313HGL, VIII, 695-697.

314Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod anno moccoxovio, pridie nonas januarii, ego Raimundus, Dei gratia comes juvenis Tholose, filius Raimundi comitis Tholose et regina Johanne uxoris quondam ejusdem, dono et concedo tibi Raimundo de Rochafolio et tuis in perpetuum dominium et jus totum quod habeo in medietatem castri de Brissaco et in ejus tenemento, quam medietatem tenent a me Poncius Peti et J. de Aquantico, ita tamen quod illud quod tibi dono habeas a me et teneas in feudum, et aliam etiam medietatem predicti castri de Brissaco quam tu et antecessores tui ab antecessoribus meis tenuistis. Concedo etiam similiter castrum de Aquantico cum toto ejus tenemento et castrum de Rocaauver cum toto ejus similiter tenemento, et castrum de Sabeiras cum toto ejus tenemento. [...]

70. 1219

315Pacte entre les seigneurs de Corvaia et ceux de Vallecchia pour créer un consortaticum (Italie, nord de la Toscane).

316Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 139.

317In nomine Petris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

318Ex huius publici instrumenti lectione omnibus sit manifestum quod Bonnaccursus et Ubaldus et Guilielmus filii Aldebrandini quondam Veltri et Parente quondam Ugoccionis et Orlandus de Gragnana, domini et consortes de Corvaria pro se et omnibus consortibus eorum, pro partibus quas quilibet eorum in infrascriptis locis habet, comunicaverunt et in commune redegerunt et dederunt Judici de Vallecchia quondam Guillielmi et Parentino pro se et Guidone germano suo et Guillielmo quondam Arduini et Locterio q. Hortmanni et Hormannino q. Partis pro se et Tedalgardo nepote suo et Gerardo q. Guidonis pro se et Ugolino germano suo et Mezzolombardo et Veltro et Paganello germanis quondam Truffe de Castello et Ramundino et Paulo de S. Rentho et Gavarro nepote suo et pro se et omnibus eorum consortibus de Vallecchia, pro illis partibus quas habent in podere vel castro Vallecchie, Roccas de Corvaria, scilixet cassaros et turres roccharum et extra cassaros circa ipsos omnes et quemlibet ipsorum brachia quadraginta ; et Albo [...] et capellam S. Martiniet Stazeman et Pomezanam et castrum de Montecastresi et omnes alpes ipsorum et agrestes sive terras agrestes et pascua et nemora et aquas et paludes et homines ipsorum et totum quod habent in Greppolungo et Lumbrici et Veghiatoria et totum illud quod habent et ad eos pertinet vel pertinere potest a Plassano usque ad Massam Marchionis et usque ad mare et a mari usque ad alpes, sicut sunt vel fuerunt confines inter domines de Corvaria et domines de Garfagnana, et predicta omnia pro medietate et pro indiviso et medietatem omnium pedagiorum quae habent in locis predictis exceptis pedagiis aliquorum propriis. In permutationem et cambium dicti domini et consortes de Corvaria pro se et eorum consortibus dederunt et tradiderunt praedictis dominis et consortibus de Vallecchia recipientibus pro se et aliis omnibus eorum consortibus, scilicet ad placitum et districtum et consortaticum, cum omni jure, actione et proprietate et pertinentia sua. Et predicti domines et consortes de Vallecchia, videlicet Judex et Parentinus pro se et Guidone fratre eius et Guilielmus et Hormanninus pro se et Tedalgardo nepote suo et Gerardus pro se et Ugolino fratre suo et Mezzolombardus et Velter et Paganellus et Ramondinus et Paulus pro se et Gavarro nepote suo et pro se et omnibus aliis eorum consortibus pro partibus quas quilibet comuniter habet in infrascriptis locis comunicaverunt et in comune redegerunt et dederunt praedictis Bonnaccurso et Hubaldo et Guilielmo et Parenti et Orlando de Gragnana pro se et omnibus aliis eorum consortibus de Corvaria pro illis partibus quas habent in podere vel castro Corvariae, castrum Vallecchiae et villam Farnocchii et Galleni et castrum de Argenteria et Montebellum et Pedonam et totum quod habent in Greppolundo et Lumbrici et Veghiatoria et totum illud quod habent a Plassano usque ad Massam Marchionum et omnes alpes et agros sive terras agrestes et pascua et aquas et paludes et predicta etiam omnia [...]. Et sic vicissim inter se ut dictum est, praeceperunt ingredi possessionem vel quasi praedictorum omnium pro se et pro omnibus consortibus ipsorum, quatenus eorum nomine praedicta omnia ad placitum et districtum et consortaticum possideant. Et vicissim inter se constituerunt se praedicta omnia ut dictum est, possidere vel quasi. Haec tamen in praedictis omnibus inter eos vicissim comuni concordia et pacto inter eos incontinenti inito acta et statuta et ordinata et solemni stipulatione ad dictam poenam inter eos vicissim promissa et jurata sunt. [...]

71. 1220, 12 avril

319Accord entre 12 membres de la famille des Balbi pour la construction d’une maison commune et d’une tour à Chieri (Piémont, Italie).

320Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 103.

321Anno domini millesimo ducentesimo vigesimo, ind. viii, in Cario, die dominico xii intrantis aprilis. Bolzonus, Signorinus Balbus, Henricus Balbus et eius frater filii quondam Girardi Balbi, Guidus Bretonus, Otto Porrus, Petrus Balbus et Jordanus eius frater, eorum nomine et fratrum, Guido Balbus et Rollandus eorum nomine et fratrum, et Alduinus Balay fecerunt, statuerunt et ordinaverunt inter eos quamdam domum communem edificare et turrim in quibusdam domibus quarum quedam fuit Jacobi Carleverii et alia Gherardi Balbi quondam quibus coheret Benentinus domus quondam de Callotis via et strata ; tali modo quod Bolzonus debet habere medietatem in turri pro indiviso et medietatem expensarum facere ; et alterius medietatis Henricus predictus et fratres pro indiviso debent habere medietatem, hoc est universaliter in tota turri quartam partem, et quartam partem expensarum facere ; Signorinus Balbus, Jordanus et fratres, Guido Balbus, Rollandus et fratres et Alduinus Balay alteram quartam partem pro indiviso et quartam partem expensarum facere. In domo vero tota pro indiviso habent octavam pro indiviso et Bolzonus pro medietate, et Henricus Balbus et fratres pro medietate reliquas partes ipsius domus. Sic volentes et statuentes inter eos ut tempore discordiarum et neccessitatis possint omnes habere lectum in domo communiter et iacere, nulla octave partis facte mentione quantum ad hoc ; et de turri se adiuvare et guerrejare communiter nulla facta mentione quarte partis quantum similiter ad hoc, volentes similiter quod porticus communis sit quantum ad sedendum et plateandum et eundum et redeundum, et si Bolzanus voluerit in illo porticu tabulum facere possit sive ante turrim, et Henricus et fratres similiter sive ante turrim. Et in passerotis et colombotis omnes predicti habeant eandam partem quam habent in turri et in domo. Interfuerunt testes. [...]

72. 1226, 26 janvier

322Accord entre Roger de Noé, d’une part, Bernard de Seysses et Bernard d’Orbessan, frères, d’autre part, au sujet des castra du Fousseret et de Sana (Haute-Garonne). Chacun a la moitié des castra. Roger de Noé doit les tenir de mars à août, les deux frères de septembre à février.

323Paris, AN, J. 328, no 8. éd. : HGL, VIII, 826-830, et A. Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. 2, Plon, Paris, 1866, no 1739, p. 66-68.

324Notum sit omnibus tam presentibus quod Rogerius de Noerio et Bernardus de Saysses et Bernardus de Orbessano fecerunt inter se cum sacramento convenientias de castro de Fossereto et de castro de Sanars. Convenientie autem tales fuerunt : quod dictus Rogerius de Noerio mandavit et firmiter convenit dicto Bernardo de Saysses et Bernardus de Orbessano et eorum ordinio, et idem Bernardus de Saysses et Bernardus de Orbessano illud idem mandaverunt et convenerunt eidem Rogerio de Noerio et ejus ordinio quod non auferant unus alteri predictum castrum de Fossereto nec de Sanars, nec auferri faciant ullo modo, nec occidant unus alterum nec vulnerent, nec capiant infra predicta castra nec infra alodios, nec infra terminos ejusdem castri de Fossereto nec de Sanars. Et si forte dictus Bernardus de Saysses et Bernardus de Orbessano vel unus eorumdem dictum Rogerium de Noerio occidebant vel capiebant vel etiam predicta castra eidem Rogerio de Noerio auferebant, vel aliquis vel aliqua pro eis vel eorum consilio illud faciebant, ipsi et eorum projenies debent esse exheredati predictorum castrorum et hereditas et pars predictorum castrorum et de toto quod ad predicta castra pertinet illius qui illud faceret debet redire et remanere eidem Rogerio de Noerio et ejus ordinio. Similiter, eodem modo, si dictus Rogerius de Noerio occidebat [clause symétrique]. Preterea mandaverunt et convenerunt inter se quod unus alteri non auferat suos homines nec feminas, nec blatum, nec vinum, nec aliquid aliud, nec faciat auferri infra predicta castra nec infra alodios, nec infra terminos predictorum castrorum. Et si hoc faciebant vel facere faciebant, debent illud totum reddere et reficere unus alteri postquam unus de alio vel de ejus nuncio fuerit commonitus. Et si facere noluerit, debet tenere et explectare unus partem alterius nomine pignoris tantum donec illus ei totum sit integre redditum ad ejus voluntatem. Et si unus predictorum dominorum venerit in predictis castris sine alio, vel etiam cum alio, et non invenerit cum suis hominibus ea que sibi necessarie fuerint ad vivendum, debet emere de aliis ea que necessarie fuerint consilio vicinorum, et fidejussere per suos homines et persolvere precium infra I mensem. Et si aliqua femina venerit ad maritum in casali Rogerii de Noerio et illa femina fuit Bernardi de Sayssez et Bernardi de Orbessano, illa talis femina et progenies que de ea exierit debet esse libera ab eodem Bernardo de Sayssez et Bernardo de Orbessano. Et demum illa talis femina et projenies que de ea exierit debet esse et servire ipsi Rogerio de Noerio et ejus ordinio ; sed non debet trahere terram illa talis femina de illo casali de qua exierit. Et similiter [clause symétrique]. Et predictus Bernardus de Sayssez et Bernardus de Orbessano frater ejus debent operari predicta castra per destreit et mandato ipsius Rogerii de Noerio vel ejus ordinii, de terra et de ligno, bona fide. Et si hoc facere noluerint, idem Rogerius de Noerio et ejus ordinium debet operari illa eadem castra de terra et de ligno bona fide similiter, et tenere deinde partem ipsius Bernardi de Sayssez et Bernardi de Orbessano donec inde habeat recuperatum totum illud gravium quod ibi pro eis factum habuerit bona fide. Et predictus Bernardus de Orbessano nec Bernardus de Sayssez nec eorum ordinium non debent de predictis castris guerreiare prefatum Rogerium de Noerio, nec suos homines, nec suam terram, nec etiam Arnaldum Poncium de Hermo, nec suos homines, nec suam terram, nec dominum comitem Tolosanum [...], nec comitem Convenarum [...], nec dominos de Montealto [...]. Item Rogerius de Noerio nec ejus ordinium non debet guerreiare de predictis castris dictum Bernardum de Sayssez nec Bernardum de Orbessano [...], nec dominum de Astaraco, nec dominos de Pinu, nec Amalvinum de Blancafort, nec Willelmum de Toges, nec fratres suos [...]. Et predictus Bernardus de Saysses et Bernardum de Orbessano et eorum ordinium debent tenere in eorum posse predicta castra de introitu mensis septembris usque ad exitum februarii ; et predictus Rogerius de Noerio et ejus ordinium debet tenere in suo posse illa castra de introitu mensis marcii usque ad exitum mensis augusti ; et hoc totum unus ad utilitatem et fidelitatem alterius. Et in predictis castris habet Rogerius de Noerio medietatem et Bernardus de Sayssez et Bernardus de Orbessano aliam medietatem. Et si Rogerius de Noerio vel ejus ordinium vendere vel impignorare voluerit predicta castra et ea qua ad illa castra pertinent, scilicet suam partem, dicat hoc per ii menses ante de venditione, et de pignore per I mensem, dicto Bernardo de Saysses et Bernardo de Orbessano. Et si fuerit venditio, habeant illud totum minus quam alter homo C solidis tolosanis et pro pignore minus L solidis tolosanis quam alter homo [clause symétrique].

73. 1236, 3 juillet

325Raimond VII, comte de Toulouse et marquis de Provence, reconnaît aux seigneurs de Caderousse (Vaucluse) toute la seigneurie et domination sur la ville de Caderousse et sur les milites et les hommes de Caderousse, sous réserve de leur reconnaissance de vassalité. Concession faite à 14 seigneurs présents, en leur nom et au nom des autres seigneurs absents.

