URL originale : https://books.openedition.org/obp/197
Latin Text and Study Questions
p. 21-53
Texte intégral
1[53] Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. Non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud. hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris evecta exportataque esse. Atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis hominibus in proverbio, quem omnia ‛intus canere’ dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse videatur.
Grammar and Syntax:
- Identify the three superlatives in the paragraph.
- What case is Aspendi?
- What case is Verres?
- Explain the syntax of quem omnia ‛intus canere’ dicebant.
Style and Theme:
- How does geopolitical space feature in this paragraph? Answer this question with reference to (i) place names and other geographical indicators; and (ii) the phrases ex locis publicis and in intimis suis aedibus.
- What is the technical term of the stylistic device that links intus and intimis in the phrases intus canere and in intimis suis aedibus?
- Describe the ‛dramaturgy’ of the paragraph: whom does Cicero address when, and to what effect? How would you describe his interaction with the senators sitting in judgement?
2[54] Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico. Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! Quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.
Grammar and Syntax:
- Explain the syntax of auri.
- What is the subject accusative of the second part of the indirect statement (ex ipsa Diana... ablatum esse) introduced by dico?
- What are the antecedents of the relative clauses introduced by Quas and quae?
Style and Theme:
- Compare the degree of Cicero’s rhetorical aggressiveness in this and the preceding paragraph.
- Explore how Cicero continues and develops his ‛rhetoric of space’ from the previous paragraph.
- Discuss the theme of ‛violence’ in the paragraph: what forms of physical force does Cicero distinguish and on what grounds?
- What is the name of the stylistic device that underwrites the word order of non in tuam domum neque in suburbana amicorum?
3[55] Quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? Quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.
Grammar and Syntax:
- Quorum domus...: explain the syntax of quorum.
- Explain the case and function of signis et tabulis pictis.
Style and Theme:
- Quid ego de... loquar? What is the technical term for this rhetorical device?
- Explore how Cicero employs ellipsis in his catalogue of rhetorical questions.
- Identify chiastic patterns within Cicero’s list of historical precedents.
- Map the history and geography of imperial conquest and expansion built into Cicero’s list of generals and battles.
- Discuss the argumentative force of the exempla that Cicero adduces: what are they designed to illustrate?
- Explore the thematic correlation of the two phrases vi ac virtute and honore ac virtute.
4[56] Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. Recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti.
Grammar and Syntax:
- Explain the case and function of hominum and temporum illorum.
- Parse curasti.
Style and Theme:
- Discuss the interrelation of style and theme in vi, copiis, consilio, virtute.
- How does ‛the past’ figure in Cicero’s argument?
- What are the names of the stylistic devices that Cicero deploys in postea... quam? How do they reinforce his argument?
5[57] Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. Recita. Rationes Relatae P. Servili. Non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. Certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. Multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.
Grammar and Syntax:
- Explain the case and the function of multo in the phrase multo diligentius.
Style and Theme:
- Compare Cicero’s coverage of Verres and Servilius. What are the main points of contrast?
- Describe the dramatic effect of Cicero’s address to the court clerk (recita!) and his use of public records.
- Compile a lexicon of good practice in accounting: what words and expressions does Cicero use to praise the approach of P. Servilius?
- What stylistic devices does Cicero use to underscore the meticulous accounting of P. Servilius?
6[58] Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. Memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. Quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.
Grammar and Syntax:
- Define the case and the function of ornamento and urbi foroque.
Style and Theme:
- Explore how Cicero handles the theme of sight in the paragraph: who sees what with what consequences and emotional reactions?
- Discuss the rhetorical design of the relative clause eos qui... esse servos and situate Cicero’s argument in its wider historical context.
7[59] Socii vero nationesque exterae spem omnem tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. Quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.
Grammar and Syntax:
- Explain the case and function of Romae.
- What is the antecedent of the relative clause qui sociis iniurias fecerant?
Style and Theme:
- Explore how Cicero follows up on the keynote (Socii) in the rest of the paragraph.
- How does Cicero generate pathos (and sympathy for the plight of Rome’s allies)?
