Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Le Prédicateur et l'Inquisiteur

 | 
Franco Morenzoni

Texte latin

Texte intégral

[I – Requête et articles soumis à l’évêque par le procureur jean chauvin]

  • 1 Matth. 18, 15.

1Vobis reverendo in Christo patri et domino domino Francisco episcopo Gebennensi requirendo, dicit procurator et procuratorio nomine venerabilis et religiosi viri fratris Baptiste de Mantua ordinis sancti Benedicti, quod cum inter reverendum magistrum Raphaelem de Cardona, ordinis beati Dominici ex una, et supradictum Baptistam ex altera partibus questionis materia orta fuerit predicationis causa, ex eo et pro eo quia supradictus frater Baptista ad laudem et honorem omnipotentis Dei et animarum salutem verbum divinum predicabat, supradictus magister Raphael palam et publiée evvangelice correctionis modo pretermisso atque spreto, Christo dicente et evvangelista recitante : Si videas fratrem tuum errantem, corrige eum inter te et ipsum solum1, et licet supradictus frater Baptista de correctione tali non indigeret, cum sancte iusteque et sine errore verbum Domini predicaret, iste autem predictus Raphael, hoc non obstante atque divinam et fratemam correctionem pretermissam et spretam, ad dictum Baptistam in conventu venerabilium et religiosorum virorum fratrum minorum ordinis beati Francisci verbum divinum ut dictum est predicantem, una cum aliquibus fratribus sue religionis accessit, ac palam, publiée et scandalose, audiente populo qui ad divinum Dei verbum audiendum venerit, alta voce et inordinate modo dicto Baptiste dixit quod illud quod ipse predicabat non erat verum, ymo falsum. Quiquidem Raphael de hoc non contentus, movendo populum ad scandalum, dicebat: Quare non deponitis eum de cathedra et incarceretis? Nonne auditis quod iste non prédicat nisi falsa et erronea? et alia multa consimilia, movendo semper populum contra dictum Baptistam, dicebat. Populus autem econtrario contra dictum Raphaelem dicebat quod ipse taceret et non impediret predicacionem. Quiquidem magister Raphael tacere noluit, ymo ista, inhonesto modo et furioso, vibrando capud et personam suam, pluries in tedium populi replicavit quamdiu predicatio duravit.

  • 2 Decet – mansurum: Regulae Iuris Bonifacii VIII in Libro Sexto Corporis Iuris Canonici, reg. XVI.

2Quequidem omnia ad aures illustrissimi principis et domini domini ducis Sabaudie pervenerint, qui dum talia audivit contristatus est valde, cum disceptationes in sua dominatione et patria habere non consueverit, quinymo potius talia et similia jurgia stirpare totis viribus curaverit et curet diligenter, ad se dictos, videlicet magistrum Raphaelem et fratrem Baptistam, venire jussit, ac sicut dominus et redemptor noster Jhesus Christus pacem inter Deum et hominem, ita iste serenissimus princeps inter hominem et hominem fecit. Sed quia venerabilis et religiosus vir frater Hudricus de Torrente, inquisitor assertus in civitate Gebennensi, pace non obstante, ad nonnullas inquisiciones et examinaciones nonnullorum testium processerat, ideo supradictus illustrissimus princeps de hoc informatus, dictum assertum inquisitorem ad se venire jussit et eidem more angelico pacem predictam denunciavit, de qua dictus assertus inquisitor, ut monstravit, gavisus fuit. Et quia processum per ipsum factum tanquam nullum et falsum ac invidiis et maliciis plenum conburere et lacerare noluit, dubitans, ut asseruit, ne suspicionis materia contra ipsum insurgeret in futurum, ideo idem illustrissimus hoc audiens, et considerans regulam juris dicentem quia decet concessum a principe beneficium esse mansurum2, ordinavit ac per dictum assertum inquisitorem et per fratrem Johannem Calvini heremitam vobis reverendissimo in Christo patri supradicto mandavit quatenus pro parte dicti fratris Baptiste meliori modo et tuciori quo poterit fieri, fiat inquisicio et processus ad ostendendum de innocencia dicti Baptiste, ad finern et effectum ut si quis in futurum cum a simili casu contra dictum Baptistam insurgeret, non remaneret indeffensus, quinymo potius habeat arma veritatis pro parte sua cum quibus resistere possit contra arma inimica veritatis.

3Ea propter procurator et procuratorio nomine quo supra petit ac etiam requirit cum quanta potest juris instancia vos reverendissimum patrem et dominum Gebennensem episcopum predictum, tarn ex vestro officio quam pro parte dicti Baptiste, de juris remedio eidem providere dignemini, officium vestrum benignum in omnibus predictis humiliter implorando.

4Et pro maiori declaracione et justificacione premissorum supplicatorum, et ut lucidissime appareat de innocentia dicti Baptiste adversus supradictos Raphaelem et assertum inquisitorem et dicti asserti inquisitoris inquisicionalem processum ad omnesque fines et effectus pro ipso Baptista meliores, dat et tradit coram vobis prefato domino episcopo articulos infrascriptos, ad quos probandos se petit admicti, citra tamen onus alicuius superflue probacionis ad quam minime se astringit.

5Dans et petens predicta omnia tam coniunctim quam eciam divisim omni meliori modo, via, jure et forma quibus melius potest atque debet, salvo jure corrigendi, addendi, diminuendi, interpretandi et alias prout fuit et est moris.

  • 3 episcopo] civitatis add. a.c.

6[lv] Coram vobis reverendissimo in Christo pâtre et domino domino Francisco, miseratione divina episcopo3 Gebennensi ordinario, judicialiter et in vestro judicio dicit, asserit ac in jure proponit procurator et procuratorio nomine venerabilis et religiosi viri fratris Baptiste de Mantua ordinis sancti Benedicti, contra et adversus quendam fratrem Raphaelem de Cardona ordinis beati Dominici ex una parte moventem et instigantem, quam contra fratrem Hudricum de Torrente, eiusdem beati Dominici ordinis, assertum inquisitorem in dicta civitate Gebennensi, et contra quancumque aliam personam pro dictis Raphaële et asserto inquisitore legictime et coram vobis seu vestro locuntenente intervenientem tarn coniunctim quam eciam divisim, narrative et dispositive sequentia.

7{I} Et primo dicit procurator et procuratorio nomine quo supra quod supradictus frater Baptista totis temporibus vite sue verus bonus et catholicus ac boni nominis et fame extitit atque fuit dictus, tentus et nominatus apud notos suos. Et ita fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

8{II} Item dicit et proponit quod dictus frater Baptista in Venetiis, in Florencia, in Janua, in Mediolano et fere per totam Ytaliam publiée et catholice verbum divinum predicavit, ex quaquidem predicacione in eisdem partibus ytalicis magnum fructum et animarum salutem fecit, de quibus usque in hodiemum diem in dicta Ytalia est publica vox et fama. Et ita fuit et est verum.

  • 4 quibusquidem] quibus add. a.c.

9{III} Item dicit quod dictus Baptista dictum verbum divinum in nonnullis partibus citramontanis, videlicet in Avignione, in Monte Pessulano, in Cathalonia, in Dalphinatu predicavit, in quibusquidem4 partibus etiam magnum fructum et animarum salutem fecit. Et ita fuit et est verum.

  • 5 doctissimi] dotissimi a.c.

10{IV} Item dicit quod in predicacionibus dicti Baptiste et in dictis partibus, tam ultramontanis quam citramontanis, viri doctissimi5 doctores et alii periti quamplurimi extiterunt, a quibus dictus Baptista a nemine illorum de aliquo errore non fuit convictus, quinymo probus, rectus, perfectus et sanus in sua predicacione ab omnibus fuit tentus et nominatus. Et ita fuit et est verum.

11{V} Item dicit quod supradictus Baptista in supradicta civitate Gebennensi fere per duos menses fuit et extitit ac in eadem verbum divinum pluribus sermonibus ad honorem et laudem Dei ac animarum salutem predicavit. Et ita fuit et est verum.

  • 6 non] om. a.c.
  • 7 nec] suppl. om. cod.
  • 8 a] om. a.c.

12{VI} Item dicit ac eciam proponit procurator quo supra quod supradictus Baptista omnibus suam doctrinam sane, catholice et ad bonum sensum illam reducere et intelligere volentibus in dicta civitate Gebennensi6 predicavit, <nec7> docuit seu dogmatizavit nisi veram et catholicam doctrinam ac a sacris doctoribus et8 aliis fidelibus approbatam. Et ita fuit et est verum.

  • 9 minorum] predictorum add. a.c.
  • 10 Baptista] Baptiste cod.
  • 11 monitionem] monitionibus cod.

13[2r] {VII} Item dicit quod inter omnes predicaciones quas dictus Baptista in dicta civitate Gebennensi et in conventu fratrum minorum9 dicte civitatis fecit, in una dicti Baptiste predicatione fuit quidam frater Raphael supranominatus potius, ut apparebit, ad scandalum generandum quam divinum verbum audiendum. Nam, dum dictus Baptista suam continuaret predicacionem, dictus Raphael modo inordinato atque furioso ac potius instigante humane nature inimico quam spirante Spiritu Sancto, surrexit et populo audiente qui ad divinam predicacionem audiendam assistebat, dicto Baptista10 predicante, alta voce et impetuoso modo, dixit quod illud quod dictus Baptista predicabat non erat verum, ymo falsum, erroneum et contra fidem. Et hoc pluribus vicibus, vibrando capud et totam personam, dixit in spretum monitionis divine veritatis, Christo dicente et evvangelista recitante: Si videos fratrem tuum errantem, corrige eum inter te et ipsum solum, licet autem dictus Baptista de tali quali correctione non indigeret, cum non nisi sanam doctrinam predicaret. Et adhuc predictus Raphael de predictis non contentus, movendo populum ad scandalum contra dictum Baptistam, eidem populo dicebat: Quare non deponitis ilium de cathedra et ducatis ad carceres? Nonne auditis quanta verba erronea et falsa dicit? Populus autem, viso modo iniquo, inhonesto, temerario et presumptuoso ac veneno invidie fulsito, econtrario dicto Raphaeli dicebat quod ipse male faciebat, ac etiam dicebat impediendo predicacionem. Iste autem non divinam supradictam neque humanam monitiones11 timens, quamdiu predicacio duravit suum predictum inordinatum et iniquum modum non tacuit nec detinuit. Et ita fuit et est verum.

  • 12 Cf. Dan. 13, 61-62.
  • 13 processerat] suppl. om. cod.

14{VIII} Item dicit quod dictus Raphael de sua improvisa, insana ac etiam temeraria reprehensione non contentus, ad quendam fratrem Hudricum de Torrente supradictum et assertum inquisitorem in dicta civitate Gebennensi, una cum aliquibus fratribus eiusdem ordinis sibi et ad suam temerariam reprehensionem faventibus, accesserunt dictoque asserto inquisitori verba perversa et falsa dicere debuerunt contra dictum Baptistam, non reducentes ad memoriam iustitiam factam in antiqua lege de duobus judicibus antiquis contra Susannam12. Quiquidem assertus inquisitor, non suspicionem carens de partialitate eo quia eiusdem ordinis, ad nonnullas inquisiciones et examinationes nonnullorum testium, eisdem Raphaeli et asserto inquisitori et aliis fratribus faventibus dictoque Baptiste predicacionis causa quia non timet dicere veritatem inimicantibus, <processerat13>, in eo quod dicto asserto inquisitori de dicto Baptista dicere debuerunt quod ipse predicabat erronea et contra fidem. Quiquidem assertus inquisitor, una cum dictis fratribus inter se, non vocato dicto Baptista, nonnullos articulos falsos, temerarios et de jure presumptos, omnique veritate carentes, in processum nullum et nullius valoris reduxerunt, turn quia per testes inimicos dicti Baptiste, turn quia accusatores fuerunt, videlicet dictus Raphael et alii fratres sibi adhérentes et contra dictum Baptistam déponentes. Ideo talis qualis processus seu articuli, si processus seu articuli dici mereantur, non carent, ut dictum est, suspicione et nullitate. Et ita fuit et est verum.

  • 14 eiusdem] bis scr.

15{IX} Item dicit quod dum talis qualis examinatio facta fuit, non tantum notarius, non tantum eciam assertus inquisitor, sed eciam multi ex aliis fratribus eiusdem14 [2v] ordinis et conventus dicte civitatis Gebennensis présentes erant, et omnes simul dictos tales quales testes examinabant, contra juris formam. Et ita fuit et est verum.

16{X} Item dicit quod dictus inquisitor assertus, una cum fratribus dicti conventus, non examinabant testes nisi quos videbant sibi esse favorabiles, quinymo dum aliquis de veritate pro parte dicti Baptiste deponere volebat, illam depositionem scribere nolebant, dicentes: Sufficit, non opportet quod dicatis plus, vadamus potum. Et sic talis qualis processus seu articuli, si processus seu articuli dici mereantur, per taies quales compositores compositi fuerunt. Et ita fuit et est verum.

17Cuiusquidem talis qualis processus seu articulorum, ut dictum est, tenor sequitur.

18{XI} Et primo dictus assertus inquisitor in narratione dictorum articulorum, inter omnia que in eadem narratione continentur, sic dicit: Et antequam ad ipsum fratrem Baptistam accesserimus et sibi ostenderimus ex quorum depositionibus peritis demonstratis habitoque consilio cum ipsis ad ipsum fratrem Baptistam personaliter accessimus, quod falsum est, quinymo dictus assertus inquisitor pro dicto Baptista palam et publiée mandavit et ad domum dicti domini episcopi venit, ubi fuit supradictus Raphael cum dicto asserto inquisitore et cum multis aliis fratribus dicte religionis, ac etiam multi alii tarn clerici quam seculares dictis Raphaeli et inquisitori assistentes. Et ideo dictus assertus inquisitor secundum quod narrat, ut dictum est, ad dictum Baptistam personaliter non accessit. Set ita fuit et est verum.

  • 15 carentia] om. a.c.
  • 16 falsitatem] quod add. a.c.

19Ad quosquidem nephandos articulos, quia articuli dici nec nommari debent, procurator et procuratorio nomine iam dicti Baptiste dicit narrata in dictis articulis prout narrantur et in quantum contra dictum Baptistam faciunt et non alias nec alio modo, non fore vera, ymo falsa et falsissima ac omni veritate carentia15, in quantum contra dictum Baptistam faciunt carencia et tam expressam continent falsitatem16 quod non merentur dici articuli, ex eo quia vagi, obscuri, impertinentes, absurdi, de mala matéria et de peiori forma, male narrantes et peius concludentes in quantum contra dictum Baptistam faciunt et tales quibus non est respondendum, ymo sunt dentibus lacerandi. In quantum vero in dictis articulis, ut dictum est, essent aliqua que facerent seu facere possent pro parte dicti Baptiste, ilia acceptât, nec intendit venire contra. In quantum vero contra, ut dictum est, non esse vera animo litem contestandi.

  • 17 locutus est] suppl. om. cod.

20{XII} Et primo dicit procurator quo supra quo ad primum articulum, ubi dicitur quod sacerdos non habens clavem scientie non potest de peccato absolvere, non esse verum [3r] ut ponitur, cum dictus Baptista, si de isto articulo locutus est, <locutus est17> clare et sancte piis auribus et cum auctoritate sacrorum doctorum, et tam clare saneque materiam declaravit quod non indiget reprehensione. Et ita fuit et est verum.

  • 18 rationabiliter] ratonabiliter cod.

21{XIII} Item dicit quo ad secundum articulum, ubi dicitur quod articulus fidei Trinitatis et resurrectionis est ratione demonstrabilis, non esse verum ut ponitur, sed potius, si dictus Baptista de isto articulo locutus est, dicere potuit quod probantur rationibus persuasiviis quibus nullus intellectus fide illuminatus potest rationabiliter18 contradicere. Et ita fuit et est verum.

  • 19 male add. in marg. dext.
  • 20 comictere] coictere cod.

22{XIV19 } Item dicit quo ad tercium articulum, ubi dicitur quod peccator in humilitate sua et recognitione suorum peccatorum non debet plus petere, diligere et desiderare salutem quam dampnationem, non esse verum ut ponitur, sed potius, si de isto articulo locutus est, dicere potuit quod peccator se debet comictere20 divine misericordie et iusticie et esse contentus quicquid Deus ordinaverit. Et ita fuit et est verum.

  • 21 XV] IIII a.c.

23{XV21} Item dicit quo ad quartum articulum, ubi dicitur quod resurrectionem generalem necesse est esse et impossibile est non esse, cogentibus necessariis suis racionibus et demonstracionibus, dicendum quod si dictus Baptista de isto articulo locutus est, tam clare habuit loqui et dicere quod non indigent ulteriori declarationc nec replicacione. Et ita fuit et est verum.

  • 22 sat bene add. in marg. dext.

24{XVI22} Item dicit quo ad quintum articulum, ubi dicitur loquendo de Boemiis non esse curandum si ecclesie aufferretur dominium temporalem et redditus ecclesie, quia potest aufferre qui potuit dare, non esse verum ut ponitur, ymo potius, si de isto articulo locutus est, improbando eorum stulticiam et bestialem insaniam, contrarium dixit. Et ita fuit et est verum.

25{XVII} Item dicit quo ad sextum articulum, ubi dicitur quod Corpus Christi est in pluribus locis ratione divinitatis, non esse verum ut ponitur, ymo potius, si de isto articulo locutus est, dixit quod Deo convenit esse ubique simpliciter et proprie, et creature convenit esse in uno loco tantum. Corpus Christi medio modo se habet; cum enim sit creatura, non debet equari Creatori in hoc quod sit ubique; cum sit unitum deitati, debet in hoc excellere alia corpora ut simul et semel in locis pluribus possit esse sub isto scilicet sacramento sive sacramentaliter. Et ita fuit et est verum.

  • 23 August., De Trinitate, 9, 11 (CCSL 50, p. 307).

26{XVIII} Item dicit quo ad septimum articulum, ubi dicitur quod Filius ita bene [3v] procedit per modum amoris sicut Spiritus Sanctus, non esse verum ut ponitur, sed si de isto articulo locutus est, potius dixit quod ad generationem concurrit amor, et aliter quod noticia placita digneque amata verbum est23, et alias tali modo locutus est quod nulli sani intellectus potuit nec debuit generare errorem. Et ita fuit et est verum.

  • 24 XIX] VIII a.c.

27{XIX24} Item dicit quo ad octavum articulum, ubi dicitur quod in Evvangelio de pastore dixit lupum esse personam, non esse verum ut ponitur, sed si de isto articulo locutus est, potius dixit lupum significare personam cuiuslibet persécutons ecclesie. Et ita fuit et est verum.

28{XX} Item dicit quo ad nonum articulum, ubi dicitur quod Virgo Maria est pura et simplex creatura, verum esse eo modo quod dictus Baptista clare declaravit et predicavit, videlicet quod non est Deus nec angélus. Et ita fuit et est verum.

29{XXI} Item dicit quo ad decimum articulum, ubi dicitur quod homo est dampnatus si non habet voluntatem actu vel habitu quod citius vellet corpus suum subicere morti corporali quant proximum dimittere peccare, dicendum est quod, si de isto articulo locutus est, secundum quod locuntur sancti doctores est locutus, ac de suo nichil dixisse vel posuisse, sed illa eadem verba doctorum recitasse. Et ita fuit et est verum.

30{XXII} Item dicit quo ad undecimum articulum, ubi dicitur quod si aliquis posset mortem hominis vel deflorationem virginis aliquo tamen genere mendacii interveniente salvare, potius deberet omnia fieri permittere quant mendacium dicere, non esse verum ut ponitur, sed si de isto articulo locutus est, dixisse potuit quod mendacium non semper est peccatum mortale, sed quod omne mendacium est peccatum vel mortale vel veniale. Et ita fuit et est verum.

31{XXIII} Item dicit quo ad duodecimum articulum, ubi dicitur quod mercator in emendo et vendendo plus diligens bonum proprium quam commune est dampnatus, non esse verum ut ponitur, quia nimis truncate seu crude dicitur. Sed si de isto articulo locutus est, dicere potuit quod mercator debet primo intentionem suam ad Deum dirigere, secundo ad bonum totius ecclesie ut non contra eius precepta veniat, tercio ad bonum sue civitatis et patrie commune, in quoquidem suum includitur bonum particulare, quarto ad bonum domus sue, ita tamen quod principalis intentio sua non sit ad lucrum et ibi quiescat, quia sic esset avaricia et peccatum mortale. Et ita fuit et est verum.

32[4r] {XXIV} Item dicit quo ad decimum tercium articulum, ubi dicitur omnia fore communia, non esse verum ut ponitur. Set si de isto articulo locutus est, dixit seu dicere potuit quod de jure naturali omnia communia sunt omnibus, et hoc tempore necessitatis et ad substantationem. Et ita fuit et est verum.

  • 25 res] om. a.c.
  • 26 sunt] suppl. om. cod.
  • 27 II Cor. 6, 10.
  • 28 Quicumque – sunt] August., Epist. 93, 12, 50; chez saint Augustin, la fin de la citation est légèr (...)

