Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput octavum. De ventis

Texte intégral

  • 1 alio.
  • 2 et omnibus modis animantibus.

1Solent etiam regiones ad invicem comparatæ per ventorum situs, aut secundum plagas mundi describi. Ut cum dicimus: Hispania habet ab ortu Pyrenæos montes et Galliam. Item Germania clauditur ab occasu Rheno fluvio, etc. Tali via Geographi fere omnium locorum situs describunt, et huius cognitio plurimum ex re nautarum est, qui longinquas adire regiones conantur. Nam illud in primis ipsis consyderandum est, in quam cœli partem dirigenda sit prora, et quo vento duce opus sit ab uno loco ad alterum tendentibus. Cosmographi vero ex superiorum consideratione regiones distinguunt, ceu per parallelos, meridianos, et similia: Ut cum dicimus, Roma habet latitudinem. 41. partium et. 50. minutorum, longitudinem. 36. partium et trientis. Talem differentiam Cosmographiæ et Geographiæ Ptolemæus lib. 1 cap. 1 adsignat. Est autem Ventus secundum Physicos, exhalatio calida et sicca, lateraliter secundum terram mota. Sortiuntur vero sua nomina pro diversis a quibus impelluntur mundi partibus. Ubi notandum, quod ex veterum sententia cujusque regionis horizon in. 12. spatia dividitur, quæ ventorum nominibus inscribuntur. Quatuor principales sunt venti, Apeliotes vel Subsolanus, flans ab ea parte qua Sol in æquinoctiis oritur: hic idem Levans nautis quibusdam dicitur. Zephyrus vel Favonius ab occidente irruit: hunc nautæ Ponentem vocant. Aparctias vel Septentrio a polo seu a mediæ noctis angulo procedit, Hydrographis Transmontanus dictus. Auster vel Nothus a meridie oritur. Horum autem quilibet binos socios sibi collaterales habet: Subsolanus enim Cæciam vel Hellespontium versus septentrionem, Eurum vel Vulturnum ab alia parte junctos habet. Zephyro Lips vel Aphricus ab Austro jungitur, Iapyx vel Corus ab altero1 latere. Septentrioni Boreas vel Aquilo vicinus est versus ortum: Thrascias, Circius vel Gallicus versus occasum. Austro Libonotus ab occasu, Euronotus vel Euroauster ab ortu adjacet. Tali distinctione veteres contenti fuere. Nautis alia ratio ventorum est: Hi enim horizontem in. 32. partes dividunt aut in. 16. ventosque suis nominibus compositis ex quatuor principalium ventorum nominibus distinguunt. De qualitatibus autem ventorum hoc sciendum est, Subsolanum cum duobus sociis calidæ et siccæ esse naturæ: Zephyrum frigidæ et humidæ: Austrum cum vicinis utrinque sociis calidum et humidum, ideoque tonitruosum, pestiferum et insaluberrimum: Septentrionem econtra frigidum et siccum, et maxima ex parte animantibus2, frugibus non æque salubrem.

Notes

1 alio.

2 et omnibus modis animantibus.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search