326Paris, AN, J. 311, no 53. éd.: HGL, VIII, 993-997.

327Notum sit omnibus quod anno dominice Incarnationis moccoxxxovio, scilicet vo nonas julii, Frederico Romanorum imperatore regnante, nos R. Dei gratia comes Tolose, marchio Provincie, in quem dominus Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Iherusalem et Sicilie rex, dominos Caderosse contulit in vassallos, confitemur et in veritate recognoscimus vobis Ermitano, nomine vestro et nomine uxoris vestre Aude, et vobis Willermo Raimundo de Avinione et Bertrando de Iocono, et vobis Raimundo de Anceuna et Willermo de Anceuna et Raimundo fratribus, et Petro de Cadarossa et Willelmo de Cadarossa et vobis Bertrando de Cadarossa et Pontio Jarente fratribus, et Bertrando de Sancto Pastore et Guarino de Lers et Beatrici de Bellomonte et Raymbaudo de Mamolena, dominis Cadarosse presentibus, recepto a vobis juramento fidelitatis et per vos etiam aliis dominis absentibus, per vos et per successores vestros, vos et predecessores vestros habuisse et tenuisse dominium et senioriam et jurisdictionem plenam et merum imperium et mixtum et districtum et cohercionem in civilibus causis et criminalibus, in villa et hominibus Cadarosse et ejus tenemento, intus et extra exercuisse, firmancias accipiendo, justicias faciendo, absolvendo et condempnando, tutores dando, notarium et bullam habendo, et constituendo decretum et auctoritatem interponendo, et generaliter omnia exercendo que sub mero imperio et jurisdictione concludi et intelligi possunt, tanto tempore cujus non extat memoria et omnia supradicta et singula ex imperiali munificentia excercendo. Et nos, inquam, comes predictus, per nos et successores nostros, omnia predicta universa et singula vobis predictis dominis Cadarosse presentibus, et per vos etiam aliis dominis Cadarosse absentibus, confirmamus perpetuo, laudamus et approbamus, donantes et concedentes et confirmantes vobis predictis et successoribus vestris plenariam potestatem, ut tam vos quam successores vestri possitis uti in predicta villa et hominibus Cadarosse, intus et extra, et in ejus tenemento et etiam in extranei hominibus ibidem contrahentibus vel delinquentibus, jurisdictione plenaria et plenam jurisdictionem et merum imperium excercere, et quod milites et homines Cadarosse vobis ut dominis ipsorum respondeant. Et vobis omnia vestra privilegia confirmamus, bannum et pedagium similiter confirmantes, furna, molendina, aquas, aquarumve decursus predictis dominis Cadarosse et emplechas in eorum hominibus etiam confirmamus, concedentes etiam et donantes vobis quod dominium et seinoriam quod et quam dominus Fredericus, Romanorum imperator predictus, nobis et successoribus nostris in vos dominos Cadarosse et super vos contulit, in aliquam personam altam vel humilem, mundanam vel ecclesiasticam, non transferamus vel transferre possimus et immediate dominium predictum nobis et successoribus nostris reservemus et retineamus, concedentes etiam et donantes vobis predictis dominis quod si aliquis vel aliqui vestrum vel predecessorum vestrorum aliquam recognitionem vel compositionem super dominio vel parte dominii Cadarosse cum priore Sancti Saturnini vel cum alio vel aliis fecistis, illa recognitio vel compositio vobis vel successoribus vestris, quantum pertinet ad dominum imperatorem vel ad nos vel dominium nostrum, nullum possit prejudicium generare.

328Tali conventione et lege inter nos comitem predictum et vos dominos Cadarosse apposita et concessa, quod cum predicta villa, dominis, militibus et hominibus Cadarosse possimus placitare et guerreiare, et quod domini Cadarosse et milites nomine dominorum in cavalguada, expensis nostris et emenda et non aliter, nos sequantur quocienscumque in cavalgada exiremus. Homines vero Cadarosse semel in anno tantum nobis et successoribus nostris cavalguadam, expensis ipsorum hominum Cadarosse, facere teneantur et nos sequi tantum in cavalguada longe per duas dietas exercitus in Imperio et in regno longe per unam dietam exercitus et non longius, et per mensem tantum semel in anno nobiscum vel cum bajulis nostris esse debeant in cavalguada, et non spacio et tempore longiori. Si vero ultra duas dietas in Imperio vel ultra unam dietam in regno predictam cavalguadam hominum Cadarosse duceremus, vel etiam ultra unum mensem in anno cavalguadam hominum Cadarosse nobiscum esset et remaneret, extunc abinde expensis nostris et emenda et non aliter nobiscum esset et remaneret. [...]

329Dantes predictis dominis Cadarosse et eorum heredibus et successoribus, presentibus et futuris, per nos et successores nostros, licentiam et plenariam potestatem, quod ipsi inter se, nobis irrequisitis et inconsultis, sine tretzeno, acapto et laudimio possint vendere, permutare vel quolibet alienationis titulo alienare jurisdictionem suam totam vel partem jurisdictionis, et omnia alia bona sua et jura que habent in villa separatim, et propter hoc res vendite vel permutate vel aliquo alio titulo alienate nobis vel successoribus nostris non incidant in commissum. [...]

74. 1238, 20 mai

330Premier règlement de coseigneurie de La Garde-Guérin (commune de Prévenchères, Lozère).

331Charles Porée, « Les statuts de la communauté des seigneurs pariers de La Garde-Guérin en Gévaudan (1238-1313) », Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 1907, texte I, p. 101-104.

332Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris hanc paginam inspecturis quod, anno dominice Incarnationis moccoxxxoviiio, videlicet tercio decimo kalendas junii, cum dominus Stephanus Mimatensis episcopus castri de La Garda principalis dominus ad idem castrum pro suis negociis advenisset, accesserunt ad ejus presentiam ipsius castri milites et parciarii exorantes ut, quia de castri consuetudinibus multociens discordia et controversia oriebatur inter ipsos, ipse statui et declarari atque in scriptis redigi faceret quid in eis dubitationibus in posterum preciperet observari. [...]

333[1] Si contigerit quod aliquis de parciariis ejusdem castri moriatur vel ad religionem transeat, relictis duobus filiis et heredibus, licet ambo sint majores viginti annis, dum tamen neuter eorum sit miles, quamvis dividant hereditatem suam bona fide et sine dolo, solus tamen prior natu recipiet portionem in retroguiaggio et strata et cartallo neque alius admitteretur ad eandem receptionem quousque fuerit factus miles ; sed ex quo fuerit factus miles, recipiet in omnibus predictis sicut et alii milites ejusdem castri. [...]

334[2] Illud etiam censuerunt observandum ut nemo qui minus dimidia portione in dominio ejusdem castri habeat ad petitionem seu receptionem retroguiaggii admitatur nec aliquid habeat vel percipiat de eadem perceptione retroguiaggii.

335[3] Censuerunt etiam observandum quod illud quod voccant integram portionem nunquam nisi in duabus dimidiis partibus dividatur, neque pars quam voccant dimidiam unquam in alias portiunculas dividatur. [...]

336[5] Item censuerunt etiam ut quilibet pariarius portionem suam ad liberos suos possit transmittere, si tamen liberi illi nullam in vita patris portionem percipiebant. Nam si vivente patre partem percipiebant, illam patre mortuo retinebunt, et pars quam pater percipiebat ipsius morte extinguetur. Ad extraneos vero deffunctus portionem suam transmittere non poterit, nisi tantum ad universalem successorem.

337[6] Item illud constituerunt ut nullus de pariariis castri possit ex causa lucrativa vel etiam dotis acquirere aliquam aliam portionem, licet acciperet pariariam in uxorem, nisi hoc modo quod vivente uxore percipiet partem quam ipsa percipiebat nomine ejus in solo pedagio et cartallo, et ea mortua illa portio penitus extinguetur nec transibit ad ejus successores nec penes maritum remanebit.

338[7] Item constituerunt ut si quis decesserit, relictis duabus filiabus vel pluribus, retroguiaggium non possit pervenire nisi ad unam solam, eam de qua pater hoc statuisset aut, si nichil super eo statuisset, ad illam de qua sorores invicem concordarent. [...]

339[9] Item constituerunt quod, si aliquis vellet vendere partem integram dominii ejusdem castri, teneatur eam vendere communitati pariariorum precio lx librarum podiensium ; et in deffectu communitatis possit aliis vendere, alias non. Et hoc idem dicimus si velit vendere dimidiam, habita ratione extimationis partis integre.

340[10] Illud etiam generaliter est tenendum quod nullus heres vel successor sive legatarius vel donatarius debebit aliquid percipere in retroguiaggio, nisi tantum ille cui aliquis pariarius donasset majorem partem hereditatis vel qui haberet eam ex testamento vel ab intestato et cum domibus quam parierius habebat in castro eodem et ibi faceret residentiam.

341[Serment de 13 pariers]

75. 1240, décembre

342Testament de Gilbert de Grésigny (Côte-d’Or), qui partage ses biens entre ses enfants.

343Archives départementales de la Côte d’Or, 15 H 182 (copie de 1666) ; éd. : Jean Richard, « La diplomatique du testament bourguignon », Mémoires de la Société d’histoire du droit et des institutions des anciens pays bourguignons, comtois et romands, t. 17, 1955, p. 81-83.

344[...] Ego Gilebertus dominus Gresinei, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego, de prudentum virorum consilio, testamentum meum disposui in hunc modum, videlicet quod capella fiet infra forteritiam domus de Gresineo. [...]

345Item hoc modo partitus sum terram meam filiis meis ; in primo ego volo et constituo quod dominus Theobodus filius meus major natu meliorem domum forteretiae Gresineii preter terram precipuam habeat ; alias domos et quidquid infra ambitum duorum fossatorum continetur dominus Theobodus et dominus Hugo filii mei per medium partientur : turris vero quae est via communis et introitus forteritiae meae semper communis erit nec partietur. Item dominus Renaudus et dominus Guillelmus, duo alii filii mei, habebunt hortum et grangiam meam et totam terram a molendino in villa sicut riveria ducit, ad viam quae est propinquior desuper hortum et grangiam jamdictam, et a via illa usque ad primum fossatum, et quidquid inter ambitum illum continetur, exceptis torcularibus quae communia erunt omnibus fratribus, et infra terminos illos poterunt facere domos suas secundum usum et consuetudinem Burgundiae. Item supradicti duo filii mei, videlicet dominus Theobodus et dominus Hugo, sine parte aliorum duorum fratrum, habebunt grangiam quae fuit Joannis Bigot ante pontem, et grangiam juxta monasterium quae fuit Gerardi de Jacort. Item ego volo quod dominus Theobodus et dominus Hugo dent sexaginta libras divionenses domino Remundo et domino Guillelmo ad domos suas faciendas, scilicet cuilibet eorum tringinta. Item dominus Renaudus clericus filius meus habebit totam terram meam de Villanis en Dumois et usagium suum in nemore et riveriis de Gresineio et omnes alii filii mei usus suos habebunt in nemoribus de Villanis. Item villam Gresineii et totam aliam terram usque sic supradictam quatuor filii mei, videlicet dominus Theobodus, dominus Hugo, dominus Remundus et dominus Guillelmus inter se quatuor partes partientur, hoc excepto quod in hac terra, quae inter quatuor fratres et quatuor partes partietur, domina Adelina filia mea decem libratas terrae habebit, et domina Marguareta filia mea maritagium suum, et hoc quoque notandum est quod de terra illa quam sic filiis meis divisi, ego pro voluntate mea eleemosinas meas faciam et etiam debita mea persolventur.

346Item de feodis meis ordinavi quod feodum meum de Gresineio tenebit dominus Theobodus de domino Montis Sancti Johannis, et dominus Hugo et dominus Remundus et dominus Guillelmus quidquid habebunt in dicto feodo tenebunt de domino Theobodo si voluerint. Et si tenere noluerint de domino Theobodo, de domino Montis Sancti Johannis tenebunt. Dominus vero Hugo tenebit omne feodum quam ego teneo de domino duce ; dominus autem Remundus et dominus Guillelmus omnes alios feodos per medium partientur.

347Item notandum est quod si dominus Hugo suum habere desideret sine parte aliorum fratrorum, dominus Theobodus haberet quidquid dominus Hugo haberet intra ambitum duorum fossatorum forteritiae de Gresineio, exceptis mobilibus. Similiter et dominus Hugo haberet si dominus Theobodus suum habere desideret. Item hoc idem dico de aliis duobus filiis meis de domino Raymundo et de domino Guillelmo ; de domibus suis faciendis infra dictos terminos, quod si alter eorum suum habere desideret, alius qui superviveret totum haberet sine parte aliorum fratrorum exceptis mobilibus.

348Hanc autem terram quam sic divisi quamdiu voluero tenebo vel eciam si voluero divisionem jam factam mutabo. Si vero aliam divisionem in vita mea non fecero, volo quod post mortem meam haec divisio quae de virorum prudentum consilio facta est, a filiis meis teneatur et servetur. In hujus rei testimonium ad petitionem dicti Gilleberti presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo, mense decembri.

