Version classiqueVersion mobile

Politica e diplomazia nell’Italia del primo Rinascimento

 | 
Luciano Piffanelli

Appendice documentaria

Texte intégral

Trattato di pace tra Firenze e Milano 8 febbraio 1420 ASFi, DRA, 08/02/1420

1In Dei nomine, anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo vigesimo, inditione tertiadecima secundum consuetudinem Mediolani, die Veneris sextodecimo, mensis februarii, illustrissimus princeps et excellentissimus dominus dominus Filipus Maria Anglus dux Mediolani et cetera, Papie Anglerieque comes, filius quondam alte et nunquam delende memorie illustrissimi principis et excellentissimi domini domini Iohannis Galeas Vicecomitis, primi Mediolani ducis et cetera et ipsius universalis successor, intellecto infrascripto publico instrumento cuius tenor per omnia talis est, videlicet: In Dei nomine amen, anno incarnationis domini nostri Iesu Christi millesimoquadringentesimo decimonono, indictione tertiadecima secundum cursum et morem Florentinorum, et secundum consuetudinem civitatis Mediolani anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo vigesimo, die vero octavo mensis februarii. Cum bone voluntatis hominum in terra viventium quibus Creator noster Deus omnipotens ex alto ut mens in sue nativitatis ortu pacem statuit voce angelica nuntiari quam ad Superos rediens hereditariam eisdem solam constituit portionem, intersit pacem inquirere et tanquam celeste bonum quo nil in terris solet gratius audiri nil delectabilius concupisci nil postremo melius inveniri mente purissima amplexari. Cum sit dulce nomen pacis, res quidem salutaris et pax ipsa tranquilla libertas de qua scribitur, pax plenum virtutis opus, pax summa laborum, pax belli exacri pretium est pretiumque pericli. Nil placidum sine pace Deo. Ideo cum nuper retroactis temporibus humani generis adversario instigante suis machinationibus et insidiis bellum ac inexorabilis discordia malis omnibus plena viguerit inter felicis recordationis illustrissimum principem et excellentissimum dominum dominum Iohannem Galeas Mediolani primum ducem et cetera, suosque successores et alios parte una et magnificum atque potens comune Florentie et alios parte ex altera, denique redemptoris gratia superveniens infrascriptas partes sue lucis claritate perfusa a Deo inflamaverit caritatis ardore que ipse, precisis livoribus animorum ac discensionum propulsis turbinibus ipsum Dei donum voluntate optima disponite sint amplecti et qualem mentis habitum habeant publica scriptione extrinsecus demostrare, ut digne Dei filie tanquam pacifice valeant nominari mediantibus suasionibus, virtutibus atque labore, reverendi patris et domini domini fratris Artaldi, Dei et apostolice sedis gratia abbatis sancti Antonii Viennensis, bonorum operum zelatoris et utriusque partis amicissimi. Ea propter, universis appareat que egregius vir Iohannes Franciscus Gallina, secretarius, orator et procurator ac mandatarius illustris principis et excellentissimi domini domini Filipi Marie Angli, ducis Mediolani et cetera, Papie Anglerieque comitis, filii quondam alte et nunquam delende memorie illustrissimi principis et excellentissimi domini domini Iohannis Galeas Vicecomitis, primi ducis Mediolani et cetera ac etiam ipsius domini ducis vice et nomine ut de ipsius procuratorio et mandato constat per instrumentum publicum confectum per Catellanum de Cristianis, notarium publicum die quarta, mensis septembris proxime preteriti, ipsius domini ducis procuratorio et gestorio nomine pro se et suis successoribus et descendentibus et etiam pro per eum instituendis et pro omnibus et singulis civitatibus, castris, terris, universitatibus et locis suis vel eidem obedientibus, seu in quibus habet vel habebit possessionem seu tenutam preheminentiam seu custodiam et eorum hominibus et personis et pro suis colligatis, feudatariis, vassallis, recomendatis, adherentibus et sequacibus, per ipsum dominum ducem, pro talibus vel aliquo eorum nominandis infra tempus et prout infra in suo capitulo fit mentio ex parte una et spectabiles viri Iohannes Nicolai de Riccialbanis, ad presens magnificus Vexilifer Iustitie Populi et Comunis Florentie, Guidacius Iacobi de Pecoris, Bartolameus Nicolai Taldi Valoris et Iohannes Nicolai de Soderinis, cives honorandi Florentini, sindici et mandatarii magnifici comunis Florentie ut de ipsorum sindicatu et mandato constat per instrumentum confectum per me, Martinum notarium infrascriptum, scribam Reformationum Consiliorum dicti Populi et Comunis, sub die trigesimo, mensis decembris proxime preteriti, sindicario et mandatario nomine dicti magnifici comunis Florentie et pro magnifica comunitate Senarum, predicti comunis Florentie colligata et ipsorum et cuiuslibet ipsorum civitatibus, terris, castris, villis et locis vel ipsis aut eorum alteri quodlibet obedientibus seu in quibus habent vel habebunt possessionem seu tenutam aut preheminentiam vel custodiam et eorum hominibus et personis et pro infrascriptis suis colligatis et recomendatis, adherentibus et sequacibus eorundem et omnium predictorum et cuiuslibet eorum vice et nomine, ex parte alia, omnibus iure modo, via, causa et forma ac nomine quibus magis et melius potuerunt sponte deliberate et ex certa scientia cum intervento quarumcumque solemnitatum in talibus et similibus debitarum et consuetarum ad laudem et reverentiam individue trinitatis et gloriose virginis Marie, matris domini nostri Iesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli et gloriosissimi sancti Iohannis baptiste, sancti Antonii et sancti Ambrosii, totiusque cellestis <sic> curie Paradisi et ad honorem et reverentiam Sancte Matris Ecclesie et sanctissimi in Christo Patre et Domino domini Martini, divina providentia pape quinti, dignissimi summi pontificis in dicta civitate Florentie ad presens residentis et suorum revendissimorum fratrum, dignissimorum dominorum cardinalium et ad exaltationem, magnificentiam et augmentum ac pacem, concordiam et consolationem perpetuam partium predictarum, osculo etiam pacis interveniente contraxerunt, fecerunt, reddiderunt et solemniter firmaverunt ad invicem et inter sese dictis modis et nominibus puris, meris et rectis cordibus, quacumque macchinatione postposita, veram puram et sinceram pacem, concordiam et bonam voluntatem perpetuam et, Deo propitio, perpetuo duraturam ac liberationem, remissionem et quietationem plenissimam de omnibus et singulis guerris, inimicitiis, odiis, iniuriis, homicidiis, incendiis, cavalcatis, depredationibus, rapinis, robariis et offensionibus quibuscumque, in genere vel in spetie aut singularitate, hinc inde habitis, illatis, factis, comissis et perpetratis, consilio opere facto verbo vel scripto. Et de omnibus et singulis dannis hinc inde datis et factis, occaxione quacumque et quocumque modo et tempore ac etiam de omnibus et quibuscumque penis, obligationibus, debitis, iuribus, pactis, conventionibus etiam iuramento firmatis, cum scriptura vel sine, quacumque causa que dici vel excogitari possit, factis editis vel contractis, tempore vite felicis recordationis prefati olim primi ducis Mediolani et cetera, seu illustris domine Caterine, ducisse olim uxoris eiusdem, seu illustris domini Iohannis Marie seu Gabrielis Marie seu alio quocumque tempore, antea vel postea, quandocumque usque in presentem diem, per dictas partes vel alteram ipsarum vel alium in alterutra parte inclusum.

2Quam quidem pacem et omnia predicta prenominate partes firmaverunt etiam cum capitulis et effectibus infrascriptis, videlicet: quod dicte partes debeant in perpetuum, bono animo et cum perfecta intentione, se invicem habere, tenere et tractare pro veris et bonis amicis et fraternaliter et pacifice vivere, et in bona et perfecta pace persistere et se ad invicem non offendere nec molestare, per se vel alium, directe vel indirecte, publice vel occulte, tacite nec expresse, sub aliquo quesito colore. Nec una pars possit alterius partis suppositos seu obedientes aut colligatos, recommendatos, adherentes, complices, feudatarios, vassallos aut sequaces per comune Florentie pro talibus infra nominatos, seu nominandos per dictum dominum ducem, prout in suo capitulo infra continetur, aut eorum vel alicuius eorum civitates, terras, castra, villas aut loca, seu eorum vel alicuius eorum homines vel personas, aut in quibus aliquis ex eis haberet qualemcumque possessionem seu tenutam aut preheminentiam seu custodiam, nec etiam civitates terras et castra nominata infra pro parte dicti comunis Florentie vel nominanda pro parte prefati domini ducis pro adherentibus vel aliquo predictorum, prout etiam in suo capitulo fiet mentio, inquietare molestare aut turbare, nec bellum aut guerram aut aliquam novitatem contra predictos vel aliquem ipsorum alterius partis, seu civitates, terras, castra, villas aut loca seu homines vel personas predictas, movere, facere vel adtentare, consilio, opere, facto, verbo vel scripto, per se vel alium, directe vel per obliquum, publice vel occulte, aut sub aliquo quesito colore. Nec acquirere vel habere aliquod dominium vel quasi aut preheminentiam seu titulum iurisdictionem, possessionem seu tenutam alicuius civitatis, terre, castri, ville, loci predictorum alterius partis, nec infra nominatorum pro parte dicti comunis Florentie vel nominandorum pro parte prefati domini ducis, ut in suo capitulo continebitur. Nec impedire se de eis modo aliquo, sine expressa licentia vel consensu alterius partis, de qua apparere debeat per publicum instrumentum aut ipsius patentes litteras. Salvo tamen et in predictis excepto, quod quando per aliquem ex colligatis, recommendatis, adherentibus, complicibus, feudatariis, vaxallis aut sequacibus alterius partis fieret publica vel manifesta offensa seu guerra contra alteram partem, liceat parti contra quam offensa sive guerra talis moveretur, facta prius notificatione alteri parti, se defendere et viriliter et toto posse offendere quocumque modo offendentem. Dummodo, si in tali offensione acquireret aliquod castrum, civitatem, terram, villam seu locum partis primo offendentis, teneatur pars acquirens dimictere tale castrum, civitatem, terram, villam seu locum acquisitum, infra mensem a die acquisitionis, desolatum sive destructum, seu quale sibi placuerit et retrahere omnes suas gentes et vires infra terminum suprascriptum de re acquisita. Ita quod nec titulus nec dominium nec possessio vel quasi, aliqua remaneat aut remanere possit penes acquirentem quoquo modo.

3Item quod comune Florentie a prefato domino Filippo Maria Anglo duce Mediolani et cetera, nec etiam super civitatibus, terris, castris, locis, bonis et rebus, iurisdictionibus, personis, obedientibus vel aliis quibuscumque et contra ipsa vel aliquod ipsorum que ad presens teneret vel possideret dictus dominus dux quomodolibet et, e converso, dictus dominus dux per se et eius successores et habentes vel habituros causam ab ipso contra dictum comune Florentie vel eius quoscumque subditos vel obedientes quomodolibet vel contra civitates, terras, castra, loca, bona, res, iurisdictiones vel alia quecumque, nec super eis vel aliquo eorum que ad presens quomodolibet teneret vel possideret dictum comune Florentie non possint nec debeant quicquam petere, occaxione maxime aliquorum inter predictas partes et eorum precessorem seu predecessores intervenientium accidentium vel commissorum vel quoruncumque contractuum vel quasi, nec aliqua causa vel occaxione etiam alicuius cuiuscumque successionis seu donationis vel cessionis, seu alia quacumque que dici vel excogitari possit et etiam incogitata, tam ortum habentium a guerris, discordiis seu differentiis quibuscumque seu dependentibus vel connexis, quam aliunde, seu alia quacumque causa etiam prorsus extranea etiam si se creditricem una pars alterius esse vel fuisse pretenderet. Quod quidem ex nunc prout ex tunc translatum in alteram partem esse intelligatur et sit. Quinymo omnia et singula que una pars ab altera petere, quocumque nomine iure causa vel occaxione posset, per scripturam vel sine, publicam vel privatam etiam guarentigia vel iuramento vallatam, pure vel sub conditione, ab hodie retro sint et esse intelligantur remissa, abolita et cancellata. Et invicem ea omnia et singula remiserunt et cancellaverunt, ita et taliter quod omnino una pars ab altera sit protinus libera et absoluta; sicque pars utraque libere et pacifice teneat et possideat omnes et quascumque civitates, terras, castra et loca, iurisdictiones, bona, res, personas et iura que quomodolibet ad presens tenet vel possidet et quomodocumque et perpetuo sedeat in pulcritudine pacis, tabernaculis fiducie et requie opulenta.

4Item quod dicto domino duci liceat hinc ad per totum mensem februarii nominare quoscumque dominos, personas, dominationes, comunitates, civitates, terras, castra et loca pro suis colligatis, feudatariis, vaxallis, recommendatis, adherentibus et sequacibus et seu pro aliquorum eorum. Et illi qui, infra tempus predictum, ut tales nominati fuerint, intelligantur esse et sint inclusi pro parte dicti domini ducis in presenti contractu et habeantur et sint ac si fuissent et essent, infra in presenti contractu nominati pro parte prefati domini ducis. Ita quod prefata communitas non possit dicere nec allegare aliquem ex nominandis per prefatum dominum ducem, non fore talem qualem ipse dominus dux esse nominaverit. Dummodo nominatio fiat de quolibet domino, persona, dominatione, comunitate per nomina propria et individua et pro his dumtaxat que tenent et possident infra fines Lombardie, Marca Trevixane, marchionatus Montisferrati, provincie Pedemontium et similiter de qualibet civitate, terra, castro et loco, per nomina propria et individua, que sit infra fines Lombardie predicte et aliarum provinciarum predictarum. Ita quod sufficiat ad nominationem castrorum, terrarum et locorum sola nominatio civitatis seu domini tenentis ipsa castra, terras et loca, per publicum instrumentum conficiendum manu publici notarii, presentandum in publica forma, infra prefatum tempus, magnificis et potentibus dominis dominis Prioribus Artium et Vexillifero Iustitie Populi et Comunis Florentie. De qua presentatione apparere debeat publicum instrumentum, manu scribe reformationum Consiliorum Populi et Comunis Florentie conficiendum. Alias nominatio nihil prosit nominanti vel nominato. De qua presentatione prefati domini Priores et Vexillifer fieri facere publicum instrumentum teneantur ad requisitionem presentantis vel alterius cuiuscumque nomine predicti domini ducis. Et quod dictum est supra de nominandis per dictum dominum ducem etiam habeat locum pro nominatis infra per dictum comune Florentie. Salvo tamen et intellecto, quod nominati seu nominandi per dictum dominum ducem seu dictum comune Florentie non valeant uti vel allegare beneficium presentis pacis et contractus contra partem nominantem seu ea invita etiam ad ipsorum nominatorum seu nominandorum vel alicuius eorum defensionem.

  • 1 Sulle ragioni di tale presenza, cfr. Rapetti 1833, p. 2: «Nel 1350 gli abati di Agnano, per esimers (...)