33{XXV} Item dicit quo ad decimum quartum articulum, ubi dicitur quod omnia sunt iustorum, non esse verum ut ponitur. Sed si de isto articulo locutus est, dicere potuit secundum quod dicunt doctores sancti: quicumque vos ex occasione huius legis imperialis, non dilectione corrigendi, sed odio inimicandi persequitur, displicet nobis; et quamvis res25 queque terrena recte a quoque possideri non possit nisi vel jure divino, quo cuncta iustorum <sunt26> – ut alibi dicitur : Tanquam nichil habentes et omnia possidentes27 vel jure humano, quo in potestate regum terre sunt28. Ita fuit et est verum.

34{XXVI} Item dicit quo ad decimum quintum articulum, ubi dicitur quod si mulier gravida interficeretur pro fide, puer existens in utero suo esset salvatus, dicendum quod, si de isto articulo locutus est, tali modo est locutus et tam claro quod pueri potuerunt intelligere. Et ita fuit et est verum.

  • 29 lohel 2, 28.
  • 30 Ibid.
  • 31 nondum] nundum cod.
  • 32 christiani] nominemus apostolos add. a.c.
  • 33 Matth. 12, 24.
  • 34 Matth. 12, 27.
  • 35 iudeorum] inde idem add. a.c.
  • 36 Luc. 1, 55.

35{XXVII} Item dicit quo ad decimum sextum articulum, ubi dicitur: honorando iudeos vocavit et nominavit ipsos dominos et fratres, non esse verum ut ponitur, videlicet quod si ipse nominavit ipsos dominos et fratres, propter hoc non intellexit nec intelligit eos honorare, quinymo vituperare. Nam res ipsa de se monstrat quod dicti iudei nullum habent dominium nec fratemitatem cum christianis, cum sint servi et esclavi christianorum, sed potius, si de isto articulo locutus est, eo modo est locutus quo Deus in antiquo Testamento loquebaturprophetis dicens: Patres vestri sompnia sompniaverunt29, videlicet de Christo sompniantes, sed Filii vestri, scilicet apostoli, visiones videbunt30, quia viderunt ipsum Dominum Ihesum Christum per dictos prophetas et patres sompniatum. Si ergo Deus, ut dictum est, vocabat apostolos, qui nondum31 erant in rerum natura, filios iudeorum, et nos christiani32 dicamus et nominemus apostolos patres, quinymo ipse redemptor uniendo verba antique legis verbis nove, redargutus a iudeis dicentibus: In Belzebuth principe demoniorum eicis demonia33, ecce quomodo in responsione sua redemptor unit antiquam et novam legem respondens: Si in Belzebuth principe demoniorum me dicitis eicere demonia, et filii vestri, scilicet apostoli, in quo eiciunt?34 Ecce quomodo apostoli a Christo dicti sunt filii iudeorum35. Illud idem clamat cothidie ecclesia catholica dicens: Sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in secula36. Ideo predictus Baptista verba ista et similia sine errore dicere potuit, nec per hoc honorantur iudei, sed potius vituperantur ut dictum est. Et ita fuit et est verum.

  • 37 non] no cod.
  • 38 suum] eidem add. a.c.

36[4v] {XXVIII} Item dicit quo ad decimum septimum articulum, ubi dicitur: si quis violaverit minimum diem Quadragesime non37 jeiunando est dampnatus, et etiam presbiter qui confessionem talis audiret et ministraret sibi sacramentum etiam dampnatus est, non esse verum ut ponitur nec eo modo dixisse. Nam Christus Iude, quem sciebat violasse dominicum diem, qui est ipse Christus, vendendo Corpus eiusdem dominici diei iudeis, quod plus fuit quam violare minimum diem Quadragesime, et tamen Corpus suum38 ei dédit, nec dampnatus fuisset si penituisset. Idcirco, si dictus Baptista de isto articulo est locutus, contra peccantes et non penitentes est locutus. Et ita fuit et est verum.

  • 39 ascendant] accendant cod., ad add. a.c.
  • 40 est] talis add. a.c.
  • 41 non] suppl. om. cod.

37{XXIX} Item dicit quo ad decimum octavum articulum, ubi dicitur quod homo peccator qui incidit in peccato veniali ab eodem non potest absolvi nisi in mente sua citius proponat morti subcombere quam ad peccatum veniale reverti seu reinsidere, non esse verum ut proponitur, cum iste articulus potius querat esse procurator diaboli quam Dei, in eo quod querit quod peccator, si insiderit in peccatum veniale, non curet cogitare ut illud per confessionem deleat, sed potius querit ut crescat tantum iste numerus peccatorum venalium ut ascendant39 ad mortale peccatum, et mortem etemam merebitur si in illo moriatur, quod plus est quam sit mors corporalis. Ideo, si dictus Baptista de isto articulo locutus est40, tali modo et tam claro est loquutus quod non potuit placere amicis dyaboli, qui non tantum de minimis peccatis, videlicet venialibus, <non41> curant, sed nec etiam de mortalibus. Et ita fuit et est verum.

  • 42 et] suppl. om. cod.
  • 43 Act. 7,54.

38{XXX} Item dicit quo ad decimum nonum articulum, ubi dicitur: loquendo generaliter de peccato carnis et luxurie, inter cetera veniendo ad specialitatem, dixit, asseruit, dogmatizavit et tenuit in sermone publico quod si quis monachus habuit iuvenculam in camera sua et earn tenuerit secrete cognoscendo earn carnaliter, cum ea non committit nisi peccatum veniale dumtaxat, non esse verum, ymo falsum <et42 > falsissimum, cum iste talis qualis atque nephandus articulus, instigante diabolo, fabricatus, consultus, machinatus atque descriptus, cum de se sine alia probatione probet omnes supradictos articulos contra dictum Baptistam descriptos et non alios esse falsos atque nephandos et ad impediendum animarum salutem repertos atque ordinatos. Nam in supradicto proximo nephando articulo, dictus Baptista, ut in dicto articulo dicitur seu continetur, detestatus est peccatum veniale; modo iste serpentinus dyabolicusque articulus cum sua astucia serpentina et dyabolica vult probare quod dictus Baptista laudet et foveat peccatum mortale. Quid est aliud dicere de talibus talia querentibus et componentibus in isto serpentino atque invenenato articulo, nisi quia stridebat dentibus in eum43, quemadmodum illi de synagoga libertinorum contra Stephanum? Et ita fuit et est verum.

39[5r] {XXXI} Item dicit quo ad vicesimum articulum ubi dicitur quod suscepto Corpore Christi, iterum transsubstanciatur in panem et vinum, dicendum quod ille qui supra proximum falsum serpentinum articulum invenit, invenire potuit et istum. Ideo simpliciter negatur, cum dictus Baptista, si et quando de tam excellenti materia, si materia dici mereatur, est locutus, tam clare est locutus et tam excellentissime quod nisi ab inimicis veritatis reprehendi non potuit. Et ita fuit et est verum.

  • 44 quantum] vere add. a.c.

40{XXXII} Item dicit procurator quo supra quo ad vicesimum primum et ultimum articulum, ubi dicitur quod est vox et fama de premissis in civitate Gebennensi, non esse verum, nisi forte ab aliquibus inimicis veritatis, ymo falsum et falsissimum, in quantum44 contra dictum Baptistam et contra veritatem dicuntur seu falsificantur. In eo autem quod pro parte dicti Baptiste faciunt, esse publica vox et fama. Et ita fuit et est verum.

  • 45 XXXIII] add. in marg.
  • 46 nomine] om. a.c.
  • 47 verum] XXIII add. a.c.

4145Item dicit procurator quo supra nomine46 quod de omnibus supradictis pro parte dicti Baptiste dictis, sic et non aliter nec alio modo est publica vox et fama in dicta civitate Gebennensi. Et ita fuit et est verum47.

  • 48 XXIII] add. in marg. a.c.
  • 49 supradicti] XXI p. et ultimi add. a.c.
  • 50 quod] cum cod.

4248Item dicit procurator quo supra quo ad caudam supradicti49 articuli, ubi in fine ponitur et cet., dicendo nunquam in aliquo libello seu articulis invenisse istam caudam et cet., quodquidem et cet. valde notandum est ac in consilio doctorum ponendum, cum in principio narracionis istorum articulorum ponantur periti et sapientes. Et quantum est in me, ego nescio quid isti periti et sapientes supradicti in principio et in narracione istorum articulorum nominati sub isto et cet. intellexerunt seu intelligere potuerunt, cum dictus assertus inquisitor in narracione, ut dictum est, sic dicat: et antequam ad dictum fratrem Baptistam accesserimus, quod falsum est, ymo pro dicto Baptista, palam et publice mandavit et ad domum supradicti domini episcopi Gebennensis predicti dictus Baptista venit, ubi apparet alia expressa falsitas que in dicta narracione continetur. Ubi etiam dicitur: et ipsis articulis, semoto quocumque advocato, responderi iussimus et fecimus, quod falsum est, quia non respondit nec semoto quocumque advocato fuit, eo quia cum ad domum supradicti episcopi venit supradictus Raphael, una cum asserto inquisitore et multis ex fratribus dicte religionis beati Dominici, dicto Raphaeli et inquisitori assistentibus et contra dictum Baptistam furiose loquentibus, cum aliis quamplurimis clericis ecclesiasticis et secularibus, quo non semoto quocumque advocato nec secreto modo. Ideo dictus assertus inquisitor, salva pace et citra iniuriam loquendo, quod50 narrai non fecit, cum ad dictum Baptistam personaliter non accessit sed mandavit. Et sequitur de dicta cauda et cet.: et antequam ad dictum fratrem [5v] Baptistam accesserimus et sibi ostenderimus ex quorum depositionibus, peritis demonstratis habitoque consilio cum ipsis, ubi valde dicti sapientes et periti honorantur ponendo et cet., et quia sub isto et cet. multa possent contineri secreta, que nisi declararetur istud et cet. intelligi non possent, ideo procurator quo supra istud et cet., per sapientes alios vel per ipsosmet per dictum inquisitorem nominatos, petit declarari et interpretari, quibus non obstantibus, procurator quo supra, protestando de nullitate totius asserti processus et assertorum articulorum, si processus tamen est et articuli dici mereantur, protestatur ut sequitur.

  • 51 videlicet] om. a.c.
  • 52 eciam] om. a.c.
  • 53 et] lol add. a.c.
  • 54 unacum] una cod.

43Et primo procurator et procuratorio nomine dicti Baptiste protestando dicit ac etiam protestatur quod quitquid dixerit, dicat seu dicturus sit, illa non dixit, dicit nec in posterum dicturus est intendendo aliquo modo directo vel indirecto approbare nullitatem pretensi processus seu pretensorum articulorum supradictorum pro parte supradictorum Raphaelis et asserti inquisitoris contra dictum Baptistam datorum, et hoc causis et rationibus contentis in eisdem videlicet51 processu et articulis, loco et tempore, si opus fuerit, latius proponendis et dicendis. De quibus dicendis et proponendis, si et in quantum opus fuerit, imposterum sollemniter protestatur, quinymo eciam52 protestatur quod in omnibus que dixit, dicit vel dicturus est quocumque modo et53 loco et coram quibuscumque judicibus, locatenentibus, ecclesiasticis vel secularibus quibuscumque et cuiuscumque dignitatis, religionis vel fori existant, quam semper vult dictam protestationem in quantum facit seu imposterum facere poterit pro parte dicti Baptiste et non aliter nec alio modo haberi, ac si semper orethenus in omnibus fuisset expressa. De quaquidem protestatione et nullitate contra dictos Raphaelem et inquisitorem et pro parte dicti Baptiste sollemniter protestatur. De quibus unacum54 vestra responsione vel sine petit instrumentum.

  • 55 jure] impertin. add. a.c.

44Et predicta dicit et dat cum omni meliori modo, via, forma et jure quibus melius potest et debet, salvo jure55 corrigendi, addendi, diminuendi, interpretandi et aliis prout fuit et est moris.

45Dans et petens procurator quo supra occasione premissorum pronuntiari, decemi et declarari per vos dominum cpiscopum predictum seu per vestrum locuntenentem dictos processum et articulos fuisse et esse nullum et nullos ac nullius valions nulliterque et temerarie ac etiam presumptuose per dictos Raphaelem et assertum inquisitorem contra dictum Baptistam fuisse et esse processum, dictumque fratrem Baptistam occasione predictorum absolvendum fore et absolvi ab impetitione dictorum [6r] processus et articulorum contra dictum Baptistam factorum ac per vos seu vestrum locuntenentem absolvi, una cum omnibus dampnis, interesse et expensis, de quibus, si opus fuerit, sollemniter protestatur ut supra protestatum est.

[II – Acte de l’évêque François de Metz du 25 août 1430]

46Franciscus, miseratione divina episcopus Gebennensis et princeps, dilectis nostris discretis viris Petro Balli burgensi et Petro de Vegio clericis, notariis publicis et curie nostre episcopalis Gebennensis iuratis, salutem in Domino et in commissis vos fideles exhibere.

  • 56 gradus] om. a.c.
  • 57 examinandos] om. a.c.
  • 58 eos] om. a.c.

47Visis per nos et diligenter attends articulis defensionalibus retroscriptis pro parte venerabilis et religiosi viri fratris Baptiste de Mantua monachi in eisdem articulis principaliter nominati, ipsisque articulis et contends in eisdem per nos ad probandum admissis, vobis ambobus coniunctim et cuilibet vestrum in solidum, de quorum sufficientia et legalitate plenam in Domino fiduciam obtinemus, auctoritate nostra ordinaria, tenore presencium commictimus et eciam mandamus quatenus testes omnes et singulos cuiuscumque dignitatis, gradus56, religionis vel fori existant quos idem frater Baptista vel eius legictimus procurator super dictis articulis examinandos57 producere voluerint, receptis prius ab ipsis iuramentis de veritate dicenda, recipiatis et admittatis; ipsisque receptis, admissis et iuratis, interrogate eos58 et examinetis diligenter, singulariter et secrete, ac etiam divisim, de et super in dictis articulis et quolibet eorum contends, insertis et expressis; ipsorumque testium per vos sic examinatorum et cuiuslibet ipsorum dicta, depositiones et attestaciones in scriptis fideliter interclusis redigatis, signisque vestris manualibus subscribatis et signetis.

  • 59 nostri] om. a.c.

48Mandantes insuper et precipientes expresse auctoritate qua supra universis et singulis parrochialium ecclesiarum rectoribus et vicariis, presbiteris, notariis, clericis et tabellionibus publicis quibuscumque per nostras civitatem et dyocesim Gebennenses ubilibet constitutis qui super hoc fuerint requisiti, et eorum cuilibet in solidum et precipue ac presertim vobis prefatis commissariis nostris quatenus testes omnes et singulos quos dictus Baptista seu eius procurator predictus super dictis articulis examinandos vobis aut vestrum alteri duxerint nominandos citent ac etiam vos prefati commissarii nostri59 citetis, assignent et assignetis personaliter coram vobis sepedictis commissariis nostris aut vestrum altero ad dies, horas et loca per vos ad hoc sibi prefigendos et assignanda, sua perhibituros testimonia veritati de et super predictis articulis et contentis in eisdem quibuscumque, eamque quam super hiis noverint veritatem deposituros et dicturos omni favore, odio vel rancore prorsus rejectis.

49Datum in Castro nostro Pineti die vigesima quinta mensis augusti anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo trigesimo, sub sigillo nostro rotondo ac signeto manuali secretarii nostri subscripti in fidem et testimonium veritatis premissorum. Datum ut supra.

50Per dictum dominum episcopum sic commissum R. Sapientis

[III – Acte biffé de l’évêque François de Metz du 23 août 1430]

51[6v] Franciscus, miseratione divina episcopus Gebennensis et princeps, dilectis nostris discretis viris Petro Balli burgensi nostro Gebennensi et Petro de Vegio clericis, notariis publicis et curie nostre spiritualis Gebennensis iuratis, salutem in Domino et in commissis vos fïdeles exhibere.

  • 60 et] etiam cod.
  • 61 et interrogate] om. a.c.

52Visis per nos et diligenter attentis articulis defensionalibus retroscriptis pro parte dilecti nobis in Christo religiosi viri fratris Baptiste de Mantua monachi in eisdem articulis principaliter nominati, ipsisque articulis et contentis in eisdem per nos ad probandum salvo jure impertinentium et non admittendorum admissis, vobis ambobus coniunctim et cuilibet vestrum in solidum, de quorum sufficiencia et legalitate plenam in Domino fiduciam obtinemus, auctoritate nostra ordinaria, tenore presencium commictimus et60 mandamus quatenus testes omnes et singulos quos idem frater Baptista vel eius legitimus procurator super eisdem articulis examinandos producere voluerint, recipiatis et admictatis; ipsisque receptis, admissis et iuratis, examinetis et interrogate61 singulariter ac seriatim et secrete de et super in eisdem articulis et quolibet eorum contentis, insertis et expressis; ipsorumque testium per vos sic examinatorum et cuiuslibet eorum dicta, depositiones et attestationes in scriptis publicis et fidedignis redigatis fideliter, et proinde eisque per vos sic redactis et tabellionatis ac signis vestris et cuiuslibet vestrum manualibus debite subscriptis et signatis sigillisque vestris clausis et sigillatis, nobis vel officiali nostro Gebennensi quam primum poteritis fideliter apportare curetis vel mictatis. Et ipsis visis et actente consideratis, prospectis et consultis, ad declaracionem et pronunciacionem peticionis dicti fratris Baptiste nobis exhibite et in fine dictorum articulorum contente pariter et expresse, maturius et consultius, nos vel idem officialis noster procedere valeamus et super hiis ordinare id quod iusticia suadebit.

  • 62 eamque] quas add. a.c.
  • 63 omnimodam] om. a.c.

53Mandantes insuper et precipientes expresse eisdem auctoritate et tenore universis et singulis parrochialium ecclesiarum rectoribus et vicariis, nec non presbiteris, capellanis, notariis, clericis et tabellionibus publicis quibuscumque per nostras civitatem et diocesim Gebennenses ubilibet constitutis qui super hoc fuerint requisiti, et eorum cuilibet in solidum quatenus testes omnes et singulos quos prefatus frater Baptista aut eius procurator predictus super dictis articulis examinandos vobis aut vestrum alteri duxerint nominandos citent et assignent personaliter coram vobis iamdictis commissariis nostris aut vestrum altero ad dies, horas et loca per vos ad hoc sibi prefigendos et assignanda, sua perhibituros testimonia veritati de et super predictis articulis memoratis et contentis in eisdem quibuscumque, eamque62 quam super hiis noverint omnimodam63 veritatem deposituros et dicturos, omni favore, odio vel rancore prorsus reiectis.

54Datum in Castro nostro Pineti die vigesima tertia mensis augusti, anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo trigesimo, sub sigillo nostro rotondo ac signeto manuali secretarii nostri subscripti in fidem et testimonium veritatis premissorum. Datum ut supra. R. Sapientis.

55Per dictum dominum episcopum et principem sic commissum

56R. Sapientis

[IV – Articles additionnels présentés par le procureur Jean Chauvin]

57[7r] Articuli addictionales

  • 64 domo] d add. cod.

58{I} Item dicit procurator quo supra nomine dicti fratris Baptiste quod cum in domo64 supradicti domini episcopi Gebennensis fuissent, ut dictum est, videlicet dictus assertus inquisitor una cum dicto Raphaelle cum aliis pluribus clericis et secularibus eis videlicet inquisitori et Raphaeli adherentibus, ac etiam plures fratres religionis sancti Dominici predicte, ac etiam dictus frater Baptista, quiquidem assertus inquisitor et dictus Raphael, una cum supradictis sibi adherentibus, requisiti per dictum dominum episcopum quatenus conclusiones dicti fratris Baptiste assererent esse veras vel falsas, quiquidem assertus inquisitor et dictus Raphael, una cum supradictis sibi adherentibus, dicto domino episcopo responderunt quod ipsi viderant illas conclusiones dicti fratris Baptiste, quas per antea impugnabant, et dixerunt quod erant vere, sancte et catholice et a doctoribus approbate, licet modicum essent obscure, et quod predicari populo iuste et sancte poterant. Verumptamen, quia nimis obscure, petebant quod propter sedationem et maiorem declaracionem populi de predictis scandalizati, alique declarationes quas dicti assertus inquisitor et Raphael dare volebant adderentur, et cum istis dicte conclusiones per unum ipsorum iterato populo predicarentur, ut dictus populus dicte civitatis Gebennensis invicem pacifficaretur. Et ita fuit et est verum.

  • 65 et] om. a.c.

59{II} Item dicit procurator quo supra quod dictus dominus episcopus, dum audivit quod dicti assertus inquisitor et Raphael dictas conclusiones dicebant et approbabant fuisse et esse veras, eisdem dixit quatenus addiciones seu declarationes quas dictis conclusionibus dicti fratris Baptiste addere volebant, addendo in mundum sive clarum ponerent, et eas conclusiones et65 addiciones seu declarationes suis propriis nominibus subscriberent, et sic eas dictus dominus episcopus populo, ut dictum est, predicari faceret et declarari. Et cum hoc sine ulteriori loqucione omnes unanimiter recesserunt.