76. 1243, 13 octobre

349Deuxième règlement de coseigneurie de La Garde-Guérin (commune de Prévenchères, Lozère).

350Charles Porée, « Les statuts de la communauté des seigneurs pariers de La Garde-Guérin en Gévaudan (1238-1313) », Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 1907, texte II, p. 104-108.

351Incarnationis dominice anno mo cco xlo tercio, indictione I, Lodovico rege, Stephano Mimatensi episcopo, iiio idus octobris. Noscant presentes et futuri quod, cum controversia esset inter milites et domicellos parciarios castri de La Garda super perceptione pedagii de strata castri de La Garda et cartelagii et non possent inter se concordare, compromiserunt se unanimiter et concorditer in venerabiles viros Armandum de Petra, prepositum Aniciensem, et Armandum de Roffiaco, vicarium tunc domini Stephani episcopi Mimatensis, missos ab ipso domino episcopo apud castrum de La Garda predictum [... Serment d’au moins 20 pariers].

352[1] Scilicet quod pedagium rectum et anticum quod est duobus solidorum podiensium dividatur in hunc modum, videlicet quod milites parciarii et domicelli patres familias majores xxti annis, vel minores si fuerint milites dum tamen xvi annos habuerint, ea die qua in dicto castro presentes, licet non per ipsam totam diem fuerint, exclusis aliis absentibus de predicto xiicim denariis, quod acceptum fuerit vel accipi debuerit inter se habeant et modo solito parciantur. Si tamen domicellos patres familias duos fratres vel plures majores xxti annis esse contigeret, non nisi promogenitus de dictis duodecim denariis – et cum presens ut dictum est fuerit – recipiat portionem.

353[2] Item voluerunt et preceperunt predicti compositores quod mulieres et parvuli, cujuscumque sint etatis, et minores xx annis, patres familias tamen, mulieres et heredes ac parciarie percipiant tantummodo in illis duodecim denariis, in quibus presentes percipiunt, medietatem illius portionis quam milites majores xvi annis vel majores xx annis percipere consueverunt. Verum si contingat aliquam de predictis mulieribus virum accipere, tunc maritus ejus pro ea percipiat sicut alii parciarii milites ut dictum est. [...]

354[4] Item dixerunt et statuerunt predicti prepositus et vicarius quod, vivente patre suo, nullus domicellus possit aliquid exigere nomine pararie in dictis perceptionibus, nisi miles fuerit vel nisi pater intrasset religionem.

355[5] Residui vero xii denarii inter parciarios dicti castri presentes et absentes modo solito dividantur et nullus miles majorem partem de proxime dictis denariis scilicet de duodecim percipere debeat quam pater suus dum vivebat vel mortis tempore percipiebat, nisi forte ex alia aliqua causa aliquid amplius fuit assequutus. [...]

356[7] Item voluerunt et preceperunt quod si aliquis parciarius decederet sine prole procreata ex legitimo matrimonio vel religionem intraret, possit portionem pariare sue dicti castri relinquere tantum universali heredi et cui daret seu relinqueret bona que habet in dicto castro. Si vero plures heredes instituerit, portionem dicte pararie non percipiat nisi unus et cui relinquerit expresse. Si autem ab intestato decesserit, tunc nullus percipiat nisi proles legitima, et si non sumpsit frater, vel soror tantum si frater non fuerit. [...]

357[8] Item preceperunt et voluerunt iidem compositores quod mariti mulieris parciariarie dicti castri sint ejusdem conditionis cujus sunt alii parciarii ejusdem castri quantum ad perceptionem pedagii et cartalagii ipsius castri. [...]

358[10] Item preceperunt quod minores nichil percipiant in predictis xii denariis qui dividuntur inter presentes quousque predicta statuta laudaverint et tenere promiserint ac juraverint ad requisitionem parciariorum. Dixerunt etiam et voluerunt quod, si aliquis obscuritas vel dubietas super predictis vel aliquo predictorum in posterum oriretur, quod episcopus Mimatensis possit illam declarare et determinare seu definire. [...]

77. 1246, 15 octobre

359Vente à Raimond VII, comte de Toulouse, d’un dix-huitième de la seigneurie de L’Isle-sur-la-Sorgue (Vaucluse) par Alazais et ses quatre fils ; vente au même Raimond VII des trois quarts d’un autre dix-huitième (soit un vingt-quatrième) par trois groupes de 4,2 et 2 frères.

360Paris, AN, J 303, no 13 et J 323, no 85 ; éd. : H. Chobaud et V. Laval, « Le consulat seigneurial de l’Isle-en-Venaissin (xiie-xiiie siècles) », Mémoires de l’Académie de Vaucluse, 1913, p. 40-42, VII et VIII.

361Noverint universi presentem cartam publicam inspecturi quod anno Domini mccxlvi, scilicet idus octubris, domina Alazais filia quondam Petri de Gorda, uxor quondam Berengarii de Bolbone, tutrix liberorum suorum, scilicet Berengaireti et Berengaireti [sic] et Raimundete, liberorum quondam dicti Berengaireti de Bolbone, et Peiretus, filius dicte Alazais et dicti Berengarii de Bolbone quondam, ob hes alienum quod dicti liberi debebant, et ipsi domine Alazacie pro dote sua et Bertrando de Gorda et Rostagno de Agouto, vendiderunt et pro utilitate dictorum liberorum et titulo perfecte et irrevocabilis vendicionis transtulerunt, cum auctoritate et decreto domini Ymberti de Auronis, judicis domini comitis Tholose, decimam octavam partem dominii Insule et rerum pertinencium ad dictum dominium, scilicet jurisdictionis et justicie dicte ville et tocius territorii et hominum, molendinorum, leude et pedagii et insularum cultorum et incultorum et generaliter omnium rerum et jurium pertinencium ad dictum dominium, quocumque nomine censeantur, precio quinque milium et dlv solidorum raimundensium, de quo tenuit se pro paccata, et renunciando exceptioni non numerate et non recepte pecunie, vendiderunt, inquam, domino A. de Claromonte, senescalco domini comitis supradicti in partibus Venaissini, recipienti pro domino comite supradicto. [...]

362Anno Domini mocco xlvio, scilicet idus octubris, Rabaudus Corvus, Guillelmus Bernardus, Rostagnus Bernardus et Faraudus, fratres, filii quondam Guillelmi Bernardi Corvi, et Guillelmus Bernardus Gramenetus et Ricavus fratres, filii quondam Petri de Insula, et Guillelmus de Sparrone, pro se et fratre suo Rostagno, vendiderunt et titulo perfecte vendicionis trastulerunt tres partes decime octave partis dominii Insule et rerum pertinencium ad dictum dominium, scilicet jurisdictionis et justicie [...] precio quatuor milium solidorum et octo librarum et vii solidorum raimundensium, renunciantes exceptionis non numerate pecunie et non recepte pecunie, vendiderunt, inquam domino A. de Claromonte, senescalco domini comitis supradicti in partibus Venaissini, recipienti pro domino comite supradicto. [...]

78. vers 1250

363Première enquête : recherche des droits du dauphin dans les mandements de la Vallouise (ou Valpute) et de Queyrières (Hautes-Alpes, c. de l’Argentière-la-Bessée).

364Probus, Archives départementales de l’Isère, B 2662 ; édition partielle : Vital Chomel, « Un censier dauphinois inédit. Méthode et portée de l’édition du Probus », Bulletin philologique et historique du CTHS, 1964, p. 377-382.

365[1] Hec est prima inquisitio ut antea dictum est de Valleputa. Domini Bonifacius, Lantelmus de Monteorserio, Guillelmus Agni fratres sui, Petrus Odonis, fratres sui, Petrus de Montorserio, Raymundus de Valle, Poncius Rabia et eorum parerii sunt homines comitis et tenent de eo castra reddibilia de Cayreria (Queyrières) et de Bocher (Bouchier) et idem dominus est particeps eorum occasione Bastie (La Bâtie-des-Vigneaux) et tenent de eo totam Vallemputam et census et taschiam et omnia usagia hominum dicte vallis et de Cayreria, preter talliam hominum eorumdem locorum qui debent eam omnes domino comiti. Et predicti nobiles habent banna et justicias super dictos homines, et habent cognicionem de causis emergentibus inter eosdem homines et omnia que inde eveniunt, sunt sua et dominus comes capit ibi partem suam ratione Bastie. [...]

366[2] Item si dominus comes vel castellanus suus mittat bannum aliquid in dicta valle vel ad Kayreriam et si aliquis incidat in dictum bannum, ipsi debent habere medietatem dicti banni et dominus comes aliam medietatem. [...]

367[6] Item predicti dominus Boniffacius, Arnulphus de Sancto Crispino, filii Guigonis de Valle, illi de Verneto et eorum parerii tenent de comite alodium de Valle et possunt cognoscere de causis hominum de Valle sine domino comiti, et si inde accidat, dominus comes nihil inde habebit. [...]

368[10] Ratione autem parerie sue pro Bastia capit dominus comes quartam partem censuum, taschiarum, bannorum, terciorum, justiciarum et omnium que proveniunt de iiiior massis de Valleputa [...]

369Cayreria

370[1] Dominus capit apud Cayreriam ratione parerie sue de Bastia medietatem del breu de Monteorserio et de dicto tenemento tenet Laurencius de Vernea iiiior sestariatas terre [...]

371[3] Laurencius de Vernea, Raymundus Boneti et eorum parerii tenent iii casalia ad Cayreriam et debent inde [...]

372[36] Andreas Orsenç et Jacobus Orsenç sunt homines comitis et aliorum dominorum de Bocherio communes, et tenent de eis bayliam predictorum et bayliam aliorum dominorum, et tenent ratione dicte baylie censum et taschiam in campo de Beç [...] et debent inde et pro baylia aliorum dominorum quilibet eorum xxx sol. de placito ad mutationem eorum qui communes sunt predictorum dominorum et comitis, secundum quod ipsi tenent de baylia utrorumque.

79. 1260, 12 juillet

373Deuxième enquête : recherche des droits du dauphin en Vallouise, à la Bâtie, à Queyrières (Hautes-Alpes, c. de l’Argentière-la-Bessée).

374Probus, Archives départementales de l’Isère, B 2662 ; édition partielle : Vital Chomel, « Un censier dauphinois inédit. Méthode et portée de l’édition du Probus », Bulletin philologique et historique du CTHS, 1964, p. 382-391.

375Vallis Puta

376[1] Petrus Gilberti juratus dixit quod in omnibus bannis minoribus et majoribus quousque illa sint [...] consueverunt habere dominus dalphinus medietatem et ipsi nobiles aliam medietatem sed nunc non capiunt ipsi nobiles nisi quartam partem et dominus dalphinus tres partes, prout credit et audivit. [...]

377[8] Dixit etiam quod in essartis que fiunt in patecos et nemoribus et pratis consueverunt capere nobiles de ipsa valle taschiam et nihil capit dominus de ipsa taschia pro suo dominio nisi pro pararia Bastie et Petri Odonis.

378de perrochia de Kayreria

379[1] Petrus Heremita juratus dixit quod ipse et omnes homines totius perrochie et mandamenti dicti loci sunt homines quitii et ligii domini Guigonis dalphini faciendo talliam, toytam, complanctum, cavalgatam et alia usagia que dicto domino debent facere et tenentur.

380[2] Et dixit quod omnia que habent et tenent, habent et tenent immediate a Guigone dalphino.

381[3] Dixit etiam quod omia nemora nigra, riparia, decursus aquarum, aque, pateco, alpagia et pasqueria sunt domini comitis totius loci et territorii supradicti ; dixit tamen quod in dicta perrochia sunt pauca pascua quia quasi omnia sunt de massagiis.

382[4] Et dicit quod in qualibet montanea seu alpe dicti loci, excepto manso comtal, capiunt domini Vallispute pasquerium caseorum videlicet caseum unius diei quando aducuntur oves in dictis alpibus in festo Sancto Juliani ; preterea quicumque habent xxx oves consueverunt dare dictis dominis unum agnum in festo Sancti Michaelis annuatim et pro quolibet tricenario quod habet, exceptis illis qui commorantur in manso comtal dicti loci [...]

383[5] Et preterea capiunt in dicta perrochia predicti domini Vallis et Queyrerie taschias omnes, excepto in masso de Monte Orserie in quo capit dominus dalphinus ratione parerie sue de Bastia ea que sunt in suo libro scripta, et capiunt omnia servicia dicti loci sive casus. Attamen dominus dalphinus capit in predictis taschiis, censibus, serviciis et pasqueriis caseorum et denariorum hoc totum seu ea omnia que sescalcus de Vizilia et Willelmus de Cayreria et Petrus Odo de Valle in eis capere et habere debebant.