5Item, quod prefatus dominus dux teneatur et debeat, infra tempus in proximo precedenti capitulo descriptum, ratificare solemniter suprascripta et infrascripta omnia et singula et quecumque contenta in presenti contractu pacis per instrumentum conficiendum manu publici notarii. Quod instrumentum infra tempus prefatum in publica forma presentari debeat prefatis dominis Prioribus et Vexillifero. De qua presentatione constet per intrumentum inde manu dicti scribe conficiendum. Et similiter prefati domini et Vexillifer de presentatione huiusmodi fieri facere teneantur publicum instrumentum. Et que continentur in presenti capitulo idem dominus Iohannes Francischus etiam suo proprio et privato nomine, promisit et solemniter convenit se facturum et curaturum taliter quod idem dominus dux ratificabit in forma predicta. Eo in presenti contractu et qualibet eius parte salvo apposito et intellecto, quod per aliqua in ipso contenta, aut alicuius eorum virtute, directe vel per indirectum, non possit aliquis rebellis, exbannitus, condemnatus seu religatus alicuius dictarum partium etiam pro quacumque causa, a sua rebellione, condemnatione, banno vel relegatione assolvi, aut eius executio seu effectus impediri vel retardari, seu pro predictorum aliquo aliqualiter habilitari. Nec aliquid de contentis in presenti contractu aliquem favorem conferat seu conferre possit alicui rebelli, exbannito, condemnato vel relegato, quantum ad rebellionem, bannum, condemnationem vel relegationem suam, sed quilibet rebellis, exbannitus, condemnatus et relegatus et statuta et ordinamenta super his et eorum materiis edita in eo esse et qualitatibus remaneant, in quibus ad presens sunt. Nomina colligatorum seu adherentium et seu sequacium prefati comunis Florentie et ipsius parte in presenti contractu pacis inclusorum sunt hec, videlicet: magnificum comune Senarum, in fratrem et colligatum; magnificus dominus Braccius de Fortebracciis, cum omnibus que qualitercumque et ubicumque possidet seu tenet; magnificus dominus comes Guido Antonius de Urbino; Niccholaus Trincia dominus Fulginei et cetera et fratres eius; magnifica comunitas Bononie; magnificus dominus Paulus de Guinigiis, dominus Luce et cetera; magnifica comunitas Ianue et illustris dominus Tommas de Campofregoso dux Ianue, dumtaxat pro terris Serrezane, Liburni, Sancti Stefani, Serrezanelli, Castrinovi et aliis existentibus a iugo Alpium existentium supra Pontremolum citra, ipso iugo incluso; dominus Lodovichus de Ymola; dominus Iacobus de Appiano; dominus Iohannes de Gambacurtis; comes Francischus de Battifolle; reverendus in Christo Patre et Domino dominus Argonus marchio Malespina de Terzerio, filius quondam recolende memorie domini Antonii, archiepiscopus Ydrontinus; Bartolomeus et Azo, fratres marchiones de Malgratto Terzerii; Bernabas et Niccholaus, fratres marchiones Malespini de Filatteria Terzerii; Bernabas et Iohannes Lodovicus, fratres et filii Franceschini, marchionis Malespini de Castiliono de Terzerio; Spinetta filius quondam domini Bartolomeii Niccholai marchionis de Verrucula Bosorum; Antonius Albericus filius olim domini Spinette de Fosdenovo; nobiles de Flischo comites de Lavahna, pro terra Pontremoli et omnibus terris et locis existentibus tantum a iugo Alpium predicto citra, ipso iugo incluso, terre castra et loca tantum que tenet seu possidet magnificus Extensis dominus Ferrarie, que sunt a iugo Alpium predictarum citra tantum; comunitas civitatis Castelli; magnificus dominus Georgius de Ordelaffis, dominus Forilivii; filii Iohannis Galeazi de Manfredis, domini Faventie; comitissa Elisabeth de Battifolle; comes Ioacchinus de Montedolio et Prinzivalle; comes Robertus de Raginopoli, comes Alexander de Montegranelli et frater; filii domini Orlandi de Malavoltis; comites della Gherardesca; comes Bambo de Mutiliana; filii domini Ricciardi de Alidosiis et nepotes; filii Amerigi de Manfredis; comes Iohannes de Dovadola et fratres; comes Iohannes comitis Pieri de Porciano; comes Rainerius de Porciano; filii Lazari de Monte Aguto; filii Alberti de Rancho de Petramala; Niccholaus de Ubertinis; Paolozus de Faggiuola; Gualterius de Valbona; abbas de Agnana1; marchiones de Mulazo, cum his que possident a dicto iugo citra; marchiones de Losole, cum his que possident a dicto iugo citra; marchiones de Podenzana, cum his que possident a dicto iugo citra; marchiones de Villa Franca, cum his que possident a dicto iugo citra; terra Burgi ad Sanctum Sepulcrum; Carolus de Petramalata; Andreinus de Ubertinis.

6Quam quidem pacem et concordiam remissionem et omnia et singula in presenti contractu contenta et quodlibet ipsorum promiserunt, convenerunt et fecerunt dicte partes, modis et nominibus quibus supra inter se et sibi invicem et vicissim solemnibus stipulationibus hinc inde factis intervenientibus, interponitis et receptis per partes predictas et etiam michi Martino, notario infrascripto, ut publice persone stipulanti et recipienti pro omnibus et singulis quorum interest vel intererit quoquomodo observare, attendere, adimplere et executioni mandare, plenarie et cum effectu. Et contra ullo tempore non facere vel venire aliqua ratione iure modo vel causa de iure vel de facto in iuditio sive extra dirrecte vel indirrecte, tacite vel expresse vel alio quoquomodo sub pena et ad penam centamilium florenorum auri solemni stipulanti hinc inde promissa et solemniter stipulata in quolibet predictorum ac refectionem etiam dannorum expensas litis et extra. Qua pena commissa, soluta remissa, exacta vel non nichilominus predicta omnia et singula firma remaneant et perdurent et possint et debeant observari et pro predictis omnibus et singulis observandis et adimplendis et pro dicta pena solvenda si et quotiens commissa fuerit predicte partes et contrahentes, modis et nominibus antedictis, obligaverint sibi invicem, videlicet dictus egregius vir dominus Iohannes Francischus, orator et procurator prefati domini ducis, predictis Iohanni de Riccialbanis, Guidatio de Pecoris, Bartolameo Valoris et Iohanni de Soderinis, sindicis et mandatariis prefati comunis Florentie et michi Martino notario, ut publice persone offitio publico fungenti et cuilibet notarium presenti, stipulanti et recipienti pro ipso Comuni Florentie et pro omnibus et singulis, quorum interest seu intererit, dictum dominum ducem et eius successores et bona presentia et futura ac etiam se ipsum et eius heredes et bona presentia et futura. Et prefati Iohannes de Riccialbanis, Bartolameus, Guidacius et Iohannes de Soderinis, sindici dicti comunis Florentie predicto domino Iohannifrancischo, procuratori et oratori prefati domini ducis et michi Martino, ut publice persone uffitio publico fungenti et cuilibet notarium, pro ipso domino duce et eius successoribus et pro omnibus et singulis quorum interest seu intererit, presenti, stipulanti et recipienti dictum comune Florentie et eius bona presentia et futura. Et renuntiaverunt dicte partes, dictis modis et nominibus, in predictis et pro predictis omnibus et singulis exceptioni predicti contractus et omnium predictorum non facti seu non factorum aut non sic gestorum doli mali conditioni, sine causa et ex iusta causa et que metus causa privilegio fori. Et omni et cuilibet alii iuris legum statutorum et constitutionum auxilio et favori, contra predicta vel aliquod predictorum seu ipsorum vel alicuius eorum observantia quodlibet fatientium et maxime cuilibet iuri et legi, dicenti vel disponenti generalem renuntiam non sufficere vel non valere. Et insuper pro maiori robore et firmitatem omnium predictorum, prefati dominus Iohannes Francischus, orator et procurator prefati domini ducis, Iohannes de Riccialbanis, Bartolameus, Guidacius et Iohannes de Soderinis, sindici et mandatarii prefati comunis Florentie, modibus et nominibus quibus supra iuraverint ad sancta Dei evangelia, manibus corporaliter tactis Scripturis suprascripta omnia et singula adimplere et effectualiter observare simpliciter et bona fide, executioni mandare omni cavillatione, opponitione, reclamatione et exceptione remotis et prout supra promiserunt, continetur et scriptum est. Acta fuerunt omnia et singula suprascripta in civitate Florentie, in pallatio populi florentini residentie magnificorum et potentum dominorum dominorum Priores Artium et Vexiliferi Iustitie populi et comunis Florentie et in solita audientia ipsorum dominorum et Vexiliferi, presentibus reverendo in Christo Patre et Domino domino fratri Artaldo, Dei et apostolice sedis gratia abbatis sancti Antonii Viennensis, egregio legumdoctore domino Iohanne de Miliis de Brixia, domino Racello de Auro de Bononia, nobilibus viris Iohanne Balbo de Papia, Antonio ex nobilibus de Bulgaro de Vercellis et egregio milite domino Matheo de Castellanis, famoso legumdoctore Marcello de Strozis et prudentibus viris ser Paolo ser Landi cancellario florentino, Nicolao domini Donati de Barbadoris, Nicolao domini Guccii de nobilibus Bartollo Gualberti et aliis quam pluribus honorabilibus civibus florentinis testibus ad predicta adhibitis, vocatis et rogatis. Ego Martinus, filius Luce Martini de Florentia, notarius publicus de predictis omnibus suprascriptis, rogatus ad fidem me subscripsi. Et omnibus et singulis suprascriptis in dicto instrumento contentis diligenter et mature consideratis et ipsius et eorum importantiam longa examinatione pensatis. Et volens ipsa omnia et singula ratificare et agere et tamquam eidem domino duci gratissima acceptare et alia infrascripta facere. Omni modo via iure et forma et causa, quibus magis et efficacius potuit et potest, omnia et singula suprascripta in dicto instrumento contenta et de ipsis claram notitiam habens, deliberate et ex certa scientia et non per errorem iuris aut facti, pleniter intervenientibus omnibus actibus et solemnitatibus debitis et consuetis, ratificavit, approbavit, egit et confirmavit, promixit, obligavit, et ratificat, approbat, agit et confirmat, promittit et obligat in omnibus et obligat prout et sicut in eodem instrumento continetur et supra scriptum est. Et insuper promixit et convenit michi Donato, notario publico et publico officio fungenti ut publica persona, presenti, stipulanti et recipienti predicta et infrascripta omnia pro magnifico Comuni Florentie et omnibus et singulis quorum interest aut poterit in futurum quomodolibet interesse, observare, adtendere, adimplere et executioni mandare, plenarie et cum effectu, omnia et singula contenta in dicto instrumento. Et contra ullo tempore vel in aliquo non facere vel venire, de iure vel de facto, aliqua ratione, iure modo vel causa, in iudicio sive extra, directe vel indirecte, tacite vel expresse vel alio quocumque modo, sub pena et ad penam contenta in dicto instrumento. Pro quibus sic attendendis et observandis obligavit michi notario persone publice, presenti, stipulanti et recipienti ut supra, sua bona presentia et futura, et renumptiavit et renumptiat in predictis et pro predictis omnibus et singulis exceptioni predicte ratificationis, promissionis et obligationis omnium predictorum non factorum aut sic gestorum, doli mali conditioni, sine causa et ex iniusta causa et cuicumque privilegio etiam fori et omni etiam cuilibet alii iuri contra predicta. Et insuper, pro maiori robore et firmitate omnium predictorum, corporaliter idem dominus dux iuravit et iurat ad sancta Dei evangelia, manibus suis tactis Scripturis, suprascripta omnia et singula adimplere et effectualiter observare, purissime, simpliciter et bona fide executioni mandare, omni cavillatione, oppositione, reclamatione et exceptione beneficio, privilegio et defensione quacumque remotis et prout supra continetur et est scriptum. Insuper, cum eidem domino duci liceat, secundum superius in dicto instrumento contenta, nominare quoscumque dominos, personas, dominationes, comunitates, civitates, terras, castra et loca pro suis colligatis, feudatariis, vaxallis, recommendatis, adherentibus et sequacibus, seu aliquo eorum qui inclusi sint pro sua parte in dicto contractu, dummodo nominatio fiat eodem modo quo et prout et pro his de quibus et sicut in dicto instrumento continetur per publicum instrumentum conficiendum manu publici notarii. Et volens huiusmodi nominationem facere, omni modo via iure et forma quibus efficacius potest, pro suis colligatis, feudatariis, vaxallis, recommendatis, adherentibus vel sequacibus seu comuni aliquo, secundum formam predicti instrumenti, nominat, declarat et esse dicit infrascriptos, quorum propria nomina et individua sunt hec, videlicet: illustris dominus Tommas de Mozanigo dux Venetiarum ac dominium et comunitas eiusdem civitatis, pro omnibus civitatibus, castris, terris, locis et iurisdictionibus que tenent vel possident, seu suo nomine tenentur aut possidentur; illustris dominus Niccholaus marchio Extensis, pro omnibus civitatibus, terris, castris, locis et iurisdictionibus que tenet vel possidet qualitercumque et ubicumque, suisque feudatariis, fidelibus et vaxallis quibuscumque; magnificus dominus lohannes Francischus de Gonzaga dominus Mantue, pro omnibus civitatibus, terris, castris et cetera, ut supra proxime; magnifica comunitas Ianue et illustris dominus Tommas de Campofregoso Ianue dux ac fratres, pro omnibus civitatibus, terris, castris que tenent vel possident, aut eorum et cuiuslibet eorum nomine tenentur et possidentur, excepto quam in partibus Tuscie et ut supra; illustris dominus Filippus, comes Virtutum, pro civitate Astensi et aliis omnibus que tenet vel possidet in partibus Lombardie et ut supra; illustris dominus Iohannes Iacopus, marchio Montisferrati, pro omnibus civitatibus, castris, terris et locis que possidet et ut supra; illustris dominus Amadeus duci Sabaudie, pro omnibus civitatibus, terris, castris et locis que tenet vel possidet et ut supra; illustris dominus Salutiarum, pro omnibus civitatibus, terris, castris et locis que tenet vel possidet et ut supra; reverendissimus dominus cardinalis de Flischo; dominus Carolus et Iohannes Aluysius et cetera; nobiles de Flischo, pro omnibus terris castris et locis que tenent in Lombardia; dominus Carolus et Galeotus, marchiones de Carretto, pro loco Finalis et cetera; nobiles de Carretto, pro omnibus terris castris et locis que tenent vel possident; nobiles de Spinulis, pro omnibus terris, castris et locis que tenent vel possident; dominus Iaches et ceteri nobiles de la Mirandola, pro his omnibus que tenent vel possident; heredes quoondam domini Marchi de Piis, pro terra Carpi et aliis omnibus que tenent vel possident; Iohannes et Albertus, fratres de Robertis; Iohannes Antonius ex marchionibus Malaspinis de Olivola; Ghabriel, Tomas et Floramons fratres ac Simon et fratres ex marchionibus Malaspinis de Villa Francha; Marovellus et omnes marchiones de Mulatto; Iohannes lacobus et Marovellus ex marchionibus Malaspinis de Luxolo; dominus Azo et Iohannes eius frater ac Galassius ex marchionibus Malespinis de Podenzana, ceterique omnes marchiones de Malaspinis, pro his omnibus que ipsi et predicti alii de Malaspinis tenent vel possident citra iugum in partibus Lombardie, exceptis dictis de Malespinis supra pro parte dicte magnifice comunitatis Florentie nominatis, pro his pro quibus nominati sunt; magnificus comes Francischus de Vicecomitibus dictus Carmagnola, pro omnibus his que tenet vel possidet; Rolandus marchio Palavicinus, pro omnibus his que tenet vel possidet; Guido Torellus, pro his omnibus que tenet vel possidet; dominus Petrus de Rubeis, pro omnibus his que tenet vel possidet; Gibertus de Sancto Vitali, pro omnibus his que tenet vel possidet; marchiones Ceve, pro omnibus his que tenent vel possident; marchiones della Rocchetta prope Tanagrum, pro omnibus his que tenent vel possident; Georgius ex comitibus Vallis Progie, pro terra et castro Masii ac ceteris omnibus que tenet et possidet; Iacobus de Tizonibus, pro castro et terra Crescentini; magnificus comes Georgius Benzonus, pro terra et castro Creme ac aliis omnibus que tenet vel possidet; magnificus dominus Gabrinus Fondulus, pro terra et castro Castri Leonis; Parisius de Lodrono; Aluysius de Verme; nobiles de Prosecho; nobiles de Ruschonibus, pro comunitate Vallungani et ut supra; dominus Filippinus Canis, comes Blandrate; comes Polentii; marchio Vallis Trebie, pro omnibus his que tenent vel possident; marchiones de Pellegrino et marchiones de Sipiono, pro his omnibus que tenent vel possident; marchiones Malespina de Vartio, pro omnibus his que tenent vel possident; civitas Brixie; civitas Cremone; civitas Parme et civitas Regii cum omnibus castris, terris, locis, iuribus et iurisdictionibus eis et cuilibet earum spectantibus seu que spectare dicerentur quovis modo.

7Supplentes idem dominus dux in premissis omnibus omnie defectum omisse solenitatis et tam iuris quam facti et tam intrasice quam extrasice de sue plenitude potestati etiam absolute mandans idem dominus dux michi notario quantum de predictis omnibus et singulis publicum debeam conficere instrumentum. Quod etiam instrumentum, pro maiori firmitati sui, soliti et magni sigilli iussit numinime roborari.

8Actum Mediolani in castro Porte Iovis in quo habitat prefatus dominus dux, presentibus sapiente et egregio legumdoctore domino Tadiolo de Vicomercato, filio quondam domini Iohannis Portenove, parochie sancti Laurentioli in Torigio, cancellario et consiliario egregio et circumspecto viro domino Iohanne de Corvinis de Aretio, filio quondam domini Gregorii, predictarum porte et parochie; secretario et consiliario egregio et parochie sancti Iacobi, Iacobo et Arasmino fratribus de Trivultio, filio quondam domini Antonii porte Romane, parochie sancti Stefani in Brolio intus, Hernicho Vergelloni, filio quondam Iohannis porte Vercelline, parochia sancti Nazarii ad Petra camerario prefati domini ducis Iohanne de Bordolano, filio quondam Balsarinum porte Ticiniensi parochie sancti Victoris supra Putheum et Iohanne de Forlivio, filio Francisci, porte Vercelline parochie monasteri novi, omnibus habitatoribus Mediolani, testibus ad predicta, vocatis, notis, ydoneis et rogatis.