  • 66 et] Bap add. a.c.
  • 67 reduxerit] ut sequitur add. a.c.

60{III} Item dicit quod omnia ista ad aures illustrissimi principis et domini ducis Sabaudie pervenerunt, qui cum audivisset taliter fuisse actum, ut dictum est, inter dictos Raphaelem et66 fratrem Baptistam, ei valde displicuit, ex eo quia in predicacionibus ipsorum pluries fuit, dictosque Raphaelem et Baptistam ad se venire iussit et pacem inter eosdem posuit, quemadmodum pacem fecerunt et illam per osculum pacis insinuarunt, et sic amicabiliter recesserunt. Sed tamen, pace non obstante, dictus assertus inquisitor ad nonnullas examinationes nonnullorum testium sibi adherencium nonnullos articulos in processum reduxerit67. Et ita est verum.

[V – Acte de l’évêque François de Metz du 20 septembre 1430]

  • 68 associamus] suppl. om. cod.

61[7v] Franciscus, miseratione divina episcopus Gebennensis et princeps, dilectis nostris viris Petro Balli et Petro de Veygio et Bertheto de Carro, quem vobis in examinatione infrascriptorum articulorum <associamus68>, clericis, notariis publicis et curie nostre episcopalis Gebennensis iuratis, salutem in Domino et in commissis vos fideles exhibere.

  • 69 retroscriptis] bis scr.

62Visis per nos et diligenter attentis articulis addicionalibus retroscriptis69 pro parte religiosi viri fratris Baptiste de Mantua monachi datis, ac in eisdem articulis specialiter nominati ipsisque articulis et contentis in eisdem per nos ad probandum admissis, vobis et cuilibet vestrum in solidum de quorum sufficientia et legalitate plenam in Domino fiduciam obtinemus tarn auctoritate nostra ordinaria quam etiam ex nostro officio, tenore presentium comictimus, licet alias comiserimus, quam comissionem alias factam in suo vigore stare volumus, et etiam mandamus quatenus testes omnes et singulos cuiuscumque fori et status existant quos idem frater Baptista vel eius legictimus procurator super eisdem articulis addicionalibus et defensionalibus pro parte dicti Baptiste examinandos producere voluerit, receptis tamen prius ab ipsis iuramentis de veritate dicenda, recipiatis et admittatis; ipsisque receptis, admissis et iuratis, examinetis in et super dictis articulis addicionalibus, quos quidem articulos inmediate post undecimum articulum primorum articulorum addimus, et hoc videlicet modo et forma quibus melius et tucius fieri potest ac debet, singulariter, seriatim et secrete. Et alias vobis tribus supradictis commissariis nostris et cuilibet vestrum in solidum comittimus [8r] quemadmodum in ista eadem causa vobis Petro Balli et Petro de Veygio in alia comissione comisimus et mandavimus, quam per vos duos continuari et finiri volumus et mandamus tam auctoritate nostra ordinaria quam eciam ex nostro officio.

  • 70 Pineti] Pinati cod.

63Datum in Castro nostro Pineti70 die vicesima mensis septembris anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo trigesimo, sub sigilli nostri impressione rotondi in testimonium premissorum.

64Per dominum episcopum prefatum sic commissum R. Sapientis

[VI – Dépositions des témoins ]

65[9r] In nomine Domini Amen

  • 71 anno] presenti add. a.c
  • 72 officialatus] officiolatus cod.
  • 73 secretarii] secretari cod.

66Anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo et diebus ac locis subscriptis in hac civitate Gebennensi fuerunt testes inferius nominati producti per discretum virum magistrum Iohannem Calvini de Avinione, clericum, procuratorem et procuratorio nomine venerabilis et religiosi viri fratris Baptiste de Mantua monachi ordinis sancti Benedicti, ut de dicta procura constat publico instrumento recepto, scripto et signato per Rodulphum Sapientis, clericum diocesis Gebennensis, publicum apostolica et imperiali auctoritatibus notarium, anno71 et indicione presencialiter currente et die undecima mensis huius augusti, coram nobis Petro Balli et Petro de Vegio notariis publicis et curie officialatus72 Gebennensis iuratis commissariis in hac parte a reverendo in Christo patre et domino nostro domino F. episcopo et principe Gebennensi specialiter deputatis, ut de commissionibus constat ab eodem domino nostro episcopo emanatis superius descriptis, manu prefati Roleti Sapientis eiusdem domini nostri Gebennensis episcopi secretarii73 signatis, sigillo rotondo cera rubea sigillatis, quos testes dictus procurator produxit examinandos de et super articulis in dictis commissionibus mentionatis superius descriptis. Quiquidem testes per nos dictos commissarios ad sua testimonia perhibenda citati et per prefatum procuratorem quo supra nomine producti, iuraverunt per iuramenta sua ad sancta Dei evvangelia corporaliter prestita in manibus nostris dictorum commissariorum de et super predictis articulis et contentis in eisdem ac interrogatoriis sibi per nos dictos commissarios exinde fiendis, meram deponere et actestari illam quam super eisdem noverint veritatem, omni prece, amore, favore, odio, rancore et omni alia parcialitate cessantibus et remotis.

[1. Déposition de Mermet Lombard]

67[l0r] Discretus vir Mermetus Lombardi, burgensis et mercator Gebennensis, notarius publicus testis productus, citatus et iuratus ut supra, die sabbati xxvi mensis augusti, infra ecclesiam Sancti Germani Gebennarum.

  • 74 articulorum] primo add. a.c.

68Et primo, super primo dictorum articulorum74 articulo incipiente: Et primo dicit procurator, et cet., dicit quod ita tenet idem testis ut in dicto articulo continetur, quia sic dici audivit a pluribus personis fide dignis tarn in hac civitate Gebennensi quam in villa de Aquis.

69Super secundo dictorum articulorum articulo incipiente: Item dicit et proponit, et cet., dicit ut supra proxime.

70Super tercio dictorum articulorum articulo interrogatus dicit quod ita dici audivit a pluribus mercatoribus de Avignone de quorum nominibus non recordatur, ut in eodem articulo continetur.

71Super quarto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit quod ita dici audivit a pluribus et maxime a domino nostro duce Sabaudie in villa Gebennarum, prout in eodem articulo continetur.

72Super quinto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit et deponit ipsum articulum fore verum, causam reddens quia audivit et percepit prout in dicto articulo continetur.

73Super sexto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit et deponit ipsum articulum fore verum, causam sue scientie reddens quia ita vidit et presens fuit et nunquam vidit de contrario.

74Super septimo dictorum articulorum articulo dicit et deponit se tantum scire de contends in articulo, videlicet quod ipse testis vidit, audivit et presens fuit quod dictus frater Raphael dictum fratrem Baptistam maledixit, dicendo: Deus maledicat qui te posuit supra illam cathedram. Et dixit ulterius dictus frater Raphael Johanni Maruglerii consindico Gebennensi: Nonne [l0v] auditis quid ipse dicit? Quare non ponitis ipsum extra cathedram? Interrogatus quibus presentibus, dicit quod presentibus Francisco Versonay, nobili Francisco de Veygier, Petro de Comba, Jaymeto Rossitans, mancipio dicti testis, et pluribus aliis. Ulteriusque videbatur quod Raphael processisset inique et maliciose, videre ipsius testis.

75Super octavo dictorum articulorum articulo interrogate dicit se dici audivisse contenta in eodem articulo fore vera. Interrogate a quibus dici audivit, dicit quod a Francisco Versonay et pluribus aliis, de quibus non recordatur.

76Super nono dictorum articulorum articulo interrogate dicit se nescire deponere, nisi ut supra dixit et deposuit.

77Super decimo dictorum articulorum articulo interrogate dicit se nichil scire, pluribus interrogatoriis sibi factis.

78Super undecimo dictorum articulorum articulo interrogate incipiente: Et primo dictus assertus inquisitor, et cet., dicit se nichil scire.

79Super duodecimo dictorum articulorum articulo, incipiente: Item dicit procurator quo supra nomine quo adprimum, et cet., dicit et deponit ipsum articulum esse verum, prout audivit et ita tenet idem testis.

  • 75 articulo] ita add. a.c.

80Super decimo tertio dictorum articulorum articulo interrogate dicit et deponit ipsum articulum fore verum, causam sue scientie reddens quia nunquam audivit ipse testis declarare ita bene contenta in articulo75 sicut audivit declarari dicto fratri Baptiste.

81Super decimo quarto dictorum articulorum articulo interrogate dicit et deponit dictum articulum fore verum. Interrogate qualiter scit, dicit quod ita audivit ut ponitur in articulo.

82[11r] Super decimo quinto dictorum articulorum articulo interrogate dicit et deponit ut supra, et sibi testi videtur quod non indigent aliqua reparatione nec ulteriori declaratione dicta per dictum fratrem Baptistam de contentis in dicto articulo, quia bene allegavit et declaravit videre ipsius testis.

83Super decimo sexto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit et deponit ipsum articulum fore verum, quia dictus testis audivit quod dictus frater Baptista dixit quod omnia sunt communia de jure divino in necessitate extrema, et plures alias bonas declarationes fecit super contentis in dicto articulo.

84Super decimo septimo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nichil aliud scire nisi ut supra dixit et deposuit.

85Super decimo octavo dictorum articulorum articulo dicit et deponit quod sibi videtur quod dictus frater Baptista taliter contenta in dicto articulo declaraverit quod nullus error sit nec unquam ita bene idem testis audivit declarare prout ipse frater Baptista declaravit.

86Super decimo nono dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nichil scire de contentis in eodem.

87Super vigesimo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nichil scire.

  • 76 ad] instruend add. a.c.

88Super vigesimo primo dictorum articulorum articulo dicit et deponit ipsum articulum fore verum prout dicto fratri Baptiste allegare et dicere vidit et audivit in sermone suo super contentis in articulo, et bene instruebat populum ad76 diligendum proximum.

89Super vigesimo secundo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit et deponit ipsum articulum fore verum, causam reddens quia ita audivit ipse testis ac etiam sibi fratri Baptiste dictus magister Raphael dixit et confirmavit contenta in dicto articulo fore [11v] vera in presencia nostri Gebennensis episcopi, domini Ludovici Parish canonici Gebennensis, magistri Guerbini medici, domini Aymonis Malieti et plurium aliorum in domo episcopali. Interrogatus qua die, dicit quod die qua magister Raphael accessit ad sermonem Baptiste.

90Super vigesimo tercio dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nichil aliud scire nisi ut supra dixit et deposuit.

  • 77 ut] suppl. om. cod.

91Super vigesimo quarto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit et deponit ipsum articulum fore verum, quia ita audivit <ut77> in articulo describitur in domo fratrum minorum. Interrogatus qua die, dicit quod non recordatur, licet pluries sibi Baptiste dici audiverit. Interrogatus qui erant presentes in sermone, dicit quod tanti erant presentes quod nesciret dicere numerum centenarium.

92Super vigesimo quinto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nichil scire.

93Super vigesimo sexto dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se nescire deponere de contentis in ipso articulo.

  • 78 audivit] eadem add. a.c.

94Super vigesimo septimo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se tantum scire de contentis in dicto articulo, videlicet quod ipse testis audivit78 dicto fratri Baptiste nominari et appellari iudeos fratres et dominos ipsos trahendo ad fidem catholicam secundum videre ipsius testis.

95Super vigesimo octavo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit se tantum scire, videlicet quod ipse audivit quod dictus frater Baptista dicebat quod ille qui non ieiunabat et poterat in Quadragesima ieiunare, quod pro quolibet die quo defficiebat quod peccabat mortaliter, [12r] et si peccator moriatur in illo statu quod est dampnatus, et multas faciebat declarationes bonas secundum videre ipsius testis, de quibus declarationibus non recordatur.

  • 79 quod] quot cod.

96Super vigesimo nono dictorum articulorum articulo interrogatus dicit quod audivit ipsum fratrem Baptistam predicare de peccato mortali et veniali, et quod79 tot possent esse peccata venialia quod ponderarent mortale, et quod quilibet tenetur cavere a peccato veniali iuxta posse.

97Super trigesimo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit quod nunquam dici audivit dicto fratri Baptiste quod aliquis monachus nec aliqua alia quevis persona debeat tenere aliquam concubinam, sed sibi terribiliter peccatum luxurie abominare audivit.

  • 80 articulorum] primo add. cod.
  • 81 interrogatus] dictum add. a.c.

98Super trigesimo primo dictorum articulorum80 articulo interrogatus81 dicit quod audivit dictum fratrem Baptistam predicari de sacramento altaris ita nobiliter et bene quod melius non potuisset secundum ipsius testis intellectum.

99Super trigesimo secundo et ultimo dictorum articulorum articulo interrogatus dicit vocem et famam de depositis per ipsum esse, aliud nescit ut dicit.

  • 82 testis] in presentia add. a.c.

100Ita deposuit dictus testis82 citatus, productus, iuratus et examinants prout supra proxime scriptum est.

101Ita est. P. Balli notarius cumcommissarius predictus

102Ita est. P. de Vegio cumcommissarius predictus.

[2. Déposition de Berthet du Carre]

103[13r] Discretus vir Berthetus de Quarro, clericus, notarius publicus, burgensis civitatis Gebennensis, testis citatus per nos dictos commissarios ad testimonium veritatis perhibendum, ut supra, et productus per procuratorem fratris Baptiste supranominatum infra ecclesiam Sancti Germani Gebennarum anno quo supra currente millesimo quatercentesimo trigesimo, sabbati vicesimasexta die mensis augusti, iuratusque ut supra et per nos dictos commissarios particulariter et secrete super articulis superius mentionatis examinants.

104Et primo, super primo dictorum articulorum incipiente Et primo dicit procurator et procuratorio nomine quo supra quod supradictus frater Baptista et cet. examinants, dicit et deponit super dicto articulo se tantum scire quod ipse testis anno presenti vidit et audivit dictum fratrem Baptistam in hac civitate Gebennensi celebrare missam pluribus diebus et publice predicare verbum Dei ad extirpationem omnium viciorum et acquisicionem virtutum, et nunquam vidit ipse testis nec percepit contrarium contentorum in dicto articulo, sed tenet et reputat ipse testis in animo suo prout in eodem continetur articulo. Interrogatus per quod temporis spacium audivit dictum fratrem Baptistam et vidit ut supra deponit, dicit quod spacio duorum mensium vel circa anno presenti, tarn ante quam post Penthecosten.

105[13v] Super secundo examinatus articulo dicit quod ipse credit et tenet eundem fratrem Baptistam predicasse verbum Dei bene et catholice quodque ex suis predicationibus fuit insequtus magnus fructus et salus animarum.

106Super tercio articulo dicit se dici audivisse a pluribus bonis personis quod dictus frater Baptista predicavit in Avignione, in Chamberiaco et in multis aliis locis citramontanis, ex quibus suis predicationibus fuit sequtus magnus fructus pro salute animarum.

107Super quarto articulo dicit quod ita credit et tenet quo ad se sicut in dicto articulo continetur, etiam sic dici audivit communiter a multis.

108Super quinto articulo dicit ipsum fore verum, causam sui testimonii reddens quia sic vidit et audivit dictum fratrem Baptistam in hac civitate Gebennensi missas celebrare et predicationes facere ut supra deposuit et prout in eodem articulo continetur. Interrogatus in quibus locis et quibus diebus sic audivit, dicit quod audivit per ipsum predicari in conventu fratrum predicatorum, etiam in conventu fratrum minorum huius civitatis, audivitque pluribus diebus eius missam in dicto conventu fratrum minorum. De diebus non recordatur, quia pluribus diebus sic vidit et audivit, sicut deponit. Interrogatus de thematibus suorum sermonum, dicit se ad presens non recordari.

109Super sexto articulo interrogatus dicit se audivisse dictum fratrem [14r] Baptistam doctrinam Dei predicare ad bonum intellectum et allegare quamplures doctores sacre theologie, per quos probabat clare suas predicationes. Et ipsum sic audivit, videlicet una die in presencia illustrissimi principis domini nostri ducis Sabaudie et suorum curialium ac populi copiosi in conventu fratrum minorum. Et pluribus diebus predicavit in presencia domini nostri Gebennensis episcopi ac plurium dominorum theologorum et iuristarum et aliorum diversorum generum personarum, causam reddens idem testis quia sic vidit et presens fuit acque audivit sicut deponit.

  • 83 Super – dicit] om. a.c.
  • 84 iniuriosa] dixit add. cod.

110Super septimo articulo dicit83 se super eodem tantum scire, videlicet quod ipse testis quadam die qua dictus frater Baptista predicavit in conventu fratrum minorum huius civitatis Gebennensis presens fuit ibidem. Et antequam dictus frater Baptista inciperet predicationem suam, ipse testis vidit fratrem Raphaelem in eodem articulo nominatum, associatum pluribus fratribus Jacobitis conventus fratrum predicatorum dicte civitatis et pluribus aliis personis, intrare ad locum ubi dictus frater Baptista predicare volebat, et cum dictus frater Baptista ascendisset cathedram et predicare incoharet verba divina, dictus frater Raphael cum suis supradictis sequacibus venit et sedere accepit ante dictam cathedram, causa reprehendendi et perturbandi dictum fratrem Baptistam in dicta eius predicatione. [14v] Et dicebat ipse frater Raphael quod illa que dicebat dictus frater Baptista non erant vera. Et inter cetera, ipse testis audivit quod dictus frater Raphael dixit dicto fratri Baptiste: Maledicatur ille qui teposuit supra illam cathedram. Et alia verba iniuriosa84 ipse frater Raphael contra dictum fratrem Baptistam dixit et mores fecit per que bene poterat apparere eundem fratrem Raphaelem ex sola inimicicia et per maliciam contra dictum fratrem Baptistam insurgere.

111Super octavo examinatus articulo dicit se tantum scire quod ipse vidit in hac civitate Gebennensi inquisitorem de quo in articulo fit mencio, qui examinavit in dicta civitate nonnullos testes contra dictum fratrem Baptistam super certis articulis. Aliud nescit de contentis in dicto articulo nisi per audire dici.

112Super nono articulo interrogatus dicit quod ipse testis fuit examinatus per dictum inquisitorem contra dictum fratrem Baptistam, et erant ibidem presentes cum dicto inquisitore duo vel tres alii religiosi dicti ordinis fratrum predicatorum et notarius qui scribebat et alius notarius dicti inquisitoris. Aliud nescit de contentis in dicto articulo.

113Super decimo articulo dicit se nichil scire de contentis in eodem, excepto super ultima clausula, quia in sequentibus articulis bene fit mentio de articulis dicti inquisitoris super quibus fuit factum dictum examen.

  • 85 cum] om. a.c., secum add. a.c.
  • 86 pena] con.
  • 87 se] offerebat add. a.c.

114[15r] Super undecimo articulo predictorum articulorum, qui incipit: Et primo dictus assertus inquisitor, et cet., interrogatus, dicit quod quadam vice ipse testis vidit in domo episcopali huius civitatis Gebennensis in presencia domini episcopi et plurium dominorum doctorum tarn in decretis quam in legibus quam etiam medicina et etiam licentiatorum et multorum aliorum cum85 domino episcopo adsistencium prefatum fratrem Raphaelem associatum magistro provinciali et pluribus fratribus sui ordinis, qui Rafael aliqua proposuit contra dictum Baptistam contenta in articulis dicti inquisitoris. Tunc dictus Baptista ibidem respondit quod ipse volebat manutenere sub pena86 quacumque iuris ea que dixerat in suis predicationibus fuisse bene et catholice dicta, requirens idem Baptista quod dictus Rafael traderet in scriptis ea de quibus eum accusaverat et accusabat, ne aliqua fieret variatio, et ipse Baptista se87 eciam offerebat respondere super eisdem eciam in scriptis, requirendo iusticiam ministrari. Et audivit idem testis quod dominus episcopus ordinabat quod dictus Rafael traderet in scriptis ea que dicere vellet contra dictum Baptistam, et quod ipse Baptista postmodum responderet in scriptis super eisdem, ut inde fieret declaratio prout veniret fienda nulla variatione relevante. Quod tamen ipse Rafael facere recusavit, sed sic recesserunt. Et paulo post [15v] venit dictus inquisitor ad hanc civitatem, qui fecit examen suum super suis articulis contra dictum Baptistam. Aliud nescit super dicto articulo.

  • 88 interrogatus] dicit add. a.c.
  • 89 contritio] debet dele add. a.c.
  • 90 est] om. a.c.

115Super duodecimo articulo interrogatus88, qui articulus incipit: Item dicit procurator quo supra nomine quo ad primum, et cet., dicit idem testis se de contentis in eodem articulo tantum scire quod ipse testis erat quando dictus Baptista predicavit de materia in eodem articulo mentionata, et dixit ipse Baptista, ut ipse testis pro vero tenet, clare et sancte cum auctoritate sanctorum doctorum, in tantum quod ipse Baptista reprehendi non debuit, et declarando dixit quod contrictio89 delet peccatum, et quando confitens est90 ignarus et nescit quid sit peccatum mortale vel veniale, non habet contrictionem de peccato commisso, cum nesciat ipsum peccatum mortale; et quando confessor non habens clavem scientie est adeo ignarus quod eciam nescit distinguere inter peccatum mortale et veniale non inducit confitentem ad aliquam contrictionem, et sic illa confessio fit sine aliqua contrictione, propter quod dicebat ipsam confessionem esse reiterandam: et alias valde declaravit dictam materiam, reprehendendo ignaros confessores et consulendo populo quod confessores scientifficos eligerent.

