URL originale : https://books.openedition.org/efr/39590
Annexe 1 – Bartolomeo del Regno, introduction au commentaire du De officiis
p. 419-438
Texte intégral
Modène, Biblioteca estense, Lat. 300, f. 1r-1v.
1Quamquam1. Tocius philosophie fructuosior pars est scientia moralis. Ipsa enim informat animum virtutibus et, hominum vicia tergens, invocat ipsos ad mores egregios. Ideo Socrates, Sofronici marmorarii filius, ethicam excogitavit que morum informationem continet ; et honesto virtutum supellectile animum exornat, cum ethice propositum sit iusticiam colere, equi et boni noticiam profiteri, iustum ab iniusto separare, licitum ab illicito discernere, bonos non solum metu penarum, verum etiam premiorum exortatione efficere. Quod considerans noster Cicero officiorum elligit precepta, quia officium est virtus expurgans ab animo vicia, vel officium est quilibet animi motus ad honestatem pertinens. Et ista sunt subiectum sive materia huius libri. Intentio auctoris est dare precepta de officiis. Causa intentionis est duplex, scilicet comunis et specialis. Comunis tangit omnes homines, quia omnes optime vite ad frugem propellere propositum est viro sapienti. Sapiens enim neminem vult esse viciosum. Specialis causa intentionis respicit filium Ciceronis, quem natura stimulis pietatis parentes exagitat, ut non solum libros educent, sed etiam bonis moribus et preceptis informent. Utilitas est vite optimus cultus. Quis enim amplior fructus quam mores extollere, animum virtutibus exornare, bonum civem patrie fieri et scire quid cuilibet debeatur, et cognoscere quid homo debet illi superiori nature que Deus dicitur ? Illi enim debemus perfectissimum cultum, cuius cultus gratia post vite terminos ad celestem patriam gradiamur et sufficiant in hac lectione.
2Quanquam2. Dictum fuit supra quod tocius philosophie fructuosior pars erat scientia moralis, nec iniuria. Illa enim impellebat animum ad honestatem quemadmodum dixit diffinicio officii : dicebat enim quod officium est quilibet animi motus ad honestatem pertinens. Et Cicero considerans hanc virtutem quam habent officia inter multiplices partes quas habet philosophia, ista officia elligit et fructus istorum officiorum volens seminare in pectoribus humanis quia pariunt nobilem effectum. Quid facit ? Ponit prohemium. In quo disponit audiciones, ad istos fructus recipiendos, non enim omnes merentur et primo facit hoc, secundo ponit tractatum sive executionem in qua continentur hec officia, secunda ibi : placet igitur3. Quantum ad partem prohemialem, in qua disponit auditores, facit tria : auctor primo enim lucratur benivolentiam per quam describit utilitatem, quam attulit romane lingue ; secundo, manifestat docilitatem per quam facit auditores avidos ; et tertio, parit attentionem per quam facit ipsos attonitos et stupentes de nobilitate materie pertractande. Secunda pars est ibi. Sed cum tertia ibi nulla enim. Quantum ad primum, facit exordium in quo facit auditores benivolos per utilitatem quam dedit romane lingue : primo, ponit pronum consilium valde salubre et singulare filio suo. Secundo, consilium datum concludit ibi, secunda, quamquidem. Primo dat consilium filio suo, et quid dicit ? Quod adiscat duas [f. 1v] linguas : grecam et latinam. Miserat filium Athenas, ut adisceret grecam sapientiam et ex hoc ille videbatur nauci facere eloquentiam Latinorum. Tulius ergo corrigens filium suum dat sibi bonos monitus, et quos ? Ut adiscat sapientiam grecam et illam adiscendo non spernat latinam. Homines autem sunt diverse opinionis, quedam spernunt linguam latinam quedam grecam et uterque istorum disipiunt. Quidam licentur utranque et isti sunt periti. Tullius vero, ut filius habeat perfectionem, dat sibi consilium quod cum studerit in lingua greca, non spernat latinam, quia lingua greca principium fuit sapientie, et lingua latina perficit illam sapientiam. Greci enim invenerunt fontem et principium sapientie et non fuerunt appulsi ad finem. Latini vero, cum invenissent fontem sapientie Greci, appulerunt illum fontem et sapientiam in finem ; unde illi habebant caput non finem, Latini habebant finem et non caput. Quid facit qui sapit ? Adiscit utramque. Capit sapientiam grecam pro principio et fundamento sapientie, et adiscit latinam pro perfectione. Nam lingua latina perficit grecam, illa greca incipit, latina perficit. Tullius timens ne filius fastidiret latinam eloquentiam cum hec exoriatur a greca et perficiat illam, dat consilium ut adiscat utranque. Si habebit grecam, fontem et principium habebit. Si latinam habebit, perfectionem et finem. Istud propositum istius libri est salubre consilium quod dat filio ut sit perfectus in utranque lingua.
Notes de bas de page
Le texte seul est utilisable sous licence Licence OpenEdition Books. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Cicéron et la Commune
Ce livre est diffusé en accès ouvert freemium. L’accès à la lecture en ligne est disponible. L’accès aux versions PDF et ePub est réservé aux bibliothèques l’ayant acquis. Vous pouvez vous connecter à votre bibliothèque à l’adresse suivante : https://freemium.openedition.org/oebooks
Si vous avez des questions, vous pouvez nous écrire à access[at]openedition.org
Référence numérique du chapitre
Format
Référence numérique du livre
Format
1 / 3