9Ego Donatus de Cisero de Herba, filius quondam domini Marchisii, civitatis Mediolani Porte Nove, parochie sancti Protasii monacos, publicus Imperiali auctoritate notarius, hoc instrumentum ratificationis prelibati domini ducis rogatus confeci, tradidi et subscripsi et signum meum tabelionatum appositum in testimonium premissorum aliique ad scribendum dedi aliis negotiis perpeditus.

10Ego Marivolus de Turicella de Cugnolo, filius quondam domini Iohannoli, civitatis Mediolani Porte Nove, suprascripte parochie sancti Bartholamei, publicus Imperiali auctoritate notarius, predictum instrumentum iussu suprascripti, notarii scripsi et subscripsi in fidem testimonium premissorum.

Documento II

Provvisione 12 marzo 1424 (ASFi, Provvisioni, Registri, 113, cc. 312v-314v)

11In Dei nomine amen, anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, indictione secunda, die duodecimo mensis martii, in Consilio Populi civitatis Florentie, mandato magnificorum dominorum dominorum Priorum Artium et Vexiliferi Iustitie Populi et Comunis Florentie precona convocatione campaneque sonitu in palatio populi Florentie more solito congregatis, quorum dominorum Priorum et Vexiliferi nomina ista sunt, videlicet Iohannes Tommasii de Corbinellis, dominicus Matthei Doni, Antonius Pieti Frontis, Antonius domini Nicolai de Rabatta, Carolus ser Tommasii Redditi, Mannus Benucci banderraius, Franciscus Daldi Cantini, Antonius Filippi Lorini, Priores Artium et Leonardus Marci Grotti Fantotis, Vexiliferus Iustitie. Ego Martinus, Luce Martini de Florentia, notarius scriba Reformationum consiliorum populi et comunis Florentie, in presentia de voluntate et mandato officii dictorum dominorum et Vexiliferi in dicto consilio presenti in numero opportuno, legi et recitavi inter dictos consiliarios, in sufficienti numero congregatos, infrascriptas provisiones et quamlibet earum vulgariter, distincte et ad intelligentiam, deliberatam et factam prout infra apparebit et obseruatis solemnitatibus opportunis et obseruari debitis et requisitis, secundum ordinamenta dicti communis et modo et forma et ordine infrascriptis, videlicet:

12Et Primo, provisionem infrascriptam super infrascriptis omnibus et singulis deliberatam et factam per dictos dominos Priores et Vexiliferum Iustitie, Gonfalonerios societatum populi et Duodecim bonos viros comunis Florentie, secundum ordinamenta dicti comunis, que talis est, videlicet: Infidam Vicecomitum stirpem suo infidelitatits vitio hoc ferventius tempore laborantem per Philippum Mariam Mediolani ducem, qui ad instar fautoris sui primi, videlicet proditoris, qui sub humanitatis facie vipereum habens corpus et animum, humanum genus posuit in ruinam, dulce pacis eloquium proferens, a Florentino populo, suapte natura pacifico et tranquillo, petitam pacem quam voluit, serpentina venena non detegens, reportavit et fidem publicis documentis binoque iuramento traditam, confederatione cum Legato Bononie inita, Forolivio, Lugo, Imola et aliis pluribus Romandiole terris proditorie occupatis et multis eadem macula tam intra quam extra dictam provinciam tentatis contra pacis federa, sue fidei, iurisiurandi, honoris et fame immemor, non solum violavit et fregit, sed in perfidiam et truculentam immanitatem pervertit. Procul dubio cognoscentes magnifici et potentes domini domini Priores Artium et Vexillifer Iustitie Populi et Comunis Florentie, sub verbo pacis per eumdem proditiones innumeras, dolos, fraudes et subterfugia serpentina machinatione compositas, quibus Ligusticam nobilitatem et dominos et illustre Ianuense dominium subegit, uxorem iugulavit, nepotesque suos, christianissime Domus Francie sanguinem, necnon serenissimos reges fefellit, imperatoriamque maiestatem temerario ausu tentava machinari. Nolentes pacis assertorem sub pacis velamine, umbra pacis premissa, gravissima bella parare, sed suum mentis habitum qualis sit toti Italie demonstrare volentes: non ut pacem fugiant, sed ut suorum antiquorum patrum Romanorum more, quorum sunt filii, semen, sanguis et ossa, qualem pro sua liberiate tuenda augendaque cum Pirro Epirrotarum rege, cum Hanibale post Canense periculum, cumque potentissimis regibus romane virtutis hostibus habuerunt, ut tutam, veram, firmam, iocundam, sinceram atque solidam sibi et patrie querant, quesitamque sine suspitione teneant. Iudicantesque non umbratilem sed veram pacem suo populo per infrascriptum modum tutius procurare, cum scriptum sit “Cum iniquitatis filio pacem non invenies”. Quoniam sub pacis verbo, servitutis iugum querit. Habita super his invicem et una cum offitiis Gonfaloneriorum societatum Populi et Duodecim bonorum virorum dicti comunis, deliberatione solenni et demum inter ipsos omnes in sufficientibus numeris congregatos in palatio Populi Fiorentini, premisso, facto et celebrato solenni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas, secundum ordinamenta dicti comunis, eorum proprio motu, pro utilitate comunis eiusdem et omni via, iure et modo quibus melius potuerunt, providerunt, ordinaverunt et deliberaverunt, die sexto mensis martii, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, indictione secunda, quod nullus etiam undecumque et cuiuscumque status, gradus, conditionis, qualitatis aut dignitatis etiam ecclesiastice, existens et tam dicto Comuni Florentie suppositus quam non, audeat vel presumat per directum vel obliquum etiam sub quocumque colore quesito et tam suo quam alieno nomine, seu etiam superioris mandato, praticare, tractare, deducere,

13[c. 313r]

14ratiocinari aut persuadere, quod fiat aut contrahatur vel firmetur aliqua pax, concordia seu treugua vel pactum guerre contrarium inter comune Florentie ex una parte et Philippum Mariam Mediolani ducem et cetera, perfidum inimicum et hostem publicum comunis Florentie, necnon ipsius ducis fidei et iurisiurandi violatorem atque ruptorem, seu aliquid pro dicto effectu scribere, seu aliquod verbum persuasivum aut affirmativum ipsius effectus facere, cum quacumque persona vel officio quoquomodo, seu aliquem praticantem, tractantem, deducentem aut persuadentem aut affirmantem vel verbum facientem etiam quacumque auctoritate seu officio fungentem, audire, sub pena cuilibet contrafacienti amputationis capitis et publicationis omnium suorum bonorum Comuni Florentie.

15Eo salvo et excepto quod postquam ipse dominus dux dimiserit effectualiter quaecumque tenet vel possidet aut occupat in partibus Romandiole et retrasserit omnes suas gentes et fortiam et omne ius, preheminentiam atque maioritatem deposuerit in provincia suprascripta et aliis quibuscumque locis sibi vetitis et prohibitis secundum formam et effectum capitulorum pacis inite et firmate inter ipsas partes die octavo mensis februarii anni millesimi quadringentesimi decimi noni, de qua constat manu publici notarii et reposuerit ipsum comune Florentie in eo esse, statu et iure, in quibus erat tempore firmationis pacis predicte et ipsum conservare promiserit secundum effectum capitulorum pacis predicte, effectus supradicte provisionis cesset. Et non ante vel aliter.

16Non obstantibus in predictis vel aliquo predictorum aliquibus legibus, statutis, ordinamentis, provisionibus aut reformationibus Consiliorum Populi et Comunis Florentie, obstaculis seu repugnantiis quibuscumque etiam quantumcumque derogatoriis penalibus vel precisis vel etiam si de eis vel ipsorum aliquo debuisset vel deberet fieri specialis mentio et expressa, quibus omnibus intelligatur esse et sit nominatim et expresse specialiter ac generaliter derogatum. Et que pro predictis vel aliquo predictorum supra in presenti provisione contentis, providendis, ordinandis, deliberandis, proponendis, reformandis vel scribendis, aut quomodolibet fiendis in aliquo eorum, aut que sequerentur ex his, predicti domini Priores Artium et Vexillifer Iustitie Populi et Comunis Florentie vel aliquis eorum notarius scriba Reformationum dicti Populi et Comunis, aut alia quecumque persona in perpetuum non possit per comune Florentie aut aliquem rectorem vel officialem dicti comunis sindicari, molestari vel condemnari vel aliquo modo cogi realiter vel personaliter, sed exinde a Comuni et pro Comuni Florentie sint liberi et totallter absoluti. Et quod nullus rector vel officialis Populi et Comunis Florentie, presens et qui pro tempore fuerit, ullam habeat cognitionem vet potestatem cognoscendi vel procedendi contra dictos dominos Priores et Vexllliferum, notarium scribam Reformationum vel aliquem predictorum, imponendi vel iniungendi aliquam penam, condemnationem vel multam. Nullus quoque audeat vel presumat aliquem vel aliquos ex predictis vel de quibus supra dicitur, occasionibus predictis vel aliqua ipsarum accusare, denuntiare vel notificare secrete vel palam vel quomodolibet excipere, opponere vel allegare contra predicta vel aliquod predictorum vel contro eorum observantiam et executionem, in iudicio vel extra vel quod predicta non valeant et non teneant vel quod provideri, ordinari, deliberari vel reformari non potuerint vel propterea factum vel venturi sit contra aliqua slatuta, capitula, ordinamento, provisiones aut reformationes Consiliorum Populi et Comunis Florentie, cuiuscumque nominis, auctoritatis seu vigoris existat. Ymo omnes et singuli contra predicta vel aliquod predictorum opponentes, excipientes aut accusantes, denuntiantes vel notificantes, de facto et sine strepitu et figura iudicii, per dominos Potestatem, Capitaneum et Executorem ordinamentorum Iustitie Populi et Comunis Florentie et quemlibet eorum, in florenis tribus milibus auri Comuni Florentie condemnentur. Quam condemnationem seu quantitatem si non solverint infra tres dies a die late sententie computandos, si fuerint in fortiam comunis Florentie aut pervenerint, eisdem caput a spatulis amputetur. Et insuper unusquisque rector et officialis qui predicta non servaverit vel aliquem contra predicta dicentem admiserit quoquomodo, in florenis mille auri Comuni Florentie condemnetur et ab officio in quo prefuerit pro Comuni Florentie privetur et removeatur et ex nunc ipso iure intelligatur esse et sit privatus et remotus in totum. Qua provisione lecta et recitata, ut supra dictum est, nobilis et potens vir Carolus ser Tommasii Redditi, unus ex officio dictorum dominorum Priorum et Vexilliferi et tunc prepositus dicti officii, de voluntate, consilio et consensu officii dictorum dominorum et Vexilliferi in dicto Consilio presentium in numero oportuno, proposuit inter dictos consiliarios supradictam provisionem et contenta in ea. Super qua petiit sibi per omnia pro dicto Comuni bonum et utile consilium impartiri sub hac forma, videlicet:

17Si videtur et placet dicto presenti Consilio et consiliariis in eo presentibus et in sufficienti numero congregatis, ipsam provisionem et contenta in ea fore utilia pro Populo et Comuni Florentie,

18[c. 313v]

19et quod procedatur, firmetur et fìat et firmum et stabilitum esse intelligatur et sit et observetur et observari possit et debeat et executioni mandari in omnibus et per omnia, secundum formam dicte provisionis et contentorum in ea. Postque, illico, dicto et proclamato in dicto Consilio per precones comunis eiusdem, ut moris est, quod quilibet volens vadat ad consulendum super provisione et proposito supradicta. Et nemine eunte et ipso preposito de voluntate, consilio et consensu offìcii dictorum dominorum et Vexilliferi proponente et partitum faciente inter Consiliarios dicti Constiti numero CLXXXXV presentium in dicto Consilio, quod cui placet et videtur supradictam provisionem et omnia et singula in ea contenta procedere et admittenda esse et admitti, fieri, observari et executioni mandari posse et debere et firma et stabilita esse in omnibus et per omnia secundum formam dicte provisionis et contentorum in ea, det fabam nigram pro sic et quod cui contrarium vel aliud videretur, det fabam albam pro non. Et ipsis fabis datis, recolledis, segregatis, numeratis et processu per omnia secundum formam ordinamentorum dicti comunis et ipsorum Consiliariorum voluntatibus exquisitis ad fabas nigras et albas, ut moris est, repertum fuit CLXXI ex ipsis Consiliariis dedisse fabas nigras pro sic. Et sic secundum formam dicte provisionis obtentum, fìrmatum et reformatum fuit, non obstantibus reliquis XXIIII ex ipsis Consiliariis repertis dedisse fabas albas in contrarium pro non. Secundo, provisionem infrascriptam super infrascriptis omnibus et singulis deliberatam et factam per dictos dominos Priores et Vexiliferum Iustitie, Gonfalonerios societatum populi et Duodecim bonos viros comunis Florentie, secundum ordinamentum dicti comunis, que talis est, videlicet: magnifici et potentes domini domini Priores Artium et Vexiliferi Iustitie populi et comunis Florentie considerantes qualiter die vigesimosecundo mensis octobris proximi preteriti per tunc dominos Priores Artium et Vexiliferi Iustitie dicti populi et comunis ipsorumque collegia et alios auctoritatem habentes electi et deputati fuere dominus Laurentius Antonii de Ridolfis et socii ad officium decem balie prefati comunis, pro tempore sex mensium tunc, initiandorum die vigesimoquinto mensis novembris tunc proximi futuri et nunc proximi preteriti cum officio, auctoritate et aliis in tali electione descriptis et qualiter ipsi tanquam probi viri prudentes, solliciti et experti cuncta ad defensionem libertatis populi Florentie et suo officio pertinentia prepararunt et omnia cum summa diligentia prepararunt, ordinarunt atque direxerunt. Itaque dicto duce ipsa respublica a tirannide vicecomite in qualibet parti salva erit et que huncmodi sex menses de proximo finituri sunt et, ob hoc, multa ordinata possent ad inordinationem transcurrere et non sine danno et gravi iactura dicti comunis et cognoscentes non solum utile sed necessarium fore dictus tempus prorogari habita super infrascriptis omnibus et singulis de sexto mensis martii, anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimotertio, indictione secunda, invem et una cum officiis Gonfalonierorum societatum populi et Duodecim bonorum virorum dicti comunis, deliberatione solemni promissio facto et celebrato inter ipsos omnes, in sufficientibus numeris, solemniter, in palatio populi Florentie congregatos, solemni et secreto sruptinio et obtento partitos ad fabas nigras et albas, secundum ordinamentum dicti comunis, eorum proprio modo pro utilitate comunis eiusdem. Et postea successive die octavo eiusdem mensis, sequente et facta deliberatione inter ipsos dominos Priores et Vexiliferi Iustitie et collegia et consilium novum quod appellatur «il Consiglio del Dugento» et consiliarios eiusdem consilii, in numeris opportunis secundum ordinamenta dicti comunis, solemniter congregatos in palatio antedicto, facta prius proposita continente super infrascriptis omnibus et premisso ac celebrato solemni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum ordinamentum predicti comunis. Et ipsis omnibus obtentis, deliberatis et ordinatis secundum ordinamentum iam dicti comunis. Et postea etiam successive die undecimo predicti mensis martii, facta proposita de infrascriptis omnibus inter ipsos dominos Priores, Vexiliferum et Collegia, Capitaneos Partis Guelfe, Decem libertatis, sex Consiliarios Mercatantie, viginituno Consules et quadragintaocto cives ad hoc, secundum ordinamentum dicti comunis, assumptus que omnes dicuntur «il Consiglio de’ centotrentuno» simul in oportunis numeris solemniter congregatos, premisso et facto et celebrato solemni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum ordinamentum sepedicti comunis et finaliter ad cautelam iterum habita super infrascriptis omnibus et singulis, ipsi domini Priores et Vexilliferus Iustitie in iurem et una cum officiis Gonfalonerorum societatum populi et duodecim bonorum virorum dicti comunis deliberatione solemni et demum inter ipsos omnes in sufficientibus numeris congregatos in palatio antedicto, premisso, facto et

20[c. 314r]

21celebrato, solemni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas, secundum ordinamentum dicti comunis, eorum proprio motu pro utilitate comunis eiusdem et omni modo, via, iure et forma quo et quibus magis et melius potuerunt, providerunt, ordinaverunt et deliberaverunt dicto eodem die undecimo, mensis martii predicti, anno et indictione predictis, que dictum tempus sex mensium pro quibus ut supra fertur, deputati et electi fuerunt Idem dominus Laurentius et socii ad officium decem balie suprascriptum, cum auctoritate et aliis in eorum electione comprehensis, ex nunc intelligatur esse et sit prorogatum aliis sex mensibus proximis futuris, initiandis statim finitis dictis primis sex mensibus, pro quibus ab initio deputati fuere. Et ad cautelam ex nunc intelligantur esse et sint de novo deputati et electi solemniter et legitime ad officium suprascriptum decem balie per sex mensibus, initiandis finito primo tempore sex mensium predictorum, cum officio auctoritate, balia et potestate et aliis quibuscumque, cum quibus et prout et sicut ad ipsum officium decem deputati fuere pro primo tempore stabilito etiam non obstante que infra tres annos in eodem officio fuerint seu in eodem continuo sint.