  • 91 tanta bona] om. a.c.

116Super decimo tertio articulo examinatus dicit se audivisse dici lanta bona91 a dicto Baptista quod nullus intellectus fide illuminatus posset contradicere rationibus suis de quibus loquebatur dum loquebatur de materia de qua in articulo fit mentio.

  • 92 et] ecce add. a.c.

117Super decimo quarto articulo interrogatus dicit [16r] et deponit se tantum scire quod dictus frater Baptista dixit quod peccator debet se commictere divine misericordie iusticie et92 esse contentus quicquid Deus ordinaverit, causam reddens sui testimonii idem testis quia sic audivit et presens fuit.

118Super decimo quinto articulo interrogatus dicit se non recordari.

119Super decimo sexto articulo interrogatus dicit quod quando dictus frater Baptista in sua predicatione fuit loqutus de Boemiis quod ipsi Boemii erant prave gentes et quod tenebant pravam septam, et contra dictam septam multum loquebatur. Et ipse testis non audivit a dicto Baptista dici ea que continentur in articulo dicti inquisitoris.

120Super decimo septimo articulo interrogatus dicit se dici audivisse a dicto Baptista predicari quod Corpus Christi potest esse in pluribus locis sacramentaliter.

121Super decimo octavo articulo examinatus dicit quod ipse testis audivit eundem Baptistam predicare de materia de qua in articulo fit mencio prout postmodum ipse Baptista legit in libro beati Thome de Acquino multas rationes, valde clare obstendendo quomodo Filius a Patre eternaliter procedit et Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio.

122Super decimo nono articulo interrogatus dicit quod nunquam audivit quod ipse Baptista unquam dixit lupum esse personam, nisi reprehendendo prelatos, dicendo eis quod non se gerebant ut boni pastores gregis, sed potius ut lupi et vastatores, multas bonas doctrinas eis dando cum pluribus auctoritatibus.

123[16v] Super vigesimo articulo interrogatus dicit se non recordari.

124Super vigesimo primo articulo dicit quod credit quod dictus Baptista loqutus fuerit de materia in eodem articulo mencionata secundum doctrinam sanctorum doctorum ecclesie. Et ulterius audivit ipse testis quod dictus Baptista in sua predicacione dixit quia anima est dignior corpore et per peccatum anima moritur, quod homo, actu vel habitu, debet velle suum corpus morti subicere cicius quam proximum demictere peccare mortaliter si victare posset, et dedit idem Baptista multas declaraciones cum multis auctoritatibus facientibus pro premissis.

125Super vigesimo secundo interrogatus dicit se audivisse dici a dicto Baptista et predicari quod omne mendacium est peccatum mortale vel veniale, et super hec faciebat multas distinctiones, declarando quando erat mortale aut veniale.

  • 93 mercatorum] om. a.c.

126Super vigesimo tercio articulo interrogate dicit audivisse dici a dicto Baptista in suis sermonibus quod intencio mercatorum93 debet esse principaliter non ad lucrum, sed ad Deum et rem publicam seu bonum commune, deinde ad lucrum suum competens et non excessivum.

127Super vigesimo quarto articulo interrogate dicit se tantum scire quod ipse audivit predicari dicto Baptiste quod de jure naturali omnia communia sunt omnibus tempore necessitatis extreme, seu de jure divino, non bene recordatur, per quod jus dicebat bona omnia fore communia.

128[17r] Super vigesimo quinto articulo interrogate dicit quod ipse audivit dictum fratrem Baptistam predicare de materia de qua in dicto articulo fit mencio et ipsam materiam notabiliter declaravit iuste et sancte, sed ipse testis dicit interrogate quod nesciret modum dictarum declarationum exponere quia non recordatur.

129Super vigesimo sexto articulo examinatus dicit quod audivit sibi predicari de materia in eodem articulo mencionata, recitando quasdam disputationes alias habitas super eadem materia, et fuit loqutus ita clare de dicta materia et per bonas rationes quod secundum videre ipsius testis non debuit nec potuit reprehendi.

130Super vigesimo septimo articulo interrogate dicit quod se refert de contentis in eodem articulo ad sacram Scripturam.

131Super vigesimo octavo articulo interrogate dicit se non bene recordari de materia in eodem articulo contenta.

  • 94 dicit] suppl. om. cod.
  • 95 sermonibus] semper add. a.c.

132Super vigesimo nono articulo examinatus <dicit94> quod ad presens non bene recordatur de contentis in eodem articulo, nisi quod dicte Baptista in suis sermonibus95 factis hic Gebennis semper fuit loqutus ad extirpationem viciorum.

  • 96 articulo] suppl. om. cod.
  • 97 increpabat] increbat a.c.

133Super trigesimo examinatus <articulo96> dicit quod ipse testis audivit fere omnes predicationes dicti Baptiste quas fecit in hac civitate Gebennensi, et quasi in omnibus suis sermonibus multum increpabat97 peccatum luxurie, ipsum peccatumque multum agravabat dicendo quod eciam simplex fornicacio est peccatum mortale.

  • 98 in dicto articulo] om. a.c.

134[17v] Super trigesimo primo articulo examinatus singulariter et secrete ut supra, dicit quod dicte frater Baptista tam clare loqutus fuit de materia contenta in dicto articulo98 quod nisi ab inimicis veritatis reprehendi non potuit.

135Super trigesimo secundo articulo examinatus dicit quod credit quod ab inimicis veritatis fuit reperta vox et fama de contentis in articulis partis dicti Baptiste adverse, si que tamen vox et fama reperiantur contra ipsum Baptistam. Interrogatus si precibus, odio vel favore aut aliqua parcialitate suum predictum tulit testimonium, dicit quod non, nisi pro sola veritate dicenda.

136P. de Vegio cumcommissarius predictus

137P. Balli cumcommissarius supradictus

[3. Déposition de François de Veyrier]

  • 99 et] om. a.c.
  • 100 trahentes] populo add. a.c.
  • 101 de] prest add. a.c.
  • 102 reddens] suppl. om. cod.

138[18r] Venerabilis vir dominus Franciscus de Veyriaco, civis Gebennensis, legum doctor et miles, testis productus in domo sua quam inhabitat apud Gebennas per procuratorem supradicti fratris Baptiste superius nominatum, veneris prima die mensis septembris anno quo supra citatus per nos dictos commissarios, qui testis juratus ut supra et99 examinatus singulariter et secrete ut supra dicit et deponit se de contends in dictis articulis tantum scire, videlicet quod ipse testis audivit dictum fratrem Baptistam predicari in hac civitate Gebennensi anno presenti circa festum Penthecostes, a quo non audivit dici aliquos errores secundum ipsius testis intellectual, sed audivit ab eodem dici in suis sermonibus tarn in latino quam in romancio bona verba et bonas auctoritates sacre Scripture trahentes100 populum ad amorem Dei et proximi et ad fugiendum peccata. Et premissa dicit in effectu se scire dictus testis de tenore articulorum supradictorum. Interrogatus in quo loco sic audivit et quibus vicibus audivit et de aliis circonstanciis, dicit quod audivit in domo fratrum minorum die festi Eucaristie Christi quando predicavit de Corpore Christi, et alia die quando predicavit de predestinatione personarum, et certis aliis diebus de quibus non recordatur, nec etiam recordatur, ut dicit ipse testis, de themathibus sermonum dicti fratris Baptiste. Dicitque ulterius ipse testis quod postquam dictus Baptista continuaverat suos sermones ibi Gebennis per multos dies, et quia [18v] volebat recedere ad alias partes pro eciam prcdicando, tunc sindici dicte civitatis et eorum consiliarii, aut magna pars ipsorum, iverunt ad dictum Baptistam in domum fratrum minorum et ipsum requisierunt quod sibi placeret adhuc manere per certos dies, ita quod predicaret de Corpore Christi in festo heukaristie, et post una alia die predicaret de101 predestinatione personarum. Et qui sindici et consiliarii ad hoc erant moti quia viderant et audierant dictum Baptistam per ante predicare bene et profunde ad bonam populi instructionem, causam idem testis <reddens102> quia presens fuit in dicta requisitione cum dictis sindicis et consiliariis.

139P. de Vegio cumcommissarius predictus

140P. Balli eciam cumcommissarius

[4. Déposition d’Amédée du Vernet]

  • 103 probabat] et add. a.c.
  • 104 idem Baptista] om. a.c.

141Item nobilis Amedeus de Verneto, dominus castrorum Sancti Martini et Rochete, testis productus, citatus et juratus ut supra, in domo sue mansionis apud Gehennas, die supra proxime dicta et super dictis articulis examinatus, dicit et deponit se de contentis in eisdem articulis tantum scire in effectu, quod ipse audivit predicari dictum fratrem [19r] Baptistam hic Gebennis in Palacio, videlicet in claustro fratrum predicatorum, die festi Sancte Trinitatis anno presenti, in quo sermone erant multe gentes et multi judei. Et in dicto sermone dictus Baptista multum profunde predicavit de sancta Trinitate et redarguit judeos, et loquebatur eis de Biblia. Et inter cetera, ipse predicator Baptista dixit dictis judeis quod non amplius eorum mexiam expectarent, quia jam venerat, videlicet Dominus noster Jhesus Christus. Et hoc probabat per103 Bibliam. Et si dicti Judei possent per aliquas bonas et vivas raciones per dictam Bibliam probare contrarium eorum que probabat idem Baptista104 per prophetas eorumdem judeorum, tunc ipse predicator vellet negare fidem christianam et effici judeus. Et quos judeos ipse Baptista predicando exortabatur ad recipiendum fidem catholicam, et sic sibi loquendo per exortaciones vocabat fratres et dominos eosdem judeos. Item dicit ipse testis eundem fratrem Baptistam audivisse predicare in domo fratrum minorum hic Gebennis quatuor vel tribus diebus, a quo fratre Baptista ipse testis audivit dici bona verba ad honorem Dei et contra peccata, nec audivit [19v] ab eodem Baptista proferri aliqua que secundum videre ipsius testis afferrent voluntatem faciendum peccata, sed potius fugiendum. Interrogatus quibus diebus in domo dictorum fratrum minorum sic audivit, dicit se non recordari. Interrogatus de thematibus dictorum sermonum, dicit se eciam non recordari.

142P. de Vegio cumcommissarius predictus

143P. Balli eciam cumcommissarius

[5. Déposition de Guillaume Tavel]

  • 105 clericus] testis add. cod.
  • 106 fuerunt] hec add. a.c.

144Item nobilis Guillermus, filius nobilis Guichardi Tavelli, civis Gebennensis, domini castri Grangiarum in Valesio, clericus105, die et loco proxime suprascriptis, testis ut supra productus, citatus, juratus et examinatus, dicit se dictum Baptistam audivisse predicare tribus vel quatuor diebus in domo fratrum minorum huius civitatis Gebennensis, et secundum ipsius testis videre et noticiam acque intelligentiam in latino et in romancio, dictus frater Baptista bene predicabat et monstrabat viam salutis. Et non audivit idem testis nec intellexit did ab eodem Baptista aliqua verba male sonancia, sed totaliter tendebant sua verba ad bene faciendum et ad malum fugiendum. Interrogatus quibus [20r] diebus sic audivit et que fuerunt106 themata dictarum predicationum, dicit se nil aliud scire nisi ut supra dixit.

145P. de Vegio cumcommissarius predictus

146P. Balli cumcommissarius predictus

[6. Déposition de Pierre Brunet]

  • 107 Gervasii] Germani cod.

147Discretus vir Petrus Bruneti de Logra, notarius, habitator burgi Sancti Gervasii Gebennarum, predicta die prima mensis septembris in dicto burgo Sancti Gervasii107 in platea ante domum Johannis Bastonerii prope Rodagnum, testis citatus, productus, juratus et examinatus ut supra, dicit super nono et decimo articulis se tantum scire quod quadam die quando inquisitor fidei examinabat testes in conventu fratrum predicatorum anno presenti contra dictum Baptistam, ipse testis, associans dominum Jacobum Madee judicem Gay, intravit cum eodem domino judice in cameram ubi dictus inquisitor examinabat unum testem contra dictum Baptistam, presente uno alio fratre de fratribus predicatoribus. Et in processu dicti examinis, dictus dominus judex sedebat juxta dictum inquisitorem et examinabat dictus inquisitor prefatum testem, et clericus eiusdem inquisitoris scribebat actestationem dicti testis, presentibus, videntibus et audientibus prefatis fratre predicatore et dicto domino judice eciam ipso teste loquente. De aliis contentis in dictis articulis dicit se nichil scire.

  • 108 articulis] exa add. a.c.
  • 109 et] om. a.c.

148[20v] Interrogatus qua die predicta sic vidit et audivit, dicit se non recordari. Super aliis articulis108 et109 contentis in eisdem dicit se tantum scire quod ipse audivit dictum fratrem Baptistam predicare in hac civitate Gebennensi, videlicet in conventu fratrum predicatorum duobus diebus et in alio conventu fratrum minorum quatuor aut quinque diebus, dicens quod ab eodem audivit predicari bene et dici bona verba secundum quod sancta Scriptura dictat, nec audivit dici aliquos errores secundum videre et intellectum ipsius testis. Alia nescit deponere idem testis super contentis in dictis articulis nisi ut supra proxime, pluribus interrogatoriis per nos dictos commissarios tam coniunctim quam divisim sibi factis.

149P. de Vegio cumcommissarius predictus

150P. Balli cumcommissarius predictus

[7. Déposition de Pierre Chantaduci]

151Venerabilis vir dominus Petrus Chantaduci, magister in artibus, licentiatus in decretis, predicta die prima septembris, Gebennis, infra ecclesiam Sancti Germani, testis citatus, productus, juratus et examinatus ut supra, dicit se in effectu et substancia de contentis in dictis articulis tantum scire, videlicet quod ipse testis in hac civitate Gebennensi a festo Pasche proxime preterito citra audivit predicare dictum fratrem Baptistam, qui in suis sermonibus [21r] predicabat bonam et sanam doctrinam in latino et romancio et ad bonam instructionem totius populi multas afferebat et allegabat auctoritates Decreti et sacre theologie. Nec audivit ipse testis ab eodem Baptista dici aliquos errores secundum ipsius testis intellectum. Interrogatus ubi et quibus vicibus sic audivit predicari et de suis thematibus et aliis circumstanciis, dicit quod audivit saltern bina vice in conventu fratrum minorum, tamen non recordatur quibus diebus nec eciam recordatur de thematibus dictarum predicationum.

152P. de Vegio cumcommissarius predictus

153P. Balli cumcommissarius

[8. Déposition de Pierre du Nant]

  • 110 die] om. a.c.
  • 111 Baptistam] predicare add. a.c.
  • 112 ducis] suppl. om. cod.
  • 113 plurium] om. a.c.
  • 114 sacra] pap add. a.c.

154Venerabilis vir dominus Petrus de Nanto, curatus de Argonay, bachalarius in decretis canonicis romanis, testis citatus, productus et juratus infra ecclesiam Beate Marie Nove Gebennarum, sabbati secunda die supradicti mensis septembris, et super predictis articulis singulariter et secrete per nos dictos commissarios examinatus, qui testis visis per ipsum dictis articulis dicit se super dictis articulis tantum scire in effectu quod ipse anno presenti a festo Pasche citra audivit predicationes dicti Baptiste in hac civitate Gebennensi, videlicet una die in conventu fratrum predicatorum [21v] et sex vel septem diebus in alio conventu fratrum minorum in claustris, et una die110 audivit eundem Baptistam111 disputare in domo episcopali coram domino episcopo et pluribus notabilibus clericis tarn ecclesiasticis quam secularibus contra fratrem Raphaelem ordinis predicatorum. Eciam una die audivit predicare dictum Baptistam infra ecclesiam supradictorum fratrum minorum in presencia domini nostri <ducis112> Sabaudie et suorum nobilium acque dominorum episcoporum plurium113 et aliorum prelatorum ducatus Sabaudie ibidem pro tunc congregatorum. Et in omnibus suis predicationibus et dictis, ipse frater Baptista bene monstrabat sanam doctrinam ad bonam instructionem cuiuscumque status populi secundum sacram Scripturam, et est ipse Baptista bonus clericus et bone conscientie secundum videre et intellectum ipsius testis. Dicens idem testis quod ipse studuit sex vel septem annis tarn in Avignone quam in Monte Pessulano et legit tribus annis cum dimidio, sed non vidit ipse testis unquam nec audivit aliquem licentiatum neque doctorem melius sencientem in jure canonico secundum intellectum ipsius testis, dicens quod ipse Baptista tarn in jure canonico quam in sacra114 pagina in suis predicationibus allegabat bonas auctoritates ad instructionem quarumcumque personarum tam ecclesiasticarum quam secularium, et bonas faciebat distinctiones et declarationes acque conclusiones ad peccata fugienda et virtutes acquirendas et tenendas, [22r] nec audivit ipse testis ab eodem fratre Baptista dici aliquos errores. Et premissa dicit idem testis se scire in effectu et substancia de tenore dictorum articulorum.

155P. de Vegio cumcommissarius predictus

156P. Balli cumcommissarius supradictus

[9. Déposition d’Amédée Moine]

  • 115 seminari] seminare a.c.

157Venerabilis vir dominus Amedeus Monachi, canonicus Gebennensis, in platea ante domum suam prope dictam ecclesiam Beate Marie Nove, predicta die secunda mensis septembris, testis citatus, productus, juratus et examinatus ut supra, dicit et deponit se substantialiter de tenoribus dictorum articulorum tantum scire, videlicet quod ipse in hac civitate Gebennensi audivit quatuor vel quinque predicationes dicti fratris Baptiste, et secundum videre et intellectum eiusdem testis, dictus frater Baptista valde et excellentissime in dictis suis predicationibus docebat et instruebat populum utriusque gradus ad bene faciendum et ad fugiendum peccata. Et super hec allegabat plures bonas et sanas doctrinas sancte Scripture valde facientes ad convertendum populum ad honorem et amorem Dei et ad eius precepta tenenda, nec audivit ipse testis ab eodem Baptista dici nec teneri aliquas malas oppiniones nec aliquos errores seminari115. Et secundum perceptionem ipius testis, dictus frater Baptista est bonus clericus valde et [22v] homo plenus bonis doctrinis et instructionibus sanctis. Interrogatus de thematibus et aliis circumstanciis dictarum predicationum, dicit se nichil aliud scire nisi ut supra deposuit.

158P. de Vegio cumcommissarius predictus

159P. Balli cumcommissarius predictus

[10. Déposition de Girard Féat]

160Discretus vir Girardus Feati, clericus, notarius et burgensis Gebennensis, predicta die secunda septembris ante dictam ecclesiam Beate Marie Nove, testis citatus, productus, juratus et examinatus, dicit se de tenore dictorum articulorum in effectu et substancia tantum scire, videlicet quod ipse testis hic Gebennis anno presenti tempore estivo audivit plures predicationes dicti fratris Baptiste, qui Baptista in dictis suis predicationibus dicebat bona verba tendentia ad honorem Dei et dilectionem proximi et ad omne bonum faciendum et malum fugiendum, et pro bona instructione totius populi multas allegabat auctoritates sacre Scripture ita bene sicut ipse testis unquam audivit allegare secundum ipsius testis intellectum, nec audivit ipse testis ab eodem Baptista dici quod posset erroneum reputari secundum videre ipsius testis. Interrogatus que themata fuerunt predictarum predicationum, dicit se ad presens non recordari, [23r] nisi quod quando ipse frater Baptista intrabat cathedram, ipse dicebat populo Pax vobis, pax Domini nostri Jhesu Christi hominibus bone voluntatis, et paulo post dicebat Ave Maria, et cet., et deinde procedebat ad suam predicationem bonam et sanctam. Interrogatus quibus vicibus et ubi ipsum sic audivit, dicit quod audivit in convenor fratrum Palacii ordinis predicatorum et in alio conventu fratrum minorum apud Rivam omnibus diebus quibus ibidem in hac civitate predicavit, exceptis paucis diebus quibus ipse testis ivit Submont, quia ipsum libenter idem testis audiebat, ideo nolebat ipse testis hanc civitatem absentare predicto tempore durante propter dictas predicationes audiendas, quas devote audiebat.

161P. de Vegio cumcommissarius predictus

162P. Balli cumcommissarius supradictus

[11. Déposition d’Amédée de Charansonnex]

  • 116 Venerabilis] vir add. a.c.
  • 117 testis] om. a.c.

