Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput sextum. De Latitudine locorum

Texte intégral

  • 1 nemo dubitat.
  • 2 applicaret.
  • 3 deventum.

1Altera pars circulorum Globi, circum polos mundi, et æquali undique secundum Æquatorem et se invicem protractu circunducitur. Tales quidem etiam paralleli dicuntur, et simili ratione per quemcunque locum secundum loci ipsius ab Æquatore recessum describi possunt, et hi latitudines regionum finiunt. Est autem latitudo, arcus meridiani cujuscunque loci, inter Æquatorem et parallelum qui per ejusdem loci punctum verticis ducitur interclusus. Hanc æqualem esse elevationi polari supra horizontem non est dubium1: Nam si quis sub Æquatore consisteret (cum medium cœli tantum conspicuum sit) uterque polorum horizonti applicaretur2: Si vero idem in alterutram partium puta septentrionem vel austrum digrederetur, tantum ipsi alter polorum supra horizontem emineret, quantum jam punctum verticis ipsius ab Æquatore declinaret: quippe si punctum verticis ad polum usque deductum3 effet: hoc est, si quadrante circuli ab Æquatore dissideret: jam Æquator vice mutata undique horizonti applicaretur. Patet ergo eandem esse, hoc est quantitate, seu partium numero parem latitudinem regionis et elevationem poli supra horizontem, differre tamen ratione: Nam elevatio poli, est arcus meridiani inter polum mundi et horizontem cujuscunque loci interceptus: latitudo autem jam antea dicta est. Latitudo igitur regionum ab Æquatore in austrum vel septentrionem supputatur, quanvis Glareanus dixerit a septentrione in austrum: longitudo autem ab occasu in ortum. Duplex etiam hinc colligitur latitudo locorum, Borea altera, reliqua Austrina.

Notes

1 nemo dubitat.

2 applicaret.

3 deventum.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search