Version classiqueVersion mobile

Colloque érasmien de Liège

 | 
Jean-Pierre Massaut

Seconde partie

Quantulum interest inter matrimonium et virginitatem1

Émile-V. Telle

Texte intégral

  • 1 Cfr le texte III, plus loin.

1La question, — sans le diminutif, — nettement posée par saint Jérôme dans son traité contre Jovinien, avait trouvé une réponse claire dans le Liber apologeticus, ad Pammachium, pro libris contra Jovinianum:

Tantum igitur interest inter nuptias et virginitatem: quantum inter non peccare et benefacere: imo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius. (Ép. XLVIII (b), 7: P.L., t. 22, col. 498.)

2Érasme reprit la même question pour donner la réplique au saint et prendre une position tangente à la négative de l’enseignement orthodoxe.

3On trouvera ici un florilège de textes illustrant la manière « asymptotique » utilisée par l’humaniste de Bâle pour rejeter le jugement hiéronymien communément reçu en son temps. Ces passages ont été utilisés et quelquefois déjà cités en totalité ou en partie au cours de mon ouvrage sur Érasme et le septième sacrement. J’ai pourtant jugé bon de les reprendre en les arrangeant dans l’ordre chronologique. On verra que, quelles que soient les variantes, il n’y a, pour Érasme, qu’égalité entre matrimonium et virginitas conjugalis d’une part et virginitas « Humana » de l’autre: cette virginité restreinte, si je puis dire, à laquelle l’homme doit et peut aspirer — et le doit parce qu’il le peut, et vice-versa — afin de ne pas sortir des limites qui le font homme et parfaitement homme.

4Je précise: dans le vocabulaire érasmien, virginité veut dire pureté des anges, exclusivement; mariage, virginité possible â l’homme humain; célibat, concubinage ou pureté pharisaïque, de corps peut-être, mais non d’esprit, donc judaïsme.

***

I

1490 Oratio in Obitum Bertae de Heyen

5Porro ilia nuptiarum connexus minime libidini, sed gignendae soboli comparatos intelligens, non Veneris vacabat illecebris, non luxibus operam dabat, non quod pleraeque faciunt, ventrem Deum coepit habere... Denique et tanto beatissima foemina castimoniae studio flagrabat, ut propemodum sub solo conjugis nomine virginem vivire videretur... Quid hoc castius commercio? Quid hoc immaculatius conjugio? Imo quid jucundius? (L.B., t. 8, col. 555 A-B).

II

1501/03 Enchiridion Militis Christiani

6Si conjugatus, cogita quam honesta res sit thorus immaculatus, daque operam, ut (quoad fieri potest) tuum conjugium imitetur sanctissimas nuptias Christi et Ecclesiae, quarum gerit imaginem, id est, ut quam minimum habeat turpitudinis, plurimum foecunditatis. caput IX. (L.B., t. 5, col. 58 F).

III

1518 Lettre-préface à Paul Volz, Bénédictin. Édition de 1518 de lֹ’Enchiridion

7Si quis impensius adhortetur ut qui conjugio copulati sunt magis pietate et animorum consensu quam corporum complexu cohaerant, et ita pure colant matrimonium ut virginitati quoad potest simillimum sit, in suspicionem vocatur quasi cum Marcionitis omnem coitum spurcum ducat... (1. 512-518)

8Jam vero quod ad castitatis votum attinet, non ausim explicare quantulum intersit inter vulgarem caelibatum et castum matrimonium. (1. 746-748) (éd. Crahay et Delcourt, Douze Lettres d’Érasme).

IV

1518 Encomium Matrimonii

9Magnum, inquit Paulus, matrimonii sacramentum est, in Christo et in Ecclesia. Si qua fuisset in rerum natura sanctior copula, si quod foedus religiosius quam conjngium, profecto ab eo sumpta fuisset imago. Quid simile usquam de coelibatu (lire? de virginitate) legis in arcanis literis? (L.B., t.1er, col. 416 C).

Postremo minimum abest a virginitatis laude, qui jus illibatum conjugii servat, qui uxorem gignendae proli, non libidini habet.» (ibid., col. 420 A).

V

1519 Apologia pro Declamatione Matrimonii (à Briard)

10Atque e diverso nihil prohibet in conjugio virginitati locum esse. (L.B., t. 9, col. 109 B).

VI

1523 Proci et Puellae (Colloques)

11Pamphilus: Magis erit animorum quam corporum conjugium. Gignemus Reipublicae, gignemus Christo, quantulum (sic) aberit hoc matrimonium a virginitate? Et fortasse olim convivemus quemadmodum vixit cum Mariae Joseph. Sed intérim discemus virginitatem. Non enim statim pervenitur ad summum. (L.B., t. 1er, col. 696 A).

