Versione classicaVersione mobile

À la conquête des étangs

 | 
Jean-Loup Abbé

Pièces justificatives

Pièce justificative no 1

Testo integrale

ÉTANG DE MONTADY : LE PROJET D’AQUEDUC SOUTERRAIN 1247-1248

1Chartes de Pierre Bedos (Bedocii), viguier de Capestang de l’archevêque de Narbonne, (13 février 1247, a. st.) et de l’archevêque Guillaume de la Broue lui-même (16 mai ou 14 juin 1248). L’autorisation est donnée aux concessionnaires de l’étang de Montady devant être asséché de réaliser dans les territoires de Nissan et de Poilhes un canal d’exhaure, dont une partie constituée par un aqueduc souterrain, jusqu’à l’étang de Pontserme. Des moulins peuvent être construits sur le parcours du fossé. Pour son accord, l’archevêque perçoit 60 livres melgoriennes et le droit d’usage annuel de l’aqueduc qui lui est dû est fixé à 24 setiers d’orge à la mesure de Capestang.

2A. D. Hérault, G 61, fol. 402v-406v, copie du milieu du xviie siècle.

3Éditions d’une copie notariée de 1758 conservée aux A. M. de Capestang, AA2, aujourd’hui manquante :

4 Andréossy (Antoine-Félix), Histoire du canal du Midi ou canal du Languedoc. Considéré sous les rapports d’intervention, d’art, d’administration, d’irrigation, et dans ses relations avec les étangs à l’intérieur des terres qui l’avoisinent, Imprimerie de Crapelet, Paris, nouvelle édition, an XIII (1804), 2 vol., vol. I, p. j. XI, p. 456-467.

5 Ginièis (abbé), « Notice sur l’étang de Montady », Bulletin de la Société Archéologique de Béziers, 1858, 2e série, t. I, p. 13-17.

6 Bourin-Derruau (Monique), Villages médiévaux en Bas-Languedoc : genèse d’une sociabilité (xe - xive siècle), L’Harmattan, Paris, 1987, 2 vol., t. II, p. 348-349.

  • 1 L’écriture, la mention d’un notaire du chapitre participant à la rédaction du registre (Raymond De (...)
  • 2 D’après le répertoire numérique de la série 2 E des A. D. de l’Hérault.

7Nous avons choisi une autre copie, plus ancienne et inédite, provenant des registres des archives du chapitre Saint-Nazaire de Béziers (A. D. Hérault, G 61, De Omnibus, milieu du xviie siècle1). Elle a été réalisée à partir d’une copie notariée non datée de Jean Isarn, notaire de Capestang qui a exercé entre 1605 et 16302, elle-même effectuée d’après un document conservé dans les archives des archevêques de Narbonne.

  • 3 P. Carrière, « Le dessèchement et l’aménagement hydraulique de l’étang de Montady (Hérault) », Bul (...)

8Comme celle du chapitre Saint-Nazaire, la copie des Archives municipales de Capestang reproduit une copie notariée traditionnellement datée de 1270 par les éditeurs. En fait, cette date n’apparaît pas dans les deux chartes telles qu’elles sont transcrites, même si elle est concevable. Par contre, cette expédition a fait l’objet de deux vidimus successifs en 1313 et 1325 figurant dans des traductions d’époque moderne3.

Charte du viguier de l’archevêque de Narbonne à Capestang en faveur des concessionnaires de l’étang de Colombiers et de Montady 1247, 13 février (a. st.)4

