Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput quintum. De Longitudine locorum

Texte intégral

1Duplices sunt in Globo Geographico, quem ad similitudinem terræ effingimus, circuli. Pars enim per polos mundi, deinde per cuiusvis loci punctum verticis in cœlo, aut in terræ superficie per loci situm protrahi intelligitur. Tales meridianos appellari non est dubium, omnesque in polis mundi coire, et per quemcunque locum duci posse, eosdemque terminos esse longitudinis regionum. Longitudo itaque regionis aut cujuscunque loci, est portio Æquatoris inter meridianum talis loci, et meridianum qui per insulas fortunatas ducitur, intercepta: Nam ab his insulis initium longitudinis sumitur, progrediendo ab eis versus ortum usque in eundem locum. Nostro autem Globo. 24. meridianos inscripsimus, quorum bini quilibet proximi spatium unius horæ intercludunt: Et loca talibus duobus proximis subjecta meridianis, unius horæ intervallo dissidere certum est: Hoc est, orientalior eorum, meridiem, mediam noctem, eclipses lunæ, conjunctiones et oppositiones luminarium, una hora prius habebit quam occidentalior. Si vero per duos meridianos descriptos distiterint, vel si. 30. gradibus in longitudine ab invicem elongata fuerint, duarum horarum talis differentia oppositionum constituetur. Unus denique gradus differentiæ longitudinis quatuor minuta horaria constituit. Ex his paululum etiam instituto Arithmetices disciplinis cætera colligere dabitur, sive. 10. sive. 40. graduum hæc distantia, quæ differentia longitudinis dici consuevit, reperiatur.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search