Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput nonum. Generalia quædam subnectit

Texte intégral

  • 1 quæ undique majori superficie.
  • 2 angusti.
  • 3 Isthmos.

1Quum terræ superficies non una sit, neque continua, sed diversis marium sinubus perfossa, atque adeo penitus interrupta: Authores eam partem quæ tota fere1 majori superficiei conjuncta sit, Continentem vocaverunt vel terram fixam, ut sunt Europa, Asia, et Aphrica. Insulam autem vocaverunt plagam terræ undique oceani fluctibus circunfusam, et a majori parte habitabilis portionis dissectam, ut, Anglia, Sicilia, Creta, etc. Peninsulam vero sive Chersonesum quasi pene insulam, quia non tota mari circundata est, sed angusto2 protractu majori parti terræ habitabilis connectitur: Huius exempla sunt Italia, Peloponnesus, Taurica chersonesus, etc. Partem denique eam qua peninsula continenti adhæret, Isthmum appellari videmus. Est enim Iσθµoς3 angustus quidam terræ tractus inter duo maria comprehensus. Sunt infinita præterea nomina Geographis usitata, quæ omnia definire Grammaticorum magis est quam Cosmographorum: ut sunt Regio, Regnum, Provincia, Gens, Populus, etc. Item Mons, Promontorium, Vallis, etc. Rursus aquarum multiplicia nomina, Oceanus, Mare, Fluvius, Flumen, Rivus, Palus, Lacus, Sinus et similia: atque ob id merito omittenda censuimus.

Notes

1 quæ undique majori superficie.

2 angusti.

3 Isthmos.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Licence OpenEdition Books

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search