  • 4 Il est difficile de trancher en faveur de nos millésimes 1247 ou 1248. Si Giry estime que le style (...)
  • 5 En marge, à gauche : « Du 13me febvrié 1247 ».
  • 6 A. M. Capestang, AA2 : semper. Les variantes indiquées par la suite proviennent de cette transcrip (...)
  • 7 Septimi. Le texte du G 61 est fautif : il s’agit du toponyme Pontserme.
  • 8 debetis praedictum.
  • 9 salinae (Bourin-Derruau). Le rédacteur a hésité entre le b et le s pour la première lettre : balma (...)
  • 10 debent ad usum aquae ducendae.
  • 11 Ici, une ligne a été répétée par erreur : faciendis possessor vel dominus praediorum contradiceret (...)
  • 12 fossatis et molendinis faciendis, selon la transcription Ginièis.
  • 13 vel itineribus (Andréossy), vel semitis (Ginièis), viis, itineris (Bourin-Derruau).
  • 14 Le passage est omis de G 61 (saut de ligne probable).
  • 15 moltadensis (Bourin-Derruau).
  • 16 revertent (Ginièis), vertebuntur (Bourin-Derruau).
  • 17 Omission probable à la suite de praediorum : ductus aquarum damnum daret (Andréossy).
  • 18 Dans la marge, à gauche : « 24 cesteres orge mesure de Capestang payable à St Nazaire. »