384[7] De bannis regalibus et de minoribus et justiciis dixit quod dominus comes habet super homines dicti loci omnia banna regalia et justicias et in minoribus bannis medietatem et nobiles Valle Pute aliam medietatem, hoc salvo quod in hiis in quibus capere consueverunt nobiles Valle Pute medietatem, non capiunt modo nisi quartam partem [...]

80. 1260, 27 juillet

385Troisième règlement de coseigneurie de La Garde-Guérin (commune de Prévenchères, Lozère).

386Charles Porée, « Les statuts de la communauté des seigneurs pariers de La Garde-Guérin en Gévaudan (1238-1313) », Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 1907, texte III, p. 108-113.

387Nos Odilo, divina permissione Mimatensis episcopus, notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod, Incarnationis dominice anno Mo CCo quinquagesimo octavo, quarto ydus septembris, ad castrum Garde accessimus, volentes et intendentes pacem et concordiam reformare inter dominos et parciarios ejusdem castri, super quibusdam questionibus et rancuris quas inter se dicti parciarii habebant, volentes etiam et intendentes statuta et consuetudines dicti castri in melius reformare. Et cum hoc non possemus facere, propter discensionem dictorum parciariorum qui discordabant circa predictas questiones et rancuras sedandas et reformationem dictarum consuetudinum et statutorum predictorum, dicti parciarii de voluntate et assensu nostro elegerunt quatuor parciarios milites qui, nomine suo et omnium parciariorum, consentirent nobis ordinantibus super dictis rancuris pacificandis et statutis et consuetudinibus reformandis. Isti vero quatuor milites ideo a suis parciariis ita fuerunt constituti et ordinati ut, de quolibet genere dicti castri que quatuor esset noscuntur, unus assumeretur qui, nomino suo et omnium de suo genere, posset nobis super premissis omnibus assentire. Et fuit pro genere dels Gaucalmens electus et constitutus Hudo de Garda, miles ; pro genere vero de Eracliis, Petrus Eraclii, miles ; pro genere autem dels Gaules Jordanus, miles ; et pro genere dels Bertrandencs, Bertrandus de Garda, miles. Et ita omnes domini et parciarii dicti castri, qui inferius subsequuntur, pro se et omnibus absentibus parciariis suis, compromiserunt unanimiter et concorditer in nos, tanquam in verum dominum et directum ipsius castri, dantes nobis plenariam potestatem ut nos cum predictis quatuor vel eorum tribus possemus statuere, ordinare et statuta facta etiam reformare, mutare seu etiam omnino tollere, corrigere, emendare, addere seu diminuere, prout nobis cum consilio dictorum quatuor seu trium ex ipsis quatuor videbitur expedire. Et omnia ista atendere et complere et inviolabiliter observare et contra nunquam venire juraverunt corporaliter, super sancta Dei evangelia ab eis tacta, scilicet predicti quatuor et [10 noms] ; pro genere vero dels Erals juraverunt [5 noms] ; pro genere dels Bertrandencs juraverunt [7 noms] ; pro genere des Gaules [5 noms]. Post hec vero, nos predictus episcopus, major dominus dicti castri, ex potestate ordinaria et ex potestate nobis data et concessa a dictis dominis et parciariis dicti castri, de voluntate et expresso consensu predictorum quatuor nobis associatorum vel trium ex ipsis :

388[1] Volumus, statuimus et ordinamus quod, si aliquis parciarius dicti castri, heres universalis patris sui vel matris sue, a quo patre vel qua matre partem pedagii et retroguidagii noscatur habuisse, prolem non habuerit ex se legitime descendentem nec fratrem nec fratris filium parciarium seu fratris filiam parciariam ejusdem castri, possit relinquere dictam partem suam pedagii et retroguidagii heredi suo universali, cui domum suam paternam dicti castri, si a patre habuerit pareriam, vel domum maternam, si a matre habuerit pareriam, reliquerit sine fraude ; alioquin pars ejus, eo mortuo, rescidat in commune dicti castri et confundatur et eidem communi acrescat ita quod penitus desinat cum defuncto.

389[2] Item statuimus quod nullus parciarius, prolem non habens ex se legitime descendentem, sicut superius est expressum, possit partem suam duobus seu duabus relinquere seu duos vel duas heredes instituere in eadem.

390[3] Item quod nullus parciarius dicti castri, habens prolem vel non habens, possit partem suam pedagii et retroguidagii seu pegagii tantum vendere, nisi communi ejusdem castri ; et tunc, si eum vendere contigerit partem integram, communi vendat precio sexaginta librarum podiensium tantum ; partem vero dimidiam, si eam vendere voluerit, communi vendat precio xxxa librarum podiensium tantum. [...]

391[6] Item super jurisdictione dicti castri tenenda et exercenda, de consilio predictorum quatuor seu trium ex ipsis, ita duximus statuendum quod singulis annis, a festo beate Marie de medio augusto, creentur duo et assumantur in consules et rectores dicti castri, qui tamen sint parciarii dicti castri, milites seu domicelli, et illi in principio sui regiminis jurabunt in officio sibi comisso se fideliter et legaliter habituros, jura castri et districtus ipsius deffendere, requirere et exigere et nulli parcere contra ea qui merum et mixtum imperium et jurisdictionem exercebunt secundum moderamen quod inferius subsequitur.

392[7] Item quod ipsi duo alios duos sibi successores eligant milites seu domicellos, parciarios tamen dicti castri, quos ydoneyores et utiliores crediderint regimini consulatus, amore, gratia, timore et odio penitus retrojectis. Et sic rectorum creatio et renovatio perpetuo observetur, hoc adjecto quod quicumque ex dictis parciariis electi fuerint ad regimen consulatus, honus ipsum nequeant recusare ; sed postquam annum suum compleverint, ad idem officium reassumi nequeant, nisi post lapsum continui trienni et completi. Potestas vero eorum et exercitium potestatis expirabunt in predicto festo beate Marie de medio augusto ; et in tempore quod superest usque festum sancti Egidii duos sibi eligant successores secundum modum superius diffinitum et quousque officium assumpserint et juraverint, illi qui desierint esse consules jurisdictionem exercebunt, si necessitas hoc exigerit faciendum. [...]

393[nombreux item relatifs aux juridictions compétentes en matière de délits et de crimes et aux tarifs des peines ; s’apparentent à une charte de coutume]

394[21] Penarum vero omnium predictarum et omnium aliarum que presenti carta non exprimuntur, exactio fiet ut medietas earum illi domino seu parciario applicetur in cujus solo seu dominio delictum fuerit comissum ; alia vero medietas ad opus commune per consules exigatur, salva tamen differencia expressa superius inter extraneos et dicti castri indigenas delinquentes. [...]

395In quorum testimonium et munimen, sigillum nostrum cereum apponimus huic carte. Actum et datum Mimati, die martis post festum beato Jacobi apostoli, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo.

81. 1265, 18-21 juillet

396Troisième enquête : recherche des droits du dauphin dans les mandements de la Vallouise (ou Valpute) et de Queyrières (Hautes-Alpes, c. de l’Argentière-la-Bessée).

397Probus, Archives départementales de l’Isère, B 2662 ; édition partielle : Vital Chomel, « Un censier dauphinois inédit. Méthode et portée de l’édition du Probus », Bulletin philologique et historique du CTHS, 1964, p. 391-407.

398Vallis Puta

399[2] Electi sunt hii ab universitate predicta seu a majori parte ipsius, que universitas in iii dividitur terciis, scilicet in tercia Podii de Sancto Romano, alia tercia est tercia de villa que dicitur tercia Meana, alia trium est tercia de Pissa et del Vignals [...]

400[3] Qui electi jurati recognoscerunt quod dominus habet plenum dominium in bannis, justiciis, aquis, ripagiis, nemoribus nigris, alpibus et alpagiis, pascuis, pachegis, fortunis et menis et ad ipsum de omnibus que emergunt in comitatu ejus debet haberi recursus tanquam ad majorem dominum. In bannis enim et justiciis capiunt nobiles loci partes suas, scilicet quartam partem, et in aliis censibus et ussagiis qui debentur pro reliquis partibus recepit dominus partem suam non tanquam comes sed ut payrerius, nomine dominii de Bastia et nomine Petri Odonis. Dicunt tamen quod communitas Vallis Pute potest facere essarta in omnibus predictis sua auctoritate propria et inde non debent nisi taschias communi dominio.

401[4] Item omnes sunt homines ligii domini comitis et debent ei cavalcatam [...]. Operam manoperam dicunt se non debere. [...] Coroatam charey vel saumey, traynas seytoris amasaors dicunt se non debere, nisi communi dominio in quo dominus percipit ut payrerius sub certa forma et de hoc habent litteras domini. In leyda, ponderibus, mensuris et bannis ipsorum, nihil capit dominus ut comes, sed ut payrerius ut supra. [...]

402[5] [...] De venationibus silvestribus nichil hactenus usi sunt dare domino sed communi dominio dant de majoribus bestiis cartonem in quo dominus comes percipit ut payrerius ut supra. In taschis nichil percipit tanquam comes sed ut payrerius. [...]

403[11] Item dicunt quidam de juratis quod cum paskerius agnorum debeatur in vigilia beati Michaelis, tali forma quod ille dominus in cujus tenemento jacebit dicta vigilia dominus ovium seu agnorum capiet totum paskerium agnorum illa vice, nobiles de Valle premissionibus et ingeniis faciunt jacere in tenementis ipsorum et ita defraudatur dominus noster paskerio per payrerios suos.

404[14] Item dicitur quod in paskerio Sancti Michaelis dapnificatur dominus pro consuetudine vigilie dicti festi quia multe fraudes dicuntur intervenire et promissiones et minorationes paskerii. Ille enim in cujus cassamento jacet dominus ovium aliquando minis aliquando blandiciis inducit agricolam ut veniat jacere in tenemento ejus. Aliquando facit precium cum eo quod contentus erit minori paskerio quam debetur et ita partem suam facit meliorem de dampno payrerii sui et payreria domini magis dampnificatur quam alii qui resideant et sunt super cum hominibus.

405[17] Hii sunt nobiles de Valleputa [17 noms] ; qui nobiles de Valleputa pro se et payreriis suis per sacramentum suum recognoverunt quot ipsi sunt homines ligii domini comitis et tenent ab eo quicquid tenent in toto comitatu quo ubicumque sit, in hiis videlicet locis qui sunt immediate ipsius domini comitis, et debent ei cavalcatam sub hac forma que debent sequi dominum vel castellanum suum seu nuncium domini si necesse fuerit in partibus et circa partes marchiarum suarum, eo modo quo melius possunt, pedes vel eques, cum expensis tamen domini comitis si non possunt reddire ad domos suas ipso die quo recedunt. In cavalcata tamen longinqua debent facere duos equos et mittere de se ipsis milites vel domicellos duos homines cum armaturis decentibus et debent ire usque ad dominum vel ad locum ad quem dominus mandaverit cum expensis suis propriis et ex tunc in antea sunt cum expensis et emendis domini in quibus equis et expensis cavalcate debet ponere dominus partem suam ut dicunt sic payrerii de Bocherio et de Cayreria. Quod autem continetur in prima inquisitione quod equi debent esse armata non recognoscunt quod debeant esse cooperti.

406[18] Item debent omnes placita ad misericordiam quilibet pro rata qui aliquid tenent de payreria de Bocherio, Cayreria et de dominio quod dicitur la Fuey et Valle Pute vel de tenementis dicti domini seu payrarie. Alii vero qui nichil tenent de predictis dicunt se non debere placitum predictum. Illi vero qui tenent alodium in quantum tenent de alodio dicunt se non debere placitum aliquid et dicunt quod istud alodium pro indivisso partitur cum predicto dominio de Boscherio et de Cayreria.

407[19] Item in bannis, justiciis et judicaturis percipiunt quartam partem dicti nobiles et dominus comes iii partes de quibus debent respondere domino fideliter. In bannis tamen positis per ipsos in feudis suis et cognicionibus quae faciunt de feudis suis, nichil percipit dominus tanquam comes ; tanquam payrerius tamen Bastie et Petri Odonis habet partem suam sicut continetur in litteris dicti domini comitis sigillo ipsius roboratis [...]

408[21] [...] Item partem habebat in donationibus et eschautis sicut in dominico brevi que est Gerentenorum continetur. Dividitur tamen in tres partes quarum albergum domine Olive capit unam ; alie due dividuntur in tres partes, quarum una est alberga domini Archimbaudi Gerento, alia domini Willelmi Jarento, alia est domini Raymbaldi Jarento ; et in ista parte Archimbaudi capit dominus duas partes pro conquirimentis que fecit Petrus Odo de Johanne Jarento et Rambauda.

409De Bastia et Vignals

410[25] Taschie quas accipit dominus comes pro Bastia infra Vallem Putam scilicet quartam partem in mansis Rosin, Audra, Alays, Marin, Archimbauç et octavam partem in gastariis de Bocherio et cujusdam dominii quod dicitur Lo Feu. Item sextam decimam partem de gastariis communibus de Bocherio, de Cayreria et de dicto dominio vocato Lo Feu infra Vallem Putam, computatis in hac summa taschiis feni que capiuntur in terris appraatis que olim fuerant taschie. [...]

