Version classiqueVersion mobile

À la conquête des étangs

 | 
Jean-Loup Abbé

Pièces justificatives

Pièce justificative no 2

Texte intégral

BAIL À ACAPTE POUR L’ÉTANG DE TARAILLAN À FLEURY ENTRE AMALRIC, SEIGNEUR DE PÉRIGNAN, ET PIERRE GROSSI, MARCHAND DE NARBONNE 1281, 13 JUIN

1Contrat d’emphytéose ou acapte des ides de juin 1281 entre Amalric de Narbonne, seigneur de Pérignan (auj. Fleury-d’Aude), et Pierre Grossi, marchand de Narbonne, portant sur une fraction de 140 séterées de l’étang de Taraillan devant être asséché. L’acapte est de 100 livres tournois et le cens annuel d’une paire de gants. Pierre Grossi doit mettre en culture les nouvelles terres et obtient le droit de dépaissance à Pérignan pour ses troupeaux.

2A. N. T 166, 39, liasse 49, no 3. Papiers des émigrés, fonds de Fleury, étang de Taraillan. Copie de 1619.

3Le document est la copie notariée d’une première copie notariée des ides de janvier 1290 (a. st.) conservée par Jean Delort, « seigneur de Taraillan », qui en demande la rédaction pour le procès qui l’oppose alors aux seigneurs de Pérignan, Charles de Thézan et Antoinette de Montméton.

  • 1 Seigneur de Marmorières.
  • 2 Aujourd’hui le massif de la Clape.

4In anno Nativitatis Christi millesimo ducentesimo octuagesimo primo, domino Philippo rege francorum regnante, idus junii, universis praesentem paginem pateat inspecturis quod nos Amalricus, quondam filius nobilis viri domini Almarici bonae memoriae vicecomitis et domini narbonensis, gratuita et spontanea voluntate, per nos et haeredes ac successores nostres, cum hac publica carta semper valitura et firma, damus in emphyteosim perpetuum sive in accapitum, collocamus et tradimus tibi Petro Grossi, mercatori civi narbonensi, haeredibusque tuis ac successoribus universis videlicet centum quadraginta sestariatas de terra quod nunc jacet sub aqua stagni nostri de Tarrallano vulgariter appellatum, siti in territorio de Licco diocesis narbonensis, quod quidem stagnum nunc dessicari sive agotari et de supra terram praedictam derivari et extrahi facimus dictam aquam ita videlicet quod, statim predicto stagno dessicato et aqua inde ejecta penitus sumptu nostro proprio et remota in regione sive parte stagni praedicti inferius confrontata, habeatis et ex memoratis causis et titulo tu et tui recipiatis tantam quantitatem et mensuram terrae sub dicto stagno sive ejus aqua jacentis nunc, una eademque continguitate sive continentia de circio in altanum versus meridiem ut in eadem terra dessicata et ab aqua exempta possitis tu et tui libere seminare centum quadraginta cesteyratas frumenti ad mensuram narbonensem. Illa autem pars dicti stagni sive regio, in qua dictum modum sive mensuram terrae centum quadraginta sextariatarum habere et recipere debueritis et debetis et quam ex nunc vestro nomine nos constituimus et asserimus possidere confrontat de meridie in parte honnore seu possessionibus liberorum condam Pontii de Malvis1 quam habere et recipere debent in eodem stagno cum fuerit agotatum seu etiam dessicatum, de aquilone in alio nostro honnore stagni praedicti, concedente ex nunc vobis et vestris ut cum primum dictum stagnum agotatum fuerit seu etiam dessicatum in ea parte et in eo loco dicti stagni possitis authoritate propria eligere, recipere et habere, sicut dicta loca sunt superius limitata, praefatas centum quadraginta sextariatas terrae de circio in altanum contradictione nostra vel nostrorum vobis vel vestris in dicta electione facienda minime reffraganti. Ipsam vero terram sive electam et per vos habitam et receptam, vos et vestri a nobis et nostris successoribus in emphyteosim perpetuam tenebitis et possidebitis et pro ipsa nobis et nostris dabitis annuatim nomine canonie et annuae pensionis in festo Natalis Domini unum par chirocherarum albarum valentium sex denarios turonenses nullumque aliud servitium pro dicta terra nobis aut nostris successoribus facietis, salvis etiam nobis et nostris successoribus et retentis in terra et loco predictis vobis concessis ex titulo emphyteotico praenotato mero et mixto imperio et juridictione omnimodo, sicut in alia terra nostra habemus et prout in dicto totali stagno ante contractum hunc habebamus, salvo similiter et excepto ut quoties dictam terram aut aliquam ejus partem vendendam, permutandam aut aliter inter vivos alienandam ducceritis et a vobis in alium per contractum non lucrativum transferendam, liceat vobis hoc facere, sanctis clericis et militibus ac domibus religiosis exceptatis, nostro vel nostrorum requisito laudimio, consilio et assensu ac foriscapio nobis dato. Nos tamen vel nostri, certifficati de praedicta alienatione, possimus dictam terram seu ejus partem per vos alienandam retinere nobis, infra tempore ac jure statutum, dando vobis tantum pretium quantum alius vobis in veritate daturus fuerit pro dicta terra vel estimationem factam legitime dictae terrae. Si forte permutationem volueritis facere dictae terrae, donnare vero et laxare, nobis irrequisitis personis quibuslibet poteritis, sanctis clericis et militibus atque religiosis domibus exceptatis, nullo nobis vel nostris foriscapio inde dato. Dictam autem terram coletis et fructiferam eam facietis, prout utilius vobis erit, liceat etiam vobis in qualibus ejus parte vel extra, ut vobis videbitur, sine praejudicio alterius, curtes et cortales, domos et ovilia facere, seu bastidas in quibus fructus ex dicta terra percipiendi et vestrum bestiarium generis cujuscumque receptari et conservari valeant et tueri, absque alia pensionis vel canonis datione. Quae quidem pensio sive canono unius paris chirocherarum praescripta, si nobis vel nostris suis prestitutis temporibus illum requirentibus et petentibus non fuerit persolutum, non ideo dictam terram nobis vel nostris committi voluemus nec etiam aliqua ejus parte, nec domos, curtes, seu ovilia per vos inhibi posita seu constructa. Praescriptam autem terram cum suis juribus et pertinentiis, introitibus et exitibus universis liberam perpetuo possidebitis et ab omni servitute immunem, excepto tantum a nobis retento atque salvo annuo canone praenotato ac mero et mixto imperio et tota juridictione atque laudimio et foriscapio, ut est dictum. In praedicta autem terra per nos vobis concessa et in totali termino nostro sive territorio, et in garriguis nostris, excepto nostro stagno sive parte nostra dicti stagni, possitis vos et vestri pecora vestra et bestiarium generis cujuscumque immittere et depascere nocturno tempore et diurno, herbam et ligna colligere et inde etiam cum animalibus evehere et etiam exportare per vos vel vestros mercenarios et familiam aut personnas alias quaslibet, ut volueritis in insula etiam Licci sive de Licco2 et in nostra juridictione tantum et non extra vos et illi in quos transitum fecerit dicta terra, promittentes vobis legalem guiranciam contra imparatorem quemlibet in judicio vel extra judicium evictionis causa et opere nos facturos. Recognoscimus praeterea et facemus nos a te Petro Grossi praedicto habuisse et in numerata pecunia pro hoc acapito sive emphiteosi recepisse centum libras turonenses bonorum et percurribilium, renunciantes ex certa scientia et consulti exceptioni dictae pecuniae non habitae et non acceptae necnon et legi dicenti contrahentem deceptum ultra dimidiam justi pretii posse petere ut vel contractus rescindatur, vel ut sibi juxtum rei praetium suppleatur si enim terra praedicta hodie plus dicta summa pecuniae valet, vel in posterum plus valebit, totam praedictam magis valentiam vobis gratis donamus, ex certa scientia, donationis titulo inter vivos, propter multa a vobis impensa servitia nobis grata. Ut autem universa et singula perpetuo gaudeant robore firmitatis, et ut ea omnia ut scripta sunt illibata serventur a nobis et nostris successoribus universis, vobis Petro Grossi nostra bona fide promittimus et bona nostra omnia pro praedictis fideliter attendendis et per nos et nostros posteros nullatenus infringendis, ipothecae titulo obligamus, sacrosanctis scripturis et Dei evangeliis corporaliter per nos tactis.

