Version classiqueVersion mobile

L’apologie d’Origène par Pierre Halloix (1648)

 | 
Claire Falla

Pièces Justificatives

VI. Projet de correction de l'Origenes Defensus présenté par Pierre Halloix

Texte intégral

1A.R.S.I., Fondo Gesuitico, 660,
Censurae librorum, f° 238 r° - 239 r°.

2Copie.

3[Après le 17 juin 1651.]

4[238 r°] Conversio Origenis Defensi.

5Admodum R.P. Piccolomineus piae memoriae misit ad me censurant Sacrae Inquisitionis de meo Origene continentem puncta 4 a me observanda quae totidem verbis hic declaro :

[Halloix transcrit littéralement le jugement rendu par le Saint-Office.]

6Ista sunt omnia puncta Sacrae Inquisitionis proposita ad corrigendum : quibus satisfeci sicut pagina sequenti indicatur.

7[238 v°] Ad primum punctum quod attinet sustulis penitus omnia quae ad infirmandam Concilii V Generalis auctoritatem faciebant.

8Ad secundum item submovi omnem mentionem subreptionis propter quam dicebantur posteriores Pontifices et Concilia Generalia Synodum quintam approbasse et docui cum S. Gregorio magno tantum de tribus personis in illa synodo actum esse.

9Et quia duo illa puncta continebantur in Quaestione X totam illam quaestionem sustuli et unam novam eius loco recenter composui in qua viam aliam inii conciliandae defensionis Origenis cum auctoritate V Synodi, quemadmodum Sacra Inquisitio postulavit, ut videre est in folio italico caractere descripto.

10Ad tertium de maiori reverentia et veneratione erga Hieronymum et Epiphanium aliosque SS. Patres et Pontifices exhibenda : non potui quin exigente Veritate et quorundam innocentia illos refutarem iuxta sententiam illam quam mihi in praefatione operis praescripsi, ita loquens : Interim amicam Veritatem sic amplectar ut in referendis antiquorum Patrum quamvis sanctorum dictis ac testimo niis mihi ducturus sim religioni vel bona praeterire quaecumque fuerint, vel mala dissimulare si quae memoratu necessaria occurerint. In modo autem ipso scribendi aut refellendi si quod arrogantius aut imprudentius aut inverecundius protuli, pergratum mihi fuerit si ab alio aliquo, qui me clarius (quod in alienis diiudicandis accidit) videat, vel ad delendum notet, vel quo pacto corrigendum significet.

11Modum autem quo facile id fieri posset reperi in libro quarto Caesaris Baronii ubi in fine ad suum indicem locos in quibus errasset sic notavit in editione Antverpiana Plantiniana MDXCIIII.

[Halloix transcrit un extrait de Baronius.]

12[239 r°] Sicut ergo Baronius sua errata emendavit ut nulla iam impressa folia tollenda fuerit sed tantum in secunda editione emendanda, sic ego postulo ut in meo Origenis opusculo fiat, praesertim cum praecipua omnia duobus prioribus punctis comprehensa penitus sublata sint, et sufficiat pro aliis ante meum indicem sic notare.

13Benevolo Lectori.

14Haec videntur in hoc Defensi Origenis opere emendenda : Pag. 297, lin. 12 : Vehementius quoque quam Epiphanius insultavit. Corrige : quam quivis alius.

15Pag. 329, lin. 5, dele haec : seni decrepito et ad credendum facillimo quicquid in votis habuit.

16Et ita de aliis quae corrigenda fuerint. Haec enim tantum exempli gratia posui.

17Quisquis alia sic notaverit, gratissimum fecerit non ingrato, seu noster fuerit, seu extraneus.

18Deum proinde optimum maximum precor ut aliquem excitet qui hunc laborem ad Dei maiorem gloriam suscipiat.

19Tum imprimi denuo opus nostrum poterit nulla re in tribus libris prioribus mutata, in quarta autem sublata tota quaestione decima iam impressa et reposita nona illius loco et retenta XI quia nihil in ea notatum est corrigendum et post eam posita Appendix ad exactam veritatis super Origene disquisitionem, postquam approbata fuerit, ac demum sequentur Notationes quae omnino approbatae sunt. Et postremo Benevolo Lectori, et ut supra.

20Ad Dei optimi maximi et Sanctorum eius gloriam et honorem omnia.

© Presses universitaires de Liège, 1983

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Cette publication numérique est issue d’un traitement automatique par reconnaissance optique de caractères.

Acheter

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search