9In nomine Domini. Anno Incarnationis Ejusdem millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, regnante rege Ludovico, idus februarii5. Ego Petrus Bedocii, vicarius domini Guillelmi Dei gratia narbonensis archiepiscopi in villa Capestagni, de consensu et voluntate et expresso mandato ipsius domini archiepiscopi et nomine ejusdem, cum hac presenti et publica scriptura nunc et in perpetuum6 valitura, dono et concedo vobis Guillelmo Raimundi, domino castri de Colomberiis, Hermengando de Podio, Berengario de Alzona, Bernardo Scoti, portionariis stagni de Colomberiis et de Montadino et omnibus aliis comportionariis vestris praesentibus et futuris, liberum transitum aquae et aquarum transientium per dictum stagnum per terram domini archiepiscopi et territoria castri de Nissiano et de Polheriis et aliorum locorum ad eumdem dominum archiepiscopum pertinentium, per quam terram possitis libere, sine contradictione cujusquam in dictis territoriis, ubicumque volueritis, incipere facere et complere per vos vel per alios balmam et balmas, crossum et crossos, aiguillas, vallata et fossata, quotcumque et quaecumque volueritis, et alia omnia quae erunt necessaria ad agutationem vel ad opus dicti stagni; possitis etiam transitum et balmam vel balmas, ut superius dictum est, facere per praedia, honores, possessiones hominum et militum et aliarum personarum quae tenent in emphiteosim vel in feudum aut alio modo a praefato domino archiepiscopo quas aquas exeuntes de dicto stagno et transeuntes per balman vel balmas et per dictas aguillas sive valata possitis ducere ubicumque volueritis per dicta territoria. Est autem sciendum quod damnum datum seu dandum pro balma ducenda vel balmis et crossis et loculis crossorum faciendis et fossatis, vallibus et aguillis debetis restituere et emendare dominis praediorum ad cognitionem dicti domini archiepiscopi vel illorum quos ipse ad hoc duxerit deputandos. Postquam vero aqua exivit de balma, vos debetis ducere aquam per fossata talia sive valla usque ad stagnum Pontis Sextii7 quod non possit dare damnum alicui in possessione seu possessionibus in dictis territoriis constitutis ; ita quod domini seu possessores praedictarum possessionum penitus serventur indemnes ; quod si forte aliquod damnum occasione aquae quae exierit de predicto stagno alicui daretur, vel ipsa aqua per se sola, vel alia cum ea mixta damnum alicui seu aliquibus daret, vos et alii comportionarii vestri praedictum8 damnum integre emendare et restituere ad notitiam dicti domini archiepiscopi vel illorum quos ipse ad hoc destinaret sive damnum daretur in possessionibus usque in stagnum Pontis Sextii sive in ipso stagno. Si forte propter praedictas aquas et balmas9 Capitis Stagni vel de Montillis in aliquo deteriorarentur eo quod dictum stagnum esset minus salsum propter mixtionem praedictarum aquarum, vallata etiam et fossata rupta debetis construere et reficere tali modo quod de aqua currente per dicta fossata dominis praediorum nullum damnum possit evenire. Propterea ego idem Petrus Bedoci concedo vobis et aliis comportionariis vestris praesentibus et futuris quod possitis facere molendinum et molendina in territoriis praedictis ubicumque et quodcumque volueritis, ad quae molendina possitis libere ducere aquam vel aquas currentes, per valla et fossata quae ibi facietis sine contradictione cujusquam; quod loca illa in quibus construentur molendina praedicta et per quae loca aquae fluere ad molendina ad usum aquae ducendae10, vos et alii comportionarii vestri debetis emere justo pretio estimando ad cognitionem praedicti domini archiepiscopi vel illorum quos ipse ad hoc deputaret et damnum restituere si forte ipsa aqua praedicta faceret. Et promitto vobis ego idem Petrus Bedocii quod, si aliquis possessor vel dominus praediorum contradiceret in aliquo vel praestaret impedimentum in predicta balma, crossis, vallibus et fossatis faciendis11 molendinis12 et nollet vendere possessiones vel honores ad opus balmae et crossorum et vallium ad usum aquae ducendae et molendinorum praedictorum, dominus archiepiscopus et sui debent et tenentur distringere et distringent et compellent justo pretio aestimando ad cognitionem ipsius domini archiepiscopi vel illorum quos ipse destinavit vendere. Promitto etiam vobis recipientibus hoc pro vobis et aliis comportionariis vestris quod praefatus dominus archiepiscopus et sui custodient, salvabunt et defendent vos et nuntios vestros et praedictam balmam et loca pertinentia ad eamdem bona fide ab omnibus personis quae vobis vellent dare damnum vel inferre pro balma vero crossis, vallibus et ductibus aquarum, vice aestimetis13, per quae possitis balmam et balmas et alia praedicta quae erunt necessaria reficere et complere. Confiteor me habuisse et recipisse de vobis portionariis praedictis ad opus dicti domini archiepiscopi sexaginta libras magalonenses in quibus [renuntio omni exceptione non numerata pecunia. Est autem sciendum quod, pro]14 unaquaque domo quam ad opus molendinorum praedictorum feceritis et pro ipsis molendinis, debetis dare ipsi domino archiepiscopo et successoribus suis annuatim in festo sancti Nazarii quatuor cestaria bladi mercadensis15, si duae fierent ibi rotae, et si forte unam tantum feceritis non dabitis nisi tria cestaria bladi. Verum tamen si contingeret dictum stagnum non posse exhauriri vel agutari, quod Deus avertat, de usatico praedicto molendinorum et aliarum praedictarum non debet nec poterit dictus dominus archiepiscopus vel sui vos vel alios comportionarios vestros distringere nec in aliis compellere ad solutionem praedicti usatici faciendam, nec etiam ratione ipsius usatici eritis ipsi domino archiepiscopo vel suis obligati. Tamen loca illa omnia in quibus essent balmae, fossata, vallata seu aguillas libere et sine contradictione cujusquam revertentur16 ad dominos praediorum in quibus facta fuissent, loca quoque molendinorum remaneant illis qui ea emerint; nullus autem praeter vos et nomine vestro possit facere in dictis territoriis de dicta aqua molendinorum vel molendina nec dictam aquam recipere vel deviare contra voluntatem vestram. Concedo etiam vobis quod omnes aquas fluentes in territorio castri de Niciano possitis accipere et easdem aquas immiscere aquis exeuntibus de praedicto stagno ad opus molendinorum vestrorum predictorum. Ita tamen quod si alicui possessori praediorum17, illud damnum debetis restituere et emendare ad notitiam dicti domini archiepiscopi et vel illorum quos ipse ad hoc destinaret. Retineo tamen expresse quod si vos vel alii comportionarii vestri vel illi qui in locum vestrum succederent, requisiti omnes vel tres seu quatuor ex vobis de parte dicti domini archiepiscopi, non feceritis nec complebitis supradicta omnia universa et singula vel eorum aliqua ad quae vos et alii comportionarii vestri tenemini, ut superius ordinatum est, quod idem dominus archiepiscopus possit claudere ad voluntatem suam vel facere claudi balmam praedictam ita quod aqua non possit inde exire. Restituto tamen damno et soluto tamen usatico vel emendato ea propter quod dicta balma fuerit clausa, vos et alii comportionarii vestri possitis auctoritate vestra propriis sumptibus vestris praedictam balmam aperire ad eum modum quo fuerat primo aperta; praedicta autem damna si quae darentur per praedictam aquam vel occasione aquae, ut superius dictum est, debetis emendare et restituere ad notitiam praedicti domini archiepiscopi vel illorum quos ipse ad haec deputaret si dominus archiepiscopus esset in terra ista, sed si dominus archiepiscopus esset absens de terra ista, tunc debentur praedicta damna emendare et restituere ad notitiam curiae Capitis Stagni, facta diligenti inquisitione per eadem curiam sine strepitu judicii vel oblatione libelli et alia juris solemnitate. Pro usatico vero balmae et aliarum pertinentium ad eamdem balmam debitis praefato domino archiepiscopo et successoribus suis annuatim in festo sancti Nazarii viginti quatuor cestaria hordei infra villam Capitis Stagni ad rectam mensuram ipsius villae et non aliud18.