5Ego autem Petrus Grossi praedictus, gratia et voluntate spontanea acceptans a vobis domino Amalrico de Narbona supradicto terram et contractum super ea inhibens vobiscum emphiteoticum supradictum et universa et singula approvans supra scripta, ad praedictum vobis et vestris solvendum annuum canonem statutis temporibus et ad dictam terram colendam fideliter hobligo me et mea.

6Testes sunt dominus Raymundus Costa, doctor legum, dominus Petrus Raimundus de Montepessulano burgensis Narbonae, Guillelmus Baudy de Montepessulano burgensis Narbonae filius ejus, Bernardus Guardi jurisperitus, Berengarius de Quadraginta mercator civis Narbonae et ego Petrus Bequeti notarius narbonensis publicus qui mandatus a praedicto domino Amalrico de Narbona haec omnia scripsi et in formam publicam redegi. Hoc est translatum sive transcriptum quod ego Raimundus Jacobi notarius narbonensis publicus transtuli sive transcripsi, nil addens vel minuens ad illo instrumento originali quod dictus Petrus Bequeti scripserat; quod quidem instrumentum originale et hoc praesens transcriptum duo publici scriptores seu tabelliones infra scripti et quatuor viri litterati videlicet Raimundus de Limosis, Petrus Morerie, Guiraudus Corberie et Bernardus de Cucciaco qui occulo ad occulum videndo, legendo, probando, et examinando invenerunt et probaverunt ut cumque per omnia convenire, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo idus januarii. Ego Guillelmus Gaucellini publicus Narbonensis notarius, cognossens per formam litterae dictum Petrum Becqueti scripsice originale praefatum, subscribo, et ego Jacobus Saxie notarius narbonensis publicus cognossens per formam litterae dictum Petrum Becqueti scripsice originale praefatum subscribo.

Notes

1 Seigneur de Marmorières.

2 Aujourd’hui le massif de la Clape.

© Presses universitaires du Midi, 2006

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search