163Venerabilis116 et religiosus vir dominus Amedeus de Challanczonay, prior prioratus conventualis Sancti Victoris extra muros civitatis Gebennensis, testis citatus, productus et juratus sub voto sue religionis, manum suam eius pectori more religiosorum apponendo, deinde super dictis articulis singulariter et secrete per nos dictos commissarios in claustro [23v] dicti sui prioratus examinatus, dicit et deponit se in effectu et substancia de tenore dictorum articulorum tantum scire, videlicet quod ipse testis vidit et audivit predicare dictum fratrem Baptistam pluribus vicibus ista estate huius anni in hac civitate Gebennensi in conventibus fratrum minorum et predicatorum de Riva et de Palacio. Qui Baptista in suis sermonibus et predicationibus dicebat valde et notanter bona verba in latino et in romancio et bona documenta ad instructionem ecclesiasticarum et secularium personarum, que omnia tendebant valde ad honorem Dei et ad fugationem peccatorum, secundum intellectual ipsius testis, nec audivit ipse testis ab eodem Baptista proferri aliquos errores secundum ipsius testis perceptionem, sed bene audivit ab eodem excellentissime declarari plures auctoritates antiqui et novi Testamenti et eciam Decreti, et faciebat bonas distinctiones et conclusiones ad bonum et sanum intellectum secundum quod ipse testis potuit percipere. Et premissa dicit ipse testis substantialiter scire de tenore dictorum articulorum. Interrogatus quibus vicibus audivit dictas predicationes, dicit quod semel in Palacio in claustro fratrum predicatorum intégré, et duabus vicibus in conventu aliorum fratrum minorum eciam integre, et una alia vice infra ecclesiam ipsorum fratrum minorum integriter eciam, quando predicavit [24r] in presencia illustrissimi principis domini nostri ducis Sabaudie et suorum procerum et eciam plurium dominorum episcoporum, abbatum, priorum et aliorum prelatorum ducatus Sabaudie ibidem invicem congregatorum, et pluribus aliis diebus ipse testis audivit sermones et predicationes dicti Baptiste in dicto conventu fratrum minorum, non tamen integriter, quia licet ipse bene volebat audire, tamen ipse testis vocatus ad consilium aliorum dominorum prelatorum in dicto conventu pro tunc cum prefato domino nostro Sabaudie existencium, absentabat dictas predicationes et ibat ad dictum consilium prefatorum dominorum, ducis et prelatorum, unde idem testis117 valde dolebat et erat sibi grave, eo quod non poterat ad plenum omni die audire dictas predicationes dicti fratris Baptiste. Interrogatus que fuerunt themata predictorum sermonum, dicit se ad presens non recordari.

164P. de Vegio cumcommissarius predictus

165P. Balli cumcommissarius

[12. Déposition de Pierre Crotety]

  • 118 audivit] om. a.c.

166Religiosus vir frater Petrus Croteti biblicus conventus divionensis ordinis fratrum minorum, testis citatus, productusque in conventu fratrum minorum huius civitatis Gebennensis per procuratorem dicti fratris Baptiste supranominatum, [24v] juratusque de veritate dicenda sub voto sue religionis manum suam suo pectori apponendo, predicta die secunda predicti mensis septembris anno quo supra, deindeque per nos dictos commissarios particulariter et secrete examinatus super predictis articulis per ipsum visis, auditis et advisis et ipsorum quolibet, dicit et deponit quod ipse testis ista estate huius anni in hac civitate Gebennensi audivit plures predicationes facere dicto fratri Baptiste, dicens ipse testis quod dictus frater Baptista bene et eleganter predicabat secundum veritatem sacre Scripture et doctorum a sacrosancta matre ecclesia approbatorum dicta. Et si ipse testis esset responsurus, ipse vellet respondere de eisdetn que a dicto Baptista audivit predicari et dicta per dictum Baptistam in dictis sermonibus suis manutenere vera prout sunt et prout ab eodem Baptista audivit teneri et predicari. Et audivit ipse testis a dicto Baptista in dictis eius sermonibus fieri bonas declarationes et conclusiones theologales de per ipsum predicatis, nec audivit ipse testis ab eodem Baptista predicari contra fidem aliquos errores secundum ipsius testis intellectum. Et premissa dicit idem testis se scire in effectu et substancia de tenore dictorum articulorum, pluribus interrogatoriis sibi factis. [25r] Interrogatus quibus vicibus audivit ipsum fratrem Baptistam sic predicare, dicit quod pluribus vicibus et pluribus diebus, de quibus ad presens non recordatur. Interrogatus de loco et de thematibus et aliis circumstanciis, dicit quod audivit118 in conventu fratrum minorum hic Gebennis, videlicet in viridarium semel, in claustro prati, eciam in claustro anteriori, in introitu ecclesie pluribus vicibus et tantis quod de numero non recordatur. Etiam audivit predicationem suam quam fecit infra ecclesiam dicti huius conventus una die in presencia domini nostri ducis Sabaudie et suorum nobilium et eciam dominorum episcoporum et aliorum prelatorum ducatus Sabaudie nunc ibidem existencium. De thematibus tamen suarum predicationum non recordatur, nisi de hoc quod ipse Baptista in principio sue predicacionis dicebat: Pax vobis, pax Domini nostri Jhesu Christi hominibus bone voluntatis.

167P. de Vegio cumcommissarius predictus

168P. Balli cumcommissarius supradictus

[13. Déposition de Jean de Vernier]

  • 119 minorum] predicatorum a.c.
  • 120 pausatim] pausatin cod.
  • 121 dicti conventus] om. a.c.

169Frater Johannes de Verneyer, gardianus supradicti conventus fratrum minorum119 Gebennarum, in eodem conventu anno et die ac prout supra testis citatus, productus, juratus et examinatus singulariter et pausatim120, dicit se substancialiter de tenore dictorum articulorum tantum scire, videlicet quod ipse ista estate pluribus vicibus [25v] in isto conventu suo audivit predicare dictum ffatrem Baptistam. Et secundum ipsius testis intellectum, ipse Baptista predicavit bene et notanter secundum evangelicam doctrinam ad bonam informationem et instructionem populi cuiuscumque status, nec audivit nec percepit ipse testis ab eodem Baptista dici aliquos errores secundum ipsius testis perceptionem. Dicens idem testis quod dictus frater Baptista est homo bone vite et bone conscientie, secundum ipsius testis videre, causam reddens quia ipse testis cum eodem Baptista fuit secrete loqutus et ipsum vidit et audivit dum ipse Baptista missas celebrabat ipsumque idem testis visitavit in sua camera, in eius studio et aliis secretis locis dicti conventus121. Interrogatus in quibus locis dicti conventus ipsum Baptistam sic audivit predicare, dicit quod in viridario et in claustro, etiam in platea juxta portam ecclesie omnibus diebus fere per duos menses quibus continuavit suam predicationem in ipso conventu. Etiam audivit predicationem ipius Baptiste infra ecclesiam ipsorum fratrum minorum una die qua predicavit in presentia domini nostri Sabaudie et sue nobilitatis et etiam dominorum prelatorum sue patrie, tunc ibidem invicem congregatorum. Interrogatus de thematibus dictarum predicationum dicit quod dicebat in incohatione suarum predicacionum: Pax Domini nostri Jhesu Christi hominibus bone voluntatis.

170P. de Vegio cumcommissarius predictus

171P. Balli cumcommissarius predictus

[14. Déposition de Jean Jacel]

  • 122 super] suppl. om. cod.
  • 123 illi qui] om. a.c.

172[26r] Discretus vir Johannes Jacelli, notarius, burgensis Gebennensis, testis productus in platea curie officialatus Gebennensis prope ecclesiam Sancti Petri, veneris prima die mensis septembris anno quo supra, citatusque per nos dictos commissarios ut supra et <super122> quolibet articulorum supradicti fratris Baptiste singulariter et secrete examinatus ipsis articulis per eundem testem lectis et advisatis. Et primo, super primo, secundo, tertio, quarto, quinto et sexto articulis sigillatim examinatus, dicit et deponit idem testis quod dictum fratrem Baptistam novit per visum et auditum tantummodo a festo Pasche proxime lapso, a quo tempore citra idem Baptista multos sermones fecit in hac civitate Gebennensi infra ordines fratrum minorum et fratrum predicatorum, in quibus locis dictus testis dicit se dictum Baptistam audivisse predicare et missas celebrare et ipsum vidit et audivit in dictis missis suis et officio predicationis se notabiliter, ymo excellentissime se habere, ut homo bonus, verus, perfectus et excellentissimus predicator et catholicus, religiose et catholice operans, manens, stans et loquens dum in dicta civitate stetit et dicta officia missarum et predicationis gexit. Et ita solemniter verbum Dei et doctrinam eius predicavit, docuit et declaravit quod melior predicator non fuit auditus in civitate Gebennensi de tota memoria hominum secundum ipsius testis intellectum. Et sic dicit et deponit idem testis se scire de et super contentis in dictis articulis quantum ad tempus de quo ut supra novit dictum fratrem, [26v] quo vero ad tempora precedentia dicit eundem Baptistam non novisse neque vidisse nisi per auditum multorum hominum et personarum desiderancium adventum eius, et personarum narrancium bonam eius famam et notabilem doctrinam quam docebat ad laudem Dei et salutem animarum. Interrogatus qualiter et quomodo scit ipse testis et scire potest predicta et ea que deponit, et si fuerit semper secum et presens in dictis sermonibus et in missis dicti fratris Baptiste, dicit quod ipse testis ante eiusdem Baptiste adventum, propter eius famam desiderabat eum videre, ymo plus audire, propter eius magnum et bonum nomen quod illi qui123 eum audiverant in alienis partibus referebant. Et dum ipse testis percepit ipsum fratrem intrasse hanc civitatem, semper studuit interesse in eius missis et sermonibus suis, et semper antequam adscendisset ipse Baptista in cathedra, idem loquens procurabat esse locatus in loco altiori pro subtilius ipsum fratrem videndum et intelligendum, et tanta quantitas gentium ad sermones predictos affluebat propter bonam doctrinam audiendam, quod mirum quid erat. Et audivit ipsum predicare in presencia dominorum ducis Sabaudie, comitis Gebennensis, archiepiscopi Tharantasiensis, episcoporum huius civitatis Gebennensis, Lausannensis, Bellicensis, Maurianne, Auguste [27r] et multorum aliorum dominorum, abbatum, priorurn et religiosoram, doctoram, clericorum, laycoram et sapientum, et omnes mirabantur de summa scientia et doctrina eiusdem, dicentes in finalibus sermonum ipsius et in exitibus et post: Quis poterit talia scire et declarare nisi ex Spiritu Sancto, vel Deus fuerit in eo? et similia bona verba de ipso Baptista dicentes. Et per doctrinam ipsius Baptiste visi sunt plures eorum vitam meliorasse, et plus Deum timuerunt et proximum dilexerunt, prout idem testis loquens dicit sic sibi apparere.

  • 124 Baptista] Baptiste cod.

173Super septimo examinatus articulo, dicit se tantum scire de contentis in eodem, quod quadam die, dicto fratre Baptista124 in suo sermone existente loco in eodem articulo designato, personaliter accessit dictus frater Rafael qui plura verba maliciosa intulit dicto Baptiste, in tantum quod de dicta iniuria populus non fuit bene contentus, sed male. Nec potuit propter jurgia et turbationem et murmurationem dicti fratris Rafaelis et quorandam sibi associantium, audire predicationem, quia idem Baptista sermonem incohatum complere non potuit. Que turbacio displicuit multum et displicet bonis gentibus tunc ibi existentibus. Interrogatus qualiter scit, dicit quia sic vidit et audivit et presens [27v] fuit ipse testis. Et ipse testis adhuc multum dolet de hoc quod dicta predicatio non fuit conpleta, quia in dicta predicatione proposuerat facere pulcras declarationes.

174Super octavo, nono et decimo articulis, dicit se tantum scire quod ipse loquens fuit citatus per quendam clericum coram domino inquisitore ad deponendum super quibusdam articulis formatis contra eundem Baptistam, et deposuit ipse testis in manibus dicti inquisitoris super eisdem articulis. Et se refert ipse testis ad suam deposicionem quam propria manu scripsit in presencia plurium personaram, quia ipse dominus inquisitor voluit eundem testem in presencia testium examinare.

  • 125 in] ei add. a.c.

175Super undecimo et aliis sequentibus usque ad vigesimum nonum inclusive examinatus, dicit se tantum scire et verum esse quod ipse testis dictum fratrem Baptistam audivit in suis sermonibus materias in125 eisdem articulis sic mentionatas declarare, taliter quod non est homo in mundo secundum videre ipius testis qui posset clariores dare declarationes ad bonum et sanum intellectum. Et ita dicunt et referunt omnes boni clerici quos audivit ipse testis loqui de dictis materiis, excepto quod aliqui non sunt de dictis predicationibus contenti, videlicet illi qui per dictas predicationes punguntur, quia idem Baptista neminem excusat a peccato, set fortiter peccata aperit et demonstrat duram penam peccatoris et gloriam justi, et pongit multum grossos dominos superbos, avaros, usurarios et flactatores et luxuriosos, ypocritas et male utentes vita eorum.

  • 126 deberet] movere add. a.c.

176[28r] Super trigesimo examinatus articulo, dicit quod dictus frater Baptista multum acriter peccatum luxurie detestatus fuit. Et ipse testis omnes predicationes dicti fratris Baptiste audivit hic Gebennis, ut supra deposuit. Sed ab eodem nonquam dici audivit quidquam quod deberet126movere aliquem ad peccatum luxurie.

  • 127 amorem] Dei add. a.c.

177Super trigesimo primo et trigesimo secundo dicit ut supra deposuit, dicens ulterius ipse testis se nonquam aliquem predicatorem aut alium hominem audivisse qui ipsum testem ita bene traxerit ad amorem127 et timorem Dei et dilectionem proximi sui sicut iste frater Baptista, quia bene monstrat radices peccati et modum per quem homo potest salvari et peccatum evictare.

178P. de Vegio cumcommissarius predictus

179P. Balli cumcommissarius predictus

[15. Déposition de Pierre de la Combe]

  • 128 septembris] octobris cod.

180Discretus vir Petrus de Comba notarius et burgensis Gebennensis, testis citatus per nos dictos commissarios productusque et juratus ut supra, veneris prima die mensis septembris128 infra ecclesiam Sancti Germani, examinatusque super dictis articulis et ipsorum quolibet pausatim et secrete. Et primo, super primo dictorum articulorum examinatus, dicit et deponit se super eodem tantum scire, quod ipse loquens contenta in ipso articulo credit fore vera talemque et pro tali ut in dicto describitur articulo [28v] fratrem Baptistam in eodem articulo nominatum tenet et reputat. Novitque idem testis ipsum Baptistam a tempore quo ipse Baptista fuit in hac civitate Gebennensi, in qua stetit spacio duorum mensium vel circa anno presenti. Et audivit ab eodem verbum Dei sepe predicari ad laudem et honorem summi Dei et ad extirpationem viciorum tanquam verum catholicum. Audivitque ipsum suam missam celebrare et nonquam vidit ipse testis ab eodem Baptista contrarium contentorum in dicto articulo.

181Super secundo articulo interrogatus, dicit quod ipse credit veraciter dictum Baptistam verbum divinum catholice predicasse et ex eius predicatione magnum fructum et salutem animarum fecisse.

182Super tercio articulo interrogatus, dicit dici audivisse quod dictus Baptista in Avignone et Chamberiaco predicavit, et bene credit quod eius predicatio magnum fructum et salutem animarum fecerit.

183Super quarto examinatus articulo, dicit quod credit contenta in ipso articulo, et sic dicit audivit.

184Super quinto articulo interrogatus, dicit ipsum articulum fore verum. Interrogatus qualiter scit, dicit quia sic vidit dictum Baptistam in hac civitate Gebennensi per tempus in ipso articulo comprehensum stetisse, et plures et fere omnes eius predicationes in dicta civitate Gebennensi factas tarn in domo [29r] fratrum predicatorum quam minorum audivit.

  • 129 testis] poterit add. a.c.
  • 130 et] om. a.c.

185Super sexto articulo interrogatus, dicit et deponit dictum fratrem Baptistam nonquam audivisse predicare neque sermocinare nisi veram doctrinam et catholicam, quod tamen ipse testis129 potuerit percipere. Audivitque dictum Baptistam in suis sermonibus eius doctrinam confirmare et probare per sacros doctores ecclesiasticos, quos in dictis suis sermonibus quamplurimum allegavit in presencia quamplurimarum catholicarum personarum, tam theologorum, legistarum, quam canonicarum, quam eciam aliorum in aliis scienciis expertorum et populi multitudine copiosa, et multotiens in presencia reverendi in Christo patris domini nostri episcopi Gebennensis, et130 una vice in presencia domini nostri illustrissimi principis domini Sabaudie ducis.

  • 131 predicaret] predicare cod.

186Super septimo articulo interrogatus, dicit et deponit se tantum scire quod ipse loquens quadam die qua dictus frater Baptista predicavit in conventu fratrum minorum Gebennarum, ipse loquens fuit presens ibidem in dicta predicatione. Et antequam dictus Baptista inciperet predicare et accessisset in cathedram, ipse testis erat sedens ibidem non multum distans a dicta cathedra, viditque dictum fratrem Rafaelem in dicto articulo nominatum, associatum pluribus fratribus Jacobitis conventus fratrum predicatorum Gebennarum et nonnullis aliis personis, dictum conventum intrare. Et post vidit, [29v] dum dictus frater Baptista accessisset cathedram causa sermocinandi, dum sermocinaretur et predicaret131 verbum Dei, dictus frater Rafael, cum predictis fratribus et nonnullis eius sequacibus, venit sessum ante presenciam dicti Baptiste causa, ut apparebat ex ipsius Rafaleis actibus et motibus, reprehendendi et turbandi dictum Baptistam in eius sermone. Ibidemque dicebat dictus Rafael, cum quodam alio jacobita iuxta ipsum sedente, quod quedam que dictus Baptista predicabat non erant vera, seu illa esse vera negabant. Et ulterius ipse loquens audivit post predicta quod dictus Rafael maliciose dicto Baptiste maledixit seu maledictionem dedit, dicendo eidem Baptiste: Maledicatur qui te posuit in illa cathedra, multaque alia dixit idem Rafael contra dictum Baptistam, per que apparebat dictum Rafaelem ex sola malicia et inimicitia contra dictum Baptistam procedere.

187Super octavo articulo interrogatus, idem testis deponit se tantum scire quod ipse loquens vidit in domo episcopali et coram ipso domino episcopo et inquisitore, de quo in articulo fit mentio, dictum Rafaelem, secum pluribus fratribus conventus fratrum predicatorum Gebennarum eidem Rafaeli faventibus, dictum Baptistam accusare et nonnullas conclusiones contra dictum Baptistam quas per eundem asserebant fuisse dictas proponere, quodque dictus inquisitor est de ordine dictorum fratrum predicatorum ut ex eius habitu apparet, et propterea credit idem testis ipsum fuisse et fore parcialem.

188Super nono articulo interrogatus, dicit sic dici audivisse a pluribus ut in dicto describitur articulo.

189[30r] Super decimo articulo dicit se tantum scire quod ipse dici audivit aliqua in dicto articulo contenta.

190Super undecimo articulo dicit prout supra deposuit super octavo articulo.

  • 132 qui] suppl. om. cod.
  • 133 suo] bis. scr.
  • 134 non] suppl. om. cod.

191Super duodecimo articulo, <qui132> incipit Item dicit procurator quo supra nomine quo adprimum, et cet. interrogatus, dicit et deponit se tantum scire quod dictus frater Baptista de materia de qua in dicto tangitur articulo, suo133ipsius testis videre, loqutus est. Et alias dicit quod dictus Baptista non ita simpliciter loqutus est, videlicet quod sacerdos <non134 > habens clavem scientie non possit de peccato absolvere, sed alia cum hoc addidit et declaravit que prolixa essent recitare, prout ipse testis audivit et presens fuit.

192Super decimo tercio articulo interrogatus, dicit dici audivisse a dicto fratre Baptista sic: quod nullus intellectus fide illuminatus potest contradicere racionibus suis de quibus loquebatur dum loquebatur de materia de qua in ipso articulo fit mencio.

  • 135 Baptista] super add. a.c.

193Super decimo quarto articulo interrogatus, dicit se tantum scire quod dictus frater Baptista135, quando de materia de qua in articulo fit mencio fuit loqutus, dixit quod peccator debet se submictere divine misericordie iusticie et esse contentus quicquid Deus ordinaverit, causam reddens sue scientie idem testis quia sic audivit et presens fuit.

  • 136 recordari] de concordari add. a.c.

194Super decimo quinto articulo interrogatus, dicit se non bene recordari136 de contentis in eodem articulo.

195Super decimo sexto articulo interrogatus, dicit se dici audivisse dicto Baptiste, quando loqutus est de Boemis, quod ipsi Boemii erant pravi et maledicti et ipsos et eorum septam increpabat.

  • 137 dicit se] se dici cod.

196Super decimo septimo articulo interrogatus, dicit137 se audivisse dictum Baptistam predicasse, quando loqutus est de materia de qua in articulo fit mencio, quod Corpus Christi potest esse in pluribus [30v] locis sacramentaliter.

