Précédent Suivant

I. Lettre de Pierre Halloix à Jean Bolland

p. 175-177


Texte intégral

1Archives de la Société des Bollandistes à Bruxelles, Mss. Boll., 64, f° 33 v°.

2Liège, le 22 octobre 1643.

3Reverende Pater,

4Pax Christi,

5Duos Reverentiae Vestrae tomos pulchre ac solide compactos (quale et opus optimum est, pulchrum et aere perennius) ut primum in bibliotheca nostra vidi, statim oculis raptus sum, et sero ab iis avulsus. Placent mihi admodum et aliis mecum quibus admirabiles visi et laude ac pretio digni. Gratulor proinde ex animo utrique vestrum de tam felicibus auspiciis quae tanti facio ut optem ac prae me feram ut si forte unus ad labores digne accelerandos non sufficiat socius addantur et alteri. Valet enim hic si usquam illud Hesiodi : πλείων μὲν πλεόνων μελέτη μείζων δ᾽ ἐπιθήϰη. Sed tamen vel unus Henschenius πολλῶν ἀντάξιoς ἄλλων. Credo enim Vestrae Reverentiae, credo et aliis, credo et oculis meis. Pergite igitur ambo, et verum esse illud ostendite : Σύν τε δύ' ἔργoμεν. Equidem haud vane auguror et spero vestrum hoc opus ut viris doctis est acceptissimum ita typographo et bibliopolis fore lucrosissimum. Vincet enim calamitatem temporum dignitas operis quin et utilitas. Si vidissem vestram ad has vitas qua instructi estis quamvis amplissimam supellectilem ut aliquam a vobis mutuari, sic et commodare nonnullam vobis potuissem, sed in incertum mittere ut nec incassum laborare, haud amo, fateor tamen plura penes vos esse quibus egeam quam quibus vos penes me. Si quid a me nominatim desiderari intellexero, si qua eius mihi copia fuerat lubens impertiar. Idem enim de vobis eoque amplius mihi polliceor.

6Unum vobis amice et confidenter indicabo, visum esse P. Heribertum, piae memoriae, cuncta Hieronymi dicta adversus Origenem, Eusebium, Evagrium, Ruffinum, Palladium, Melaniam seniorem, Ioannem Hierosolimytanum et quosdam alios vere sanctos absque diligenti examine habuisse pro certis quae ex pluribus auctoribus minimum Hieronymo aequalibus falsa deprehenderim et certis rationibus comprobarim adeoque pluribus e Societate nostra theologiae doctoribus ita esse ut scripsi persuaserim.

7Certe nemo dubitare potest quin de Origene magis credendum sit S. Pamphilo martyri et S. Athanasio et S. Alexandro Hierosolymorum episcopo et martyri et S. Dionysio Alexandrino et S. Gregorio Thaumaturgo et Eusebio Pamphili et Ruffino et ipsi Hieronymo ante dissidium cum Ruffino quam eidem Hieronymo post versos libros De Principiis ab eodem dissidenti. Et quia negat Hieronymus librum S. Pamphili martyris esse illius. habeo probatum ex omnibus graecis scriptoribus nec uno excepto et ex latinis etiam ex ipso Hieronymo ante dissidium, duobus locis, vere eam Apologiam S. Pamphili pro Origene esse ipsius. De qua re quaestionem meam cum ostendissem cuidam e nostris doctori et scriptori, is aliquando mihi occurens et ultro compellans : Bene, inquit, probasti de S. Pamphilo. Nec bene dici potest de S. Melania seniore et S. Macario seniore et Ruffino : emendarunt se aut eiurarunt haeresim, cum ea nunquam infecti fuerint, ut probabo clarissime. Nec enim aliunde habetur quam ex Hieronymo irato, qui Ruffino haereses sive[ ?] errores potius objicienti et quaerenti ex illo ut aliquem in suis libris ostenderet, nullum potuit. Legi utriusque scripta omnia, multos errores in Hieronymo inveni, nullum in Ruffino. Nam quod Gelasius notat Ruffinum ab Hieronymo notari quasi in libero errasset arbitrio quaesivi locum Hieronymi et inveni in eo autem loco : non Ruffinus errat sed Hieronymus. Hic enim dicit ilium tollere arbitrii libertatem quia scripserit diabolum esse omnis peccati auctorem. Quam multi sancti Patres idem dicunt ! Et si hoc valeret ad tollendam arbitrii libertatem, neque Deus posset dici auctor vel caussa omnis boni.

8Denique viri omnes qui ante dissidium illud rei publicae christianae nocentissimum habiti sunt boni et sancti non tantum ab aliis sanctis Patribus sed etiam ab ipso Hieronymo, taies boni habendi sunt et non quales post dissidium. Ratus est Baronius et quidam post ilium alii, vera esse quaecunque dixit Hieronymus de quibuscumque, exceptis quae contra Chrysostomum, de cuius exilio applausit Hieronymus Theophilo Alexandrino, quod non probavit Baronius. Eidem Hieronymo contra monachos nimis credulus fuit noster Rosweidus, eadem de caussa quod scilicet non observaverit dissidii tempora nec satis aestimaverit. Denique plurimi viri sanctissimi ex unius scriptoris latini auctoritate male audierunt apud graecae linguae ignaros, antequam sancti Patres graeci latine redditi essent. Opus foret colloqnio ad omnia quae restant : fortasse Deus illud dabit.

9Salutem plurimam R.P. Praeposito et R.P. Rectori et R.P. Corderio. Vale in Christo, mi Reverende Pater, una cum bono Achate Henschenio mei in sanctis precibus et sacrificiis memor. Leodii, XXII Octobris 1643.

10Vestrae Reverentiae servus in Christo Petrus Halloix.

Précédent Suivant

Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.