411Cayreria et Sanctus Martinus

412[3] Qui electi jurati dixerunt quod ipsi sunt omnes homines ligii domini dalphini et debent ei cavalgatam et talliam et credunt quod alpagia, nemora nigra, riparia, decursus aquarum et pascua debent esse domini comitis et sic audiverunt ab antecessoribus suis ; tamen a tempore memorie sue viderunt quod nobiles de Valle Puta acceperunt partem suam in omnibus serviciis et ussagiis que fiunt et debentur pro predictis alpagiis et pascuis.

413[13] Dominium vero de Bocher sic dividitur, scilicet primo in duas partes, breve de Monte Orserio et dominium quod dicitur Lo Feu. In parte que est de Monte Orserio habet dominus medietas ratione Bastie in censibus, taschiis, bannis, justiciis, terciis et omnibus eschautis ; alia medietas de Monte Orserio dividitur in duas partes, quarum una medietas capiunt W. Agnelli et fratres ejus, alia medietas dividitur in iiii partes quarum I habet dominus pro W. de Cayreria. In alia quarta capiunt predicti W. Agnelli et fratres sui duas partes et dominus capit terciam partem pro Petro Odonis. Item terciam quartam capiunt W. Agnelli et fratres ejus et ultima quarta est albergorum domini Guigonis de domini Bonifacii de Valle Puta. Item alia pars dominii de Bocher quod dicitur Lo Feu dividitur in duas partes quarum unam partem percipit dominus pro sescalco inferius. Alia medietas est payrarie in qua nichil percipit dominus.

414[14] Item, dominium de Cayreria dividitur in iiii partes, scilicet in quarta Bermondorum de Cayreria et quartam Arnaudorum et quartam Jarentorum et quartam Daurellorum. In quarta Bermondorum capit dominus terciam partem pro Willelmo de Cayreria et Isnardo, fratre ejus. In quarta Arnaudorum capiebat albergum Petri Odonis terciam partem, in qua tercia capit dominus v partes pro Petro Odonis et conquerimentis ejus et canonici Ulcensis pro quodam fratre dicti Petri Odonis qui fuit eorum canonicus sextam partem dicte tercie. Quarta vero Jarentorum sic dividitur in iii partes quarum una est albergi domine Olive, alie due tertie dividuntur in iii partes quarum unam capit albergum Raymbaudi Jarentonis, aliam albergum Willelmi de Jarento et albergum Archimbaudi Jarento ; ultimam tertiam in qua dominus capit terciam partem pro Lantelma uxore Petri Odonis filia dicti Archimbaudi. In quarta Daurellorum nichil capit dominus ut dicitur super hoc quod dicitur in inquisitione secunda quod propter censum bladi super molendinum debet cadere census denariorum ; contrarium observatur : percipit enim dominus in aliquibus denariis dicti census molendini partem suam tanquam payrerius ut in aliis. [...]

82. 1265, octobre

415Accord entre Roger Bernard, comte de Foix, et Bernard de Toralla, qui se partagent par moitié la domination de la vallée de la Vallferrera (comté de Pallars, Espagne) : « paréage de la Vallferrera ».

416Ferran Valls i Taberner, Privilegis i ordinacions de les valls pirinenques : Vall d’Aneu, Vallferrera i Val de Querol, Barcelone, 1988, no IV, p. 279-280.

417In Christi nomine. Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris quod nos Rogerius Bernardi, Dei gratia comes Fuxi et vicecomes Castriboni, et Bernardus de Toralla, non coacti vel decepti ab aliquo, sed gratis et spontanea voluntate ad hoc ducti, per nos et per omnes nostros presentes et futuros, nos ambo in unum concordantes venimus ad finem et concordationem et firmum pausamentum de terra de Valle Ferraria et ejus terminis et pertinentiis ; que terra est et tenet de la Moissela usque ad portum de Boet et de Todela usque in Seloria. Quam terram predictam sicut includitur teneamus et possideamus nos ambo insimul per medium, scilicet : homines, feminas, census, usaticos, silvas, aquas, rocas, viridium et siccum heremum et condirectum, fortias, ademprivia et omnes dominationes que pertinent et pertinere debent dominationi de Galiners, et omnia jura hic expressa et non expressa ad predictam vallem seu terram pertinentia vel pertinere debentia aliqua ratione. Tali pacto quod simus amici amicicie et simus boni parierii et legales et boni valitores alter alteri contra cunctos homines. De predicta Valle Ferraria volumus et convenimus quod si aliquis nostrum de predicta valle aliquid habuerit et perceperit, totum inter nos per medium dividatur. [...]

83. 1265, novembre

418Partage des droits sur la mine d’argent d’Orzals (Rouergue) entre Alfonse de Poitiers, Hugues IV, comte de Rodez, et Bertrand Ferrier de Millau.

419AN, J 312, no 11 et AN JJ 24B, fol. 115-115 vo, no 11 ; édition : Edgard Boutaric, Saint Louis et Alfonse de Poitiers, Paris, 1870, p. 244-245, note 4 ; complétée par Yves Dossat, « La mine d’argent d’Orzals en Rouergue pendant la seconde moitié du XIIIe siècle », Mines et métallurgie (XIIe-XVIe siècles). Actes du 98e Congrès national des Sociétés savantes, Bibliothèque Nationale, Paris, 1975, p. 87, note 44.

420Noverit universitas vestra quod, cum contentio seu controversia inter nos et Hugonem de Sancto Romano militem ex una parte, et dilectum ac fidelem nostrum comitem Ruthinensem ex altera parte, verteretur super possessione minerii d’Orzals et ipso minerio sito ut dicitur in terra dicti Hugonis et mina inde extracta ; tandem inter nos dictum comitem Tholose, pro nobis et dicto milite qui in nos transtulit omne jus quod habebat et habere poterat in minerio et terra predictis, et dictum comitem Ruthinensem, talis compositio intervenit : videlicet quod nos dictus comes Pictavensis et Tholose et successores nostri habeamus et percipiamus de cetero et in perpetuum pro parte nos et dictum militem contingentem terciam partem dicti minerii de quo lis erat et mine extantis inde extracte, deducta quarte parte tocius minerii predicti quam petit Bertrandus Ferrerii, si in ea dictus Bertrandus inveniatur jus habere. Item quod habeamus medietatem dominii dicti minerii, videlicet medietatem trium solidorum qui nomine dominii consueverunt levari de singulis marchis argenti extractis et extrahendis de dicto minerio et aliorum jurium ad plenum dominium ex quacumque causa pertinentium. Et aliam medietatem dicti pleni dominii, salvo jure nostro tamquam superioris domini, habeat comes Ruthinensis et successores sui in perpetuum, et residuum totius dicti minerii, excepta parte nostra predicta et excepta dicta quarta parte dicti Bertrandi, in qua tam nos quam dominus comes Ruthinensis pro qualibet marcha argenti extracta et extrahenda habebimus tres solidos ratione pleni dominii. Ita tamen quod omnes tres solidi integraliter tam predicte partis quam aliarum partium, videlicet totius minerii integraliter levabit et percipiet mandatum nostrum. De quibus levatis medietatem reddet comiti Ruthinensi vel mandato suo ratione medietatis dominii quam tenebit a nobis in feudum, et aliam medietatem retinebit nobis assignandam et reddendam. Et actum fuit inter nos quod predicta scilicet tertiam partem minerii et medietatem pleni dominii ut dictum est percipiemus nos seu mandatum nostrum quamdiu erit ibi minerium et mina in eodem invenietur. [...]

84. 1266, avril-mai

421Pariage entre le duc de Bourgogne, Hugues IV, et l’abbesse de Remiremont (Vosges) pour les biens que ce chapitre possédait dans le diocèse de Chalons (trois actes contemporains : déclaration de l’abbesse, déclaration du duc, confirmation royale).

422Archives départementales des Vosges, fonds de Remiremont, hôpital de Marlou (cote inconnue) ; éd. : L. Duhamel, « Du pariage de Remiremont avec les ducs de Bourgogne et les rois de France (1266-1662) », Bibliothèque de l’École des chartes, 1868, p. 158-161.

423Avril 1266

424Nos, Agnes, par la grace Deu abbausse de Remiremont, et toz li covenz d’icel meisme leu, fasons savoir à toz ceoz qui ces lettres voiront ou orront que noz, par consoil de boinne gent et por lo profeit de nostre egleyse, avons acompaignié lo noble baron Hugon, dus de Borgoigne, à toz jors, por lu et por ses hoirs, en tot ce que nos avons en la diocèse de Chalon, en homes, en terres, en prez, en vignes, en boix, en rentes, en censes, et en totes autres choses, fors soulement en l’ospital de Merlot [...]. Loquel hospital, o toz ses biens, noz avons retenu sens partie dou duc davant dit et de ses hoirs ; et az choses davant dittes avons nos acompaignié lo duc davant dict, lui et ses hoirs, en tel manière et par tel condition que icel dus et seu hoir les nos doient aider à garder, à maintenir et à deffendre vers totes gens, et a raquester les choses alienées et ramener à droict et à la propriété de nostre egleyse en communs despens, à lor pooir, en bonne foi, et que en totes ces choses et en totes les acrues que on y fera, en quelque manière que ce soit, nos i aurons la moitié entièrement, et il l’autre. Ne il, ne sei hoir n’i puent rien aquester ne avoir sens noz, en nule manière, ne ban, ne justice, ne seignerie, ne autre chose, ne en ces choses ne partira nuns de ses hoirs, fors cil qui iert dus de Bourgoigne. Et doient totes ces choses davant dites et totes les acrues que on i fera, estre communes à toz jors, à noz, à lui et à ses hoirs, ne il ne ses hoirs ne puent ces choses aliéner en nule manière d’aliénation, ne mettre en autre main ne en autre garde. Et à totes ces covenances garder en boine foi et léaument à toz jors, sens noz tor faire, a il enloié luy et ses hoirs par son sairement, et nos autsi nos somes enloiées par nos sairemenz à tenir à davant dit dus et à ses hoirs à toz jors ceste compaignie, sans rapeler et sens aller encontre per nos ne par autre. Et en cest faict avons nos renuncié por noz successors à tos privileiges, à totes exceptions de faict et de droit et à toz benefices de droict, d’usaige et de costume et à totes les choses qui aidier nos porroient et grever à davant dit duc et à ses hoirs et par quoi nos porrions resaillir des covenances davant dites, en tot ou en partie. Et por ce que ces choses soient fermes et estables à toz jors, avons nos faict saeller ces presentes lettres de nos saelz, qui furent faictes ou moix d’avril, en l’an que li miliaires corroit par mil et dous cent et soixante et seiz.

425Mai 1266

426Nous Hugues, dus de Bourgoigne, feisons savoir à touz cels qui ces lettres verront ou orront que li abbeesse et li convenz de Remiremont nous ont acompaignié à toujors, nous et noz hoirs en tout ce que eles ont en l’eveschié de Chalon [...]

427Mai 1266

428Serenissimo ac superexcellenti Ludovico, Dei gratia regi Francorum christianissimo, Agnes, miseratione divina, humilis abbatissa monasterii Romariensis, totusque loci ejusdem conventus, orationes in Domino debitas et devotas. Excellentie vestre notum esse volumus quod nos, de bonorum consilio, propter ecclesie nostre utilitatem, associavimus virum nobilem Hugonem, ducem Borgondie, pro se et heredibus suis, in perpetuum, in bonis omnibus que habemus in dyocesi Cabilonensi, sub certis conditionibus in instrumento inde confecto contentis, cujus tenor de verbo ad verbum hic est [...]

85. 1267, 9 juillet

429Mandements d’Alfonse de Poitiers à son sénéchal de Toulouse concernant les coseigneurs de Marquefave (Haute-Garonne).

430Auguste Molinier, Correspondance administrative d’Alfonse de Poitiers, Imprimerie Nationale, 2 t., Paris, 1894, t. 1, no 288 et 289, p. 179 ; no 292, p. 181.

431288. Alfonsus, etc., senescallo Tholose et Albiensis, etc. Ex parte Raymundi Guillelmi de Marcafaba, militis, militum parçonnariorumque suorum nobis extitit conquerendo monstratum quod homines bastide de Carbona ad pascua dictorum Raymundi, militum ac parçonnariorum suorum bestias ac animalia sua adducunt, in ipsorum prejudicium et gravamen, ut dicitur. Unde vobis mandamus quatinus dictos Raymundum et milites ac parçonnarios suos super hiis diligenter audiatis, et vocatis dictis hominibus, faciatis eisdem bonum jus et maturum de personis et rebus ad nostram jurisdictionem spectantibus et in vestra senescallia existentibus. [...]

