IV. Jugement porté par le Saint-Office sur l'Origenes Defensus
p. 182-183
Texte intégral
1A.R.S.I., Fondo Gesuitico, 660,
Censurae librorum, f° 240 r°.
2Copie.
3[Avant le 19 mars 1650.]
4Liber inscriptus Origenes defensus argumentum tractat valde olim controversum et in se ipso admodum lubricum et difficile. Praevaluit enim semper opinio contra personam Origenis apud Pontifices Romanos, apud Concilia et SS. Patres, ita ut mirari se affirmat Spondanus ex Baronio, anno 256, numero 4, post damnationem1 Origenis ab Anastasio Papa factam anno 400, et ab eodem conscriptas per Orbem Catholicum litteras, collectasque Synodos a praecipuis tum in Oriente tum in Occidente Episcopis, in quibus Origenes denuntiatus fuit haereticus, post reprobationem eiusdem in quinta Synodo et post tot Patrum in id conspirantes sententias, adhuc ausos esse aliquos recentiores pro Origene novas edere apologias et controversias ab Ecclesia saepius iudicatas denuo excitare. Ut ergo hic liber aliqua ratione tollerari possit sequentia stricte observanda sunt.
5Primo. Ut omnia quae ad infirmandam quinti Concilli Generalis authoritatem ab authore congesta sunt, penitus tollantur, aliaque via excogitetur ad conciliandam Origenis defensionem cum authoritate illius Synodi quam nominatim et in specie tot posteriores Pontifices, tot Concilia Generalia et Provincialia, totque Professiones fidei a Sede Apostolica approbatae et fidelibus propositae approbarunt.
62°. Ut doctrina illa quod quinta Synodus a posterioribus Pontificibus et Conciliis ex errore, subreptione approbata fuerit, omnino tanquam perniciosa revocetur.
73°. Ut author maiorem reverentiam et venerationem erga Hieronymum, Epiphanium, aliosque SS. Patres et Pontifices exhibeat ne, dum defendit Origenem, virum dubiae et suspectae fidei2 SS. Patrum authoritas atque existimatio violetur.
84°. Demumque ut priusquam liber evulgetur et publice vendendus ponatur, haec omnia correcta et emendata author transmittat Romam ad suum Patrem Generalem examinanda secundum arbitrium et sententiam Sacri Tribunalis Inquisitionis.
Notes de bas de page
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
L'idée romantique de la poésie en Angleterre
Étude sur la théorie de la poésie chez Coleridge, Wordsworth, Keats et Shelley
Albert Gérard
1955
Le Mythe de Yayāti dans la littérature épique et purānique
Étude de mythologie hindoue
Michel Defourny
1978
Les Colloques d’Érasme
Réforme des études, réforme des mœurs et réforme de l’Église au XVIe siècle
Franz Bierlaire
1978
Les Figures de la guérison (XVIIIe-XIXe siècles)
Une histoire sociale et culturelle des professions médicales au pays de Liège
Carl Havelange
1990
Le philosophe et la Cité
Recherches sur les rapports entre morale et politique dans la pensée d’Aristote
Richard Bodéüs
1983