22Eo ad declarationem apposito seu etiam proviso que quilibet ex ipsis decem Balie qui fuisset extractus ad aliquod quodcumque officium cuius tempus in totum vel in partem concurrere cum tempore prorogationis predicte, remicti debeat in bursa de qua fuit extractus et alius loco sui, per viam extractionis de eadem bursa deputari ita que, huius modi remictendus, alios dante sorte valeat tale officium obtinere et illud habuisse ad tale officium devetum quod a principio pro uno anno fuissent deputati.

23Non obstantibus in predictis vel aliquo predictorum aliquibus legibus, statutis, ordinamentis, provisionibus aut reformationibus Consiliorum Populi et Comunis Florentie, obstaculis seu repugnantiis quibuscumque etiam quantumcumque derogatoriis penalibus vel precisis vel etiam si de eis vel ipsorum aliquo debuisset vel deberet fieri specialis mentio et expressa; quibus omnibus intelligatur esse et sit nominatim et expresse spetialiter ac generaliter derogatum. Et quod pro predictis ut supra in presenti provisione contentis et cetera, ut supra in prima provisione huius consilii continet usque ad finem provisionem eundem.

24Qua provisione lecta et recitata, ut supra dictum est, dictus dominus prepositus ut supra per omnia dictum est proposuit inter dictos consiliarios supradictam provisionem et contenta in ea, super qua petiit sibi per omnia, ut supra pro dicto communi et sub dicta forma bonum et utile consilium impartiri. Post que illico dicto et proclamato in dicto consilio per precones comunis eiusdem ut moris est quod, quilibet volens, vadat ad consulendum super provisione et proposita supradicta. Et nemine eunte et ipso preposito de voluntate consilio et consensu officii dictorum dominorum et Vexilliferi proponente et partitum faciente inter consiliarios dicti Consilii numero CLXXXXVII presentium in dicto Consilio, quod cui placet et videtur supradictam provisionem et omnia et singula in ea contenta procedere et admittenda esse et admitti, fieri, observari et executioni mandari posse et debere. Et firma et stabilita esse in omnibus et per omnia secundum formam dicte provisionis et contentorum in ea, det fabam nigram pro sic et quod cui contrarium vel aliud videretur, det fabam albam pro non. Et ipsis fabis datis, recollectis, segregatis, numeratis et processu per omnia secundum formam ordinamentorum dicti comunis et ipsorum Consiliariorum voluntatibus exquisitis ad fabas nigras et albas, ut moris est, repertum fuit CXXXIII ex ipsis Consiliariis dedisse fabas nigras pro sic. Et sic secundum formam dicte provisionis obtentum, fìrmatum et reformatum fuit, non obstantibus reliquis LXIIII ex ipsis Consiliariis repertis dedisse fabas albas in contrarium pro non.

25Tertio et ultimo, provisionem infrascriptam super infrascriptis omnibus et singulis, deliberatam et factam per dictos dominos Priores et Vexiliferum Iustitie, Gonfalonerios societatum populi et Duodecim bonos viros comunis Florentie, secundum ordinamenta dicti comunis, que talis est, videlicet: Considerantes magnifici et potentes domini domini Priores Artium et Vexilliferum Iustitiae populi et communis Florentie qualiter iam inter ipsos eorumque collegia est obtentu que presentes decem balie communis Florentie essent refirmati et tempus eorum officii prorogatum sec mensibus, cum capitulis, effectibus et aliis in huiusmodi prorogatione comprehensis et que inter alia in ipsa prorogationis scriptura est insertum que quilibet ex ipsis decem fuisset extractus ad aliquod quodcumque officium cuius tempus in totum vel in partem concurreret cum prempore prorogationis predicte, remicti deberet in bursa de qua fuisset

26[c. 314v]

27extractus et alius loco sui, per viam extractionis, de eadem bursa deputari. Et qualiter huiusmmodi particula aliquos ex ipsos Decem ledere videbatur, cum satis sit ipsos ultra sue prime electionis tempus etiam obligare, nedum quesito honore cum utilitate ad tempus privare. Et volenvtes in favorem eorundem aliter ordinare et ipsos in dictis officiis honoribus et utilitate conservare per modum infrascriptum, ut cum ferventiori animo gravioribus rei publice incumbentibus vacare possint et cognoscant florentinum regimen suo favori esse propitium atque pronum, ideo habita super his invicem et una cum officiis gonfalonierorum societatum populi et duodecim bonorum virorum dicti communis deliberatione solenni. Et demum inter ipsos omnes in sufficientibus numeris congregatos in palatio Populi Fiorentini, premisso, facto et celebrato solenni et secreto scruptinio et obtento partito ad fabas nigras et albas, secundum formam ordinamentorum dicti communis, eorum proprio motu, pro utilitate comunis eiusdem et omni via, iure et modo quibus melius potuerunt, providerunt, ordinaverunt et deliberaverunt, die duodecimo mensis marti, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, indictione secunda, quod quilibet ex dictis decem extractis ad aliquod quodcumque officium cuius tempus in totum vel in partem concurrere cum tempore prorogationis predicte, remicti debeat in bursa de qua fuisset extractus; debeat in suo officio ad quod iam fuit extractus conservari et in habilitate exercendi illud tempore infrascripto et nullatens remicti etiam non obstantibus contentis in provisione prorogationis predicte vel alia quacumque repugnantia vel obstaculo. Et quod inicium sex mensium pro quibus quisque fuit extractus non sit ea die qua incipere et esse debeat, sed sit et incipiat elapsis primo sex mensibus inmediate futuris a die qua incipere, ut supra debebant inclusive. Ita quod interim currant et labantur sex menses a die quo incipere debebat ad diem quo incipere debebunt. Et quod pro ipsis sex mensibus mediis inter tempus eius qui preest officis et initium sex mensium predictorum cuiuslibet dedetis decem ut supra extractis debeat ad quodlibet ipsorum officiorum alter per viam extractionis deputari. Et quod extractio fieri debeat de bursis et prout ordinamenta communis Florentie disponunt, permictunt vel requirunt et sic possit et debeat observari qualibus oppositione remota.

28Non obstantibus in predictis vel aliquo predictorum aliquibus legibus, statutis, ordinamentis, provisionibus aut reformationibus Consiliorum Populi et Comunis Florentie, obstaculis seu repugnantiis quibuscumque etiam quantumcumque derogatoriis penalibus vel precisis vel etiam si de eis vel ipsorum aliquo debuisset vel deberet fieri specialis mentio et expressa; quibus omnibus intelligatur esse et sit nominatim et expresse spetialiter ac generaliter derogatum. Et quod pro predictis ut supra in presenti provisione contentis et cetera, ut supra in prima provisione huius consilii continet usque ad finem provisionem eundem.

29Quam quidem provisionem domini Priores et Vexillifer predicti, una cum officiis gonfalonierorum societatum populi et duodedicm bonorum virorum communis predicti, invicem in sufficientibus numerus congregati in palatio populi supradicti, videntes cedere ad utilitatem evidentem communis eiusdem premisso et facto inter ipsos omnes solenni et secreto scruptino et obtento partito ad fabas nigras et albas secundum formam ordinamentorum dicti communis, deliberaverunt pro evidenti utilitate communis predictiproponi posse et super eta proposita fieri etiam ipsa eadem, die duodecima mensis martii predicti, in Consilio populi civitatis Florentie.

30Qua provisione lecta et recitata, ut supra dictum est, dictus dominus prepositus ut supra per omnia dictum est proposuit inter dictos consiliarios supradictam provisionem et contenta in ea, super qua petiit sibi per omnia, ut supra pro dicto communi et sub dicta forma bonum et utile consilium impartiri. Post que illico dicto et proclamato in dicto consilio per precones comunis eiusdem ut moris est quod, quilibet volens, vadat ad consulendum super provisione et proposita supradicta. Et nemine eunte et ipso preposito de voluntate consilio et consensu officii dictorum dominorum et Vexilliferi proponente et partitum faciente inter consiliarios dicti Consilii numero CLXXXXVII presentium in dicto Consilio, quod cui placet et videtur supradictam provisionem et omnia et singula in ea contenta procedere et admictenda esse et admicti, fieri, observari et executioni mandari posse et debere. Et firma et stabilita esse in omnibus et per omnia secundum formam dicte provisionis et contentorum in ea, det fabam nigram pro sic et quod cui contrarium vel aliud videretur, det fabam albam pro non. Et ipsis fabis datis, recollectis, segregatis, numeratis et processu per omnia secundum formam ordinamentorum dicti comunis et ipsorum Consiliariorum voluntatibus exquisitis ad fabas nigras et albas, ut moris est, repertum fuit CXXXIII ex ipsis Consiliariis dedisse fabas nigras pro sic. Et sic secundum formam dicte provisionis obtentum, fìrmatum et reformatum fuit, non obstantibus reliquis LXIIII ex ipsis Consiliariis repertis dedisse fabas albas in contrarium pro non.

31Acta fuerunt predicta omnia Florentie, in palatio populi Florentini, presentibus Marco Lupicini, Francisco Pauli, Iohacchino Anselmi et Antonio Pieri, approbatis communis Florentie testibus, ad premissa vocatis et adhibitis.

Documento III

Trattato di lega tra Firenze e Venezia contro Filippo Maria Visconti 4 dicembre 1425 (ASFi, DRA, 04/12/1425)