197Super decimo octavo examinatus articulo, dicit se audivisse dici a dicto Baptista quod ad generacionem de qua in articulo fit mentio concurrit amor.

198Super decimo nono articulo interrogatus, dicit se non bene recordari de contentis in ipso articulo, nec recordatur dici audivisse a dicto Baptista quod lupus esset persona.

  • 138 materia] de materia add. a.c.

199Super vigesimo articulo interrogatus, dicit non se bene recordari de contentis in eodem articulo Super vigesimo primo articulo interrogatus, dicit quod credit quod dictus Baptista loqutus fuerit de materia138 de qua in articulo fit mencio secundum quod loquntur sancti doctores.

200Super vigesimo secundo articulo interrogatus, deponit se tantum scire quod ipse testis audivit dici et predicari dicto Baptiste quod omne mendacium est peccatum mortale vel veniale, et audivit eidem facere distinctiones quando est peccatum mortale et quando veniale.

  • 139 ad] luc add. a.c.

201Super vigesimo tercio articulo interrogatus, dicit audivisse dici et predicari dicto Baptiste quod debet esse principalis intentio mercatorum non ad lucrum sed ad Deum et rem publicam seu bonum commune, deinde ad139 suum lucrum.

202Super vigesimo quarto articulo interrogatus, dicit se tantum scire quod dici et predicari audivit dicto Baptiste quod de iure naturali vel divino omnia communia sunt omnibus tempore neccessitatis extreme.

203Super vigesimo quinto interrogatus articulo, dicit se non bene recordari de contentis in dicto articulo.

  • 140 dicit] ut supra prox prox add. a.c.

204Super vigesimo sexto articulo interrogatus, dicit140 se non bene recordari de modo per quem loqutus fuit de materia in dicto articulo comprehensa.

205Super vigesimo septimo articulo interrogatus, dicit quod se refert de contentis in eodem ad sacram Scripturam.

206Super vigesimo octavo interrogatus, dicit se non bene recordari de materia contenta in dicto articulo.

207[31r] Super vigesimo nono examinatus articulo, dicit se ad presens non bene recordari de contentis in dicto articulo, nisi quod dictus frater Baptista in suis sermonibus quos audivit loqutus fuit semper ad extirpationem viciorum.

  • 141 semper] suppl. om. cod.

208Super trigesimo articulo interrogatus, dicit et deponit quod dictus Baptista, dum sermocinatus est in civitate Gebennensi, in suis sermonibus in quibus idem testis fere <semper141> presens fuit, increpavit et extirpavit peccatum luxurie, dicendo quod peccatum luxurie erat grave et mortale peccatum, etiam quod simplex fornicatio erat mortale peccatum.

209Super trigesimo primo articulo interrogatus, dicit quod ipse credit quod dictus Baptista tarn clare loqutus fuit de materia in articulo contenta quod nisi ab inimicis veritatis reprehendi non potuit.

210Super trigesimo secundo articulo interrogatus, dicit quod credit quod ab inimicis veritatis fuerit reperta vox et fama de contentis in articulis partis dicti Baptiste adverse, si que tamen vox et fama reperiatur contra ipsum fratrem Baptistam. Interrogatus si prece, precio, odio vel amore alicuius partis suum tulit testimonium, dicit quod non, nisi pro sola veritate deponenda, cum partes videlicet dicti fratres Baptista et Rafael sint sibi testi remoti in affinitate, consanguinitate et sint de partibus remotis oriundi.

211P. de Vegio cumcommissarius predictus

212P. Balli cumcomissarius supradictus

[16. Déposition de Michel de Fer]

  • 142 articulis] om. a.c.

213[31v] Nobilis Michael de Ferro, civis Gebennensis, thesaurarius Sabaudie generalis, testis citatus per nos dictos commissarios productusque et iuratus ut supra die sexdecima mensis septembris in ecclesia fratrum minorum huius civitatis Gebennensis et super predictis articulis secrete et singulariter examinatus, dicit et deponit in effectu et substancia se tantum scire de contentis in dictis articulis142, videlicet quod dictus frater Baptista est bonus clericus et bonus predicator, qui dicit et monstrat in eius sermonibus et predicationibus bonam, veram et sanctam doctrinam ad omnem bonam instructionem totius populi pro salute animarum. Interrogatus qualiter scit, dicit quia ipse testis audivit eundem Baptistam predicari in Chamberiaco anno presenti, videlicet festo Chandelose in conventu fratrum minorum et in alio conventu fratrum predicatorum duobus vel tribus diebus, postmodum vero audivit ipsum predicari in hac civitate Gebennensi in isto conventu fratrum minorum pluribus diebus. Eciam ipse testis audivit dictum Baptistam laudari et reputari, sicut deponit, specialiter per dominum cancellarium Sabaudie, et quasi per omnes meliores clericos Chamberiaci et quam plures alias bonas personas in pluribus diversis locis, de quibus ad presens non recordatur, ut dicit.

214P. de Vegio cumcommissarius predictus

215P. Balli cumcommissarius predictus

[17. Déposition de Giacomo Jaquerio]

  • 143 pluribus vicibus] om. a.c.
  • 144 primo] videlicet apud add. a.c.
  • 145 Ludovici] om. a.c.
  • 146 defuncti] un add. a.c.

216[32r] Magister Jacobus Jaquerii de Thaurino, pictor, testis citatus per nos dictos commissarios ut supra, productus per procuratorem dicti fratris Baptiste supra nominatum infra ecclesiam fratrum minorum huius civitatis Gebennensis, iuratusque et particulariter ac secrete super supradictis articulis examinatus, dicit et deponit se tantum scire de tenore dictorum articulorum, videlicet quod ipse audivit predicationes dicti fratris Baptiste pluribus vicibus143 primo144 in partibus ultramontanis, videlicet apud Peneyroz in claustro fratrum minorum, et audivit eius missam in capella domini Ludovici145 principis Pedemontium defuncti146 anno ante decessum ipsius domini principis, iam sunt duodecim vel tresdecim anni proxime preteriti, cui domino principi ipse Baptista multas bonas instructiones dedit secretas et ipsum multipliciter increpavit, prout percepit ipse testis et dici audivit. Etiam ipse testis audivit predicari per dictum Baptistam apud Querium in conventu fratrum minorum in festivitatibus Nativitatis Domini erunt duo anni in festo Nativitatis Domini proxime futuro. In quibus partibus Pedemontium vox et fama multum laborabant pro dicto fratre Baptista quod ipse erat bonus predicator et multum de sua bona vita et bona instructione laudabatur per patriam. [32v] Ipsumque fratrem Baptistam audivit predicare tempore supradicto in civitate Taurini eciam ultra montes, ubi multum acriter ipse frater Baptista increpavit dominam Choutagnye que ad dictam predicationem venit cum cornibus elevatis, quia ipse Baptista neminem flactabat, sed audaciter reprehendebat de viciis et peccatis. Postmodum ipse testis audivit omnes predicationes quas ipse frater Baptista fecit anno presenti in hac civitate Gebennensi, et secundum videre et intellectum ipsius testis, dictus frater Baptista est homo Dei dans bonas verasque et sanas doctrinas ad evictandum peccata et ad faciendum salutem animamm. Et talis est ipse frater Baptista secundum videre ipsius testis quod idem testis vellet quod eius anima iret ad ilium locum ad quern ibit anima dicti fratris Baptiste quocumque vadat.

217P. de Vegio cumcommissarius predictus

218P. Balli cumcommissarius predictus

[18. Déposition de Jacques Avelli]

  • 147 productus] iuratus add. a.c.

219[33r] Frater Jacobus Avelli, nunc vicarius conventus fratrum minorum Gebennarum, testis citatus, productus147 ut supra in dicto conventu sabbati secunda die mensis septembris et juratus sub voto sue religionis manum suam suo pectori apponendo more religiosorum de veritate deponenda super contentis in predictis articulis examinatusque et particulariter ac secrete super eisdem articulis interrogatus, dicit et deponit in effectu et substancia de tenore dictorum articulorum se tantum scire, videlicet quod ipse testis uno semel audivit predicationem dicti fratris Baptiste, a quo Baptista in dicta predicatione ipse testis audivit dici et predicari veram, bonam et sanam doctrinam secundum quod evvangelica lectio dictat. Audivitque ab eodem dici bonas distinctiones et declarationes suorum dictorum ad omnem bonam instructionem gentium utriusque status, secundum ipsius testis intellectum, nec ab eodem Baptista ipse testis audivit quidquam dici quod posset reputari erroneum nec contra fidem secundum videre et percipere ipsius testis. Interrogatus ubi et qua die ipsum sic predicare audivit, dicit quod in festivitatibus Penthecostes anno presenti ipse testis erat Lausanne bachalarius in eorum conventu fratrum minorum, in quo loco Lausanne et aliis multis [33v] locis circumvicinis in patria Vuaudi ipse testis audivit divulgatam bonam famam dicti fratris Baptiste, qui in hac civitate Gebennensi predicabat, ideo principaliter causa ipsum audiendi ipse testis reperiit modum veniendi ad hanc civitatem Gebennensem. Et audivit predicationem dicti Baptiste in isto conventu fratrum minorum Gebennarum in claustro dicti conventus tempore supradicto, ut supra deposuit. Et in crastinum opportuit ipsum testem arripere viam redeundi Lausannam, unde idem testis valde doluit de hoc quod ipse non potuit plures predicationes dicti fratris Baptiste audire, quia libentissime audivisset, ut dicit ipse testis. Alia nescit deponere idem testis de contentis in eisdem articulis, ut dicit pluribus interrogatoriis sibi factis.

220P. de Vegio cumcommissarius predictus

221P. Balli cumcommissarius predictus

[19. Déposition de Jean Gay]

  • 148 tantum] bis scr.
  • 149 Luc. 11, 41.
  • 150 veraciter] veraraciter cod.
  • 151 thema notat in marg. sin.
  • 152 Ioh. 16, 28.

222Frater Johannes Gay, privilegiatus et exemptus ordinis fratrum minorum conventus huius civitatis Gebennensis, testis citatus, productus, iuratus interrogatusque [34r] super tenore supradictorum articulorum acque pausatim et secrete examinatus. Et primo, super primo, secundo et aliis sequentibus articulis usque ad sextum inclusive et quolibet eorundem examinatus, dicit et deponit se de et super eisdem articulis tantum148 scire, videlicet quod dictus frater Baptista stetit in hac civitate Gebennensi predicando verbum Dei bene, veraciter et catholice spacio duorum mensium estate proxime preterita, causam reddens idem testis sui testimonii quia ipse testis audivit dictas predicationes pluribus diebus, in quibus audivit a dicto Baptista dici bonas, veras et sanas doctrinas ad bonam instructionem cuiuscumque status hominum, secundum dicta et doctrinas doctorum sacre theologie, nec audivit nec percepit ab eodem dici aliqua verba erronea contra fidem catholicam. Interrogatus ubi eum sic audivit et que fuerunt themata suorum sermonum et de aliis circumstanciis, dicit quod ipsum audivit prima vice in viridario domus ipsorum fratrum minorum, et fuit thema sue predicationis: Date elemosinam et omnia erunt munda vobis149, quod thema bene, veraciter150 et catholice cum magnis apicibus scientie declaravit. Una alia die audivit idem testis predicationem dicti Baptiste infra ecclesiam ipsorum fratrum minorum, quam predicationem fecit in presencia domini nostri Sabaudie et sue nobilitatis ac dominorum eius consiliariorum et aliorum plurimorum prelatorum ducatus Sabaudie [34v] inibi pro tunc invicem congregatorum. In qua predicatione ipse Baptista multum redarguit negligencias et excessus dominorum ecclesiasticorum et secularium, nemini parcendo, et solemnissime predicavit secundum bonam et veram doctrinam doctorum ecclesie. Et fuit suum thema dicte predicationis151: Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem152.

  • 153 thema notat in marg. sin.
  • 154 I Ioh. 4, 18.

223Super septimo examinatus articulo, dicit quod dum dictus frater Baptista predicabat in platea iuxta portam introitus ecclesie dictorum fratrum minorum, dictus frater Rafael fecit insultum contra dictum Baptistam, magnum murmur faciendo, tamen ipse testis non audivit verba prolata per dictum Rafaelem, quia ipse testis audiebat sermonem dicti Baptiste et erat idem testis in una camera supra dictam plateam unde audiebat dictam predicationem. Interrogatus qua die predicta sic fuerunt facta, dicit quod die festi sanctorum Petri et Pauli appostolorum proxime preterita, et fuit thema dicte predicationis153 Perfecta karitas foras mictit timorem154. Et dictum thema ipse Baptista valde bene deduxit et declaravit secundum veram et sacram doctrinam fidei catholice, non obstante turbatione sibi per dictum fratrem Rafaelem illata.

224Super nono et decimo articulis, dicit se nichil scire nisi ex auditu alieno.

225Super undecimo examinatus articulo, dicit quod ipse testis fuit pluribus vicibus in domo episcopali [35r] ubi audivit diceptationes multas factas inter ipsos Baptistam et Rafaelem in presencia domini nostri episcopi et plurium fratrum predicatorum et minorum et aliorum dominorum clericorum tam ecclesiasticorum quam secularium. Et in fine fuit determinatum quod doctrina dicti Baptiste erat vera, catholica et predicanda. Et fuit ordinatum quod deberet fieri una predicatio publica per ipsum testem in qua fierent excusationes utriusque ipsorum Baptiste et Rafaelis pro sedatione murmurationis populi. Sed dicta predicatio non fuit facta propter quendam rancorem exinde succitatum, nescit ipse testis quis fuit ille rancor nec unde processit.

  • 155 sequentibus] bis. scr.

226Super duodecimo, decimo tercio et aliis sequentibus155 articulis usque ad finalem inclusive interrogatus, dicit quod ipse testis vidit dictum fratrem Baptistam in conventu fratrum minorum tenere bonam, strictam et regularem vitam. Audivitque ab ipso Baptista plures in dicto conventu missas celebrari cum devocione magna et predicari in claustro ipsorum fratrum pluribus vicibus, eciam in aliis locis dicti conventus ut supra deposuit ipse testis. Et in dictis predicacionibus suis ipse testis audivit semper dici ab eodem fratre Baptista et predicari bonam, veram et sanctam doctrinam ad [35v] omnem bonam instructionem cuiuscumque status hominum, nec ab eodem Baptista audivit ipse testis predicari nec teneri aliquos errores nec falsas oppiniones quos seu quas percipere potuerit ipse testis. Interrogatus si favore, vel odio aut alia quamvis parcialitate predicta deposuit, dicit quod non, nisi pro sola veritate dicenda, quia pro aliqua re mundi ipse testis nollet se degerare, ut dicit.

227P. de Vegio cumcommissarius predictus

228P. Balli cumcommissarius predictus

[20. Déposition de Louis Salmon]

  • 156 nos] om. a.c.
  • 157 pausatim] examinatus add. a.c.

229[36r] Item frater Ludovicus Salomonis, lector actu dicti conventus fratrum minorum Gebennarum, testis productus, citatus, iuratus ut supra et examinatus super dictis articulis per ipsum visis et lectis et per nos156 dictos commissarios pausatim157 interrogatus super eisdem, dicit se de contends in eisdem articulis in effectu et substancia tantum scire, videlicet quo ad primum, secundum, tertium et quartum quod dici audivit ipse testis a pluribus bonis personis tam huius patrie quam extraneis quod dictus frater Baptista semper fuit et est bonus religiosus et bonus clericus et bone conversacionis ac bone consciencie et vite. Eciam ipse testis sic tenet quia scit per experienciam et ipsum audivit in confessione et tenet ipse testis in mente sua quod dictus frater Baptista malet mori quam commictere unum minimun peccatum mortale.

230Super quinto articulo dicit ipsum esse verum, causam reddens quia sic vidit idem testis et audivit ut in eodem quinto articulo continetur.

231Super sexto articulo dicit ut supra proxime.

  • 158 fuit] om. a.c.
  • 159 I Ioh. 4, 18.

232Super septimo articulo dicit quod dictus frater Raphael ad quendam sermonem dicti fratris Baptiste in conventu dictorum fratrum minorum accessit et in principio dicti sermonis ipse frater Raphael conatus fuit perturbare dictum sermonem fieri et multa verba protulit contra dictum fratrem Baptistam que non intellexit idem testis quia longe distabat. Et secundum ipsius testis videre dictus frater Raphael pocius fecit scandellum quam mostraverit bonum exemplum, propter quod scandellum populus ibidem existens fuit ut plurimum commotus unus contra alium. Interrogatus qua die, dicit quod festo beatorum apostolorum Petri et Pauli. Interrogatus quod fuit158 thema dicti fratris Baptiste in dicto sermone, dicit quod Pura caritas foras mictit timorem159.

  • 160 septimum] decimum octavum add. a.c.
  • 161 libentissime] libentisse cod.
  • 162 ubi] sit add. a.c.
  • 163 predicare] predicari cod.
  • 164 invicem] conten add. a.c.
  • 165 eleganter predicare] leganter predicari cod.

233Super decimum secundum, decimum tertium, decimum quartum, decimum quintum, decimum sextum, decimum septimum160, decimum nonum, vigesimum primum, vigesimum secundum, vigesimum tertium, vigesimum quartum, vigesimum quintum et vigesimum sextum particulariter examinatus, dicit et actestatur se audivisse per dictum fratrem Baptistam predicari de contends in dictis articulis et tales declarationes [36v] ab eodem fieri in suis sermonibus secundum sacram Scripturam quod ipse testis exinde fuit totaliter confortatus. Et audictio dictorum sermonum nullos generavit in corde ipsius testis errores, sed adeo bene predicabat ipse frater Baptista quod ipse testis libentissime161 suas predicaciones audiebat et adhuc libenter audiret. Interrogatus ubi162 sic audivit, dicit quod una die in conventu fratrum predicatorum, videlicet festo Sancte Trinitatis, et in conventu fratrum minorum, videlicet in viridario, in claustro et in platea vocata gallilea pluribus diebus, de quorum numero non recordatur. Etiam audivit ipsum predicare163 coram domino nostro duce Sabaudie et sua nobilitate, etiam in presencia dominorum episcoporum, abbatum et priorum et aliorum prelatorum ducatus Sabaudie infra ecclesiam dictorum fratrum minorum tunc ibi ad invicem164 congregatorum, et in dictis sermonibus audivit ipse testis dictum fratrem Baptistam bene et eleganter predicare165, ut supra deposuit. Et in exitu sermonis, ut prefertur, facti coram tantis dominis infra dictam eclesiam non audivit aliquod sinistrum dici de sermone predicto idem testis. Interrogatus qua die fecit dictum sermonem coram dictis dominis duce et prelatis, dicit quod quadam die dominico ante proxime preteritum festum beatorum apostolorum Petri et Pauli.

234Super aliis predictorum articulorum articulis tam precedentibus supra designatos articulos quam sequentibus per ipsum visis et lectis interrogatus, dicit se nichil aliud scire nisi ut supra deposuit, pluribus interrogatoriis sibi factis.

235P. de Vegio cumcommissarius predictus

236P. Balli cumcommissarius supradictus

[21. Déposition de François de Versonnex]

  • 166 hanc] hac cod.

237[37r] Honestus vir Franciscus Versonay, civis et mercator Gebennensis, testis citatus, productus, iuratus Gebennis, in ecclesia Sancti Germani jovis XIIII mensis septembris et super dictis articulis examinatus. Et primo, super primo, secundo, tertio et quarto articulis particulariter examinatus, dicit quod ita dici audivit a pluribus notabilibus mercatoribus parcium in eisdem articulis mencionatarum, de quorum nominibus ad presens non recordatur, sed si scivisset quod de hoc debuisset examinari, ipse testis penes se in suo animo retinuisset nomina dictorum mercatorum, quia a pluribus sic dici audivit tam ante adventum dicti fratris Baptiste ad hanc166 civitatem, quam post.

  • 167 preterita] ac add. a.c.
  • 168 non] oig add. a.c.

238Super quinto et sexto articulis dicit quod dictus frater Baptista predicavit in hac civitate Gebennensi ista estate proxime preterita167 circa festum Penthecostes bene et sancte, prout in dictis articulis continetur secundum ipsius testis perceptionem et intellectum. Interrogatus si ipsum audivit omnibus diebus quibus predicavit in dicta civitate Gebennensi, dicit quod sic, quia libenter ipsum audiebat pro eo quod eidem testi videbatur et adhuc videtur quod ipse frater Baptista est homo bone consciencie et in suis predicacionibus non168 ongit sed pongit peccatores sine aliqua flateria et dat bonas instructiones et doctrinas ad bene faciendum et peccata evitandum, secundum ipsius testis intellectum.

  • 169 sedebat] se add. a.c.
  • 170 faciebat] promocionem dicti Raphaelis add. a.c.
  • 171 I Ioh. 4, 18.