10Et promitto vobis per firmam ac validam stipulationem quod haec omnia supradicta universa et singula faciam vobis et aliis comportionariis vestris et praefacto domino archiepiscopo laudari et confirmari, et sigillum suum apponi vel aliud instrumentum huic simile fieri ad voluntatem vestram, sic Deus me adiuvet et haec sancta Dei quatuor evangelia. Horum omnium sunt testes Petrus Vesiani, Raymondus Pontii baiulus Capitis Stagni, Petrus Blaterius, Bernardus Giberti et Bernardus Scoti publicus Biterris notarius.

11Et est sciendum quod ego, Petrus de Aureliaco, scriptor, vice et mandato Guiraudi Scoti, publici Bitterris notarii, cui a curis domini regis et domini episcopi sunt commissae notulae quondam Bernardi Scoti, patris ejus, ut ex eis fiant publica instrumenta, transcripsi et transuli et inde confeci fideliter praesens instrumentum. Et ego, Guiraudus Scoti, publicus Bitterris notarius, auctoritate et potestate mihi super hoc a curiis domini regis et domini episcopi concessa praesens instrumentum cum notula praedicti patris mei diligenter a me perscrutatum signavi. Guiraudus Scoti.

Confirmation de l’archevêque de Narbonne 1248, 16 mai ou 14 juin

  • 19 Cet élément de la date est omis.
  • 20 En marge, à gauche : « du 26me may 1248 ratification du seigneur archevesque ». En fait, il ne peu (...)

12Post hoc, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo19 quadragesimo octavo decimo septimo kalendas junii20, nos, Guillelmus, Dei gratia narbonensis archiepiscopus, per nos et omnes successores nostros, cum hac praesenti publica scriptura, laudamus, cedimus et confirmamus vobis Guillelmo Burgensi et Guillelmo Petro Salvatori recipientibus hoc pro vobis et aliis comportionariis vestris supradicti stagni de Colombariis et de Montadino praesentibus et futuris, supradicta omnia universa et singula sicut superius per Petrum Bedocium, vicarium nostrum Capitis Stagni, Guillelmo Raymundi de Colombariis, Hermengando de Podio, Berengario de Alzona et Bernardo Scoti, recipientibus pro se et aliis comportionariis supradicti stagni praesentibus et futuris, sunt concessa nunc et semper firmiter valitura.

  • 21 Andréossy et Ginièis : contradici au lieu de veniri.
  • 22 Andréossy et Ginièis : magister Bernardus Raimundus.

13Promittentes vobis per firmam ac validam stipulationem quod eadem omnia universa et singula nos et successores nostri habebimus et tenebimus semper rata et firma et nunquam contraveniemus vel veniri21 faciemus aliquo jure vel aliqua occasione vel aliquo modo, sic promitto vobis in mea bona fide. Horum omnium sunt testes dominus Petrus archidiaconus narbonensis, Bernardus Carreitia archidiaconus corbariensis, magister Bernardus Guitardi, magister Raymundus22 capellanus capellae Capisstagni, Bernardus Giberti rector ecclesiae de Colombariis, Raymundus Pontii baiulus Capisstagni, Petrus Bedocii vicarius Capisstagni et Bernardus Scoti publicus Bitterris notarius.