32In Christo nomine amen, anno nativitatis eiusdem millesimoquadrigentesimovigesimoquinto, indictione tercia, die quarto, mensis decembris. Ad laudem et reverentiam omnipotentis Dei et gloriose virginis Marie, matris eius ac beatorum Marci evangeliste et patriarche ac Ioannis baptiste ac beate Barbare virginis cuius hodie solemnitas celebratur et totius celestis curie triumphantis et ad honorem exaltationem bonum liberum et pacificum statum requiem et pacem perpetuam infrascriptorum colligatorum et colligandorum ac cuiuslibet eorum necnon civitatum, terrarum et locorum suorum eorumque civium, districtualium, subditorum et fidelium, Spectabiles et egregii viri domini Robertus Mauroceno cum domini Marci Bulgarus victuri cum domini Bernardi Leonardus Mocenigo procurator ecclesie sancti Marci, Antonius Contareno procurator sancti Marci, Marcus Dandulo cum domini Benedicti et Petrus Lauredano cum domini Ludovici procurator honor cives civitatis venetiarum sindici et procuratores illustriis et excelsi domini domini Francisci Foscari Dei gratia incliti Venetiarum et cetera ducis dominii ac communis Venitiarum ut de eorum sindicatu et mandato plene constat publico instrumento scripto, completo, roborato et publicato per providum virum David de Tedaldinis imperiali auctoritate notarium et ducatus venetiarum scribam in millesimoquadrigentesimovigesimoquinto, indictione tercia, die tercio, mensis decembris presentis a nobis notariis infrascriptis viso et lecto; et spectabiles et egregii viri domini Laurentius Antonii de Ridolfis, miles et decretorum doctor ac Marcellus Stroçe de Stroçis legum doctor, cives honor florentini sindici et procuratores magnifice comunitatis Florentie, constituti per magnificos dominos decem bailie, dicti magnifici et potentis comunitatis Florentie habentes plenissimam libertatem, auctoritatem bailiam et potestatem a magnificis et potentibus dominis dominis Prioribus Artium et Vexillifero Iustitie Populi et dicti Comunis Florentie una cum officiis gonfaloneriorum societatum populi et duodecim bonorum virorum, dicti comunitatis capitaneorum partis guelfe popularium, octo custodie et sex consiliariorum mercantie et universitatis mercatorum civitatis Florentie et vigintiuno consulibus ad hec assumptis et electis secundum ordinamenta dicti comunitatis habentibus ad hec libertatem, potestatem et bailiam per oportuna consilia dicti populi et comunitatis Florentie, sicut plene constat publico instrumento scripto, completo, roborato et publicato per prudentem virum Martinum filium Luce Martini de Florentia imperiali auctoritate iudicem ordinarium atque notarium ac scribam reformationum consiliorum populi et comunitatis Florentie in millesimoquadrigentesimovigesimoquinto, indictione quarta, secundum cursum et morem Florentie, die vigesimonono mensis novembris, a nobis notariis infrascriptis viso et lecto. De quorum magnificorum dominorum decem bailie comunitatis Florentie sindicatu et mandato plene contat alio publico instrumento, scripto et imbreviato per suprascriptum Marinum filium Luce Martini de Florentia notarium ac transcripto et in publicam formam redacto per Bartholum quondam Filippi Zenobii imperiali auctoritate iudicem ordinarium atque notarium publicum civem florentinum nec non suprascripti Martini coadiutorem in suprascriptis millesimoquadrigentesimovigesimoquinto, indictione quarta, secundum cursum et morem Florentie, die vigesimonono mensis novembris, a nobis notariis infrascriptis etiam viso et lecto pro dicto comuni Florentie ac pro adherentibus colligatis recommentatis et sequacibus suis qui nominabuntur et declarabuntur iuxta formam lige infrascripte. Et pro omnibus civitatibus, terris, castris et locis in quibus dictum comunem Florentie habet seu exercet iursdictionem, regimen, gubernantiam vel custodiam, preminentiam vel maioritatem et pro omnibus subditis dicti communis Florentie inierunt, fecerunt, celebraverunt et contraxerunt ac firmaverunt, iniunt, faciunt, celebrant, contrahunt atque firmant inter se bonam unionem et firmam confederationem et ligam ad conservandum, manutenendum et deffendendum status suos contra et adversus illustrem dominum Filippum Mariam ducem Mediolani et cetera et successores suos, colligatos, adherentes, recommendatos, fautores, complices, subditos et sequaces. Et ad offendendum et guerizandum dictum dominum ducem Mediolani heredes et successores suos, colligatos, adherentes, recommendatos, fautores suos ac suos subditos et sequaces, nec non eorum terras et loca durante tempore presentis unionis et lige, cum modis tamen formis et capitulis infrascriptis, videlicet: Primo, quod presens liga, unio et confederatio duret et durare debeat inter partes predictas a die celebrationis presentis contractus usque ad decem annos secuturos, declarando que, si interim, durante dicto tempore, inter ipsas partes et predictum dominum ducem Mediolani ac heredes et succeroses suos, colligatos, adherentes, recommendatos, subditos et sequaces suos, pax aliqua seu tregua sive aliquod aliud concordium sequeretur, nichilominus presens liga, unio et confederatio duret et durare debeat inter partes predictas toto tempore suprascripto. Videlicet, si treugua ipsa foret ad longius tempus et pro maiori termino quem sit terminus dicte unionis et lige, ex nunc declaretur et intelligatur que ista liga, unio et confederatio duret et durare debeat toto ipso tempore treguarum et quantum durabunt ipse tregua, cum omnibus modis, formis, pactis et conditionibus qui et que in instrumento et contractu istius unionis et lige inserti et inserta sunt. Item, quod durante toto tempore istius unionis et lige sit et esse debeat in arbitrio libertate et potestate illustris et excelsi domini ducis dominii et communis Venitiarum, de presenti guerra vigente inter comunitatem Florentie et ducem Mediolani et que, per presentem ligam, dicto domino duci dominio et communi Venetiarum immediate posset occurrere quandocumque eis, pro communi utilitate et bono partium predictarum, videbitur et placebit querere, procurare, tractare, facere et firmare pacem, concordium et treguam inter dictas partes et ipsum dominum Filippum Mariam, ducem Mediolani, heredes et successores suos, colligatos, adherentes, recommendatos, complices, subditos et sequaces suos, in illa forma et cum illis pactis, modis et conditionibus qui et que ipsi domino duci dominio et communi Venetiarum utiles et rationabiles ac utilia et tornabilia videbuntur. Quam pacem, concordium vel treguam dicta magnifica communitas Florentie, adherentes, colligati, recommendati, complices, subditi et sequaces suis et eorum quilibet attendere, observare et adimplere ac attendi, observari et adimpleri facere teneatur et teneantur, sub pen in instrumento istius lige contenta. Nec per aliud medium vel viam possit praticari, tractari nec perveniri ad pacem, concordium vel treguam cum dicto domino duce Mediolani de dicta presenti guerra que per medium et modum supradictum, toto tempore dicte unionis et lige. Et simili modo remaneat et sit in arbitrio libertate et bailia dicti domini ducis dominii et communis Venetiarum prosequendi et prosequi faciendi dicta presenti guerra durante ipsam guerram contra dictum dominum ducem Mediolani, heredes et successores suos, terras ac loca sua et colligatos et adherentes, recommendatos et sequaces suos et eorumterras et de ipsa disponendi et ordinandi cum omnibus gentibus dictarum partium vel parte earum, ubi et quomodo sibi melius et utilius apparebit, donec durabit unio, liga et confederatio supradicta. Ita, tamen, que si per totum mensis februarii proximi pax vel tregua de dicta guerra secuta non fuerit que ex tunc omnino teneantur dictus illustris et excelsis dominus dux dominium et commune Venitiarum ac colligati adherentes et recommendati sui, dictam guerram unam cum dicto communi Florentie prosequi ipsamque facere et fieri facere contra predictum ducem Mediolani cum libertate et arbitrio ut supra. Verum, si durante dicta guerra dominus dux Mediolani non retraheret gentes suas et dimitteret eas vel partem earum a Bononia infra versus Tusciam, eo casu remanere et stare debeant ex gentibus lige in terris communis Florentie sive recommendatorum, adherentium et colligatorum suorum ille videlicet que fuerint opportune usque numerum equorum Mille et si forte plures fuerunt opportune, sit in arbitrio domini ducis dominii et communis Venitiarum providendi secundum exigentiam et importantiam rerum, in numero antem gentium que, ut predicitur, remanere habebunt intelligatur esse Ardizonus de Cararia cum conducta sua. Item quod prefati illustris excelsus dominis dux dominium et commune Venetiarum, de presenti quanto celerius fuerit possibile, saltem usque per totum mensis februarii proximum, habere debeant, eorum sumptibus, saltem equos octo mille bonarium gentium armigerarum et pedites tres mille. Et simili modo et ad dictum terminum, dicta magnifica communitas Florentie habere teneatur et debeat, suis expensis, saltem alios equos octo mille bonarium gentium armigerarum et pedites tres mille, de quibus omnibus gentibus et eorum parte prefatus dominus dux dominium et commune Venetiarum disponere possint in presenti guerra sicut eis utilius et melius videbitur. Et si prefato domino duci dominio et communi Venetiarum et comunitati Florentie concorditer videbitur, secundum rerum exigentias et opportunitates numerum dictarum gentium, tam equestrium quam pedestrium, esse augendum, teneatur et debeat dicta communitas Florentie addere et augere illum numerum gentium, tam equestrium quam pedestrium, qui per partes deliberabitur. Et dicti dominus dux dominium et commune Venetiarum simili modo totidem gentes equestres et pedestres augere et addere teneantur ex parte sua, que gentes omnes teneantur per partes predictas durante guerram cum prefato domino duce Mediolani. Et etiam, si facta pace cum dicto domino duce, postea aliquo casu veniretur ad guerram cum ipso duce, partes predicte teneantur et obligentur habere et tenere numerum gentium predictarum vel sicut domino duci dominio et communi Venetiarum et comuni Florentie videbitur pro communi bono partium predictarum. Et quia verismiliter est considerandum si res procedent per viam guerre cum prefato domino duce Mediolani que in terris et districtibus magnifici et potentis domini Nicolai, nis Estensis, tam ex necessitate quam pro utilitate rerum gerendum habenda et tenenda erit bona quantitas et potentia gentium. Et nunc declaretur que dicta communitas Florentie de numero dictorum equorum octo millium vel plurium si plures habebit ut supra dare teneatur et debeat prefato domino ni Estensi conductam lancearum et peditum cum illis stipendiis, modiis, pactis, conditionibus, honorificentiis et proheminentiis de quibus dicta communitas Florentie et idem dominus erunt concordes vel sicut prefato domino duci dominio et communi Venetiarum videbitur, si forte non essent invicem de stipendiis et aliis modis, pactis et conditionibus ex toto concordes. Item, si forte deveniri non posset ad bonam pacem vel treguam cum prefato domino duce Mediolani etc, deliberaretur per prefatum dominum ducem dominium et commune Venetiarum que procederetur ad guerram contra dictum dominum ducem Mediolani, quia una ex melioribus et utilioribus provisionibus esset habere libertatem et potentiam in flumini Padi, ut tam citra quam ultra Padum, per Lombardiam fieri possent ea que utilia forent, sit et remaneat in arbitrio et libertate prefati domini ducis dominii et communis Venetiarum faciendi et fieri faciendi armatam galearum, galeonorum, barcham et aliorum quorumcunque navigiorum quei psi domino duci dominio et communi Venetiarum videbuntur. Ac ipsa armatam mittendi et tenendi in flumine Padi ac ubicunque et quandocunque eis videbitur et placebit per illos modos, formas, conditiones qui et que ipsi domino duci dominio et communi Venetiarum videbuntur ac armatam ipsam revocandi quando et sicut eis videbitur. Ad expensas autem que ex causa huius armate navigiorum in Pado quandocunque fient, dicta communitas Florentie pro medietate solvere et contribuere teneatur et alia medietas solvatur expenses dicti domini ducis dominii et communis Venetiarum. Similiter etiam, si facta pace cum duce Mediolani, iddem dux rumperet guerram partibus vel alicui eorum, capitulum istud habeat locum et eius continentia observetur. Item, quia sperandum est in divina clementia, in casu quo veniatur ad guerram, que ex terris, castris et locis prefati domini ducis Mediolani per gentes partium predictarum vel vi vel aliter acquirentur, ut res concorditer et quiete procedant declaretur et firmiter observetur que omnes civitates, terre, castra et loca quelibet prefati domini ducis Mediolani ac colligatorum, adherentium, recommendatorum, complicium, fautorum et sequacium suorum et que per ipsum et illos seu eius vel eorum nomine tenentur, que acquirentur durante presenti unione et liga in partibus Tuscie et Romandiole sint et esse debeant dicte magnifice comunitatis Florentie ac in eius libera dispositione et potestate remaneant. Salvo que terra Lugi, cum castris et pertinentiis suis si acquirentur sint et libere dentur et consignentur atque remaneant magnifico domino ni Estensi. Et simili modo, si civitas Parme acquiretur, dicta civitas Parme, cum suis castris, fortiliciis, pertinentiis, districtibus et iurisdictionibus suis que de manibus domini ducis Mediolani vel suorum acciperentur, sint et esse debeant ac dari et consignari debeant et libere remanere, ipsi domino ni Estensi. Omnes autem alie civitates, terre, castra, fortilicie, districtus, territoria et loca quelibet que acquirentur in partibus Lombardie, tam citra quam ultra Padum, sint et esse debeant prefati domini ducis dominii et communis Venetiarum ac in eorum arbitrio, potestate et libere dispositione remaneant, excepta civitate Ianue, cum aliis terris, locis et pertinentiis suis, que in omne eventum remaneant Ianuensibus. Verum declaretur et specialiter reserveretur que, si magnifici domini de Malatestis tenere et sequi deliberabunt ac tenebunt et sequentur partem domini ducis Mediolani, quod non est credendum et casus accideret que terre, castra et loca eorum seu que per eos in partibus Romandiole et Marchie possidentur per vim vel aliter acquirentur prefatus dominus dux dominium et commune Venetiarum de illis disponere possit sicut eis videbitur et placebit. Item, cum sit possibiliter providendum que civitas Ianue a dominio et obedentia prefati domini ducis Mediolani se subtrahat et removeat et ad libertatem pristinam reducatur, declaretur et ordinetur que armata Catellanorum per mare refirmari et teneri debeat per quam longius tempus fieri poterit. Et simili modo teneri debeant ille gentes armorum et fantarie pedestres que domino duci dominio et communi Venetiarum videbuntur per terram ut tam per viam maris quam per viam maris quam per viam terre, dicta civitas Ianue continue stimuletur et solicitetur que ad iugo et obedientia prefati domini ducis Mediolani liberetur et subtrahatur. Expenses autem que fient tam predicta armata Catellanorum quam ro gentibus armorum et fantariis suprascriptis contra Ianua solvantur equaliter per partes predictas et inter eas equis portionibus dividantur. Et si videretur prefato domino duci dominio et communi Venetiarum facere armatam de aliis galeis et navigiis suis sontra Ianuam, terras, loca, navigia, subditos et fideles suos, simili modo expenses que fierent in armatam et navigiis suprascriptis equaliter persolvantur per partes predictas et inter eas equis portionibus dividantur. Verum declaretur que ea que dicuntur de factis Ianue in capitulis presentis lige intelligatur donec civitas Ianue a dominio et obedientia ducis Mediolani subtrahetur. Item, si venietur ad pacem vel treguam, ut etiam tempore pacis et tregue provisum sit ad securitatem statuum partium predictarum in omnem eventum teneantur et debeant domine dux dominium et commune Venetiarum toto tempore presentis unionis et lige continue habere et tenere, tempore pacis vel guerre, suis expensis, in terris et territoriis suis saltem equos tres mille bonaurm gentum armigerarum et pedites mille teneanturque similiter dicta comunitas Florentie, durante tempore presentis unionis et lige, tenere et habere continue, tempore pacis vel tregue, suis expensis, saltem alios equos tres mille bonarum gentium armigerarum et pedites mille, computatis in hoc numero illis equis et peditibus quos habebit dominus Estensis pro sua conducta, tempore pacis vel tregue, quos tenere possit in terris et territoriis suis sient sibi videbitur. Reliquas vero gentes equestres et pedestres usque numerum suprascriptum, dicta communitas Florentie tenere possit ubicumque sibi videbitur et placebit, teneanturque dicte partes sibi invicem subvenire de gentibus suprascriptis vel earum parte sient expediens et utile fuerit in opportunitatibus occurrentibus pro casibus et rebus in presenti liga et unioni comprehensis totiens quotiens fuerit opportunum durante termino presentis unionis et liga. Item quod donec erit guerra cum domino duce Mediolani quelibet partium predictarum tenere possit sine propriis sumptibus tam in terris alterius partis quam in campis et locis ubi erunt gentes lige, suos commissarios et nuntios ut res bene procedant et ut videatur si dicte partes et quelibet earum, habebunt et tenebunt gentes quas habere et tenere debent et obligantur vigore presentis lige et ut fiant solutores dictis gentibus temporibus debitis ut ex his defectibus tam gentium quam pecuniam facta lige non impediantur nec recipiant detrimentum. Item, si casus occurreret que, facta pace vel tregua cum domino duce Mediolani postea prefatum dominum ducem vel colligatos, adherentes et recommendatos suos vel per aliquem vel alios ex illis contra quos presens liga et unio se extendit ruperetur aut moveretur vel fieret guerra, domino duci dominio et communi Venetiarum seu recommendatis, colligatos et adherentibus suis seu alicui eorum vel eorum et cuiuslibet eorum terris et locis, in his casibus et eorum quolibet procedatur ad guerram contra ipsum dominum ducem Mediolani, terras et loca sua, subditos et fideles et contra illos qui dicta guerram moverent et facerent cum gentibus ambarum partium quas, in casu guerre, habere et tenere tenentur vigore presentis lige vel earum partae, sicut videbitur expedire que guerra fieri debeat de comuni deliberantiae et consensu ambarum partium secundum deliberationes fiant Venetis de modis servandis circa guerram et communitas Florentie teneat suos commissarios vel nuntios. In dictis casibus et temporibus, in Venetis, cum libertate sufficienti ut omnia sciant et omne fiant de comuni consensu partium et ut res bene procedant. Et si de tali guerra venietur ad tractatum pacis vel tregue, isti tractatus et pratice ac conclusiones fiant vel in Venetiis vel in aliis terris et locis domini ducis dominii et communis Venetiarum; ita, tamen, que commissarii, ambaxiatores vel nuncii comunitatis Florentie sint presentes dictis praticis, tractatibus et conclusionibus ut omnia sicut decens est, de scientia et comuni consensu ambarum partium tractentur et concludantur. Et viceversa, si per dominum ducem Mediolani seu alios suprascriptos aut eorum aliquem romperetur, moveretur vel fieret guerram dicte comunitati Florentie seu eius recommendatis, colligatis et adherentibus seu terris et locis eorum et cuiuslibet eorum in partis Tuscie et Romandiole, tunc fiat guerra contra predictos cum suprascriptis gentibus lige vel earum parte de comuni consensu et deliberatione ambarum partium. Et deliberationes fiant in Florentia, de modis servandis circa guerram et dominus dux dominium et commune Venetiarum simili teneant suos commissarios vel nuntios in dictis casibus et temporibus in Florentia, cum liberate sufficienti ut omnia sciant et ut omnia fiant de comuni consensu partium et ut res bene procedant. Et similiter pratice, tractatus et conclusiones pacis vel tregue qui et que fient de tali guerra fiant in Florentie vel in aliis terris et locis comunitatis Florentie. Ita, tamen, que omnia fiant cum scitu et consensu prefati domini ducis dominii et communis Venetiarum, sive ambaxiatorum, commissariorum vel nuntiorum suorum quos mittent et habebunt vel habere volent pro causis suprascriptis, ut omnia sicut predicitur de comuni scientia et consensu ambarum partium tracterentur et concludantur. Item quod dicte partes teneantur et debeant nominare suos adherentes, colligatos, recommendatos, complices et sequaces et omnes alios qui pro ipsis gaudere debent beneficio huius lige infra unum menses a die celebrationis presentis contractus, intelligendo que dicti adherentes, colligati et recommendati, complices et sequaces et qui gaudere debent beneficio dicte lige sint Italici qui adherentes, colligati et recommendati, complices et sequaces infra duos alios menses teneantur notificare et approbare presentem ligam per publicum instrumentum, presentandum verum per adherentes, colligatos et recommendatos communitatis Florentie domino duci et dominio Venetiarum et per colligatos adherentes et recommendatos ipsius domini ducis dominii et comunis Venetiarum, dominis Prioribus Artium et Vexillifero iusticie populi et communis Florentie. Et non ratificantibus ipsis sint extra presentem ligam. Item, ut presens liga, unio et confederatio fortificetur et corroboretur, si aliquis dominus, comunitas vel alius quivis sit qui non sit de inclusis pro aliqua partium predictarum vellet intrare in ligam presentem acceptari possit cum illis modis et conditionibus qui et que dictis partibus utiles et convenientes videbuntur. Reservato semper principali loco summo pontefici tamquam capiti Christianitatis possendi intrare in presenti liga de novo veniret, intelligantur augere taleam et numerum gentium armorum per dictas partes ad invicem ordinatarum et tendarum tam tempore guerre quam pacis. Item, quandocunque contingeret aliquas gentes dictarum partium vel alicuius earum vel adherentium et colligatorum suorum vel alicuius eorum ire in temrritorium vel per territorium alterius partis vel adherentium recommendatorum et colligatorum suorum aliqua ratione vel causa et casus daret gentes ipsas territorium aut subditos territorii alterius partis vel adherentium, recommendatorum et colligatorum suorum vel alicuius eorum dannificare in bonis aut rebus tunc in eo casu effectualiter et pro omnem modum qui melius poterit debeat provideri per illam partem ad cuius stipendium dicte gentes essent vel per eius adherentes, recommendator et colligatos quorum essent dicte gentes aut per eorum officiales deputatos vel deputandos que danna reficiantur, restituantur et emendentur illis quibus ipsa danna illata seu facta erunt ad requisitionem illius partis vel adherentum et colligatorum suorum in cuius vel quorum territorio talia danna facta seu illata fuerint. Item quod dicte partes nec eaum colligati, recommendati, adherentes et sequaces vel aliquis eorum non possit de novo ad suum stipendium conducere aliquem rebellem, inimicum vel exiticium alicuius dictarum partium vel eorum colligatorum, adherentium seu sequacium vel alicuius eorum sine expressa licentia eius cuius diceretur esse rebellis, inimicus vel exiticius. Secundum, ex nunc declaretur que strenuus Ardiçonus de Carraria remanere et stare possit ad stipendia dicte communitatis Florentie, ad ipsius comunitatis beneplacitum et voluntatem. Item voluerunt et contente fuerunt dicte partes ultra generalem obligationem que de natura contractus in instrumento istius lige apposita est obligare et ex nunc obligant sibi invicem vicissim una pars alteri et altera alteri, omnes et singulos cives et subditos dictarum partium et comunitatum et bona eorum in solidum. Et quia occurrente guerra occurrere poterit que pro offensione inimici et bono partium necesse erit facere promissiones et expenses pro tractatibus et aliis casibus occurrentibus sit in libertate dicti domini ducis dominii et communis Venetiarum, dictas tales promissiones et expenses facere cum scientia tamen et assensu magnificorum dominorum Priorum Artium et Vexilliferi Iustitie populi et communis Florentie vel dominorum decem balie aut commissarii vel commissariorum dicte magnifice comunitatis Florentie, que expenses fiant equaliter per partes predictas. Item quod quelibet gentes armorum que mitterentur per unum ex colligatis alicui vel cuicumque ex colligatis vel pro quibus supra agitur, teneantur et debeant obedire colligato per cuius defensa officialibus in equitando, deffendendo et offendendo quotiens et pro ut per ipsum colligatum vel eius capitanum seu officiales mandatum fuerit et in astris et in campis et extra et simul et separatim prout fuerit expediens secundum exigentiam casus et sibi a tali colligato vel suo capitano vel officialibus mandatum. Item quod colligati et illi pro quibus agitur et quelibet eorum teneantur et debeat vicissim unus alteri et alter alteri dare, prebere et apperire libere passus et itinera per civitates, terras, pontes, aquas, castra, loca necessarios et necessaria habiles et habilia pro transitu gentium ipsorum colligatorum et cuiuslibet eorum et eisdem dare ac dari facere victualia et alia opportuna pro ipsis gentibus pro precio competenti dumtaxat super territorio colligati et etiam alterius si commode fieri poterit sine danno colligati. Et si contingat campum in aliquo loco poni que tunc et eo casu colligati de victualibus dicto campo providere teneantur secundum possibilitatem eorum bona fide incipiendo a proximiori colligato seu comprehenso in liga. Item quod aliquis ex dicti colligatis vel inclusis pro sua parte non possit nec debeat dicto domino duci Mediolani seu colligatis et recommendatis, adherentibus, complicibus fautoribus vel sequacibus moventi vel facienti seu facere attentanti seu moventibus vel facientibus seu facere attentantibus guerram vel molestiam alteri colligato seu de quo verisimiliter suspicaretur de offensione ipsius colligati dari vel dare, promittere per se vel alium directe vel indirecte tacite vel expresse, transitum, auxilium vel favorem aut suis gentibus quoquomodo sed denegare et denegari facere toto posse. Item quod ad guerram vel pro guerra quam aliquis vel quicumque ex colligatis vel comprehensis ut supra deinceps finita presenti movere vel facere quoquomodo sine et expresse et precedente consensu alterius colligati, alter colligatus non requisitus seu requisitur non consentientens etiam per publicum instrumentum vel suas patentes litteras non teneatur nec sit obligatus pro tali guerra vel eius occasione quoquomodo. Item quod quilibet ex dictis colligatis teneatur et debeat toto posse et bona fide facere et curare cum effectu que aliquis inclusis pro sua parte non offendat alterum colligatum vel inclusus pro sua parte, qut faciat vel attentetur iniuriam vel offensam quoquomodo tacite vel expresse aut alio quesito colore per se vel alium aut pro alio quicquidem colligatus vel inclusis offendens alterium colligatum vel pro sua parte inclusum per eum, pro cuius parte fuerit inclusos requiri et moneri debeat que, infra competentem terminum, desistere debeat ab offensis que, si monitione facta adimplere cessaverit, tunc eo casu idem pro cuius parte fuisset inclusus teneatur contra talem cessantem monitionem ipsam adimplere offensione facere tamquam contra offensorem et inimicum, colligatorum, predictorum. Item quod presens liga et confederatio non intelligatur rupta vel violata seu dissoluta usque ad tempus quo durare debet etiam si aliquis colligatorum predictorum defecerit in aliquo in liga sed omnes defectus quanto citius fieri poterit per partem deficientem emendetur usque unum mensis, sub pena in instrumento contenta. Item quod dicta liga publicetur et baniatur die quo ordinabitur per dominum ducem dominium Venetiarum per quamlibet partium predictarum in sua principali civitate. Item quod omnia intelligantur, observentur et adimpleantur, bona fide, recto et puro animo et ad sanum et purum intellectum qualibet cavilatione et mala interpretatione cessante. Preterea declaretur ex nomine suprascripto et sub penis et obligationibus infrascripti per stipulationem solennem promiserunt ipsis procuratoribus et sindicis magnifice comunitatis Florentie et nobis notariis infrascriptis tam quam personis publicis stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicte magnifice comunitatis Florentie que usque per totum presentem mensem decembris ipse dominus dux dominium et comune Venetiarum, per instrumentum publicum specialiter et expresse ratificabunt, approbabunt, amologabunt et confirmabunt cum solennitatibus oportunis, predicta omnia et singula in presenti instrumento unionis et lige contenta. Et ipsum instrumentum infra dictum terminum dabunt et assignabunt seu dari et assignari facit nuntio seu nuntiis et procurator dicte comunitas Florentie et versavice suprascripti procuratore et sindici magnifice comunitatis Florentie, nomine suprascriptis et sub penis et obligationibus suprascriptis per solennem stipulationem promiserunt ipsis sindicis et procuratoribus prefati illustris domini duci dominii et comunis Venetiarum et nobis notariis infrascriptis tamquam personis publicis stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti domini ducis dominii et comunis Venetiarum que infra dictum tempus, scilicet usque per totum predictum mensis decembris comunitas suprascriptia Florentie per instrumentum publicum expresse retificabit, approbabit, emologabit et confirmabit cum solennitatibus oportunis ipsa omnia et singula in presenti instrumento unionis et lige contenta. Et ipsum instrumentum infra dictum terminum debit et assignabit seu dari et assignari faciet dicto domino duci dominio et comuni Venitiarum seu nuntiis et procuratoribus aut commissariis suis. Quam quidem ligam, unionem et confederationem et omnia et singula suprascripta et infrascripta promiserunt dicti sindici et procuratoribus ac contrahentes suprascripti et quilibet ipsorum sindicariis et procuratoribus nominibus quibus supra sibi ad invicem et vicissim unus alteri et alter alteri et unus omnbibus et omnes uni stipulatoribus debitis hinc inde intervenentibus firmam et rata max firma et rata habere, tenere, attendere, observare, facere et adimplere effectualiter et in totum et non contra facere, dicere, opponere vel venire per se vel alium seu alius modo aliquo vel ingenio directe vel indirecte, tacite vel expresse de iure vel de facto aut aliquo exquisito colore in iudicio vel extra in pena et sub pena ducentorum millium ducatorum auri solenni stipulatione promissa. Que pena totiens committatur et commissa intelligatur et per observantem partem et in fide stantem a parte non observante vel in fide non stante totiens peti possit et exigi cum effectu quotiens in predictis vel aliquo predictorum fiunt quomodolibet contrafactum vel contraventum aut non observantum vel omissum. Et pena soluta vel non exacta vel non una vice vel pluribus nichilominus predicta omnia et singula firma perdurent et sub eadem pena stipulationem debeant a partibus inviolabiliter observari. Pro quibus omnibus et singulis firmitur observandis et adimplendis obligaverunt dicti sindici et procuratores sibi invicem et vicissim unus alteri et alter alteri et unus omnibus et omnes uni, nominibus ante dictis et debitis stipulationibus hinc inde intervenientibus pigneri omnia eorum et cuiuslibet eorum quorum sunt sindici et procuratores, bona mobilia et immobilia, presentia et futura. Renuntiantes sibi invicem partes predicte nominibus quibus supra in predictis omnibus et singulis exceptioni dicte unionis, lige et confederationis non facte, non sic factarum, promissionum, obligationum et conventionum suprascriptarum et predictarum omnium non sic celebrati contractus et omni exceptioni et conditioni sine causa vel ex causa privilegio fori, doli mali et in factum novarum constitutionum beneficio episcopale divi Adriani et de fideiussoribus et omni alii legum, iurium et constitutionum auxilio et legi dicenti generalem remunerationem non valere nec non omni privilegio literis et absolutionibus impetratis vel impetrandis quibus contra predicta vel aliquid predictorum possit se tueri aut dicere, facere vel venire. Et ad maiorem expressionem et firmitate omnium permissorum predicti sindici et procuratores et quilibet ipsorum in animabus et super animabus eorum quorum sunt procuratores et sindicis tactis sacris scripturis ad sancta Dei evangelia sicut premissum est in omnibus et singulis superius annotatis attendere et observare et attendi et observari facere corporaliter iuraverunt mandantes, rogantes et volentes que de permissis omnibus confici debeant unum et plura publica instrumenta per me, Franciscum de la Siega, notarium infrascriptum ac per ser Antonium Nicolai ser Perocii, notarium et civem Florentinum et per quemlibet nostrum in eodem tenore similia. Actum Venetiis, in ducali palatio, residentie prefati domini ducis in sala duarum naparum, presentibus nobilis et egregis viris dominis Vito de Canali cum domini Iacobi Francisco Lauredano, cum domino Giorgii Marco Lipomano, iuris utriusque doctore Daniel Victurienni domini Nicola, civibus Venetiarum. Ac circumspectis viris ser Francisco Bevazano Ioachino Trivisano, Iacopo Michaelis, prefati domini ducis et dominii Venetiarum, notaris ac egregis viris Leonardo Iacomini, Gocci Nicola, Mangerii Vanocii notarium et Michaele Iohannis ser Mathei, omnibus tribus de Florentia et aliis testibus ad premissa vocatis, habitis et rogatis.