432289. Alfonsus, etc., senescallo Tholose et Albiensis, etc. Mandamus vobis quatinus homines Raymundi Guillelmi de Marcafaba, militis et militum parçonnariorumque suorum usque ad instans festum beati Michaelis focagium solvere minime compellatis, addiscentes interim an dicti homines teneantur solvere focagium de jure vel consuetudine, usagio seu promisso vel alia justa causa, tractantes etiam interim cum dictis hominibus de prestanda nobis aliqua quantitate nomine focagii per compositionem spontanea voluntate. [...]

433292. Alfonsus, etc., senescallo Tholose et Albiensis, etc. Ex parte Raymundi Guillelmi, militis de Marcafaba, nobis extitit intimatum quod custodes messium et vinearum bastide de Carbona capiunt costumas seu justicias ab hominibus suis et militum parçonnariorumque suorum, et in terris suis, in ipsius prejudicium et gravamen, sicut dicit. [...]

86. 1268, 15 juillet

434Mandement d’Alfonse de Poitiers à son sénéchal de Toulouse, ordonnant une enquête sur un paréage proposé par l’évêque de Comminges.

435Auguste Molinier, Correspondance administrative d’Alfonse de Poitiers, Imprimerie Nationale, 2 t., Paris, 1894, t. 1, no 837, p. 538-539.

436Alfonsus, etc. Venerabilis pater dominus episcopus Convennarum, volens pareariam nostram habere in quadam villa ad ipsum pertinente in temporalibus et spiritualibus, ut asserit, valente triginta libras turonensium annuatim in redditibus, prout dicit, medietatem dicte ville in temporalibus sub certis condicionibus nobis offert. Quare vobis mandamus quatinus diligenter inquiratis quid commodi vel incommodi racione dicti pariagii obvenire nobis posset, et an illud nobis recipere expediret. De statu vero dicte ville et an res sit litigiosa addiscatis diligenter veritatem, et quid super predictis inveneritis ad quindenam instantis parlamenti Omnium sanctorum nobis in scriptis remittatis. Datum die dominica post translationem beati Benedicti, anno Domini moccolxo octavo.

87. 1269, 21 juin

437Mandement d’Alfonse de Poitiers à son sénéchal de Venaissin à la suite d’une plainte de Dragonet de Montauban et de ses parierii du castrum de Valréas (Vaucluse).

438Auguste Molinier, Correspondance administrative d’Alfonse de Poitiers, Imprimerie Nationale, Paris, 1894, t. 2, no 1782, p. 377. [texte recopié sous une autre date : no 1793]

439Alfonsus, etc., senescallo Venaissini, etc. Ex parte nobilis et fidelis nostri Dragoneti, domini Montisalbani, nobis est conquerendo monstratum quod senescallus noster Venaissini, qui in senescallia vos precessit, emit nostro nomine quoddam feudum in castro Valriaci ab heredibus Guillelmi de Camareto, militis, quod feudum tenebant a nobis iidem heredes, et quod post predictam empcionem idem senescallus et vos eidem Dragoneto et pareriis suis in dicto castro multas fecistis indebitas novitates, non permittendo homines dicti feudi coram communi curia respondere, licet hoc facere erant consueti temporibus retroactis, amovendo etiam ipsos parerios a possessione vel quasi in qua retroactis temporibus fuerant, in eo videlicet quod cum aliquis de dicto castro recedebat et ibi postea revertebatur, sub dominio illius in quo primo fuerat reverti tenebatur ; in eo eciam quod idem senescallus et vos homines dictorum dominorum in illo feudo nostro, quod ex dicta empcione in illo castro habemus, indebite recipitis, in prejudicium dictorum dominorum atque dampnum. Unde vobis mandamus quatinus dictos dominos super premissis diligenter audiatis, nec in dicto castro racione empcionis predicte jurisdictionem aliam exerceatis, nisi illam quam dicti heredes a quibus fuit emptum dictum feudum ibidem exercebant et poterant exercere, nisi forte aliam aliquam jurisdictionem ibidem haberemus antequam dictum feudum pro nobis esset emptum, vel nisi alias racionabilis causa subsit propter quam hoc facere vos possitis, que si fuerit, eam nobis referre curetis in scriptis circa terciam diem post quindenam instantis festi Omnium sanctorum, cum ad nos veneritis pro vestris compotis faciendis.

88. avant 1273

440Chapitres des Établissements de saint Louis concernant le parage.

441Paul Viollet, Les établissements de saint Louis, Paris, 1881, t. II : Livre I, c. XLVII, p. 65-67 ; c. LXXIX, p. 129-130 ; c. LXXXI, p. 132

442xlvii. De tenir en parage.

443Nuns hom qui tient en parage ne fait aide à son aparageor, se il ne la fait au chief seignor. Et se aucuns est qui ait parageors qui teignent de lui en parage, il ne lor puet metre terme hors dou parage par droit.

444Hom qui tient en parage si tient ausinc franchement et gentilment come celui de qui il tient ; et si a autretant de joutise en parage.

445lxxix. De conter son lignage et de monstrer à son seignor.

446Se aucuns avoit longuement tenu en parage et cil de qui il avroit tenu li deist : « je ne vueil que vos teigniez plus de moi en parage, se vos ne me poez conter le lignage », et se il autres dit : « je le vos monstrerai bien », il li doit metre terme par devant soi por lou parage conter ; et cil li doit mostrer la chose, et conter dont il est issuz et le lignage de degré en degré ; et se il se truevent si près que il ne se puissent entreprandre par mariage et se li uns soit homs et li autres soit fame, il remaindra ou parage. Et se cil ne l’en croit, il jurra sor sainz qu’il li a conté loiaument lou lignage, à son esciant. Et quant il avra fait le sairemant, il remaindra ou parage. Et se il ne l’osoit faire, il li feroit homage ; et quand il avroit fait l’omage, li sires ne li puet asseoir que i roncin de servise.

447lxxxi. De tenir en parage sanz rendre servise à son seignor.

448Nuns homs qui tient en parage ne met rien en roncin de servise, ne en nul rachat, ne en nul servise que cil de qui il tient en parage face au chief seignor, se ce n’est en ses loiaus aides.

89. 1274

449Partage successoral entre un seigneur normand et son frère aîné, Robert Bertran. Le puîné reçoit en parage de son aîné des fiefs disséminés qui constituent sa part, à Fontenay-le-Marmion, à Bretteville-sur-Laize, au Mesnil-Patry, à Fauguernon, etc. (Calvados). Seul l’aîné fait hommage au seigneur, le roi de France, pour l’intégralité de la baronnie.

450Cartulaire de Fontenay-le-Marmion, append., no 3, p. 177 ; cité par R. Génestal, Le parage normand, L. Jouan éditeur, Caen, 1911, p. 20, note 1.

451A tous ceulx qui ces lettres verront, Guillaume Bertran, escuier, saluz. Sachiés que mon segneur Robert Bertran, chevalier, mon chier frere et mon ainzné et jeu par le conseil de nos amis, pour ce que descort ne peust nestre entre nous, avon fet ensemble une amiable concordance de toute partie de héritage que je pouvois et pensoie demander a lui ou a ses hers en temps a avenir par la reson de nostre pere et de nostre mere en teille maniere que le devant dit monsegneur Robert, mon frere, ma donné et ottroié a pourseoir en perdurable heritage, pour fin de toute partie de heritage, a tenir de luy et de ses hers en parage, si comme puisné doit tenir de son ainzné par la coustume de Normendie, cest assavoir le manoir et la terre de Fonteney-le-Marmion ovesque toutes les appartenances et ovec toutes les seignouries et Bretheville-sur-Leze [...] de rechief toute la terre quil avoit au Mesnil-Patric [...] de rechief le manoir et la terre de Fausguernon [...] a pourseoir apres le deces de nostre mere [...] De rechief le devant dit mon seignour R. mon frere ma donné et ottroié a pourseer en heritage apres le deces de nostre mere toute la terre que elle poursuit de son heritage a Caen, a Vilers joste Caen, a Venoiz, a Franqueville, a Bretheville-sur-Odon, a Yz, a Alemeigne, a Braz, a Foubert-Folie, a Placie, a Cyernie et a Court-Genest [...]. Et est assavoir que la baronnie mon seignour Robert Bertran mon frere devant dit, laqueille est assise a Roncheville, Briquebec et Honnefleu [...] li demoure a tenir de nostre seigneur le roy de France par un seul hommage comme baronnie, et si luy demoure toutes les autres terres [...] en queil lieu que elles soient exceptées les devant dites appartenances et les seignouries devant dites lesqueilles le devant dit mon seignour R. B. mon frere ma donné et ottroié par fin de partie a tenir si comme il est devant dit. Et est assavoir que luy et ses hers sont tenus a garantir a moy et a mes hers toutes les choses devant dites contre tous et a eschangier value a value en son propre heritage se mestiers est, avenamment, sauve la droiture nostre seigneur le roy de France et aux autres seigneurs. [...]

90. 1277, 10 septembre

452Reconnaissance en fief par Guibert de Marcenac à Henri, comte de Rouergue, pour le quart en indivis du castrum et de la tour de Marmiesse et pour la moitié de la juridiction dudit castrum (comm. Sansac-de-Marmiesse, cant. Aurillac-sud, Cantal).

453G. Saige et E. de Dienne, Documents historiques relatifs à la vicomté de Carlat, Monaco, 1900, t. 1, acte no 115, p. 144-146.

454Quarto ydus septembris, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, noverint universi presentes partiter et futuri quod ego Guirbertus de Marcenaco, miles [...], vobis domino meo Henrico, Dei gratia comiti Ruthenensi, presenti, requirenti et recipienti [...] recognosco [...] me tenere [...] in feudum francum et liberum et honoratum, et homatgium et fidelitatem, scilicet quartem partem pro indiviso castri et turris de Marmeyssa, et medietatem jurisdictionis dicti castri de Marmeyssa et mandamenti, cum omnibus juribus dicte quarte partis et dicte medietatis et pertinenciis suis ; item mansum quod vocatur Doyech, et boriam vocatam Doyeg ; et medietatem de las Caimps de Marmeyssa, et medietatem pro indiviso mansi vocati de Folhcosta, et medietatem pro indiviso mansi vocati del Jocausac ; item medietatem pro indiviso tocius affarii del Bos et dal Cavaer, et medietatem pro indiviso affarii de la Casa ; item mansum de Borno Veteri, et mansum vocatum Tornamires, et capmansum de Bello Loco ; item quartam partem pro indiviso mansi vocati de Combron et quartam partem pro indiviso mansi vocati de Lopcastel et tertiam partem pro indiviso mansi vocati de Calmont ; item medietatem pro indiviso mansi vocati de Carrieyra et medietatem pro indiviso mansi de la Vernha [...]. Et promittimus dictam quartam partem turris et dicti castri de Marmeyssa reddere iratus vel paccatus, ad omnem somossam, vobis vel mandato vestro ; et si aliis locis contingeret habere fortalicium vel fortalicia quandocumque illum seu illa similiter, iratus vel paccatus, ad omnem somossam reddere promitto. [...]

91. 1280, 8 août

455Composition entre Henri comte de Rouergue et les parciarii du castrum de Toursac (comm. Saint-Julien-de-Toursac, cant. Maurs, Cantal) [sur ce même château, voir les reconnaissances no 9, 10, 11, 12, 112,124, 125] (édité d’après une transcription du XVe siècle qui ne donne le début de l’acte que sous forme d’analyse : les noms des parciarii ont été malheureusement supprimés ; on sait par une reconnaissance qu’ils sont 24 en 1317, voir ibid., t. 2, p. CLXIII).

456G. Saige et E. de Dienne, Documents historiques relatifs à la vicomté de Carlat, Monaco, 1900, t. 1, acte no 123, p. 159-163.

457[...] Dicimus et volumus et pronunciamus et est dictum nostrum quod predicti domini et parciarii et quilibet ipsorum pro se et suis successoribus faciant et facere teneantur statim recognitionem et homatgium cum sacramento fidelitatis domino comiti et successoribus suis de castro de Taorsaco, cum ejus pertinenciis, de omnibus terris et possessionibus quas predicti domini tenent seu aliquis pro ipsis infra tenementum dicti castri, et predicta omnia ab ipso teneant ut a domino, et tenere debeant ab ipso vel ab ejus successoribus ipsi et eorum successoribus, exceptis rebus quas tenent ab aliis dominis, nominando specialiter et expresse quodlibet jus quod habet in dicto castro et ea que tenentur ab aliis dominis infra dictum mandamentum limitatum ut sequitur : videlicet a dicto castro protenditur dictum mandamentum usque ad gasanam de Silvestre, ex una parte, et ex alia usque ad gasanam de Dalzest, et ex alia usque ad mansum de la Brunia, de la val de Vitrac, et a dicto manso usque ad aquam vocatam Alransa, et a dicta aqua de Alransa usque ad divisionem de Murato et ex alia parte a rivo de Voli usque ad las Teulieyras, et ex alia usque ad divisionem de Parlan, et a divisione de Parlan usque ad gasanam de Silvestre.

