Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput septimum. De diversis habitationum nominibus

Texte intégral

  • 1 Le latin de Gemma est fautif : en effet, s’il distingue bien Périœciens et Antœciens (aut est un « (...)

1Ex umbrarum ratione tria habitationum nomina oriuntur, Amphiscii scilicet, Heteroscii, et Periscii. Amphiscios vocant autores, quorum umbræ in utramque partem, puta Austrum et Boream jaciuntur. Heteroscios quorum umbræ in alteram tantum vergunt partem. De his exemplum apud Lucanum est. Ignotum vobis Arabes venistis in orbem, Umbras mirati nemorum non ire sinistras. Periscii vero sunt quibus umbræ in modum molarum circumgyrantur. Sunt autem tales, quicunque sub zonis extremis habitant, ut Pilappi et vicini. Heteroscii vero sunt quicunque in zonis temperatis scilicet inter circulos polares et tropicos habitant, ut Itali, Hispani, et totius Europæ incolæ, cum Asiæ maxima parte. Amphiscii demum sunt quorum inter duos tropicos aut sub torrida zona habitatio est, ut Æthiopes, Arabes, et Indi. Rursus populi ad invicem collati, aut dicuntur Periœci, aut Antœci vel Antipodes1. Periœci vel circuncolæ dicuntur, qui sub eodem climate et parallelo, et sub eodem meridiano continentur, sed inter eos mediat polus mundi : Hique eandem rationem temporum anni habent, quippe cum illis hyems est, etiam hi hybernantur : Verum in horarum spatiis multum distant : nam cum illis media dies est, his concubia nox ingruit. Tales fere sunt insularum fortunatarum incolæ cum Sinarum populis. Antœci sunt quorum situs est sub meridiani alicujus eadem medietate. Verum parallelus vel latitudo unius regionis tantum ab Æquatore versus Austrum, quantum alterius punctum verticis vel latitudo versus Septentrionem cedit. Sic Ægyptii cum extremis Aphricæ habitatoribus Antœci dicuntur. Et hi simul in contraria anni tempora incidunt : his enim hyeme existente, illi æstate fruuntur. Verum cum eadem longitudo sit utriusque, eodem eis momento meridies et media nox apparet. Demum Antipodes dicti quod invicem vestigia obvertant : eidem meridiano et contrariis parallelis æquali tamen interstitio ab Æquatore descriptis, subjiciuntur. His contraria omnia accidunt, hyems et æstas, dies ac nox, ortus et occasus : habent eundem horizontem, sed opposita hemisphæria. Ita Americæ extremi versus meridiem habitatores Antipodes dicuntur Tectosacibus Schithiæ populis. Verum tales re ipsa existere, multi præcipue Divus Augustinus et Lactantius, præter fidem esse contendunt, licet jam experientia compertum sit. Lactantius alioqui philosophus non vulgaris, ea ratione potissimum moveri videtur, quod cœlum terra inferius esse non possit : cum interim quid inferius sit aut superius respectu totius machinæ mundi, videatur ignorasse.

Notes

1 Le latin de Gemma est fautif : en effet, s’il distingue bien Périœciens et Antœciens (aut est un « ou » disjonctif), l’usage normal de vel, qui établit une équivalence, impliquerait que « Antipodes » soit le synonyme de « Antœciens ». Or, la suite du texte montre clairement qu’il faut lire « aut dicuntur Periœci, aut Antœci aut Antipodes ».

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search