33Ego Francisus de la Siega, filius quondam dominii Laurentii Venetiarum civis cuius publicus imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius ac prefati illustris domini ducis et ducalis dominii Venetiarum, secretarius predictis omnibus et singulis actis, gestis, tractatis et conclusis presens sui eaque una cum pernominato et infrascripto se Antonio Nicolai ser Perocii notario et cive Florentino rogatus scribere et publicare aliis negotiis occupatus per infrascriptum Petrum Nigro, notarium publicum et ducatus Venetiarum scribam, in liane publicam formam ex actis meis redigi et scribi feci. Et ad evidentiam et maiorem cautelarli me subscripsi ac signum meum apposui consuetum.

34Ego Petrus Nigro quondam ser Simonis de Venetiis, publicus Imperiali auctoritate notarius et ducatus Venetiarum scriba, predicta omnia et singula exactis et imbreviaturis suprascripti ser Francisci de la Siega traxi et quia aliis erat negotiis occupatus, eius iussu in hanc publicam formam scripsi et redegi et ad evidentiam me subscripsi ac signum meum apposui consuetum.

35Ego Antonius condam Nicholai ser Perozzii de Florentia, Imperiali auctoritate notarius publicus et iudex ordinarius, predictis omnibus et singulis scriptis et publicatis per suprascriptum ser Pierum Nigro notarium, dum sic, ut ibidem continetur, agerentur, interfui et de ipsis omnibus, una cum provido viro ser Francischo della Segha notario suprascripto, rogattts fui, ideoque ad fidem et robur omnium premissorum me subscripsi et solito signo signavi.

Documento IV

Trattato di lega tra Firenze, Venezia e il duca di Savoia contro Filippo Maria Visconti 11 luglio 1426 (ASTo, MPRE, Trattati, Tr. div., m. 3, fasc. 9, esposto al Museo Storico)

