Version classiqueVersion mobile

Cicéron et la Commune

 | 
Carole Mabboux

Annexes

Annexe 2 – Luigi di Gianfigliazzi, accessus aux Rhetoricae

Texte intégral

Città del Vaticano, Biblioteca apostolica vaticana, Chig.I.VIII.291, f. 1r-3r.

 

1Incipit summa dictaminum retorice ex arte veteri et nova collecta per me Luigium de Gianfilliaçiis de Florentia.

2Quoniam prostrata otio mens humana confunditur et exercitationibus dedita nova semper abundat industria, quin etiam quod torpenti desidia perditur vigili exercitio reparatur, quemque ratione vigentem esse opus aliquod suum excitare decet ingenium, ut illi vehementi intentus studio profundioris intelligentie ditetur, augumento. Hinc est quod moveor distinctiones retorice, in veteri et novo volumine per Tullium prolixe tractatas, sub brevitate summare, ut et fugandi torporis michi paretur occasio et eloquentie membra reperire volentibus longe inquisitionis labor absit. Nec hoc presumptuose arrogantie fore iudicetur, quando hoc non mearum confidentia virium sed celestis benignitate numinis, quod eius auxilium invocantibus quasi optimus gratiarum largitor affluenter impendit, explicare posse confisus sum. Nunc ne longius evager, hoc ordine rem assummo. Primo namque secundum quod retorica nova procedit, in quolibet dicendi genere distinctionum membra summabo, id [f. 1r] solum quod plus in veteri traditur illis addens. Deinde singulis rubricis apponam ubi de membris sub eis breviter collectis in veteri vel in nova per Tullium late tractetur. Que omnia sine defectu aliquo expediri posse non credens precor legentes, quatenus repertum vitium improbando non detegant, sed potius corrigendo occultare conentur, quoniam ex eorum improbatione opus obruet, ex correctione virebit. Item improbando invidos corrigendo scientificos se ostendent. Corrigant ergo non arguant, quia turpis est actus qui et alium laboris sui fructu defraudat, et actor ex eo nil utile suscipit sed maligni nomen assummit.

 

Le texte et les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont sous Licence OpenEdition Books, sauf mention contraire.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search