- Discuss Cicero’s rhetoric of space.
8[60] Hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. Habeo et ipsius et patris eius accepti tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. Nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. Audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo coepisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. Hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.
Grammar and Syntax:
- Parse the case and function of illum and of se in the opening sentence.
Style and Theme:
- What stylistic device does Cicero use in the phrase non numquam?
- Try to describe the tone of the clause quoniam quidem... missus est.
- Extrapolate the typology of accounting built into this paragraph: which types of doing accounts does Cicero mention and how does he appraise each?
- Discuss how Cicero brings Verres’ father into play.
9[61] Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. Plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. Atque utinam neges! Unum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. Ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
Grammar and Syntax:
- Parse the case and function of cuius modi.
- What kind of clause is atque utinam neges?
- What type of accusative is multos annos?
- Parse emeris and explain the mood.
Style and Theme:
- Discuss the way in which Cicero describes the fate of the two statues that remain in Verres’ house.
10[62] At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. Quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia reliquerit? Sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
Grammar and Syntax:
- What case and function is quo (in quo facilius...)?
- Explain the case and function of oneris negotique.
Style and Theme:
- What is the tone of the opening sentence?
- What stylistic device does Cicero employ in the phrase plura... vestigia? What is the rhetorical effect?
- What stylistic device does Cicero employ in reiterating quam multis? What is the rhetorical effect?
- What are the thematic links between this and the previous paragraphs?
- Explore Cicero’s portrayal of Verres’ character: what metaphors does he use to describe the workings of Verres’ mind?
11[63] Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. Accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur iste ad Ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Ut mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.
Grammar and Syntax:
- What – or rather where – is the verb in the sentence homines autem ipsi... adcommodati? What is this device called and what is its effect here?
- What is the meaning of cum in cum summe in omnis civis Romanos officiosi.?
- On what noun does the genitive Graecorum depend?
Style and Theme:
- Analyse the stylistic design of the phrase cum magna calamitate et prope pernicie civitatis.
- Discuss Cicero’s use of the term homo/ homines in this paragraph.
- Describe how Verres interacts with his superior-in-charge.
- What are the main features of the character portrayal of Verres that Cicero develops in this paragraph?
12[64] Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. Is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. Homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. Hospes Ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
Grammar and Syntax:
- What kind of ablatives are genere, honore, copiis, and existimatione?
- What kind of ablatives are eximia pulchritudine and summa integritate pudicitiaque?
- Why is suspicaretur in the subjunctive?
- What type of ut-clause is ut statim... diceret velle?
Style and Theme:
- How does Cicero characterize Philodamus and his family? What aspects will have resonated particularly well with a Roman audience?
- How does Cicero portray the relationship between Verres and Rubrius?
13[65] Quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. Iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. Hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.
Grammar and Syntax:
- On what word does the genitive mali depend, what type is it, and what do you call the stylistic device that Cicero uses here – and to what effect?
- Explain the subjunctive in the relative clause Iste, qui una cupiditate raperetur.
- Explain the tense of laborabat.
Style and Theme:
- What is the stylistic device Cicero uses in the formulation humanitatem consuetudinemque suam?
- Explore the confrontation between Verres and Philodamus: what are the principal qualities exhibited by each?
14[66] Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. Mature veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa est, ‛Quaeso,’ inquit, ‛Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?’ Homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. Instare Rubrius. Tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. Hic tum alius ex alia parte, ‛Enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!’ Et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
Grammar and Syntax:
- What type of infinitive is Instare?
- Define the case and function of moris.
Style and Theme:
- Discuss Cicero’s use of the passive voice in the passage.
- Where at the banquet is Verres?
- Discuss the clash of cultures (Greece vs. Rome) that Cicero portrays here.
15[67] Quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet. Clamor interea fit tota domo; pugna inter servos Rubri atque hospitis; iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si posset.
Grammar and Syntax:
- Identify the type of ut-clause Cicero uses in the first sentence (ut filiae suae vis adferretur).
- Explain the mood of excurrat.