*

36In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, anno a nativitate eiusdem Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, indictione quarta, die undecima mensis iulii, ad laudem et reverentiam omnipotentis Dei et gloriosae virginis Mariae matris eius ac Beatorum Marci Evangelistae et Patriarchae ac Ioannis Baptistae et totius coelestis Curiae triumphantis et ad honorem, exaltationem, bonum, liberum et pacificum statum, regimen et pacem perpetuam infrascriptorum colligatorum et colligandorum ac cuiuslibet eorum, nec non civitatum, terrarum et locorum suorum, eorumque civium districtualium, subditorum et fidelium: spectabiles et egregii viri domini Manfredus ex marchionibus Salutiarum, miles dominusque Mulazani, Henricus de Colomberio, dominus de Vuflens ac Petrus Marchiandi legum doctor, sindici et procuratores illustris et excelsi domini domini Amedeo, ducis Sabaudiae, Chablaisii et Augustae Principis, marchionis in Italia, comitis Pedemontium et Gebennensis, Valentinensisque et Diensis, ut de eorum sindicatu et mandato plene constat publico instrumento, scripto, publicato et corroborato per prudentem virum Petrum Catterii Maurianensis diocesis, publicum imperiali auctoritate notarium et praelibati domini ducis Sabaudiae secretarium, Curiarumque suarum iuratum anno millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, indictione quarta, die vigesima secunda mensis martii a nobis notariis infrascriptis viso et lecto: et spectabiles et egregii viri domini Robertus Mauroceno, quondam Marci, Leonardus Moccenigo procurator Ecclesiae sancti Marci, Fantinus Michael quondam Maphei, Fantinus Dandulo iuris utriusque doctor quondam Leonardi Militis, Thomas Michael quondam domini Laurentii et Nicolaus Contareno iuris utriusque doctor; honorabiles cives civitatis Venetiarum, sindici et procuratores illustris et excelsi domini domini ducis Francisci Foscari, Dei gratia incliti Venetiarum ducis, dominii ac communis Venetiarum, ut de eorum sindicatu et mandato plene constat publico instrumento, scripto, completo, roborato et publicato per providum virum David de Tebaldino imperiali auctoritate et ducatus Venetiarum notarium, in praesentibus millesimo, indictione et die a nobis notariis infra scriptis viso et lecto; et spectabilis et egregius vir dominus Marcellus Stroçe de Stroçis, legum doctor, honorabilis civis Florentinus, sindicus et producator magnificae communitatis Florentiae, ut patet pubblico instrumento scripto, publicato et corroborato per prudentem virum Antonium quondam Iacobi de Salvetis, civem et notarium Florentinum, in millesimo quadrigentesimo vigesimo quinto indictione quarta, secundum curium et consuetudinem Florentinorum, die vero decima nona mensis decembris, a nobis notariis infrascriptis viso et lecto, inierunt, fecerunt, celebraverunt et contraxerunt ac firmaverunt, iniunt, faciunt, celebrant, contrahunt atque firmant inter se bonam unionem et firmam confoederationem et ligam, ad conservandum, manutenendum et defendendum Status suos, contra et adversus illustrem dominum Philippum Mariam ducem Mediolani et cetera et successores suos, colligatos, adhaerentes, recommendatos, fautores, complices, subditos et sequaces et ad diffidandum et guerrizandum dictum dominum ducem Mediolani. Haeredes et successores suos, colligatos et adhaerentes, recommendatos, fautores suos ac suos subditos et sequaces, nec non eorum terras et loca, durante tempore praesentis unionis et ligae et cum modis, formis et capitulis infra scriptis, videlicet: Primo, quod praesens liga, unio et confoederatio incipere et durare debeat inter partes praedictas a celebratione praesentis contractus usque ad decem annos proxime sequuturos, cum omnibus modis, formis, pactis et conditionibus, qui et quae in praesenti instrumento et contractu istius unionis et ligae, inserti et inserta sunt. Et si dictus illustris dominus dux Mediolani, finitis et transactis dictis decem annis adhuc superviveret, praefati illustris et excelsus dominus dux, dominiumque et commune Venetiarum promittunt ex nunc procurare toto posse, quod dicta magnifica communitas Florentiae, una cum ipso domino duce, dominio et communi Venetiarum erunt contenti, quod praedictus terminus praesentis ligae, unionis et confoederationis duret et durare debeat, adhuc toto tempore vitae praedicti domini ducis Mediolani et per unum annum post ipsius mortem. Quod si ipsa magnifica comunitas facere et contentari noluerit, ex nunc se obligant praedicti dominus dux, dominium et commune Venetiarum, quod praedicta liga, unio et confoederatio, duret et durare debeat inter praedictum illustres et excelsum principem dominum ducem Sabaudiae, haeredesque et successores suos, ex una parte et ipsum illustrem et excelsum dominum ducem et comune Venetiarum ex altera, adhuc per dictum tempus et terminum vitae dicti illustris domini ducis Mediolani et per unum annum post ipsius mortem. Et viceversa dictus illustris et excelsus dominus dux Sabaudiae, per se haeredesque et successores suos promittit et se obligat, quod praesens liga unio et confoederatio duret et durare debeat, inter ipsum, haeredes et successores suos, ex una parte et praefatum illustrem et excelsum dominum ducem et commune Venetiarum et magnificam communitatem Florentiae, si contentari voluerit, ex altera ultra dictum terminum annorum decem, adhuc per totum tempus et terminum vitae dicti illustris domini ducis Mediolani et per unum annum post eius mortem. Et si ipsa magnifica communitas Florentiae contentari noluerit, duret inter ipsum dominum ducem, dominium et commune Venetiarum, ex alia, adhuc per totum tempus et terminum suprascriptum vitae domini ducis Mediolani et per unum annum post ipsius mortem, modis, formis, pactis et conventionibus omnibus praesentis unionis et ligae seu confoederationis. Item quod praefatus illustris et excelsus dominus dux Sabaudiae, tempore guerrae habere et tenere teneatur illam quantitatem equitum et peditum quae erit possibilis et super hoc stetur bona fide sua et cum ipsis gentibus guerram facere illustri domino duci Mediolani, colligatis et adhaerentibus suis et aliis contra quos praesens liga se extendit. Et similter, illustris et excelsus dominus dux, dominium et commune Venetiarum et magnifica communitas Florentiae teneatur habere et tenere, dicto tempore guerrae, quantitatem equitum et peditum qua eis erit possibilis et super eis stetur bona fide ipsorum. Et cum ipsis guerram facere praedicto domino duci Mediolani, colligatis et adhaerentibus suis et aliis contra quos praesens liga se extendit. Non tamen praeiudicando propter hoc ligae inter ipsum dominum ducem, dominium et commune Venetiarum et magnificam communitatem Florentiae existenti. Tempore vero pacis praedictus dominus dux Sabaudiae habeat et teneat, seu teneri faciat eius vasallos et subditos ita in ordine et puncto, ut quoties requisitus fuerit per alteram partium praedictarum, cum illis, infra unum mensem a die requisitionis factae, inchoandum subvenire possit et debeat colligatis oppressis et cum ipsis facere honorem et debitum ligae, contra illustrem dominum ducem Mediolani colligatos, adhaerentes et alios suos, ut supra. Et praedicti dominus dux, dominium et commune Venetiarum, dicto tempore pacis habere et tenere debeant equites bonarum gentium tres mille et pedites mille et magnifica communitas Florentiae donec perseveraverit in liga praesenti similiter, tempore pacis tenere et habere debeat suis expensis equites tres mille et pedites mille. Et teneantur dictae partes sibi invicem et vicissim cum gentibus quas habere et tenere debent, tam tempore pacis quam guerrae vel earum parte subvenire, sicut expediens fuerit in opportunitatibus occurrentibus, contra dictum dominum ducem Mediolani, colligatos, adhaerentes, recommendatos, subditos et alios suos ut supra, toties quoties fuerit opportunum et una pars ab altera vel e contra, fuerit requisita. Et hoc, durante tempore preasentis unionis et ligae. Item quod praelibatus illustris dominus dux Sabaudiae omnino teneatur et debeat, a die qua publicabitur praefens liga, in antea custodiri et claudi facere passus et transitus suos et eorum qui ex parte sua in praesenti liga et unione comprehenduntur. Quod per ipsos passus aut per terras et loca sua et de terris et locis suis, non possint transitum facere gentes aliquae in subsidium domini ducis Mediolani praedicti seu ad terras et loca sua suorumque colligatorum, adhaerentium, recommendatorum, complicum, subditorum et sequacium vel eorum cuiuslibet, victualia aliqua mercationes, seu aliae res et bona cuiuscunque generis conduci vel apportari non possint ullo modo. Neque de terris et locis praefati domini ducis Mediolani vel suorum, ut supra, aliquid conduci vel portari non possit per aliquem ad terras, passus, loca praefati domini ducis Sabaudiae, tam nunc quam alio quocumque tempore occurret guerra inter partes praedictas et dominum ducem Mediolani et suos per totum tempus praesentis unionis et ligae. Similter etiam facere ut praemittitur, debeant praedicti dominus dux, dominium et commune Venetiarum et magnifica communitas Florentiae, quocumque tempore per ipsas partes contingeret guerram facere vel ad eam prosilire adversus dictum dominum ducem Mediolani et suos, ut supra. Quinymo etiam teneatur et debeat dictus dominus dux Sabaudiae, contra ipsum dominum ducem Mediolani et suos superius nominatos, una cum supra scriptis domino duce, dominio et communi Venetiarum et magnifica communitate Florentiae, usque per totum mensem augusti proximo rumpere et prosequi cum gentibus praedictis, quas tempore guerrae habere et tenere debet, ipsumque facere et fieri facere contra dictum dominum ducem Mediolani et suos praedictos, cum gentibus suis praedictis. Item quod praesens liga et unio seu confoederatio banniatur et publicetur per dictum illustrem et excelsum dominum ducem Sabaudiae in suis principalibus civitatibus die primo mensis septembris proxime futuri et ad ipsum terminum banniri et publicari debeat in suis principalibus civitatibus per dictum illustrem et excelsum dominum ducem, dominium et commune Venetiarum et magnificam communitatem Florentiae. Item quod dictae partes et illi pro quibus agitur ac quilibet eorum, teneantur et debeant vicissim, videlicet una alteri et altera alteri, praebere et aperire libere passus, transitus et itinera per civitates, terras, portus, aquas, castra et loca, habitabiles et habitabilia, pro transitu gentium ipsarum partium et praedictorum pro quibus agitur, ut supra, cuiuslibet eorum, eisdemque dare facere victualia et alia opportuna pro ipsis gentibus pro pretio competenti. Et si contigat campum in aliquo poni, quod tunc et eo casu partes et colligati de victualibus dicto campo providere teneantur iuxta eorum possibilitatem. Item quod, si durante tempore praesentis unionis et ligae, praefatus dominus dux Mediolani aut eius colligati, recommendati, complices, fautores, subditi vel sequaces moverent guerram per mare civitati Nicia, de provincia vel in comitatu vel districtu civitatis eiusdem, tunc et eo casu praefatus dominus dux, dominium et commune Venetiarum et magnifica communitas Florentiae, donec perseveraverint in dicta liga, teneantur et debeant providere cum galea de Monaco vel aliis galeis Florentinorum quae sunt in mari seu portibus, deinde aut per alium modu de succursu dictae civitati. Et si providebitur de Armata per mare contra Ianuam, pars ipsius armatae teneatur in portu Villafrancha, Monaci et alibi, ubi melius videbitur, ita ut ipsa civitas Ianua facilius reducatur ad suam pristinam libertatem. Et in omnem eventum, quo dicta civitas Ianuae subtrahatur ad obedientia domini ducis Mediolani remaneat Ianuensibus et in sua pristina libertate. Item quia apud Deum et mundum est opus laudabile quaerere et velle pacem, quae supra omnia optanda est, possit dominus dux, dominium et commune Venetiarum tractare et practicare ad procurare pacem et treugam cum praefato domino duce Mediolani, sed non possit pax aliqua vel treuga concludi nisi de voluntate et consensu omnium trium partium praedictarum, videlicet domini ducis Sabaudiae, domini ducis dominii et communis Venetiarum et communitatis Florentiae, seu duarum partium ex ipsis tribus, ita quod quidquid per duas ex ipsis tribus partibus et potentiis deliberabitur et concludetur de pace vel treuga, sit validum atque firmum et per aliam tertiam partem attendi debeat et inviolabiliter observari. Et quia, per formam unius capituli contenti in liga existente inter praefatum dominum ducem, dominum et commune Venetiarum et comunitatem Florentiae, stat in solo arbitrio et potestate praefati domini ducis, dominii et communis Venetiarum, procurare, tractare et firmare pacem et treuguam cum domino duce Mediolani, ex nunc dictus dominus dux, dominium et commune Venetiarum liberant et absolvunt dictam communitatem Florentiae ab omni promissione et obligatione contenta in dicto capitulo, quantum pertinet ad factum pacis et treuguae fiendae cum domino duce Mediolani. Verum, si casus occurreret, quod post conclusionem huius ligae aliquid ex his quae per partes praedictas ad praesens tenentur et possidentur perderetur et per partem adversam occuparetur, non possit aliquo modo perveniri ad pacem nisi omnia locu dictis partibus ablata restituantur. Item, si casus occurreret quo facta pace vel treuga cum illustri domino duce Mediolani, postea per ipsum dominum ducem Mediolani vel colligatos, adhaerentes et recommendatos suos vel per aliquem vel aliquos ex illis, contra quos praesens liga et unio se extendit, rumperetur, moveretur aut fieret guerra, directe vel per indirectum, contra aliquem praedictarum partium colligatorum vel earum recommendatis, colligatis et adhaerentibus seu alicui ipsorum vel eorum ac cuiuslibet ipsorum terris et locis vel dictus dux gentes suas armorum cassaret aut transitum aliquibus gentibus armorum vel societatis daret, quo offenderent, invaderent guerramque facerent seu facere vellent praedictis partibus colligatis aut alteri earundem, in hiis casibus aut eorum quolibet procedatur ad guerram contra ipsum dominum ducem Mediolani, terras et loca sua, subditos et fideles suos et contra illos qui dictam guerram moverent et facerent cum gentibus ipsarum partium, quas casu guerrae tenere tenentur vigore preasentis ligae et unionis. Item quod praedictae partes teneantur et debeant nominare suos colligatos, adhaerentes, recommendatos, complices et sequaces et omnes alios qui pro ipsis debent beneficio huius ligae uti, infra tres menses a die praesentis ligae publicationis numerandos. Item quod praesens liga, unio et confoederatio non intelligatur rupta nec violata seu dissoluta usque ad tempus quo durare debet etiam si aliqua partium praedictarum vel aliquis suorum supra nominatorum in ipsa liga in aliquo deficeret. Sed omnes defectus quanto citius fieri poterit per partem deficentem emendentur, sub poena in praesenti instrumento contenta. Item quod omnia intelligantur, observentur et adimpleantur bona fide, recto et puro animo et ad sanum et purum intellectum qualibet cavillatione et mala interpretatione cessante. Quaquidem ligam, unionem et confoederationem ac omnia et singula supra scripta et infrascripta promiserunt dicti sindici et procuratores ac contrahentes supra scripti et quilibet ipsorum, sindicariis et procuratoriis nominibus quibus supra sibi ad invicem et vicissim unus alteri et alter alteri et unus omnibus ac omnes uni, stipulationibus debitis hinc inde intervenientibus firmam et ratam ac firma et rata habere, tenere, attendere, observare, facere et adimplere in totum et non contra facere, dicere, apponere vel venire, per se vel alium seu alios, modo aliquo vel ingenio, directe vel indirecte, tacite vel expresse, de iure vel de facto vel aliquo exquisito colore, in iudicio vel extra, in poena et sub poena ducentorum millium ducatorum auri stipulatione praemissa. Quae poena toties committatur, quoties in praedictis vel aliquo praedictorum fuerit quomodo libet contra factum vel contra ventum aut non observatum vel obmissum. Et poena soluta vel non exacta vel non una vice vel pluribus, nihilominus praedicta omnia et singula firma perdurent et sub eadem poenae stipulatione debeant a partibus inviolatiliter observari. Pro quibus omnibus et singulis firmiter observandis et adimplendis, obligaverunt dicti sindici et procuratores sibi invicem et vicissim unus alteri et alter alteri et unus omnibus et omnes uni, nominibus antedictis et debitis stipulationibus hinc inde intervenientibus, pignori omnia eorum et cuiuslibet eorum quorum sunt sindici et procuratores, bona mobilia et immobilia, praesentia et futura. Renuntiantes sibi invicem partes praedictae nominibus quibus supra, in praedictis omnibus et singulis, exceptioni dictae unionis, ligae et confoederationis, non factae, non sic factarum promissionum, obligationum et conventionum suprascriptarum et praedictorum omnium, non sic gestorum et non sic celebrati contractus et omnium exceptionum et conditionum, sine causa vel ex iniusta causa, privilegio fori, doli mali et in factum, novarum constitutionum Divi Adriani de fideiussionibus et omni alio legum, iurium et constitutionum auxilio et legi dicenti generalem renuntiationem non valere, nec non omni privilegio, litteris et absolutionibus impetratis vel impetrandis, quibus contra praedicta vel aliquod praedictorum possent tueri aut dicere, facere vel venire. Et ad maiorem expressionem et firmitatem omnium praemissorum, praedicti sindici et procuratores et quilibet ipsorum, in animabus et super animabus eorum quorum sunt procuratores et sindici, tactis Dei scripturis ad sancta Dei Evangelia, sic ut praemissum est, in omnibus et singulis superius annotatis attendere et observare et attendi et observari facere corporaliter iuraverunt. Mandantes, rogantes et volentes quod de praemissis omnibus confici debeant unum et plura publica instrumenta, per nos Franciscum della Siega, praefati domini ducis et domini Venetiarum secretarium et Andream Maleti de Combaviana, Taurinensis diocesis, publicos imperiali autoritate notarios infra scriptos et quemlibet nostrum in eodem tenore similia.

37Actum Venetiis, in ducali Palatio residentiae praefati illustris domini ducis, in sala praesentibus egregiis et nobilibus viris dominis Victore Barbaro, quondam Maphei, Ludovico Donato domini Bartholomei Locarini de Luca et Francisco Benucano, ser Ioachino Thomisano, praefati domini ducis et dominii Venetiarum secretariis et aliis testibus ad praemissa vocatis, habitis et rogatis.

38Ego, Franciscus della Siega, filius quondam domini Laurentii, Venetiarum civis, publicum imperiali auctoritate notarius ac iudex ordinarius, et prefati illustris domini ducis et ducalis dominii Venetiarum secretarius, predictis omnibus et singulis actis, gestis, tractatis et conclusis presens fui, et me, una cum praenominato et infrascripto Andrea Maleti de Combaviana, taurinensis diocesis notario, rogatus scribere et publicare aliisque negotis occupatus per infrascriptum Petrum Nigro, imperiali auctoritate publicum et ducatus Venetiarum notarium, in hanc publicam formam ex actis meis redigi et scribi feci, et ad evidentiam et maiorem cautelam me subscripsi, ac signum meum apposui consuetum.

39Ego vero Andreas Mallet de Combaviana, taurinensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, predictis omnibus et singulis sic ut praemittitur actis, gestis, tractatis, et conclusis una cum suprascripto Francisco della Siega, filio quondam domini Laurentis, publico imperiali auctoritate notario, et prefati illustris et excelsi domini, domini ducis dominii Venetiarum secretarii, presens fui vocatus, et ad evidentiam roboris premissorum hic me subscripsi, et signum meum appsui tabellionatus consuetum.

Documento V

Arbitrato di pace 30 dicembre 1426 (ASTo, MPRE, Trattati, Tr. div., m. 3, fasc. 14)

*

  • 2 La versione conservata in ASVe, Sen., Sec., X, cc. 1v-3v inizia da questo punto.