239Super septimo dicit se tantum scire quod quadam die, cum dictus frater Baptista hic Gebennis in conventu fratrum minorum incoharet suam predicacionem, ante Ave Maria, quod dictus frater Raphael qui sedebat169 ante cathedram surrexit a sua sede et dixit dicto fratri Baptiste: O Baptista, caveas quid dices; ego te vidi alias. Et postmodum, cum dictus frater Baptista perseveraret [37v] viriliter in sua predicacione, dictus frater Raphael promovebat suo posse eundem testem et alios iuxta se existentes ad faciendum desistere dictum fratrem Baptistam a sua predicacione, dicendo: Ubi est iusticia? Ubi est? Quare permictitis istum predicare? Et paulo post, cum populus libenter audiebat dictum fratrem Baptistam et non faciebat170 mencionem de promocione dicti Raphaelis, ipse frater Raphael se iterato erexit et dixit dicto fratri Baptiste: Maledicatur ille qui te posuit supra illam cathedram, causam reddens ipse testis quia sic vidit et audivit, prout deponit. Et ulterius etiam audivit, loco et hora supradictis in predicacione predicta, quod dictus frater Raphael, voce submissa, dixit dicto fratri Baptiste: Non timeas, antequam tu sis extra ducatum Sabaudie, ego faciam tibi bibere de fumo ignis vel de fumo aque, causam sui testimonii reddens idem testis quia sic audivit, quia ipse testis erat prope Raphaelem. Et tamen dicit ipse testis quod dictus frater Baptista, pauca mencione facta de predictis iniuriis, ad suam predicacionem processit. Interrogatus ubi fuit facta dicta predicacio et quod fuit thema eiusdem, dicit quod in platea prope magnam portam ecclesie fratrum minorum, de die non recordatur, et thema dicte predicationis fuit Pax vobis, pax Domini nostri Jhesu Christi hominibus bone voluntatis, deinde dixit: Caritas mictit foras timorem171.

240Super octavo articulo examinatus dicit quod ita communiter dicitur per civitatem Gebennensem, et ita est vox et fama.

241Super nono et decimo dicit quod ita dici audivit a pluribus sicut in eodem articulo continetur. Interrogatus a quibus, dicit quod ab illis pluribus qui sic fuerunt examinati, [38r] quos nominare recusat quia sibi dixerunt in secreto.

242Super undecimo examinatus, dicit se nichil scire.

  • 172 se] dici add. a.c.

243Super duodecimo incipiente: Dicit procurator quo supra nomine quo ad primum, et cet. et aliis sequentibus articulis usque ad finalem singulariter et secrete examinatus, dicit se172 audivisse plures missas dicti fratris Baptiste et suas predicaciones integriter dum ipse predicavit hic Gebennis, ut supra deposuit, dicens ipse testis quod ipse audivit a dicto fratre Baptista predicari et dici bonas declaraciones suorum sermonum, tales quod nulla indigebant reparacione, quia omnes sue predicaciones totaliter tendebant ad honorem Dei, dilectionem proximi et ad omne bonum faciendum, secundum videre et intellectum ipsius testis. Et etiam ipse testis audivit sic teneri de dicto fratre Baptista a pluribus bonis et notabilibus personis, tam ecclesiasticis quam secularibus et bonis clericis. Interrogatus ubi audivit et quibus diebus, dicit quod audivit missas dicti fratris Baptiste pluribus diebus in conventu fratrum minorum, videlicet in capella capituli iuxta claustrum, et suas predicaciones audivit ibidem in dicto claustro et in viridario dicti conventus, etiam in platea introitus dicte ecclesie fratrum minorum, nec non in conventu fratrum predicatorum, videlicet in claustro ante ecclesiam. De diebus non recordatur, nec etiam de thematibus.

244P. de Vegio cumcommissarius predictus

245P. Balli cumcommissarius supradictus

[22. Deuxième déposition de Jean Gay]

  • 173 nescit] si dominus episcopus add. a.c.
  • 174 aliorum] alium cod.
  • 175 religione] alici add. a.c.
  • 176 testem] in presencia add. a.c.
  • 177 circumstanciis] cirstanciis cod.
  • 178 domini] om. a.c.
  • 179 provincialis] qui prov add. a.c.
  • 180 etiam] om. a.c.
  • 181 cum] cum add. a.c.

246[38v] Item frater Johannes Gay, conventus fratrum minorum huius civitatis Gebennensis, privilegiatus et exhemptus, testis citatus per nos dictos commissarios ad suum testimonium perhibendum, productusque per procuratorem fratris Baptiste supranominatum et juratus, in conventu predicto, anno quo supra et die vicesima tercia supradicti mensis septembris examinatusque singulariter et secrete super tenore secundorum articulorum addicionalium superius descriptorum, aliis primis articulis obmissis pro eo quia super eisdem iam, ut superius descriptum est, fuit examinatus. Et primo, super primo dictorum articulorum addicionalium examinatus, qui articulus incipit Item dicit quod cum in domo supradicti domini episcopi Gebennensis, et cet., dicit ipsum fore verum, excepto super ultima parte dicti articuli, quia ipse testis nescit173 si fuerit concordatum quod fieret predicacio dictarum conclusionum et addictionum per unum ex dictis Baptista et Rafaele, sed bene verum est quod dominus episcopus, in sua domo huius civitatis Gebennensis, in presencia ipsorum Baptiste et Rafaelis et plurium aliorum174 bonorum clericorum, ordinavit dictam predicacionem fieri publice per unum tercium qui non esset de religione175 alicuius ipsorum Rafaelis et Baptiste, ad omnem affectionem inordinatam et suspicionem tollendam. Interrogatus qua die premissa fuerunt facta, dicit se non recordari. Interrogatus per quern ipse dominus episcopus ordinavit dictam predicacionem fieri, dicit quod per ipsum testem176. Interrogatus [39r] qualiter scit quod dicte conclusiones dicti Baptiste fuerint approbate et predicari ordinate et quibus presentibus et de aliis circumstanciis177, dicit quia ipse testis presens fuit, nec non fuerunt presentes dominus officialis, dominus Ansermus de Cheynex, domini178 Ludovicus Parisii, Johannes de Lenthonay et Johannes Monachi canonici Gebennenses, fratres Petrus Barre, provincialis179 ordinis fratrum predicatorum, qui primus in dicto loco approbavit dictas conclusiones, dominus inquisitor ordinis ipsorum fratrum predicatorum, frater Rafael, nec non prior Chamberiaci et prior Gebennensis ordinis ipsorum fratrum predicatorum, lector etiam180 conventus Gebennarum et frater Amedeus Jorgetaz ordinis predicti, ac etiam fratres Petrus Pachodi et Petrus Croteti, biblicus ordinis fratrum minorum, nunc a presenti civitate absentes, Jacobus Avelli vicarius et Ludovicus Salamonis, lector conventus predicti fratrum minorum huius civitatis Gebennensis, dominus Aymo Mallieti, dominus Franciscus de Avrilliaco, Petrus Chapuis et Reymondus de Orseriis, iuriste huius civitatis, et plures alii de quorum nominibus ipse testis dicit se ad presens non recordari. Interrogatus in quo loco domus episcopalis premissa sic fuerunt facta, dicit quod in aula inferiori turris nove, ubi omnes supra nominati approbaverunt dictas conclusiones dicti fratris Baptiste sicut tradiderat ipse Baptista in scriptis domino episcopo, que conclusiones ibidem fuerunt lecte in presencia ipsorum prenominatorum cum181 addicionibus in eodem primo articulo mencionatis.

  • 182 mencionate] mencionatarum cod.
  • 183 approbate] ut add. a.c.
  • 184 eciam] om. a.c.
  • 185 fratris] Rafaelis dicit add. a.c.
  • 186 dicta] predicta add. a.c.

247[39v] Interrogatus que erant ille conclusiones dicti Baptiste, dicit quod erant quatuordecim vel circa, de quarum tenore ipse testis ad presens non recordatur, dicens ipse testis quod dicti fratres predicatores dictas conclusiones penes se custodierunt a nona hora ante meridiem usque ad horam quintam post meridiem illius diei supradicte. Interrogatus que, quales et quante fuerunt dicte addictiones ipsorum fratrum predicatorum in dicto articulo mencionate182, dicit se non recordari, tamen dicit quod fuerunt approbate183ut supra deposuit, et predicari ordinate eciam184 predicte addictiones cum predictis conclusionibus dicti fratris185 Baptiste. Interrogatus si dicta186 predicatio dictarum conclusionum et addictionum fuerit facta modo sicut supra dicitur ordinato, dicit quod non. Interrogatus que fuit causa quare fuerunt predicari obmisse dicte conclusiones cum dictis addictionibus, dicit quod nescit, nisi quia dicti fratres predicatores jactabant se dictum fratrem Baptistam correxisse in fide, prout ipse testis dici audivit a fratre Petro Croteti et ipso Baptista, ideo dictus Baptista noluit dictam predicationem fieri in qua predicarentur dicte addictiones.

  • 187 articulo] d add. cod.
  • 188 qui] suppl. om. cod.

248Super secundo examinatus articulo187 <qui>188 incipit Item, dicit quod dictus dominus episcopus, et cet., dicit ipsum fore verum. Interrogatus qualiter scit, dicit quia presens fuit et sic vidit et audivit acque intellexit ut in dicto articulo continetur, loco et presentibus supra proxime scriptis.

249Super tercio articulo ipsorum articulorum addicionalium examinatus, dicit ipsum fore verum, prout dici audivit ipse testis dumtaxat et non aliter. Et premissa suprascripta in effectu et substancia dicit et deponit idem testis se tantum scire de tenore dictorum articulorum addicionalium supramencionatorum, multis aliis verbis ad factum huiusmodi non facientibus obmissis.

250P. de Vegio cumcommissarius

251P. Balli cumcommissarius predictus

[23. Déposition d’Henri Favrey]

  • 189 habitationis] in parrochia beate Marie Nove add. a.c.
  • 190 hac] civitate add. a.c.
  • 191 eciam] om. a.c.
  • 192 se] fecit add. a.c.
  • 193 tempus] fere add. a.c.
  • 194 domini comitis Gebenensis] om. a.c.
  • 195 eciam] dominorum add. a.c.

252[40r] Venerabilis vir dominus Henricus Fabri, licentiatus in legibus, bachalarius in decretis, canonicus, cantor et officialis Gebennensis, testis citatus per nos dictos commissarios et productus per procuratorem fratris Baptiste superius nominatum, iuratusque de veritate deponenda et examinatus lune vicesimaquinta die mensis septembris anno quo supra Gebennis in domo sue habitationis189. Et primo, super primo articulo examinatus, dicit quod dictus frater Baptista est homo verus catholicus et bone vite, prout apparet eidem testi. Ulteriusque dicit ipse testis super aliis articulis sequentibus interrogatus se tantum scire in effectu et substancia de tenore dictorum articulorum quod cum ipse frater Baptista predicare incoharet in hac190 dyocesi Gebennensi specialiter in villa Rumilliaci, tunc dominus episcopus Gebennensis misit eundem testem obviam eidem Baptiste ad sciendum ab ipso Baptista qua auctoritate predicabat in sua dyocesi Gebennensi absque ipsius domini episcopi licentia, et eciam191 ad sciendum si ipse Baptista predicaret aliquos errores. Tunc ipse testis viam suam arripuit tendendo apud Rumilliacum, tamen reperiit dictum Baptistam qui veniendo iam erat ante Aulam Novam, et venerunt simul ipsi Baptista et testis, et veniendo ipse testis ab eodem Baptista audivit dici bona verba et bonas doctrinas sacre theologie, nec ab eodem did audivit nisi bonam et veram doctrinam. [40v] Et in crastinum, cum dictus Baptista fuit hic Gebennis, idem dominus episcopus in sua domo episcopali et coram se192 fecit congregari plures fratres conventuum fratrum predicatorum et minorum huius civitatis et plures iuristas dicte huius civitatis pro audiendo ipsum Baptistam, ad sciendum utrum ipse Baptista deberet admicti ad predicandum vel ne. Qui Baptista, loco predicto et in presencia supradictorum, monstrabat se esse bonum clericum, allegando bonas doctrinas per doctores sacre theologie approbatas. Quo audito, idem dominus episcopus ipsum admisit et recepit ad predicandum. Et predicavit ipse Baptista in hac civitate Gebennensi a modico tempore post proxime preteritum festum Pasche per magnum tempus193, bene per duos menses vel circa. Et ipse testis audivit predicationes dicti Baptiste durante tempore preterito, tam in conventu fratrum predicatorum quam minorum, novem vel decern vicibus seu circa. In quibus predicationibus ipse testis audivit ab eodem Baptista dici bonas, veras et sanas conclusiones catholicas et bonas doctrinas ad bonam instructionem hominum cuiuscumque status, et ab eodem super hec allegari doctores sacre theologie et Decreti ita bene sicut ipse testis unquam audiverit ab aliquo predicatore exprimi. [41r] Nec audivit ipse testis ab eodem Baptista predicari aliquos errores secundum ipsius testis intellectum, sed audivit ab eodem multum detestari et increpari peccata et peccalores, nemini parcendo. Dicens ulterius idem testis quod ipse audivit predicacionem ipsius Baptiste quam fecit hic Gebennis infra ecclesiam fratrum minorum in presencia illustrissimi principis domini nostri Sabaudie ducis et eius consilii, domini comitis Gebennensis194 ac eciam195 plurium dominorum prelatorum et nobilium patrie Sabaudie tunc inibi congregatorum. In qua predicatione ipse Baptista multum dure increpabat et reprehendebat ipsos dominos prelates, eo quod ipsi non predicabant, et de multis aliis eorum defectibus et excessibus. Et consimili modo, reprehendebat dominos seculares et officiarios, neminem supportando. Et inter ceteras predicaciones dicti fratris Baptiste, ipse testis audivit predicaciones quas fecit de Corpore Christi et de Trinitate, et omnia bene et valenter declaravit secundum ipsius testis intellectum. Et melius declaravit de Trinitate quam ipse loquens testis unquam audiverit ab aliquo alio declarari, unde fuit ipse testis in eius animo valde bene contentus.

  • 196 preterquam] ex aud. add. a.c.

253Super articulis addicionalibus examinatus, dicit idem testis se vidisse conclusiones datas per dictum Baptistam et declarationes in scriptis traditas domino nostro episcopo, que eidem testi videbantur et adhuc tenet ipse testis ipsas esse veras, bonas et catholicas. Viditque ipse testis etiam in [41v] scriptis penes eundem dominum nostrum episcopum certas opositiones parte fratris Rafaelis seu inquisitoris contra predictum Baptistam traditas et factas, quas ipse Baptista negabat fore veras. Et ulterius dicit ipse testis per nos dictos commissarios interrogatus se in effectu et substancia de tenore omnium articulorum supradictorum nichil aliud scire nisi ut supra deposuit, preterquam196 per audire dici, pluribus interrogatoriis sibi factis.

254P. de Vegio cumcommissarius

255P. Balli cumcommissarius predictus

[24. Déposition de Pierre Chapuis]

256Venerabilis vir dominus Petrus Chapuisii, bachalarius in legibus et magister in artibus, testis citatus, productus, iuratus et examinatus die qua supra et super supradictis tam primis quam secundis articulis particulariter et secrete examinatus ut supra. Et primo, super primo dictorum articulorum examinatus, dicit quod ita dici audivit ipse testis communiter et publice, excepto ab aliquibus emulis et malivolis dicti fratris Baptiste.

257Super secundo nichil scit.

258Super tercio etiam nichil scit, nisi ex auditu.

259Super quarto dicit se nichil scire, nisi quod dictus Baptista predicavit in hac civitate Gebennensi, in qua frater Rafael nixus est ipsum Baptistam reprehendere zelo invidie, ut sibi testi videtur.

260Super quinto articulo dicit ipsum fore verum, causam reddens quia ipse testis [42r] in sermonibus dicti fratris Baptiste fuit et audivit tam in Palacio quam in Riva, in conventibus fratrum predicatorum et minorum.

261Super sexto examinatus articulo dicit ipsum fore verum secundum ipsius testis intellectum et auditum.

  • 197 Gebennarum] eundem B add. a.c.

262Super septimo articulo interrogatus, dicit se tantum scire quod ipse loquens semel fuit presens quod dictus frater Rafael audiendo sermonem in conventu fratrum minorum Gebennarum197 dicti fratris Baptiste predicantis, eundem Baptistam predicantem supra cathedram, maledixit bis vel ter, dicendo: Maledicatur qui te posuit in illa cathedra, et multotiens ipse testis dictum fratrem Rafaelem audivit dicentem et predicantem contrarium multorum que dictus Baptista predicaverat, et dicentem quod illa erant erronea. Et hec dicebat zelo invidie, ut eidem testi videtur.

263Super octavo articulo examinatus, dicit se tantum scire et verum esse quod dictus frater Hudricus inquisitor fuit in hac civitate Gebennensi ad promotionem dicti fratris Rafaelis, ut credit ipse testis, et testis ipse fuit examinatus per dictum inquisitorem super quodam processu inquisitionali contra dictum Baptistam formato. Et sibi testi videtur quod dictus inquisitor sit parcialis contra Baptistam pro eo quod sunt eiusdem ordinis dicti Rafael et inquisitor. Etiam ipse testis audivit dici a dicto Baptista quod ipse reputabat dictum inquisitorem parcialem, et requisivit dominum nostrum episcopum ut si posset haberi unus inquisitor non suspectus, quod bene [42v] contentabatur quod fieret processus tam contra eundem Baptistam quam contra dictum Rafaelem. Aliud nescit de contentis in dicto articulo.

  • 198 presentibus] suppl. om. cod.
  • 199 pluribus] bis. scr.

264Super nono articulo examinatus, dicit se tantum scire quod dicta examinatio fiebat in domo dictorum fratrum predicatorum per dictum inquisitorem, <presen-tibus198> pluribus199 fratribus eiusdem ordinis fratrum predicatorum, causam reddens sui testimonii quia ipse testis ibidem sic fuit examinatus. Aliud nescit.

  • 200 examinatus] examinabat a.c.
  • 201 odivisse] audivisse a.c.

265Super decimo articulo examinatus200, dicit se tantum scire de contentis in eodem, videlicet quod ipse inquisitor examinabat testes quos sciebat fore sibi favorabiles et dictum fratrem Baptistam odivisse201, et scribere faciebat illa que faciebant ad infamiam dicti fratris Baptiste, et quando aliqui deponebant de bona fama dicti Baptiste, idem inquisitor nolebat quod eorum dicta quo ad hec scriberentur. Interrogatus qualiter scit, dicit quia hoc factum fuit quando ipse testis fuit per dictum inquisitorem contra eundem Baptistam examinatus, et dicebant dicti fratres cum dicto inquisitore tunc adstantes quod ipsi non curabant de ipsius Baptiste bona fama.

266Super undecimo dicit se nichil scire

267Super duodecimo et decimo tertio articulis particulariter examinatus, dicit se audivisse a dicto Baptista predicari de materiis in eisdem articulis mencionatis, et de eisdem facere bonas et sanas declaraciones secundum ipsius testis intellectum.

268Super decimo quarto articulo interrogatus, dicit se audivisse predicari a dicto Baptista quod peccator debet se submictere divine misericordie, ut in articulo continetur.

269[43r] Super decimo quinto examinatus articulo, dicit se audivisse eundem fratrem Baptistam predicare de resurrectione, et ab eodem audivit fieri bonam declarationem secundum ipsius testis intellectum.

270Super decimo sexto articulo interrogatus, dicit quod audivit ab eodem predicari de Boemis increpando eorum septam, et quod si ipse vellet ipsos substinere, quod ipse non esset in partibus istis, sed in ipsorum partibus et patria.

271Super decimo septimo articulo interrogatus, dicit se audivisse ab eodem predicari de materia in eodem articulo contenta et clariores facere declaraciones quam sint in eodem articulo declarate, secundum intellectum eiusdem testis.

272Super decimo octavo dicit ut supra proxime.

  • 202 se audivisse] suppl. om. cod.

273Super decimo nono articulo, dicit <se audivisse202> ab eodem dici in sua predicatione et predicari de lupo et persona, dicendo lupum esse personam persecutricem ecclesie.

274Super vigesimo articulo examinatus, dicit se audivisse a dicto Baptista predicari, et bonas, iustas et sanctas facere declaraciones de contentis in eodem articulo, secundum ipsius testis intellectum.

275Super vigesimo primo dicit quod ipse audivit predicari per dictum Baptistam de amore proximi bene et secundum doctrinam sanctorum doctorum, ponendo ordinem in amore, videlicet quod quilibet homo debet primo et super omnia diligere Deum, secundo animam suam, tercio animam proximi sui et quarto corpus suum proprium. Et ille qui non servabat hoc, peccabat mortaliter.

276Super vigesimo secundo articulo examinatus, dicit se audivisse ab eodem predicari de mendacio dicendo quod omne mendacium erat peccatum, et distinguendo quando mendacium erat peccatum mortale et quando veniale, et declarando secundum doctrinam sancti Thome [43v] et aliorum sanctorum doctorum ecclesie.

  • 203 quinto] et vigesimo sexto add. a.c.

277Super vigesimo tercio, vigesimo quarto et vigesimo quinto203 examinatus articulis singulariter, dicit quod ipse audivit ab eodem Baptista predicari de materiis in eisdem articulis descriptis, et super eisdem audivit ab eodem fieri bonas declarationes secundum eiusdem testis intellectum.