458Item dicimus quod dictus dominus comes habeat merum et mixtum imperium et altum dominium in predicto castro infra dictum mandamentum, et per se vel per alios possit et debeat de cetero exercere in dicto castro infra dictum mandamentum, in feudo suo tamen, merum et mixtum imperium et altum dominium in solidum et sine aliquo alio parcerario. [...]

459Item dicimus quod predicti domini habeant et habere debeant in dicto castro et infra dictum mandamentum jurisdictionem simplicem, quilibet in suis omnibus, et omnia pertinencia ad predictam jurisdictionem et clamorem et dex et sanguinas seu penas sanguinis exceptis sanguinis factis et commissis cum armis prohibitis a domino nostro rege Francie.

460Item dicimus quod quando casus acciderit in dicto castro vel infra dictum mandamentum, ratione cujus quis predictum dominum comitem vel ejus curiam de jure vel de consuetudine generali vel speciali ad mortem vel deportationem fuerit condempnatus et ad bonorum comissionem, quod bona dicti condempnati immobilia sint et esse debeant domini de cujus feudo erunt, mobilia vero dividantur pro equis portionibus inter dictum dominum sub cujus feudo dictus condempnatus domicilium habebat, deductis primo expensis curie dicti domini comitis. [...]

461Item dicimus quod dictus dominus comes, bajuli vel servientes sui, non possint nec debeant de cetero percipere vel exigere bladadam vel albergam vel gallinas nec moltones ab hominibus dictorum dominorum parcerariorum commorantium infra dictum mandamentum seu in castro de feudo dicti domini comitis, ratione terrarum seu possessionum quam tenent predicti homines a dictis dominis et parcerariis. [...]

462Item dicimus quod predicti domini parcerarii percipiant et teneantur percipere in drahia seu passada animalium ascendentium in montana semel in anno, quando animalia ascendunt, quinquaginta solidos monete Ruthenensis, et residuum debeat esse dicti domini comitis. [...]

463Item dicimus quod predicti domini et quilibet ipsorum, una cum suis hominibus, teneantur sequi dictum dominum comitem et ejus bajulos et servientes, ut consueverunt, cum armis et sine armis, requisiti ipsi vel eorum mandatum per dictum dominum comitem vel mandatum suum. Si vero casus inopinatus et repentinus dicto domino comiti vel ejus bajulis vel servientibus imposterum accideret, volumus et dicimus quod unus dominorum pro se et aliis parcerariorum, si plures domini in dicto castro non invenirentur predictorum ad simplicem requestam servientes dicti domini comitis teneantur sequi ipsum dominum comitem vel ejus bajulos vel servientes cum hominibus suis et aliorum parcerariorum. Et quod predictus dominus vel parcerarius vel domini, una cum servientibus dicti domini comitis, possint penam imponere contra homines nolentes sequi dictum dominum comitem vel mandatum suum. Et quod pena predicta per dictos dominos et mandatum dicti domini comunes exhigatur et pro equis porcionibus dividatur. Et si aliquis seu aliqui dictorum dominorum non inveniant in dicto castro, vel nolint obedire servientes, volumus quod solus serviens domini comitis possit penam imponere contra nolentes ipsum sequi, et penam levare sine aliquo dominorum. [...]

92. 1282, 13 avril

464Controverse sur l’exploitation de mines à Cumba Rubea dans le Barrez (Aveyron et Cantal).

465G. Saige et E. de Dienne, Documents historiques relatifs à la vicomté de Carlat, Monaco, 1900, t. 1, acte no 132, p. 176-178.

466Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, primus idus aprilis, notum sit universis hoc presens publicum instrumentum inspecturis quod in presentia mei Petri Faelli, publici notarii et testium infrascriptorum, Stephanus Maurini, Willelmus Paris, Bartholomeus Valelh, Stephanus de Fonte, Raimondus Romani fodebant, crozabant, cavabant cum piquonibus, bigonibus, palis, paneriis, pro menerio invento ad opus menerii, in quodam territorio quod vocatus Cumba Rubea, nomine ut dicebant domini Willelmi de Combreto et domini Guirberti de Marcenaco et magistri Bernardi de Manso et parcerariorum suorum. Et venit quidam ex parte domini senescalli Ruthenensis ut dicebat qui se nominabat Rainaudinum, et interrogavit predictos pro quo erant ibi. Qui responderunt quod pro domino Willelmo de Cumbreto et pro domino Guirberto de Marcenaco et pro magistro B. de Manso qui ibidem presens erat. Et dictus magister B. de Manso dixit coram dicto serviente quod predicti pro eo et pro domino Willelmo de Cumbreto et pro domino Guirberto de Marcenaco fodebant, cavabant et crozabant in dicto loco pro menerio invento et de dicto loco seu menerio se avoiabat pro dicto comite Ruthenensi, qui dictum menerium eidem et suis parcerariis concesserat, ut dicebat, et quod dictus serviens videret suam possessionem pacificam et quietam et suorum parcerariorum dicti loci seu menerii ut de dicta possessione pacifica et quieta loco et tempore periberet testimonium veritati. [...]

467Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, videlicet primo idus aprilis, notum sit universis et futuris quod in presentia mei Petri Faelli, publici notarii et testium infrascriptorum, Willelmus Paris, Johannes Bassinhac, D. Bofilh, Johannes da Plieus, Johannes Rodez fodebant, cavabant, crozabant cum piquis, palis, ligonibus, paneriis, pro menerio invento ad opus menerii, in quodam territorio quod vocatur Cumba Rubea, nomine ut dicebant domini Willelmi de Combreto et domini Guirberti de Marcenaco et magistri B. de Manso et parcerariorum suorum. [identique au précédent jusqu’à veritati] de parendo juri coram dicto domino comite pro quo se avoabat de dicto menerio, seu coram domino senescallo se teneret cuilibet conquerenti de eo. De dicto loco seu possessione dicti menerii presentavit eidem servienti fidejussores R. Roma, S. Lafon, P. Bonafos. Et dictus serviens respondit ei quod dictos fidejussores non reciperet, set quod iret dictus magister B. ad dictum senescallum et sibi fidejussores predictos presentaret. Post predicta autem, dictus Rainaudinus qui se dicebat servientem dicto magistro B. proibuit precepit quod ipse de dicto loco exiret et quod ibidem non crozaret nec caveret. Et dictus magister B. incontinenti a dicto precepto et proibitione a juris beneficii denegatione appellavit ad dictum senescallum Ruthenensem, pro se et pro parcerariis suis et domino comite pro quo se avoiavit de dicto loco. [...]

93. 1287-1288

468Statut de la maison des Corbolani de Lucques.

469Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 147-152.

470Ad honorem Domini nostri Jhesu Xhristi et Beate Marie Virginis et Beatissimi sancti Salvatoris nostri patris qui dicitur in Mustollis, omniumque sanctorum et sanctarum Dei et sacrosancte Romane Ecclesie et suorum pastorum, et heredum quondam domini regis Karoli et Lucani potestatis, et capitanei Lucani populi et ordinamenti Lucani populi et sancti Petri Maioris et totius Lucani comunis et ad bonum statum et augumentum et unitatem domus et consortum filiorum domus filiorum Corbolani et consortum qui infra nominabuntur et orum descendentium. Hec sunt statuta et ordinamenta et capitula constitutionis domus suprascripte facta et correcta per infrascriptos homines ipsius domus omnes ut infra continetur per omnia nemine discordante. Nos Orlandinus quondam domini Nicolay Vellii, Nicoluccius quondam Ranuccii Ronthini Boctacii, Nicolaus Franchi Corbolani, Francuccius et Corbo et Dinus eius filii, consensu patris, Coluccius filius Francischi filii domini Nicolay consensu dicti sui avi, Gratianus quondam Franchi Corbolani, Orlandinus Truffe, Duccius eius filius consensu patris, Nicolaus Truffe, Bonaventura Cerlocti, Puccius, filios germani q. Johannis Cerlocti, Guelfuccius et Johannes germani filii Pucci Cerlocti consensu patris, Jacobus Stefani quondam Bonaventure, Bogghinus eius filius consensu patris, Vanellus filius Bolgarini Stefani, comuniter et comuni concordia et voluntate juramus ad sancta Domini evangelia quod toto tempore nostre vite custodiemus et salvabimus bona fide sine fraude quam melius sciverimus et scire poterimus nos et unumquemque nostrum et descendentes nostros et descenturos quod hoc juramentum facere voluerint et se obligare ut infra continebitur in personis et honore avere et rebus. Item volumus et firmamus quod nullus de tenutis predictorum consortum debeat vel audeat alium alterum manumictere in persona irato animo nec ferire vel percutere vel amenare ferro vel baculo. Et consul qui pro tempore fuerit possit et debeat tollere illi qui contrafecerit vel aliquem manumiserit, ut dictum est, qualibet vice solidos quadraginta et tantum plus quamtum placuerit consuli, secundum qualitatem delicti. Et consul qui pro tempore fuerit teneatur suo juramento predictos consortes qui ad dictam rixam venerint ad concordiam facere devenire ea die qui sciverit vel saltim secunda, hoc modo videlicet : quod qui percusserit eo modo elevet ad voluntatem illius qui elevaverit. Et nullus de suprascriptis vel infrascriptis consortibus tenutorum dicat alius contra alium aliqua verba injuriosa, et illi qui contrafecerit consul tollere teneatur qualibet vice quinque solidos.[...] Et nullus de suprascriptis vel infrascriptis consortibus tenutorum nec ejus uxor dicat aliqua verba iniurioza, irato animo, alicui inquilino, vel ejus uxori, qui starent in domibus vel apothecis suprascriptorum consortum vel alicuius eorum et illi qui contrafecerit consul tollere teneatur qualibet vice solidos quinque, de quibus omnibus stetur verbo accusatoris. [...] Item quod nullus de suprascriptis consortibus vel in antea scribendis debeat vel audeat facere vel consentire facere aliquam sectam, juramentum, vel compagniam, aut sacramentum aliquid cum aliqua persona vel loco, sine voluntate consortum predictorum de quibus sint in concordia de quinque quattuor. Et qui contrafecerit, perdat qualibet vice libras decem denariorum lucanorum quas consul suo juramento tollere teneatur ex quo sibi constiterit. [...]

94. 1296, 17 novembre

471Compromis entre les coseigneurs et les habitants de Veynes (Hautes-Alpes), élaboré par Raymond Geoffroy et Michel Paul, bailli et juge de Gapençais, pour le dauphin Humbert Ier.

472A. Prudhomme, « La charte communale de Veynes (Hautes-Alpes) », Nouvelle Revue historique de droit français et étranger, 1885, p. 527-557.

473In nomine Domini nostri Jesu Christi amen. Anno ejusdem millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, indictione decima, die sabbati post festum beati Martini yemalis, cum questiones, lites, controversie, rancure super articulis seu petitionibus pluribus, variis et diversis diutius fuerint ventilate inter dominos et parerios castri, territorii et mandamenti de Veyneto, Vapensis diocesis, eorum nomine, heredum et successorum suorum, ex una parte, et sindicos universitatis castri predicti ejusque territorii et mandamenti, eorum nomine et nomine hominum universitatis predicte, ex altera, [...] tandem partes predicte, videlicet Henricus de Veyneto et Guillelmus Arnulphi, domini pro parte castri predicti, de consilio et assensu Guigonis de Veyneto, domini pro parte dicti castri, nominibus suis propriis et procuratore nomine dom. Odonis de Luscheriis militis, Guigonis de Veyneto [18 autres noms], dominorum et pareriorum dicti castri de Veyneto, et nomine omnium aliorum dominorum, si qui reperirentur in castro et in ejus mandamento predicto, ex una parte, [...] et Petrus de Castro Novo et Guillelmus Dalmacii, dictus Graton, homines de Veyneto, actores seu procuratores universitatis hominum dicti castri et ejus mandamenti [...], in presentia nobilis et magnifici viri Reymondi Gaufredi de Castellana, bayllivi Vapiensis et dom. Michaelis Pauli, judicis, ibidem ad hoc per illustrem virum dominum Humbertum, dalphinum Vienensis et Albonis comitem, dominumque de Turre, deputatorum et constitutorum ad hoc specialiter et expresse, super infrascriptis capitulis convenerunt, transegerunt, paciserunt et etiam concordarunt, ut infra sequitur.

474[1] In primis, cum predicti sindici nominibus suis propriis et nominibus quibus supra dicerent et confirmarent se habere jus et esse in possessione vel quasi pategandi in montanea de Serra et hoc antiquissimo tempore habuissent, ruphum colligendo et pascendo cum animalibus suis, lignaque scindendo et deportando, ad eorum omnimodam voluntatem, dictis procuratoribus condominorum de Veyneto contrarium asserentibus, vice et nominibus quibus supra, transactum et concordatum fuit amicabiliter inter eos quod dicti sindici, nomine proprio et universitatis predite, et singulares persone, que sunt et erunt in posterum habitantes in castro, territorio et mandamento superius nominatis, possint libere pategare, ligneyrare et boscheyrare in dicta montanea de Serra. [...]