- What is the meaning of cum in cum Philodami dignitas etc.?
- Identify the case and function of noctu.
Style and Theme:
- Identify the words in the paragraph that refer to Philodamus’ household and dwelling – what overall image of the event is Cicero creating?
- Discuss the movements and the action in the paragraph: who does what (from) where? And where in all of this is Verres?
16[68] Postridie homines mane in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.
Grammar and Syntax:
- Define the form and function of factu.
- What kind of genitive is auctoritatis?
- What is the case and function of quidvis?
Style and Theme:
- How does Cicero present the civic community of Lampsacus to his Roman audience?
17[69] Haec cum omnes sentirent, et cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. Tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.
Grammar and Syntax:
- What case is Lampsaci?
- Explain the syntax of sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium.
Style and Theme:
- What is the technical term for the stylistic device Cicero uses in the formulations nomen legationis ~ iniuria legati?
- Discuss how the use of the comparative (gravius, levius) figures in the reasoning of the Romans.
18[70] Sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. Ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Uticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. Non enim potest dicere, ‛cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.’ Quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.
Grammar and Syntax:
- Identify the case and function of multo.
- Identify the case of Uticae and of domi suae.
- What kind of conditional clause is Quae si diceret,...?
Style and Theme:
- What stylistic device does Cicero use in the formulation flamma periculoque?
- What rhetorical techniques does Cicero employ to make Verres’ close shave with death appear justified?
- Compare and contrast the tone of quod acrius imperavi and nimis atrociter imperando sociis.
19[71] Nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem se ipso ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius – quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.
Grammar and Syntax:
- What case is Lampsaci?
- Explain the case and function of signi.
Style and Theme:
- Compare and contrast how Cicero presents (the evidence of) his two witnesses, Tettius and Varro.
- Explore how Cicero tries to deflect Hortensius’ challenge to his witness during the first actio.
20[72] De quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. In quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Audite, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. Quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset.
Grammar and Syntax:
- What kind of genitives are improbitatis and caedis?
- What kind of genitive is praesidi? On what word does it depend?
Style and Theme:
- What is the rhetorical effect of the sentence that begins Audite, quaeso...?
- What stylistic device does Cicero employ in the phrase aliquid iis in vestra fide praesidi? What is the rhetorical effect?
21[73] Commotus est Dolabella: fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. Posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.
Grammar and Syntax:
- What type of ut-clause is ut... relinqueret?
- qui esset in consilio et primus sententiam diceret: explain the use of the subjunctives.
Style and Theme:
- Identify the stylistic devices that Cicero uses in ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret and discuss their rhetorical effect.
- Discuss Cicero’s use of the superlative in the paragraph, with special reference to hominis nequissimi causa, aequissimus iudex ipse Verres, improbissimi cuiusque legati, and plurimum prodest.
- How does Cicero discredit the consilium that advised Nero?
22[74] Ille miser defensorem reperire neminem poterat; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? Accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset – haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo amplius pronuntiaretur.
Grammar and Syntax:
- quis enim esset aut togatus: explain the subjunctive.
- What is the main verb of the sentence beginning with Cum haec omnia...?
Style and Theme:
- What is the technical term for Cicero’s repeated use of cum?
- Analyze the rhetorical effect of Cicero’s repetition of idem.
- What is the effect of Cicero’s repeated use of passives in this paragraph (adponitur, agerentur, putabatur, pronuntiaretur)?
23[75] Quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere potuerit non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. Quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. Condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent.
Grammar and Syntax:
- Explain the subjunctives in the sentence quicquid esset sine his actum, omnes probarent.
- What are the case and function of securi?
Style and Theme:
- What do you call the stylistic device Cicero uses in the phrase non nullis in rebus? What is the rhetorical effect?
- Analyse the stylistic features and the rhetorical effect of Adest, instat, urget Dolabella.
- Discuss the seemingly awkward formulation quam minime multi – what, exactly, is Cicero trying to convey by it?
24[76] Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!
Grammar and Syntax:
- Explain the case and function of natu.
