Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput III. De zonis et climatibus

Texte intégral

  • 1 temperatissimam.
  • 2 Dia meroes: «à travers Méroé».

1Omnes itaque jamdicti circuli ut in cœlo finguntur, ita in subjectæ terræ superficie eos describi imaginandum est. Fit hinc ut quatuor minores circuli quinque spatia in cœli et terræ superficiebus distinguant, quæ propter similitudinem zonæ nominatæ sunt. Duas extremas circulis polaribus interclusas, antiqui non habitabiles ob rigidum perpetuo cœlum asservere. Mediam similiter ob intemperatum Solis ardorem: est enim inter duos tropicos interclusa. Verum nostræ ætatis scriptores eam non solum habitabilem, sed temperatam1 esse et rationibus contendunt, et experientia comperti sunt, sub qua cultissimæ fœcundissimæque deprehenduntur regiones. Reliquas vero duas zonas inter polares circulos et tropicos interceptas, habitabiles temperastasque esse liquido constat. Distinguitur etiam terræ superficies secundum aliam rationem. Quanto enim aliqua regio latius ab Æquatore in alterutram partem declinaverit, tanto plus æstate diei longissimæ, et vicissim hyeme noctis quantitas augetur: adeo ut quæ maxime distet scilicet, scilicet. 90. gradibus, ea diem longissimam sex mensium habeat, noctemque vicissim diei æqualem. Qui vero sub ipso Æquatore consistunt, perpetuo diem nocti æqualem. 12. horarum habent. Ratio hujus diversitatis ex Sphæra materiali et ex nostro globo Geographico ob oculos poni potest. Ptolemæus igitur et alii classicorum scriptorum nonnulli pro diversa quantitatis dierum variatione, diversas plagas terræ seu climata distinxere, ita scilicet ut tale spatium dimidiæ horæ quantitatem in latitudine contineat, et in modum zonæ per totum orbem ab occasu in ortum protendatur. Loca vero talibus climatibus subdita ipsis nomina indidere, ut primum clima ab Æquatore versus polum arcticum διὰ μερώοες2 vel per Meroën vocatur, eo quod medium hujus climatis per Meroën (quæ est insula Aphricæ Nilo circumfusa) transit. Secundum per Syenen. Est autem Syene urbs Ægypti tropico Cancri subdita. Tertium per Alexandriam urbem scilicet in ora Aphricæ sitam. Quartum per Rhodum. Quintum per Romam vel per Hellespontum. Sextum per Pontum. Septimum per Boristhenis ostia. Hic vero fuit finis climatum antiquioribus, quippe quibus regiones ulterius ignotæ erant. Addunt alii octavum per Ripheos vel Meotidis paludes: Nonum per Daniam, etc. Augetur quidem horum climatum diei prolixioris quantitas una semihora, hoc est, quotum quodque est clima, tot semihoris dies ejus maxima superat duodecim horas. Ut in initio primi climatis dies longissima continet. 12. horas, et semissem. In fine vero, qui idem est cum initio secundi climatis,. 13. horas. Sic si deinceps unam semihoram addiderimus pro singulis climatibus, habebimus semper quantitatem diei maximæ pro tali climate. Quod nunc diximus de Climatibus septentrionalibus, eadem ratione de austrinis intelligi volumus, nisi quod hæc propriis non appellantur nominibus, sed per contrarium: ut ἀντὶ διὰ μερωές ἀντι διὰ συένες, etc.

Notes

1 temperatissimam.

2 Dia meroes: «à travers Méroé».

Table des illustrations

URL http://books.openedition.org/msha/docannexe/image/8808/img-1.jpg
Fichier image/jpeg, 212k

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search