VII

1523-1524 Comparatio Virginis et Martyris

12Haec si cui videntur ardua, cogitet et virginis professionem supra vires hominis esse, dignitatem Angelicae parem. (L.B., t. 5, col. 596 F).

VIII

1525 Apologia adversus Debacchationes Sutoris

13De coacto et impuro coelibatu alicubi disputo, caeterum castitatem quam hic continentiam vocat, adeo non damno, ut suadeam etiam connubium haberi, quantum fieri potest virginitatem simillimum, nec uno in loco decanto laudes virginitatis, et exstat libellus meus de comparatione virginis et martyris. (L.B., t. 9, col. 794 F).

IX

1526 Appendix de Scriptis Jodoci Clithovei

14... verbum censendi non est in mea declamatio, nec ea loquor sub mea persona, sed is, quein loquentem facio, dicit Mihi videtur, nec damnat Sacerdotum et Monachorum continentiam, quam ipsa declamatio probat etiam in Matrimonio, quod vult esse virginitati simillimum, hoc est, quam minimum detur libidini, proli gignendae tantum detur opéra. Dein virginitatem confero Angelis, matrimonium tribuo hominibus, nimirum iis qui ex Dei dono continenter vivere possunt, aliquid tribuens supra hominem. {L.B., t. 9, col. 8131)).

X

1526 Christiani Matrimonii Institutio

15Quoque sanctius esset nobis conjugium, habereturque juxta Pauli doctrinam honorabile connubium in omnibus, et thovus immaculatus (Heb., XIII), aliqua ex parte Deus plus habuit honoris matrimonio quam virginitati, quamquam et haec habet sua peculiaria décora, quibus ad Angelicam usque dignitatem adsurgit. (L.B., t. 5, col. 619 F-620 A).

XI

1529 Besponsio ad exhortationem Alberti PII

16In Praefatione ad Abbatem Volzium quid dico? Jam vero quod ad castitatis votum attinet, non ausim explicare quantulum intersit inter coelibatum et castum matrimonium. Quid hic musso, quod non ausim explicare? Inter matrimonium, quale ibi depingo et inter coelibatum vulgarem non tantum esse discriminis, quantum vulgo quidam videri volunt Monachi, qui se putant Angelos, cum conjugatos vix habeant pro Christianis. An non hoc satis dilucide? Nec minus tamen vere. Conatur Pius nos docere, non protinus esse plus dignitatis in his quae sunt sacramenta proprie dicta, quam in his quae sacramenta non sunt. Nec hoc unquam a me somniatum est, sed hac certe parte praestabat matrimonium. Quod non tacuisset Jovinianus, si tum cognitum fuisset matrimonium unum e septem esse. Quid hinc sequitur Aristotelice? Matrimonium simpliciter esse praestantius virginitate? Nequaquam, sed probabile esse nec Hieronymum, nec Jovinianum numerasse matrimonium inter sacramenta proprie dicta.

17Cur igitur videtur hoc falso dictum, Deum aliqua ex parte habuisse plus honoris matrimonio quam virginatati, si voluit illud esse sacramento, hanc noluit? At non consequitur ideo sirnpliciter esse praestantius.

18Quin et illud verissimum est, Ecclesiam initio impendio favisse virginitati, ut pene obscurarit matrimonii dignitatem. Sit hoc falsum, nisi Romani Pontifices docuerunt coitum non posse fieri sine peccato, et qui noctu cognovisset uxorem, abstinebat eo die ab ingressu templi. Reliqua pratermitto. (L.B., t. 9, col. 1186 A-C).

XII

1532 Responsio ad Phimostomum de divortio

19Vocat nos Evangelium ad perfectionem, fateor, sed ut extra Monachismum perfectio est, ita potest esse et in conjugio. Et si non esset perfectio, praestanda est potius quam profitenda: et si liber profiteri, tum erat faciendum cum esset integrum et sine cujusdam injuria fieri poterat. Sed de Monachismi privilegio viderint alli. (L.B., t. 9, col. 963 E).

XIII

1532 Dilutio eorum quae Jodocus Clithoveus scripsit adversus Declamationem suasoriam Matrimonii

20Nam quod Hieronymus respondet Joviniano, Si omnes fierent sapientes, ubi stulti, cavillum est non responsio. Alioqui contumeliose diceretur in honorabile conjugium. Neque enim hoc interest inter conjugium et virginitatem, quod inter sapientiam et stultitaim, sed quod inter aurum ducatorum et florenorum. (p. 30).

21Rursus invito ad conjugium non quodlibet, sed castum, ac virginitati simillimum. (p. 24).

22Washington, D.C.

Notes

1 Cfr le texte III, plus loin.

© Presses universitaires de Liège, 1986

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Cette publication numérique est issue d’un traitement automatique par reconnaissance optique de caractères.
Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search