475[5] Item cum predicti sindici [...] dicerent quod universitas hominum predictorum et homines universitatis et antecessores eorum emissent et acquivissent, nomine dicte universitatis, quandam domum in civitate Vapinci [...] et ipsa universitas seu homines dicte universitatis societatem inivissent cum hominibus de Vapinco in regendis simul et semel consulatibus scilicet Veheneti et ejus mandamenti et de Vapinco, propter quam domum pro ipso consulatu Veheneti emptam in civitate Vapinci, et pro societate consulatus hominum predictorum omnes et singuli homines de Veyneto erant in civitate Vapinci eorumque districtu liberi et immunes ab omni prestatione leyde et cotiarum, predicti domini de Veyneto [...] predictam domum certo precio ditraxerunt et inter se pretium diviserunt et in usus proprio redigerunt, ipsamque societatem dictorum consulatuum penitus dissolverunt, in tantum quod dicta universitas et homines dicte universitatis non gaudent libertatibus seu immunitatibus antedictis, et ipsas a decem et octo annis citra culpa ipsorum dominorum seu antecessorum eorumdem totaliter amiserunt. [...]

476[6] Item cum dicti sindici dicerent se esse gravatos pro eo quod domini dicebant sibi debere fieri presentaylias, cum uxores dictorum hominum erant in puerperio seu partu, transactum et ordinatum extitit amicabiliter inter eos quod omnes homines de Veyneto accensuati vel non accensuati teneantur et debeant dare pro presentalliis domino suo, videlicet quilibet habens boves unam eminam annone, et non habens boves unam eminam bladi tantum si dominus vel ejus filius uxorem duxerint vel si uxor domini vel filii jacuerit in puerperio sive partu ; et si duo domini fuerint pro indiviso, quod antea nato si habeat prolem sin autem alio habenti, fiant presentalie in casibus supradictis. [...]

95. 1298, 27 novembre

477Création de la fraternitas des « De Castello » d’Asti (Piémont, Italie).

478Franco Niccolai, I consorzi nobiliari ed il comune nell’alta e media Italia, Nicola Zanicelli Editore, Bologne, 1940, p. 104-105.

479Item statutum et ordinatum auctoritate cuiusdam reformationis facte tempore dominorum Johannis potestatis Astentis et Girardi de Tornaquincis capitanei populi Astensis, sub millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, indicione undecima, vigesimoseptimo mensis novembris, quod cum dominus Jacobus Guttuerius eius frater et Guilielmus Martinus et Luisius, filii domini Roffini Guttuerius quondam, per sese et nomine nepotum suorum et Franceschinus, Ubertetus, Dominicus et Vaxinus, filii domini Thome Guttuerii quondam, et Bartolomeus Yuanimus, Philippinus, Enricus, Robertinus, Petrinus et Paganinus fratres, filii domini Martini Guttuari quondam, et Andrea Guttuerius pro sese et omnibus aliis de Guttuariis et pro descendentibus ab eis per lineam masculinam ex una parte, et dominus Petrus Ysnardus, filius domini Berardi Ysnardi quondam, pro se et filio suo Philippino, et dominus Johannes Ysnardus et Alesinus et Loisius eius filii, et Maynfredinus et Guilielmus Ysnardi filii domini Jacobi Ysnardi quondam et Robinus Ysnardus filius Henrici Ysnardi quondam suo nomine et nomine fratrum suorum pro sese et filiis suis ab descendentibus per lineam masculinam ex altera parte, fecerint et contraxerint inter sese perpetuam et indissolubilem fraternitatem et unitatem et unum idem hospitium, corpus et parentelam, quam quidem parentelam seu hospitium decreverunt et ordinaverunt appellari et cognominari De Castello, ita quod dictus dominus Jacobus Guttuerius appelletur de cetero Dom. Jacobus Guttuerius de Castello, et dictus dominus Petrus Ysnardus appelletur Dom. Petrus Ysnardus De Castello, et sic de singulis Guttueriis et Ysnardis. [...]

96. 1299, 7 février

480Quatrième règlement de coseigneurie de La Garde-Guérin (commune de Prévenchères, Lozère).

481Charles Porée, « Les statuts de la communauté des seigneurs pariers de La Garde-Guérin en Gévaudan (1238-1313) », Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 1907, texte IV, p. 113-118.

482Noverint universi et singuli presentes pariter et futuri quod anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, scilicet septimo idus febroarii, domino Philippo rege Francorum regnante et domino Guillermo Dei gratia Gaballitanorum episcopo existente, constituti in presentia venerabilis et discreti viri domini Raimundi, precentoris Mimatensis, generalis vicarii in spiritualibus et temporalibus reverendi in Christo patris domini Guillermi Dei gratia Gaballitanorum episcopi, pro negociis Mimatensis ecclesie nunc absentis, nobiles viri dominus Raimundus de Alterio miles, Gaucelmus de Garda, domicellus, consules castri de Garda Gary, et Hugo de Garda, domicellus, nomine suo et tocius communitatis dominorum et pariariorum dicti castri, ad omnia et singula infrascripta potestatem habentes sibi datam ab omnibus seu majori parte dominorum et pariariorum dicti castri, prout in quodam instrumento manu mei notarii infrascripti facto continetur, cujus tenor inferius est insertus. [...]

483[1] Declaramus, statuimus, ordinamus ac volumus inter dictos dominos et pariarios castri de Garda eorumque successores perpetuo observari quod, si aliquis pariarius dicti castri nunc habens vel in posterum habiturus est unum vel plures filios, fratrem vel fratres milites, quod partem suam, si partem integram habet vel dimidiam aut aliam quamcumque in jurisdictione, pedagio vel retroguydagio dicti castri vel aliis communibus, quecumque, qualiscumque et quantacumque sit, ipsam partem heredi suo universali tantum relinquere possit ; alicui non autem inter vivos donationem, cessionem, translationem vel alienationem perpetuam quomodolibet facere de eadem. Aliis vero, filiis vel fratribus militibus, presentibus et futuris, decedentibus, licet ratione milicie sue partem quantamlibet aut qualemcumque percipiant in vita sua sicut pater eorum faciebat in predictis, illa pars quandocumque decesserint non transeat ad heredes ipsorum filios vel filias vel alios quoscumque universales vel particulares ex testamento vel ab intestato, nec etiam aliquo alienationis genere in vita vel in morte in aliquam personam, universaliter vel collegium transferre possint ; set illa pars sive sit integra, sive sit dimidia, vel etiam amplior, pereat, desinat et moriatur cum defuncto, nec illam partem, qualiscumque sit, possint ab aliquo domino in feudum recipere, vel quomodolibet recognoscere ; et si facerent, receptio vel recognitio non valeret, set essent nulla et irrita ipso facto, cum tales partes non sint perpetue set moriuntur et desinunt cum defunctis.

484[2] Item statuimus, declaramus et ordinamus quod, si aliquis pariarius dicti castri alicui de liberis suis vel fratribus vel aliis personis partem suam integram vel dimidiam donaret, legaret, concederet vel in ea aliquem sibi heredem instituisset secundum moderamen statutorum antiquorum, et postmodum illam partem, quam donasset, legasset vel in ea aliquem heredem instituisset, venderet vel in alium quocumque alienationis genere vel titulo transferret, quod illa donatarius vel heres, quocumque nomine servari posset, pretextu dicte donationis, legati, concessionis vel heredis institutionis predictarum, nullum jus possit sibi vindicare vel retinere in dicta parte nec ratione partis predicte in pedagio, retroguydagio nec in aliis communibus dicti castri, et ille emptor partem nudam in solo pedagio habeat et non in retroguydagio vel aliis ad dominium pertinentibus secundum antiquas dicti consuetudines et statuta.

485[3] Item cum antiquitus statutum fuerit quod nullus pariarius dicti castri, habens prolem vel non habens, possit partem suam pedagii et retroguydagii seu pedagii tantum vendere nisi communi ejusdem castri, et tunc, si eum vendere contigerit, partem integram communi venderet precio sexaginta librarum podiensium et dimidiam precio triginta librarum podiensium, tantum quia tamen proventus meliorati sunt, statuimus et ordinamus, ad requisitionem predictorum trium, nominibus quibus supra, quod, statuto in suo vigore remanente quoad alia, quicumque heres universalis qui vendere voluerit partem suam, vendat eam tamen communi predicto et non alio, partem integram vendat precio centum librarum turonensium parvorum seu monete publice currentis per terram, partem vero dimidiam precio quinquaginta librarum turonensium parvorum seu monete ejusdem tantum valoris. [...]

486[12] Item statuimus et ordinamus quod quilibet pariarius, antequam portionem sibi competentem percipiat, juret et jurare teneatur se observaturum pro se, heredibus et successoribus suis, statuta, consuetudines et libertates communitatis predicte, dum tamen sit major viginti annorum ; si vero minor fuerit, quam cito habebit viginti annos, dictum juramentum prestare teneatur, et quousque ipsum prestiterit juramentum, a perceptione portionis sibi competentis sit exclusus. [...]

97. [fin du XIIIe siècle-avant 1310]

487Cinquième règlement de coseigneurie de La Garde-Guérin (commune de Prévenchères, Lozère).

488Charles Porée, « Les statuts de la communauté des seigneurs pariers de La Garde-Guérin en Gévaudan (1238-1313) », Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 1907, texte V, p. 118-120.

489In episcopatu Mimatensi et comitatu Gaballitani, de superiori dominatione, temporali ressorto et regalibus ecclesie Mimatensis ab antiquo existentibus, est quoddam nobile castrum, de Garda nuncupatum, in quo sunt et ab antiquo fuerunt quamplurimi nobiles, ad quos immediate et in communi et pro indiviso pertinet alta et bassa justicia dicti castri et mandamenti ejusdem, que communi nomine et ad communes expensas et ad communem utilitatem expletatur nobilium predictorum.

490[1] Item in eodem castro et strato ejus levantur pedaggium, guidagium seu retroguidagium et accipitur cartalagium de blado quod ibidem venditur, que similiter sunt eisdem nobilibus communia et communi nomine levantur.

491[2] Item omnia emolumenta ex predictis proveniencia dividuntur, non equalibus sed inequalibus quantum ad aliquos proporcionibus, sicut ibi habent plus vel minus, et aliqua presentibus tantum et aliqua presentibus et absentibus, secundum antiquas observationes et consuetudines eorumdem, declaratas ad eorum instanciam et de ipsorum assensu et in statuta redactas per episcopos Mimatenses qui pro tempore fuerunt, vel per deputatos ab eis, sicut per directos et inmediatos superiores ac temporales dominos nobilium predictorum.

492[3] Item sunt in eodem castro et fuerunt ab antiquo aliqui nobiles nullam partem habentes in dicta jurisdictione nec in explectatione et emolumentis ejusdem nec in guidagio seu retroguidagio memoratis, sed in pedaggio, cartalagio et aliis ; et isti nobiles vocantur pariarii sicut et primi jurisdictionem habentes.

493[4] Item omnium nobilium predictorum quidam habent pariarias quas vocant integras et alii habent alias pariarias quas vocant dimidias ; et sciunt quod habent recipere pro eis et qualiter transeunt ad heredes et ad quos seu ad alios, justa observationes, consuetudines et statuta predicta.

494[5] Item major pars nobilium et pariariorum predictorum tenet et tenuit ab antiquo in feudum ab episcopo et ecclesia Mimatensibus predictis jurisdictionem et quidquid aliud habent in ipso castro et mandamento ejusdem ; et pro dicto feudo jurant fidelitatem et faciunt homagium episcopo supradicto.

495[6] Item multi ex dictis pariariis tenebant pariarias suas a domino de Randone, jurisdictionem non habentem in eis quas idem dominus de Randone acquisivit ; et cum eas teneret in feudum a dicto episcopo et eas venderet, episcopus retinuit jure prelationis et emit eas.

496[7] Item sunt in dicto castro adhuc multi pariarii qui tenent pariarias suas a quodam alio barone et pro eis jurant fidelitatem et faciunt homagium eidem, sed ille baro nullam pariariam habet in dicto castro quam teneat ad manum suam, nec utitur aliqua jurisdictione, superioritate vel ressorto, racione dictarum pariariarum, in ipso castro nec super dictos pariarios feudatarios suos, nec ejus predecessores fuerunt usi ab antiquo.

Notes de fin

1 Ch. Bourel de la Roncière suggère de corriger aprili et maio (ibid. p. 34, note 1): le comte aurait 5 mois d’avril à août.

2 D. Barthélemy suggère au contraire de corriger Maium (La société dans le comté de Vendôme, Paris, 1993, p. 309): le mois de mai de Foucher viendrait s’intercaler au milieu des mois du comte.

Le texte et les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont sous Licence OpenEdition Books, sauf mention contraire.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search