Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Caput secundum. De Circulis Sphæræ

Texte intégral

  • 1 luctantur.
  • 2 æquinoctium constituit.
  • 3 quod autores Zenit appellant.
  • 4 L’édition Cavellat, contrairement aux autres, dit « populos mundi ». C’est évidemment une coquille

1Sphæra solidum est corpus, una superficie contentum, in cujus meditullio punctum imaginamur quod centrum dicitur, a quo puncto omnes lineæ ad peripheriam ductæ æquales existunt. Tale quidem corpus mundus hic ratione naturali colligitur. Ad cuius imaginem et intellectum, instrumentum Sphæricum construunt Mathematici, quibusdam orbibus circulisque rationem motus illius indicantibus compositum. Quorum circulorum partiumque reliquarum deinceps finitiones officiaque quam paucissimis declarabimus. Axem sphæræ vocant autores lineam rectam quæ sphæram per æquas secat partes, et super cujus extremis terminis eadem motum perficit. Dicuntur quidem talia puncta, poli, cardines, aut vertices. Et cum duæ sint extremitates lineæ rectæ: altera polus arcticus, ab arctis sive ursis dicitur, altera polus Antarcticus sive Austrinus: circum tales vertices motus primi mobilis perficitur. Æquinoctialis vel Æquator, est circulus secundum omnes sui partes æquali intervallo ab utroque polorum distans, et rectos angulos cum axe mundi constituens, sic dictus, quia sol sub eo motus, ubique gentium, diem nocti æqualem facit. Zodiacus, signifer, aut obliquus circulus est, qui cum Sphæram et Æquatorem per æqualia secet, una ipsius pars versus septentrionem, altera versus austrum declinat ab Æquatore spatio. 23. partium et semisse quasi ubi longissime dissidet. Dividitur hic in duodenas partes quæ signa dicuntur. Sunt autem hæc nomina: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Signorum quodlibet in. 30. partes aut gradus distinguitur: fit hinc ut totus circulus. 360. partibus constet. Gradus deinceps in. 60. minuta sive scrupula prima, Minutum in. 60. secunda, Secundum in totidem tertia, et sic deinceps ad decima usque dividitur. Simili fere modo quilibet circulorum majorum Sphæræ dividitur in quatuor quadrantes, Quadrans in. 90. gradus, Gradus rursus ut prius. Sub signifero autem in adversum primo mobili reluctantur1 omnes orbes inferiores super axe et polis propriis distantibus a polis mundi plus minus. 23. gradibus et semisse. Atque hic motus diversitatis temporum anni causa est, et augmenti et decrementi dierum, denique generationis ac interitus omnium rerum naturalium, ut philosophice loquamur. Item Zodiacus præter omnes circulos Sphæræ latitudinem habere intelligitur propter errantium syderum ultra citraque digressionem. Est autem hæc latitudo secundum alios. 12. secundum alios. 16. graduum. Mediam vero latitudinem linea dividit circularis, quam Eclipticam vocant, eo quod sol et luna cum conjunguntur vel opponuntur sub ea linea, defectum luminis pati dicuntur: Sol videlicet objectu lunæ inter visum nostrum, ad nos transmittere lumen non potest, eo quod lunæ corpus densum sit ac minime transparens. Luna vero quia lumen a sole accipit, terræ interpositione inter ipsam et solem, revera deficit. Sol tamen (quod nulli planetarum faciunt) lineam eclipticam assiduo sequitur, adeo ut ne digitum quidem latum egrediatur. Quatuor sunt in Zodiaco puncta præcipua, duo scilicet in duabus sectionibus æquatoris et zodiaci, videlicet in principiis Arietis et Libræ: hæc æquinoctialia vocantur: Sol enim sub ipsis constitutus æquinoctium efficit in Ariete Vernale, in Libra Autumnale2. Reliqua duo puncta intermedia in principiis Cancri et Capricorni, Solstitialia appellantur: eo quod sol cum eo pervenerit, consistere videatur. Horum quod septentrionale est nobis æstivum, austrinum vero hybernum dicitur. Antipodibus contraria ratio est. Coluri duo sunt circuli per polos mundi protracti, Sphæram ipsam et se invicem in duo æqualia secantes. Horum alter per puncta æquinoctialia ductus, æquinoctiorum: alter per solstitialia solstitiorum dicitur. Horizon vel finitor (ut ipsum nomem sonat) est circulus qui conspectam mundi partem ab inconspecta dirimit. Duplicem distinguunt: Rectum, qui æquales angulos cum Æquatore constituit: obliquum, qui inæquales efficit. Qui vero talem habent, his sol et reliqua astra obliquo ascendunt et descendunt motu. Variatur autem obliquus horizon in infinitum pro diversa hominum habitatione. Punctum verticis, quod Arabes3 Zenit appellant, est quod secundum perpendiculum alicui loco in cœlis supraponitur, quodque æquali intervallo ab omni parte horizontis dissidet, unde et polus horizontis dicitur. Meridianus circulus dicitur qui per polos mundi4 et punctum verticis cujuscunque regionis ducitur : In quem cum Sol inciderit supra horizontem, meridiem, infra vero horizontem, mediam noctem efficit. Dicti vero circuli majores dicuntur, eo quod per æqualia dividere intelligantur suis superficiebus, habeantque idem centrum cum centro totius sphæræ. Minores vero quatuor sunt: Duo polares, eo quod circum polos mundi per polos zodiaci ducantur. Vicinus polo arctico Arcticus dicitur, alter Antarcticus. Reliqui duo tropici vocantur, ab utraque parte æquatoris, æquali tamen secundum omnes sui partes ab eodem distantia circunducti. Horum qui ab Æquatore versus arctos recedit, Tropicus Cancri dicitur: quia sol in initio Cancri constitutus talem circulum motu raptus describit. Alter, circulus vel Tropicus Capricorni ob similem rationem dicitur. Hi duo circuli limites Soli statuti sunt, quos ille nunquam transcendit, licet iidem limites ex motu trepidationis octavæ Sphæræ aut alio quopiam varientur. Verum eam rationem motus, cum nostro non conveniat instituto, in præsentiarum missam facimus.

Notes

1 luctantur.

2 æquinoctium constituit.

3 quod autores Zenit appellant.

4 L’édition Cavellat, contrairement aux autres, dit « populos mundi ». C’est évidemment une coquille.

Table des illustrations

URL http://books.openedition.org/msha/docannexe/image/8799/img-1.jpg
Fichier image/jpeg, 244k

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search