278Super vigesimo sexto audivit predicari, non recordatur tamen quas declarationes fecit.

279Super vigesimo septimo articulo, audivit quod dictus Baptista in certis suis predicationibus vocabat iudeos nominando ipsos fratres et dominos, ipsos trahendo ad fidem catholicam, prout eidem testi videbatur.

280Super vigesimo octavo articulo dicit se audivisse ab eodem Baptista facere bonas declarationes de contentis in dicto articulo, de quibus declarationibus non recordatur idem testis, ut dicit.

281Super vigesimo nono articulo dicit quod audivit ab eodem Baptista in suis predicationibus fieri multas distinctiones de peccato mortali et veniali, et eadem peccata multum abominari, non recordatur tamen ipse testis de dictis distinctionibus.

  • 204 Baptista] Baptistis cod.

282Super trigesimo articulo interrogatus, dicit se audivisse a dicto Baptista predicari de contentis in dicto articulo, et de eisdem faciebat bonas declarationes, abominando luxuriam et omne peccatum mortale, tamen idem testis dicit se ad presens non recordari de declarationibus quas fecit dictus frater Baptista204 in predictis suis predicationibus, pluribus interrogatoriis sibi factis. Eciam de thematibus suarum predicacionum presencialiter non recordatur, nisi quod in principio, quando veniebat in cathedram, semper dicebat: Pax vobis, et cet.

283[44r] Super trigesimo secundo et ultimo primorum articulorum suprascriptorum examinatus, dicit se nichil aliud scire de dicto fratre Baptista, nisi ut supra deposuit, quia ipse testis non audivit predicari ab eodem nisi bonas doctrinas.

  • 205 predicande] per add. a.c.

284Item, super primo articulo articulorum addicionalium superius descriptorum, qui primus articulus incipit: Item dicit quod cum in domo supradicta domini episcopi Gebennensi, et cet., interrogatus, dicit quod ipse testis fuit presens quando in aula nova dicte domus episcopalis, in presencia domini episcopi nec non magistri Petri Barre provincialis et plurium aliorum fratrum predicatorum ac minorum, eciam canonistarum et iuristarum huius urbis Gebennensis, fuerunt tradite et lecte per dictum Baptistam sue conclusiones et declaraciones suorum sermonum in scriptis. Eciam per fratrem Rafaelem fuerunt tradite in scriptis certe addictiones. Que addictiones dicti Rafaelis et declarationes dicti Baptiste, per eundem dominum nostrum episcopum, de consensu aliorum supradictorum, fuerunt ordinate fore predicande205 in publicum per unum non suspectum tanquam vere et catholice. Interrogatus qua die fuit facta dicta ordinatio, dicit se non recordari.

  • 206 etiam] prout add. a.c.

285Super secundo et tercio dictorum articulorum addicionalium examinatus, dicit se de tenore omnium supradictorum articulorum nichil aliud scire nisi ex auditu, et etiam206 nisi prout supra deposuit.

286P. de Vegio cumcommissarius predictus

287P. Balli cumcommissarius predictus

[25. Deuxième déposition de Jacques Avelli]

  • 207 alios] bis scr.
  • 208 dicti] p add. a.c.
  • 209 Dixit – ego] om. a.c.
  • 210 predicabit et declarabit] predicabat et declarabat cod.

288[44v] Religiosus frater Jacobus Avelli, vicarius conventus fratrum minorum huius civitatis Gebennensis, testis citatus per nos dictos commissanos et productus ut supra, iuratus sub voto sue religionis manum suam eius pectori apponendo, sabbati vicesima tercia die supradicti mensis septembris in conventu predicto, et super articulis addicionalibus superius descriptis qui sunt tres numero et quolibet ipsorum examinatus singulariter et secrete examinatus, dicit se tantum scire de contentis in primo et secundo dictorum articulorum addicionalium, videlicet cum ipse testis in domo domini nostri Gebennensis episcopi ivisset cum quibusdam aliis fratribus sue religionis, ipsi ibidem invenerunt multos canonicos Sancti Petri Gebennarum, multos alios207 religiosos et seculares civitatis Gebennensis, inter quos erant dictus inquisitor et dictus magister Rafael, qui inquisitor et Rafael cum magno impetu clamabant contra dictum fratrem Baptistam, dicendo: Nos inquisitor et Rafael, in sacra theologia magistri, qui intelligimus sacras scripturas, hic presentes sumus; respondeat nobis iste Baptista; ipse nichil scit dicere nec respondere; loquatur nunc et videbimus quid scit. Et plura alia dixerunt iniuriose loquendo, et tam impetuose loquebatur ipse Raphael quod se ipsum non intelligebat. Tunc dominus episcopus dixit quod ipsi inquisitor et Raphael conclusiones dicti Baptiste dicerent esse veras vel falsas, pro eo quod ipse dominus episcopus postea ordinare posset. Qui inquisitor et Raphael una voce responderunt quod dicte conclusiones dicti Baptiste erant vere et catholice a doctoribus approbate, sed quia dictus Baptista nescivit illas conclusiones populo declarare quia non intelligit istam linguam sabaudigniam, ideo volumus quod dictis conclusionibus [45r] dicti208 Baptiste addantur alique notabiles declarationes quas addere volumus, quas conclusiones et addiciones volumus populo scandellizato predicare et declarare. Quibus auditis, dominus episcopus respondit quod erat contentus quod dictis conclusionibus ponerent illas addiciones seu declaraciones tam clare et munde quod ille qui illas populo predicaret bene declarare posset, dum tamen unusquisque ipsorum inquisitoris et Raphaelis in pede dictarum addicionum sub pena tallionis se propriis manibus nominibus et signis subscriberet. Et hoc facto, dixit dominus episcopus, ego209 providebo de uno predicatore qui dictas conclusiones et addiciones predicabit et declarabit210. Quibus sic actis, unusquisque recessit a dicta domo episcopali quo voluit. Interrogatus qualiter premissa scit, dicit quia presens fuit, vidit et audivit, sicut deponit.

  • 211 dicit] om. a.c.

289Super tercio dictorum articulorum articulo interrogatus, dicit et deponit ipsum articulum fore verum. Interrogatus qualiter scit, dicit quod ita communiter dici audivit et ita notorium est in hac civitate Gebennensi. Interrogatus qua die dicte conclusiones et addiciones fuerunt ordinate predicari, dicit211 quod anno presenti de mense julii seu augusti. Aliud nescit, pluribus interrogatoriis sibi factis.

290P. de Vegio

291P. Balli cumcommissarius supranominatus

[26. Deuxième déposition de Louis Salmon]

  • 212 presenti] quod anno add. a.c.
  • 213 dictos] p. add. a.c.
  • 214 vestris] ma add. a.c.

292Item frater Ludovicus Salamonis, lector conventus fratrum minorum Gebennarum, testis ut supra productus, citatus, juratus et super dictis articulis addicionalibus examinatus. Et primo, super dictorum articulorum primo et secundo articulis examinatus, dicit et deponit se tantum scire de eisdem, videlicet quod anno presenti212 de mensibus julii et augusti dictus Baptista [45v] predicavit in hac civitate Gebennensi, quibus predicationibus factis dicti inquisitor et Raphael volebant ponere certas addiciones et declaraciones, dicendo quod dictus frater Baptista suas conclusiones dictorum sermonum nescivit bene concludere et declarare populo, quia nescit ydeoma istius patrie. Ideo fuerunt congregati in presencia prefati domini nostri Gebennensis episcopi, in sua domo episcopali, plures domini canonici, religiosi, iuriste et seculares huius civitatis Gebennensis, in presencia quorum fuit diceptatum de premissis inter dictos213 Baptistam et Raphaelem et inquisitorem. Et finaliter ipsi Raphael et inquisitor dixerunt quod conclusiones dicti Baptiste erant vere et a doctoribus approbate, et non dixerunt quod essent false. Quibus auditis, dictus dominus noster episcopus eis dixit: Quid vultis ergo, et quid plus petitis?Qui Raphael et inquisitor dixerunt:Nos volumus dare et addere dictis condusionibus certas addiciones et declarationes quas populo predicabimus. Et tunc dominus episcopus respondit eis: Tradatis michi dictas addiciones et conclusiones in scriptis quas facere vultis vestris214 manibus subscriptas et ego ordinabo quis illas predicabit. Sed ipsi Raphael et inquisitor hoc facere nollebant, sed volebant ipsas predicare et declarare.

  • 215 predicaret] int add. a.c.
  • 216 inquisitor] et Raphael fecerunt add. a.c.
  • 217 qualiter] scit add. a.c.
  • 218 presenti] om. a.c.

293Super tercio dictorum articulorum articulo interrogatus, dicit quod dominus dux Sabaudie fecit fieri pacem, ut in dicto articulo continetur, de qua pace populus huius civitatis Gebennensis bene gavisus fuit, credens quod dictus frater Baptista predicaret215 iterato in hac civitate. Dicit etiam quod dictus inquisitor216 fecit certain inquisitionem et processum contra dictum Baptistam post dictam pacem in hac civitate Gebennensi. Interrogatus qualiter217 scit, dicit quod ita dici audivit communiter in dicta presenti218 civitate Gebennensi.

294Ita deposuerunt testes supranominati prout superius descriptum est et annotatum, ac actestati fuerunt in presencia et manibus nostri commissariorum, videlicet Petri de Vegio et Petri Balli notariorum superius sepe nominatorum.

295Ita est.

296Idem P. de Vegio cumcommissarius predictus

297Idem P. Balli, notarius, cumcommissarius supradictus

[VII – Acte de l’évêque François de Metz du 3 octobre 1430]

298[46r] Franciscus, miseratione divina episcopus Gebennensis et princeps, universis et singulis presentibus pariter et futuris, salutem in Domino sempiternam.

  • 219 dilectus] dilcus cod.
  • 220 eisdem] retros add. a.c.

299Notum facimus per presentes quod hac die subscripta, instante discreto viro magistro Johanne Calvini de Avinione, clerico, supranominato procuratore et procuratorio nomine supranominati religiosi viri fratris Baptiste de Mantua, monachi ordinis sancti Benedicti, in Castro nostro Pineti nostre diocesis, ad nostri personaliter accedens presenciam mandatus, dilectus219 noster discretus vir Petrus Balli, notarius publicus et commissarius noster supranominatus ad hoc a nobis in ea parte, unacum Petro de Vegio notario publico, specialiter deputatus, nobis presencialiter ac manualiter exhibuit idem Petrus Balli dicta, depositiones et attestationes testium cum articulis et commissionibus nostris precedentibus per eosdem Petrum Balli et Petrum de Vegio notarios et commissarios nostros prefatos de et super eisdem220 precedentibus articulis per dictum magistrum Johannem Calvini quo supra nomine, coram nobis datis et productis examinatorum ac supra seriose nominatorum, dictoque magistro Johanne procuratore predicto tunc presente et quo supra nomine, debita cum instancia petente et requirente dicta, depositiones et attestationes huiusmodi per nos apperiri acque publicari proque appertis et publicatis haberi et teneri, ac demum eidem quo supra nomine dari et expediri sumptibus eius moderatis.

  • 221 reperds] dicta add. a.c.

300Nos tunc episcopus et princeps antedictus, receptis manualiter a prelibato Petro Balli notario et commissario nostro prefato dictis, depositionibus et attestationibus predictis continentibus computatis articulis precedentibus huiusmodi et commissionibus nostris super hec datis et concessis quadragintaquinque folia papiri scripta, eisdemque dictis, depositionibus et attestationibus testium per nos visis et attentis ac eis manualibus signetis commissariorum nostrorum predictorum uti decet subscriptis et signatis reperds221, dicta, depositiones et attestationes huiusmodi testium publicavimus proque publicatis et apertis habemus et tenemus, haberique et teneri ubilibet volumus et mandamus. Decementes insuper eisdem dictis, depositionibus et attestationibus testium huiusmodi tanquam [46v] a fidelibus et ydoneis notariis publicis commissariis nostris per nos ad hoc specialiter deputatis confectis fidem plenariam ubilibet fore adhibendam. Mandantes insuper ac precipientes dictis Petro Balli et Petro de Vegio commissariis nostris memoratis, quatenus dicta, depositiones et attestationes testium huiusmodi dicto procuratori tradant et expediant sumptibus eius moderatis.

301Datum et actum in predicto castro Pineti die martis tercia mensis octobris, anno a Nativitate Domini millesimo quatercentesimo trigesimo, indictione octava, sub sigillo nostro rotundo in testimonium premissorum.

302Per dominum episcopum prefatum R. Sapientis

Notes

1 Matth. 18, 15.

2 Decet – mansurum: Regulae Iuris Bonifacii VIII in Libro Sexto Corporis Iuris Canonici, reg. XVI.

3 episcopo] civitatis add. a.c.

4 quibusquidem] quibus add. a.c.

5 doctissimi] dotissimi a.c.

6 non] om. a.c.

7 nec] suppl. om. cod.

8 a] om. a.c.

9 minorum] predictorum add. a.c.

10 Baptista] Baptiste cod.

11 monitionem] monitionibus cod.

12 Cf. Dan. 13, 61-62.

13 processerat] suppl. om. cod.

14 eiusdem] bis scr.

15 carentia] om. a.c.

16 falsitatem] quod add. a.c.

17 locutus est] suppl. om. cod.

18 rationabiliter] ratonabiliter cod.

19 male add. in marg. dext.

20 comictere] coictere cod.

21 XV] IIII a.c.

22 sat bene add. in marg. dext.

23 August., De Trinitate, 9, 11 (CCSL 50, p. 307).

24 XIX] VIII a.c.

25 res] om. a.c.

26 sunt] suppl. om. cod.

27 II Cor. 6, 10.

28 Quicumque – sunt] August., Epist. 93, 12, 50; chez saint Augustin, la fin de la citation est légèrement différente: quod in potestate regum est terrae.

29 lohel 2, 28.

30 Ibid.

31 nondum] nundum cod.

32 christiani] nominemus apostolos add. a.c.

33 Matth. 12, 24.

34 Matth. 12, 27.

35 iudeorum] inde idem add. a.c.

36 Luc. 1, 55.

37 non] no cod.

38 suum] eidem add. a.c.

39 ascendant] accendant cod., ad add. a.c.

40 est] talis add. a.c.

41 non] suppl. om. cod.

42 et] suppl. om. cod.

43 Act. 7,54.

44 quantum] vere add. a.c.

45 XXXIII] add. in marg.

46 nomine] om. a.c.

47 verum] XXIII add. a.c.

48 XXIII] add. in marg. a.c.

49 supradicti] XXI p. et ultimi add. a.c.

50 quod] cum cod.

51 videlicet] om. a.c.

52 eciam] om. a.c.

53 et] lol add. a.c.

54 unacum] una cod.

55 jure] impertin. add. a.c.

56 gradus] om. a.c.

57 examinandos] om. a.c.

58 eos] om. a.c.

59 nostri] om. a.c.

60 et] etiam cod.

61 et interrogate] om. a.c.

62 eamque] quas add. a.c.

63 omnimodam] om. a.c.

64 domo] d add. cod.

65 et] om. a.c.

66 et] Bap add. a.c.

67 reduxerit] ut sequitur add. a.c.

68 associamus] suppl. om. cod.

69 retroscriptis] bis scr.

70 Pineti] Pinati cod.

71 anno] presenti add. a.c

72 officialatus] officiolatus cod.

73 secretarii] secretari cod.

74 articulorum] primo add. a.c.

75 articulo] ita add. a.c.

76 ad] instruend add. a.c.

77 ut] suppl. om. cod.

78 audivit] eadem add. a.c.

79 quod] quot cod.

80 articulorum] primo add. cod.

81 interrogatus] dictum add. a.c.

82 testis] in presentia add. a.c.

83 Super – dicit] om. a.c.

84 iniuriosa] dixit add. cod.

85 cum] om. a.c., secum add. a.c.

86 pena] con.

87 se] offerebat add. a.c.

88 interrogatus] dicit add. a.c.

89 contritio] debet dele add. a.c.

90 est] om. a.c.

91 tanta bona] om. a.c.

92 et] ecce add. a.c.

93 mercatorum] om. a.c.

94 dicit] suppl. om. cod.

95 sermonibus] semper add. a.c.

96 articulo] suppl. om. cod.

97 increpabat] increbat a.c.

98 in dicto articulo] om. a.c.

99 et] om. a.c.

100 trahentes] populo add. a.c.

101 de] prest add. a.c.

102 reddens] suppl. om. cod.

103 probabat] et add. a.c.

104 idem Baptista] om. a.c.

105 clericus] testis add. cod.

106 fuerunt] hec add. a.c.

107 Gervasii] Germani cod.

108 articulis] exa add. a.c.

109 et] om. a.c.

110 die] om. a.c.

111 Baptistam] predicare add. a.c.

112 ducis] suppl. om. cod.

113 plurium] om. a.c.

114 sacra] pap add. a.c.

115 seminari] seminare a.c.

116 Venerabilis] vir add. a.c.

117 testis] om. a.c.

118 audivit] om. a.c.

119 minorum] predicatorum a.c.

120 pausatim] pausatin cod.

121 dicti conventus] om. a.c.

122 super] suppl. om. cod.

123 illi qui] om. a.c.

124 Baptista] Baptiste cod.

125 in] ei add. a.c.

126 deberet] movere add. a.c.

127 amorem] Dei add. a.c.

128 septembris] octobris cod.

129 testis] poterit add. a.c.

130 et] om. a.c.

131 predicaret] predicare cod.

132 qui] suppl. om. cod.

133 suo] bis. scr.

134 non] suppl. om. cod.

135 Baptista] super add. a.c.

136 recordari] de concordari add. a.c.

137 dicit se] se dici cod.

138 materia] de materia add. a.c.

139 ad] luc add. a.c.

140 dicit] ut supra prox prox add. a.c.

141 semper] suppl. om. cod.

142 articulis] om. a.c.

143 pluribus vicibus] om. a.c.

144 primo] videlicet apud add. a.c.

145 Ludovici] om. a.c.

146 defuncti] un add. a.c.

147 productus] iuratus add. a.c.

148 tantum] bis scr.

149 Luc. 11, 41.

150 veraciter] veraraciter cod.

151 thema notat in marg. sin.

152 Ioh. 16, 28.

153 thema notat in marg. sin.

154 I Ioh. 4, 18.

155 sequentibus] bis. scr.

156 nos] om. a.c.

157 pausatim] examinatus add. a.c.

158 fuit] om. a.c.

159 I Ioh. 4, 18.

160 septimum] decimum octavum add. a.c.

161 libentissime] libentisse cod.

162 ubi] sit add. a.c.

163 predicare] predicari cod.

164 invicem] conten add. a.c.

165 eleganter predicare] leganter predicari cod.

166 hanc] hac cod.

167 preterita] ac add. a.c.

168 non] oig add. a.c.

169 sedebat] se add. a.c.

170 faciebat] promocionem dicti Raphaelis add. a.c.

171 I Ioh. 4, 18.

172 se] dici add. a.c.

173 nescit] si dominus episcopus add. a.c.

174 aliorum] alium cod.

175 religione] alici add. a.c.

176 testem] in presencia add. a.c.

177 circumstanciis] cirstanciis cod.

178 domini] om. a.c.

179 provincialis] qui prov add. a.c.

180 etiam] om. a.c.

181 cum] cum add. a.c.

182 mencionate] mencionatarum cod.

183 approbate] ut add. a.c.

184 eciam] om. a.c.

185 fratris] Rafaelis dicit add. a.c.

186 dicta] predicta add. a.c.

187 articulo] d add. cod.

188 qui] suppl. om. cod.

189 habitationis] in parrochia beate Marie Nove add. a.c.

190 hac] civitate add. a.c.

191 eciam] om. a.c.

192 se] fecit add. a.c.

193 tempus] fere add. a.c.

194 domini comitis Gebenensis] om. a.c.

195 eciam] dominorum add. a.c.

196 preterquam] ex aud. add. a.c.

197 Gebennarum] eundem B add. a.c.

198 presentibus] suppl. om. cod.

199 pluribus] bis. scr.

200 examinatus] examinabat a.c.

201 odivisse] audivisse a.c.

202 se audivisse] suppl. om. cod.

203 quinto] et vigesimo sexto add. a.c.

204 Baptista] Baptistis cod.

205 predicande] per add. a.c.

206 etiam] prout add. a.c.

207 alios] bis scr.

208 dicti] p add. a.c.

209 Dixit – ego] om. a.c.

210 predicabit et declarabit] predicabat et declarabat cod.

211 dicit] om. a.c.

212 presenti] quod anno add. a.c.

213 dictos] p. add. a.c.

214 vestris] ma add. a.c.

215 predicaret] int add. a.c.

216 inquisitor] et Raphael fecerunt add. a.c.

217 qualiter] scit add. a.c.

218 presenti] om. a.c.

219 dilectus] dilcus cod.

220 eisdem] retros add. a.c.

221 reperds] dicta add. a.c.

© Presses universitaires de Lyon, 2006

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540