Version classiqueVersion mobile

Traduire la science

 | 
Pascal Duris

Documents

Primæ partis de principiis cosmographiæ, caput primum

Texte intégral

  • 1 ut intelligatur id de quo narramus.
  • 2 quippe qui. 49. millibus annorum finiatur.
  • 3 Aplanès: fixe, non errant.
  • 4 esse etiam pueris notum est : « ce qui est connu même des enfants », que Gemma remplace donc par « (...)
  • 5 deorum.

1Quum omnis quæ a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debeat a definitione proficisci, ut lepide ait Cicero Officiorum libro primo, videbimur non abs re, definitiones aliquot et divisiones eorum, quorum sæpe mentionem facturi sumus (rem in pauca conferentes) præmittere, ut clare intelligatur totius nostræ narrationis sermo1. Mundus igitur est cœlum et quicquid ejus ambitu continetur. Eius duæ præcipuæ sunt partes, Ætherea ac Elementaris. Illa decem orbes continet, quorum superior ex ordine inferiorem sua periphæria complectitur. Extremus et decimus orbis primum mobile dicitur: id continuo cursu ab ortu in occasum per meridiem labitur, deinde per septentrionem rursus ad ortum, quem motum. 24. fere horarum spatio conficit, et secum omnes inferiores orbes impetu rapit: Inferiores vero in adversum obliquo meatu nituntur, adeo ut qui longiori intervallo ab illo primo dissideant, ii velociori cursu motum suum adversum peragant. Noni enim orbis (qui aliis cœlum aqueum vel cristallinum dicitur) insensibilis propemodum est motus contrarius, Quippe qui. 49. millibus annorum (ut autores tabularum Alfonsinarum censuerunt) finitur, Vel. 36. millibus annorum, ut Ptolemæus statuit2. Octavi vero qui et cœlum proprie dicitur, item firmamentum, vel άπλανης3 secundum Græcos a constantia motus, ut putabant veteres: in. 7. Milibus annorum, ut vulgares habent rationes tabularum. Supra etiam firmamentum nullos extare orbes Cicero et plures ante eum opinati sunt, quos tamen ratione motus Mathematicorum invenit sagacitas. Reliqui orbes inferiores planetarum vel stellarum erraticarum sunt, singuli unam tantum circunferentes stellam: nam omnes aliæ in octavo cœlo fixæ sunt. Primus ab octavo Saturno tribuitur, Proximus Iovi, Tertius Marti, Quartus Soli, Sequens Veneri, Penultimus Mercurio, Infimus Lunæ orbis est, qui sua superficie concava hunc mundum inferiorem aut elementarem partem ambit. Constat hæc ex quatuor elementis, et omnibus quæ actione horum in invicem ex ipsis constantur. Elementorum supremum ignem, proximum vero aërem esse communis philosophantium opinio est4. Aqua vero et terra simul unum corpus sphæricum efficiunt, providente id naturæ opifice, qui humanæ potissimum consulens commoditati, fecit aliqua parte terram eminere, alia vero aquam, ita tamen ut Sphæram constituant: ut evidentissime in defectu lunari videre licet. Habet autem sese terra ad cœlum veluti punctum: nam cœlum undiquaque non plus nec minus dimidia parte conspicuum est. Atque hæ præcipuæ partes sunt mundi, quas alii cum cœlo beatorum5 quod supremum est, quindecim distinguunt. Atque hæc quidem ex opinione magis recepta statuimus. Nanque sit in his rebus varietas opinionum, non attinet primum introductis, ac in Methodica tractatione meminisse.

Notes

1 ut intelligatur id de quo narramus.

2 quippe qui. 49. millibus annorum finiatur.

3 Aplanès: fixe, non errant.

4 esse etiam pueris notum est : « ce qui est connu même des enfants », que Gemma remplace donc par « qui est l’opinion commune de ceux qui pratiquent la philosophie ».

5 deorum.

© Maison des Sciences de l’Homme d’Aquitaine, 2008

Licence OpenEdition Books

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search