- Explain the case and function of lacrimarum.
Style and Theme:
- Analyse the arrangement of sed pater de fili morte, de patris filius. What is the rhetorical effect of Cicero’s chosen design?
- What are the means by which Cicero generates pathos?
25[77] Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? Quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? Expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.
Grammar and Syntax:
- Explain the case and function of tanti.
- Explain the grammar and syntax of nisi damnato te.
Style and Theme:
- Collect all instances of personal pronouns and possessive adjectives in the paragraph and explore their role in Cicero’s rhetoric.
- Describe the tone in which Cicero attacks Dolabella.
- How does Cicero employ Roman political norms and recent history against Verres and Dolabella?
26[78] Tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? Tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? Nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? Negare non potes; habeo enim testimonium tuum quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti. Recita hunc ipsum locum de testimonio. Testimonium C. Verris in Artemidorum. non multo post in domum.
Grammar and Syntax:
- Parse concupieris, cogitaris, and deversabare.
Style and Theme:
- Explore the function of Verres’ libido (or libidines) in Cicero’s argument.
- Compare and contrast the style of the first half of the paragraph (Tantaene... propulsare possint?) with the second half (Nam quaero... in domum).
27[79] Bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? Video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.
Grammar and Syntax:
- Parse conabatur and explain the significance of the tense.
Style and Theme:
- Analyse the rhetorical design of the relative clause in qua civitate... violatus sit and discuss how design reinforces theme.
28[80] Quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? Tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. Obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. Nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. Cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat?
Grammar and Syntax:
- What type of ablative is a nobis?
Style and Theme:
- Explore how Cicero operates with the word causa in this paragraph.
29[81] Huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? Circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. Barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. Immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
Grammar and Syntax:
- What types (pl.!) of ablative are condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus?
Style and Theme:
- Discuss the factors that, according to Cicero, shape the character and the actions of the Lampsacenes, both normally and in the situation of crisis triggered by Verres.
30[82] Nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo, nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. Tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum? Erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi sunt.
Grammar and Syntax:
- What kind of condition is Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent?
Style and Theme:
- Analyse the design of the sentence Tu mihi... speras futurum?
31[83] Et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. Quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo – te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. Recita quas ad Neronem litteras misit. epistula C. Verris ad Neronem. Themistagoras et Thessaltus –. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. Quem populum? Qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Ubi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum?
Grammar and Syntax:
- What kind of construction is teste homine nequam?
Style and Theme:
- Analyse the rhetorical design of Ubi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati?
- Explore Cicero’s use of documentary evidence.
32[84] Cedo mihi ipsius Verris testimonium: videamus quid idem iste iuratus dixerit. Recita. Ab acctusatore rogatus respondit in hoc iudicio non persequi: sibi in animo esse alio tempore persequi. Quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cum esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. Quod fuit id tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit?
Grammar and Syntax:
- Parse videamus.
Style and Theme:
- Explore the stylistic design of the cum-clause Legatus cum... insignis iniuria.
33[85] Nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores et principes fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? Etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.
34[86] Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope modum in suo genere non levius...
Grammar and Syntax:
- What construction is M. Aurelio Scauro postulante?
- Parse incenderere.
Style and Theme:
- Explore the similarities and differences in Cicero’s portrayal of the incident involving M. Aurelius Scaurus and of Verres’ handling of the Lampsacus affair.
Le texte seul est utilisable sous licence Creative Commons - Attribution - Pas d'Utilisation Commerciale - Pas de Modification 4.0 International - CC BY-NC-ND 4.0. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Cicero, Against Verres, 2.1.53-86
Ce livre est diffusé en accès ouvert freemium. L’accès à la lecture en ligne est disponible. L’accès aux versions PDF et ePub est réservé aux bibliothèques l’ayant acquis. Vous pouvez vous connecter à votre bibliothèque à l’adresse suivante : https://freemium.openedition.org/oebooks
Si vous avez des questions, vous pouvez nous écrire à access[at]openedition.org
Référence numérique du chapitre
Format
Référence numérique du livre
Format
1 / 3