Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput IIII. De Parallelis

Texte intégral

  • 1 licet.

1Paralleli sunt circuli æquo a se invicem dissidentes interstitio, adeo ut si in infinitum protrahi intelligantur, nunquam sese mutuo contingant. Varii possunt adsignari in Globo paralleli, verum Ptolemæus, quem in omnibus nobis imitandum statuimus. 21. parallelos septentrionales descripsit, ea fere ratione qua Climata diximus terminari: nisi quod Climata per mediæ horæ spatia procedant, Paralleli vero per quadrantes tantum: hoc est, sicut initium unius climatis præcedentis initium vincit una semihora: ita parallelus præcedentem quadrante superat, usque ad decimumquartum parallelum, cujus longissima dies est quindecim horarum et semissis, ut ex ordine parallelorum quivis facile supputaverit. Hinc vero per medias horas ad undevigesimum usque parallelum inceditur, cujus maxima dies continet. 18. horas. Demum additione integræ horæ ad. 21. parallelum devenitur, qui per Thylen insulam transit. Hujus diei maximæ quantitas. 20. horas continet. Ulterius Ptolemæus non distinxit, quandoquidem ignotum erat quicquid telluris ab Aquilone ultra paralellum per Thylen protractum describitur. Licebit1 tamen ulterius quantitate unius horæ addita ad vigesimumquintum, deinde mensis excessu ad. 30. parallelum devenire. Sunt qui ab ipso æquatore Climata sumere initium volunt. Sed cum haec ratio solo ordine distet, et illa iam a nobis tradita usitatior sit classicis scriptoribus: supervacaneum videtur plura de his verba facere. Quantum vero paralleli et climata ab invicem et ab æquatore distent, lucidissime in Globo nostro videre licet. Possemus alioqui id per tabulas et figuras ob oculos ponere.

Notes

1 licet.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Licence OpenEdition Books

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search