Version classiqueVersion mobile

L’apologie d’Origène par Pierre Halloix (1648)

 | 
Claire Falla

Pièces Justificatives

II. Projet de la dédicace de l'Origenes Defensus au cardinal Camillo Pamphili

Texte intégral

1A.R.S.I., Fondo Gesuitico, 660,
Censurae librorum, fos 231 v° - 232 v°.

2Copie.

3[Avant août 1646.]

4[231 v° : Adresse] Reverendo Patri in Christo
P. Florentio Montmorency
Societatis Jesu Assistenti Germaniae,
Romae

5[232 r°] Illustrissimo Principi Pamphilio

6S.R.E. Cardinali Eminentissimo

7Facilem et compendiosam operi novo super Origene ad supremum universae Ecclesiae verticem viam aditumque perquirenti eccuiusnam potissimum, Illustrissime Princeps, quam TUA supplicibus votis exposcenda et promerenda est gratia ? Quippe qui et dignitate EMINENTISSIMUS et propinquitate NEPOS et familiaritate DOMESTICUS et re ac veritate es PAMPHILIUS, hoc est, ut ego interpretor, carus atque amabilis omnibus ac vicissim omnes amans. Et si omnes, illos maxime omnium qui publicae rei sacrae, quam divinitus gubernatis et sustinetis, nonnulla ex parte subservire et commodo esse student. E quorum numero (absit verbo invidia) postremus esse nolim. Nam cum alii rebus aliis, quas eidem communi omnium parenti gratas fore sperant, pro virili insistant, ego VERITATI atque INNOCENTIAE quas ipsi esse gratissimas scio, in lucem producendis unice et totus incumbo.

  • 1 nunc ... calumnia : passage censuré par les réviseurs de la Compagnie. Voir infra, p. 181.

8Hinc unum e primis Ecclesiae proceribus quondam laudatissimum, nunc apud imprudentes laborare invidia, apud malevolos premi calumnia1 cum animadverterem, quin et praestantissima eius scripta quae contra aurum et gemmas ponderanda erant, pro vili alga et luto, ne dicam et pro aconito ab ignaris rerum reputari (meam fatebor impatientiam) non tuli indignitatem, non dixi, ne cogitavi quidem cum animo meo (quod placuisset non paucis) : de Origene quid ad me ? Sed quasi res mea tunc ageretur, cum fratris arderet innocentia, ultro caussam eius suscepi ut meam. Quid ut meam dico ? Centuplo, inquam, magis quam meam. Pro mea enim (tametsi non minima interdum fuerit laboris et doloris occasio vel patienti aliquid iniurium, vel suspicanti) levius tamen et citius, quicquid istud fuit, praeterii aut devoravi. At pro Origene amatore JESU, viro de Ecclesia necessariis dirussimorum tyrannorum temporibus optime merito, viro semper pro Christo mortem quam pro se vitam ardentius sitiente, non dies multos sed annos plurimos serio et impense laboravi. Tum autem praesertim, cum mihi satis persensisse visus sum, hanc esse Dei optimi maximi voluntatem, ut tanti herois et amatoris JESU vitam componerem, doctrinam elucidarem, hanc et illam a calumniis vindicarem.

  • 2 partim e Societate... extraneos : passage biffé sur le manuscrit.

9Ad quod opus sane quam operosum tunc potissime animum obfirmavi meum et persequi usque ad extreimum (fatebor enim) obstinavi, non sane contra superiores (quos fere omnes ex quo hoc agere coepi expertus sum fautores, et in primis quatuor ex ordine RR. PP. Provinciales) [232 v°] sed contra plurimos alios, partim e Societate nostra, partim extraneos2, doctrina alioqui celebros et Theologiae laude praeclaros, e quibus aliqui pro facto temerario et non pio duxerunt et dixerunt audere quemquam adversus plurima maximorum virorum iudicia et praeiudicia Origenem defendere. Quod sane non dixissent si rem ipsi accurate (ut praestanti erant ingenio) examinassent et, misso personarum respectu, iusta more Areopagitarum talenta perpendissent. Verum illi multorum turbam testium, aliorum, ut fit, alios trahentium aut propellentium, secuti sunt ; rationem vero et considerationem, quae occultae index est veritatis, minus attenderunt. Ego autem hanc semper ob oculos habui ac propterea nullis ab incepto nec suasionibus nec conviciis retardari unquam potui quoad tandem perquisitam sicut thesaurum veritatem, Deo ipso demonstrante (de quo omne datum optimum), feliciter inveni. Et illa est huiusmodi : nimirum omnem Origenis vitam ab infantia innocentem et sanctam fuisse ; doctrinam itidem (quam quidem pro certa haberi voluerit) sanam et rectae fidei conformera extitisse ; denique opiniones de rebus quas Ecclesia vel omnino non attigit, vel leviter tactas in obscuro reliquit, sic ab illo esse propositas, nihil ut definire ipse voluerit (quod saepe scripto professus est), sed tantum utramque in partem disputando, viam aliis ad definiendum aperire.

10Haec autem in illo opere, quod sanctissimo D.N. Papae Innocentio dicare constitui, diffusius ac dilucidius S. Pamphili martyris secutus exemplum pertractavi. Huius S. Pamphili et non alterius cuiuscumque scriptoris humanissima est illa pro Origene Apologia, quae omnium prima et nobilissima et invictissima sub eius nomine hactenus exstitit. Quod ego multis probavi et rationibus et testimoniis quae et viri hoc saeculo eruditissimi unanimiter probarunt.

11Quorum iudicio si TUUS, Illustrissime Princeps, albus accesserit calculus et S. Pamphilo obsecundarit Pamphilius ; magna me spes tenet etiam S. Innocentio primo, Sanctissimum INNOCENTIUM Decimum feliciter obsecundaturum. OUI profecto, si bene augurer, Deus optimus maximus iudicatae atque vindicatae secundum ORIGENEM VERITATIS atque INNOCENTIAE laudem praecipuam mira providentia reservavit.

12Eminentiae TUAE humillimus in Christo sum, Petrus Halloix, Societatis Jesu presbyter.

Notes

1 nunc ... calumnia : passage censuré par les réviseurs de la Compagnie. Voir infra, p. 181.

2 partim e Societate... extraneos : passage biffé sur le manuscrit.

© Presses universitaires de Liège, 1983

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Cette publication numérique est issue d’un traitement automatique par reconnaissance optique de caractères.

Acheter

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search