14Et est sciendum quod ego Petrus de Aureliacco, vice et mandato Guiraudi Scoti publici Bitterris notarii cui a curiis domini regis et domini episcopi notulae quondam Bernardi Scoti notarii patris eius sunt concessae ut ex eis fiant publica instrumenta, transcripsi et transtuli. Et inde fideliter confeci praesens instrumentum et ego Guiraudus Scoti publicus Bitterris notarius auctoritate et potestate mihi cum notula praedicta patris mei diligenter a me percontatum signavi.

Note

1 L’écriture, la mention d’un notaire du chapitre participant à la rédaction du registre (Raymond Derocoles mentionné par le répertoire numérique de la série 2 E des A. D. de l’Hérault entre 1593 et 1602), la chronologie des actes modernes copiés indiquent que le registre a été progressivement rédigé au cours de la première moitié du xviie siècle. La localisation de la copie de la charte de Montady dans le document permet d’envisager sa rédaction dans les années 1640.

2 D’après le répertoire numérique de la série 2 E des A. D. de l’Hérault.

3 P. Carrière, « Le dessèchement et l’aménagement hydraulique de l’étang de Montady (Hérault) », Bulletin de la Société Languedocienne de Géographie… La datation de 1303, proposée pour le premier vidimus, est une erreur de lecture (pour une datation exacte, voir, par exemple : A. D. Hérault, 1 J 270, traduction des deux chartes).

4 Il est difficile de trancher en faveur de nos millésimes 1247 ou 1248. Si Giry estime que le style de Noël est rare à Narbonne au xiiie siècle (Manuel de diplomatique, Paris, 1894, XVI-944 p., p. 123), J. Caille est plus réservée et propose de conserver les dates en ancien style entre le 1er janvier et le 24 mars (style de l’Annonciation) : Hôpitaux et charité publique à Narbonne au Moyen Âge, Société française d’histoire des hôpitaux-Privat, Toulouse, 1978, 191 p., p. 29-30. Nous suivrons ce parti. L’intervalle de près d’un an et demi avec la confirmation (16 mai ou 14 juin 1248), si 1247 est retenu, paraît néanmoins bien long et incite à pencher pour le 13 février 1248.

5 En marge, à gauche : « Du 13me febvrié 1247 ».

6 A. M. Capestang, AA2 : semper. Les variantes indiquées par la suite proviennent de cette transcription telle qu’elle est éditée, avec des nuances, dans les trois publications référencées.

7 Septimi. Le texte du G 61 est fautif : il s’agit du toponyme Pontserme.

8 debetis praedictum.

9 salinae (Bourin-Derruau). Le rédacteur a hésité entre le b et le s pour la première lettre : balmas n’a pas de sens et il faut plutôt lire salinas : c’est la détérioration des salines qui est en cause.

10 debent ad usum aquae ducendae.

11 Ici, une ligne a été répétée par erreur : faciendis possessor vel dominus praediorum contradiceret in aliquo.

12 fossatis et molendinis faciendis, selon la transcription Ginièis.

13 vel itineribus (Andréossy), vel semitis (Ginièis), viis, itineris (Bourin-Derruau).

14 Le passage est omis de G 61 (saut de ligne probable).

15 moltadensis (Bourin-Derruau).

16 revertent (Ginièis), vertebuntur (Bourin-Derruau).

17 Omission probable à la suite de praediorum : ductus aquarum damnum daret (Andréossy).

18 Dans la marge, à gauche : « 24 cesteres orge mesure de Capestang payable à St Nazaire. »

19 Cet élément de la date est omis.

20 En marge, à gauche : « du 26me may 1248 ratification du seigneur archevesque ». En fait, il ne peut s’agir que du 16 mai. Ginièis : decimo octavo calendas julii. Selon cette transcription, il s’agirait du 14 juin. Andréossy propose la même date que G 61.

21 Andréossy et Ginièis : contradici au lieu de veniri.

22 Andréossy et Ginièis : magister Bernardus Raimundus.

© Presses universitaires du Midi, 2006

Condizioni di utilizzo http://www.openedition.org/6540

Cerca su OpenEdition Search

Sarai reindirizzato su OpenEdition Search