40In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, anno a nativitate domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimo septimo, indictione quinta, die Lunae trigesimo, mensis decembris. Salvator noster omnipotens qui ex primi plasmatis lapsu, unde nobis mors oriebatur eterna sua ineffabili pietate per virginitatis claustrum humanitatem sumpsit in Terris, fragilitatique nostrae compatiens crucis in patibulo mortem quam patientissime toleravit, ut nos ab impia damnatione redimeret et eternae salutis semitam iam nobis primi parentis crimine clausam reseraret, inter cetera documenta non modo inter discipulos suos, verum etiam inter turbas et populos pacem principaliter praedicavit, eamque ad coelos ascendens iterum dixit summaque cum diligentia commendavit, ut et nos, quae manuum suarum factura sumus, pacem eandem et sectare et diligere niteremur, sed malignus pacis emulus discordiarum sator, inimicus humani generis, qui venenosis acculeis iniquisve sugestionibus in huiusmodi salutiferae monitionis oppositum semper anhellat, variis diverticulis, falacibus laqueis, damnatisque consiliis corruptibilem naturam nostram ad eiusmodi salutis viam declinandam errorisque ac perditionis iter damnabile capescendum seducere et dementer impellere non lassatur. Cum itaque humani generis inimicus, malignitati semper invigilans inter illustrissimum principem et excellentissimum dominum Amedeum Sabaudiae ducem Chablaysii et Augustae principem, marchionem in Italia, comitem Pedemontium et Gebennensis, Valentinensisque diensis, ac illustrissimum principem et excellentissimum dominum dominum Franciscum Foscari, Dei gratia ducem et inclytum dominium et communitatem Venetiarum et cetera, nec non et magnificam communitatem Florentiae, omnes invicem colligatos ex parte una, et illustrissimum principem et excellentissimum dominum dominum Filippum Mariam Anglum ducem Mediolani et cetera, Papiae Angleriaeque comitem ac Ianuae dominum ex parte altera, nonnullos errores, discordias et scandala seminaverint, ex quibus partes ipsae tandem ad guerram publicam devenerunt, exindeque infinitae rapinae, incendia, vulnera, cedes, aliaque horrenda facinora successerunt, que in paenis labi quotidie properabant. Sanctissimus ac beatissimus in Christo Patre et Domino, dominus Martinus divina providentia papa quintus, cuius proprium est inter Christi fideles pacem, tranquilitatem et concordiam procurare divino Spiritu circumfusus, suaque immensa clementia cupiens huiusmodi discordias et scandala resecare pestiferosque bellorum anfractus, qui non modo partium istarum status, verum etiam totam Italiam perturbabant, in pacis dulcedinem commutare, se se ad hoc sanctissimum opus tota mente disponens partes ipsas ad compaternis effectibus invitavit suasque vices reverendissimo in Christo Patre et Domino domino Nicholao, miseratione divina titularis Sanctae Crucis in Ierusalem, Sanctae Romanae Ecclesiae presibtero cardinali plene totaliterque commisit, qui onus id catholica intentione fervoreque christianae religionis, leta et prompta mente suscepit, cuius salutifera consilia partes ipsae pro eius mentibus acceptarunt. Ipsius itaque reverendissimi domini cardinalis intervenientibus laboribus, industria, opera et sollicitudine quibus iugiter insudavit, post longos variosque tractatus; tandem Spiritus Sancti gratia invocata, spectabiles et egregii viri dominus Henricus de Colomberio dominus Vufflens, ac Petrus Marchiandi legum doctor, oratores, sindici et procuratores praefati illustrissimi principis et excellentissimi domini Amedei, ducis Sabaudiae et cetera, ut de eorum sindicatu et mandato plene constat, publicis et patentibus litteris praefati domini ducis sigillo suae cancellariae impedenti sigillatis, datis in Castiono die decima tertia octobris, sub anno millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, signatis manu Gulielmi Bolomerii secretarii sui, a nobis notariis infrascriptis visis et lectis; et spectabiles et egregii viri domini Facinus Dandulo, iuris utriusque doctor, Paulus Corario, quondam domini Filippi procurator sancti Marci, et Thomas Michael quondam domini Laurentii, honorabiles cives civitatis Venetiarum, sindici et procuratores praefati illustrissimi principis et excellentissimi domini domini Francisci Foscari, Dei gratia incliti Venetiarum et cetera ducis dominii et communis Venetiarum, ut de eorum sindicatu et mandato plene constat publico instrumento, scripto et publicato per providum virum David de Tataldinis, imperiali auctoritate et ducalis aulae Venetiarum notarium in MCCCCXXVI, indictione quarta, die decima quarta praesentis mensis decembris, a nobis notariis infrascriptis viso ac lecto; et spectabiles et egregii viri domini Raynadus, filius quondam domini Masii de Albiçis miles, ac Marcellus Stroza de Stroçis, legum doctor, honorabiles cives Florentini, oratores, sindici et procuratores praedicte magnificae communitatis Florentiae, ut patet publico instrumento, scripto et publicato per Albertum quondam Luce, civem et notarium florentinum, in millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, indictione quinta, secundum cursum et morem Florentinorum, die decima septima mensis novembris a nobis notariis infrascriptis viso et lecto procuratoriis et sindicatoriis, nominibus quibus supra ac pro omnibus et singulis colligatis, recomendatis, adherentibus, complicibus, sequacibus et subditis eorum et cuiuslibet eorum ex parte una, et venerabilis vir dominus frater Filippus de Provanis, praeceptor Domus Sancti Antonii Mediolani, ac spectabilis et famosus iuris utriusque doctor dominus Franchinus de Castiliono, et Iohannes de Aretio, ambo consiliarii praefati illustrissimi domini Filippi Mariae Angli et cetera, sindici, nuntii, procuratores et mandatarii et ambaxiatores ipsius domini ducis, sicut de eorum sindicatu et mandato plene constat publico instrumento confecto, tradito et subscripto per Donatum de Cisero de Herba, quondam Marchisii civitatis Mediolani Portae Novae, parochia Sancti Fidelis publicum notarium et cetera, et praefati illustrissimi domini ducis Mediolani scribam, in millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, indictione quinta die Sabbati, vigesima sexta octobris, sigillo pendente ipsius domini ducis in cera alba communito a nobis notariis infrascriptis viso et lecto, sindicatorio et procuratorio nomine supradicto ac pro omnibus et singulis colligatis, recomendatis, adherentibus, complicibus, sequacibus et subditis ipsius domini ducis ex parte altera. Ad laudem et reverentiam omnipotentis Dei et gloriosissimae Virginis Mariae matris eius et beatorum Mauritii martyris, Marci Evangelistae, Iohannis Baptistae et Ambrosii confessoris ac totius coelestis Curiae triumphantis, et ad tranquilitatem et requiem perpetuam partium praedictarum, statuumque suorum, sindicariis et procuratoriis nominibus quibus supra, non per errorem sed sponte et ex certa scientia ac omni meliori et efficaciori via et modo quibus potuerunt et possunt, fecerunt, contraxerunt, celebrarunt et firmaverunt ac faciunt, contrahunt, celebrant et firmant inter se, nominibus quibus supra, bonam, veram, puram, sinceram et inviolabilem pacem, Deo dante, perpetuis temporibus duraturam, cum capitulis, pactis, conditionibus, modis, formis, promissionibus, obligationibus, articulis et clausulis infrascriptis, videlicet: In primis, namque praedictae partes, nominibus quibus supra, inter se, procuratoriis et sindicatoriis nominibus dominorum, seu dominorum suorum, pro ipsis et pro omnibus subditis et terris quos et quas domini sui, seu domina sua suprascripta habent et tenent ac pro eorum colligatis, adherentibus, recomendatis, feudatariis, confederatis, complicibus et sequacibus, puris, meris et rectis cordibus quacunque machinatione remota fecerunt et faciunt liberationem, quietationem et remissionem de omnibus occisionibus, captivationibus, damnis, rapinis, incendiis, iniuriis et offensis quibuscunque, realibus et personalibus, hic inde, opere, auxilio vel consilio, facto, verbo vel in scriptis vel aliter quomodolibet hactenus factis, datis vel illatis, commissis vel perpetratis, se invicem, nominibus quibus supra et pro omnibus subrascriptis simpliciter, libere et generaliter de omnibus praedictis atque eorum dependentibus et connexis, nec non generaliter de omnibus poenis et interesse caeterisque omnibus obligationibus quibus, occasione presentis, seu proximae guerrae vel in ea vel propter eam gestorum vel factorum invicem tenerentur, quictantes et liberantes et ad veram cordialemque animorum reconciliationem etiam predictis nominibus devenientur salvis semper omnibus capitolis praesentis contractus repetita. Item, convenerunt antedicte partes, nominibus procuratoriis et sindacatoriis quibus supra, quod de cetero unaqueque partium alteram et ipsius alterius partis, subditos, vassallos, civitates, castra, terras et bona omnia quos, quas et quae quacunque ratione vel causa tenent de praesenti et in futurum tenebunt, ipsiusque veros colligatos, adherentes, recomendatos, confederatos sive conventionatos infra duos menses a die praesentis contractus praedicto reverendissimo domino cardinali Sanctae Crucis nominandos, eorumque colligatorum, subditorum, adherentium, recomendatorum, feudatariorum et confederatorum civitates, castra, terras et bona quecunque praesentia et futura de cetero aliqualiter non offendet neque molestabit neque contra ipsos aliqualiter se impediet realiter vel personaliter, dirrecte vel indirrecte, neque aliquo quesito colore, sed pacifice et quiete insimul vivent seque ut veros et bonos amicos tractabunt et reputabunt. Salvis semper omnibus capitulis infrascriptis et omnibus aliis in praesenti contractu contentis. Item, praefati domini frater Filippus Franchinus et Iohannes, nomine quo supra dicti illustrissimi domini ducis Mediolani, quietant et remittunt et, quantum opus est, de novo tradunt, cedunt et concedunt eo modo et meliori quo fieri potest titulo transactionis, pacis et concordiae seu donationis purae, merae et irrevocabilis quae dicitur inter vivos, quae nulla causa ingratitudinis vel aliter revocari possit illustrissimo domino duci Sabaudiae antedicto eiusque haeredibus et successoribus causamque habentes ab eisdem omnia loca, terras, castra, census, redditus et homagia ubicunque sint vel esse reperirentur. Nec non omnia iura et actiones in ipsis praefato illutrissimo duci Mediolani competentes et cessibiles ac quaecunque alia quas et quae prefatus illustrissimus dominus dux Sabaudiae tenet et possidet tenuitque et possedit, a tempore mortis illustrissimi domini ducis Mediolani fratris praenominati domini ducis Mediolani moderni usque ad diem primam mensis septembris, anni Domini millesimi quadringentesimi vigesimi sexti, qua fuerint vel esse reperirentur de bonis vel haereditate dicti domini ducis Mediolani, suorum praedecessorum quorumcunque vel quae ad ipsum quovis titulo. Item, quod omnia loca, terrae, castra, villae, oppida, cum eorum iuribus, confinibus et dependentiis quibuscunque, nec non quecunque alia quas et quae praenominatus illustrissimus dominus dux Sabaudiae aquisivit vel aquisivisse reperiretur quovis titulo et causa, per vim vel aliter, de terris, bonis vel haereditate, mediate vel immediate, praefati illustrissimi domini ducis Mediolani vel quae ipse dominus dux Mediolani tenebat et possidebat per se vel alium a tempore diei primi mensis septembris, anni domini millesimi quadringentesimi vigesimi sexti, usque ad diem contractus praesentis pacis inclusive teneantur et possideantur tenerique et possideri possint pacifice et quiete ad ipso illustrissimo domino duce Sabaudiae eiusque haeredibus ac successoribus cedunt, quietant et remittunt, titulo praesentis transactionis pacis et concordiae seu donationis purae, merae et irrevocabilis quae dicitur inter vivos, quae ob nullam causam ingratitudinis vel aliter revocari possit. Item, quod civitas Brixiae2 cum omnibus fortilitiis suis ac totis territorio, districtu, comitatu, episcopatu omnibusque terris, castris et locis, aquis, passibus, vallibus, montibus et locis quibuscunque, qui et quae sunt et comprehenduntur de iure vel consuetudine seu etiam possessione vel quasi in pertinentiis iurisdictionibus, confinibus, districtu, territorio etiam si essent alienae diocesis, comitatu, episcopatu, seu diocesi Brixiae etiam si quae essent, quae haberent concessionem, praerogativam, consuetudinem vel iurisdictionem aliquam separatam a civitate, districtu, territorio, comitatu, episcopatu et diocesi Brixiae, dummodo suprascripta et infrascripta ipsi illustrissimo dominio Venetiarum tradenda et dimittenda vel relaxanda ad ipso dominio Venetiarum, teneantur ab ipso illustrissimo domino duce Mediolani vel eius subditis teneantur vel tenerentur tempore inceptae guerrae inter ipsum dominium Venetiarum et ipsum illustrissimum dominum ducem Mediolani etiam si tradita aut data per ipsum dominum ducem fuerunt ab eo tempore citra alicui inter quae tamen tera rippae Tridenti et Castrum Tevi, cum omnibus suis fortilitiis, iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis quae per reverendum in Christo Patre et Domino episcopum tridentinum praesentialiter possidentur et non comprehendantur, et dummodo sint citra flumen Oleii versus Brixiam vel etiam ultra Oleum, de confinibus tamen vel pertinentiis suprascriptorum castrorum vel terrarum citra Olium tradendorum vel dimittendarum, inter quas confines et pertinentias etiam comprehendantur illud reliquum Castri Palazoli, quod est ultra Olium versus Mediolanum, cum suis pertinentiis et locus Terzoli, tam citra Olium quam ultra, cum suis pertinentiis, nisi dictus locus Terzoli vel pertinentiae sit vel sint de alio territorio quam Brixiensi non comprehendatur, cuius probatio non intelligatur virtute horum verborum in aliquem translata sed remaneant iudicio prefati reverendissimi domini cardinalis Sanctae Crucis, et etiam si praedictae pertinentiae omnes quorumcunque locorum praedictorum se extenderent ultra spatium centum trabucorum infrascriptorum vel saltem, si non sint de praedictis pertinentiis, sive ultra ipsum Olium super territorio Brixiensi infra spatium centum trabucorum infrascriptorum mensurandorum ab aqua Olii, secundum mensurandi trabucos in illa patria declarando, quod quilibet trabucos in illa patria declarando quod quilibet trabucus intelligatur esse quatuor brachiorum Venetorum ad illam mensuram cum qua mensurantur panni lanei venales in Venetiis, intra quod trabucorum spatium locus Calcii non comprehendatur, hoc addito et declarato, quod si inter spatium centum trabucorum essent aliqua alia fortilitia vel castra, illa cum eorum iuribus et pertinentiis inter praedictum centum trabucorum spatium dumtaxat comprehendenda remaneant ut infra dicto illustrissimo ducali dominio Venetiarum, dummodo non sint praedicta et infrascripta vel aliquod eorum in territorio et districtu Cremonae aut Pergomi vel alio territorio dicti illustrissimi domini ducis Mediolani, quam Brixiensi, excepto Palazolo, tam citra quam ultra Olium cum suis pertinentiis, ut supra. Quae omnia cum omnibus iuribus suis, preheminentiis, honorantiis et iurisdictionibus quibuscunque una cum castro Iseii, Villa Pontaria et Ripa citra Olium et lacum versus Brixiam ac vallibus et montibus de Iseo cum lacu pro quanto dictus lacus est de iurisdictionibus et pertinentiis Castri Pontariae et ripae praedictae de Iseo cum omnium etiam predictorum iuribus et pertinentiis, villis ac possessionibus quas dictus illustrissimus dominus dux Mediolani quocunque iure tenet et possidet in aliquo praedictorum locorum ipsi illustrissimo domino tradendorum, dimittendorum vel replaxandorum vel tenuerit et possederit in aliquo praedictorum locorum tempore inceptae guerrae inter dictum dominium Venetiarum et dictum dominum ducem Mediolani, etiam si tradita aut data fuerint per ipsum dominum ducem alicui, salvis locis, quae darentur per dominum episcopum Tridentinum, ut supra teneantur et possideantur ac teneri et possideri possint, quo ad iura ipsi illustrissimo domino duci competentia quoquomodo, non autem quo ad iura privatarum personarum non habentium causam ab ipso domino duce post dictam guerram inceptam pacifice et quiete sine aliqua contradictione ipsius domini ducis vel habentium causam ab eo ab illustrissimo ducali dominio Venetiarum, quos, quas et quae prenominatus illustrissimus dominus dux Mediolani sive eius procuratores eius nomine praedicto illustrissimo dominio Venetorum tradant, relaxent quantum ad illa, quae ab ipso domino duce vel eius nomine tenentur vel tenebantur ut supra, titulo transactionis, compositionis, pacis et concordiae sive donationis, purae merae et irrevocabilis quae dicitur inter vivos et quae ob nullam causam revocari possit et omni modo, iure et forma quibus melius et efficacius valere possit. Cedens praedictus illustrissimus dominus dux Mediolani sive eius procuratores ut supra, dicto illustrissimo ducali dominio Venetorum omnia iura et actiones sibi competentia et competentes in quibuscunque rebus et locis preamissis etiam si singulariter dictus dominus dux Mediolani aliquid possideret vel possidet ut supra. Renuntians sive renuntiantes insuper omni actioni, iuri et legum beneficio ac cuicumque privilegio sibi competentibus, quibus ullo unquam tempore dictus dominus dux posset contra praedicta vel aliquod praedictorum se iuvari ac promittens, sive promittentes pro ipso domino duce et successoribus suis solemniter ac iurans, seu iurantes corporaliter ad Sacra Dei Evangelia ipsum dominum ducem de praedicta civitate Brixiae, fortilitiis, territorio, districtu, comitatu, episcopatu, confinibus, terris et locis omnibus suprascriptis predicto illustrissimo ducali dominio Venetiarum remanere debentibus ut supra et civibus districtualibus omnium et singulorum suprascriptorum locorum, quantum ad concernentia statum nullo unquam tempore per se vel alios intromittere contra ipsum dominium, seu habentes causam ab eo vel aliqualiter impedire vel immiscere, singulariter vel universaliter, ex quacunque causa, quae dici vel excogitari possit etiamsi denuo taliter superveniret ipsis praedictis rebus, apud dictum dominium, seu habentes causam ab eo existentibus. Ita tamen quod Vallis Camonica cum suis confinibus, territoriis, iuribus et iurisdictionibus etiamsi de dictis pertinentiis et appendiciis praedictae civitatis Brixiae fuisse hactenus reperiretur, nullo modo in praedictis ipsi illustrissimi ducali dominio remansuris comprehendi debeat, dumtamen Castrum Villa Pontaria, lacus et ripperia de Iseo, ut supra, cum territorio, pertinentiis, honorantiis, praeheminentiis et iurisdictionibus suis quibuscunque non remaneant dicto ducali dominio Venetiarum etiamsi essent vel fuissent de pertinentiis Vallis Camonicae quovismodo. Quae quidem tradenda et relaxanda seu dimittenda, ut promittitur tradidisse et expedivisse et realiter sine aliqua diminutione assignasse, seu assignari fecisse teneatur et debeat dictus illustrissimus dominus dux Mediolani praedicto illustrissimo domino dominio Venetorum vel deputatis ab co infra terminum dierum viginti quinque, quo ad castra quinque, videlicet Iseum, Palazolum, Pontolium Olari et Urceas novas et triginta unius, quo ad alia a die celebrationis contractus praesentis pacis et ex nunc prefati oratores et procuratores nomine procuratorio eiusdem illustrissimi domini ducis Mediolani concedunt, cedunt, remittunt, relaxant et promittunt in omnibus et per omnia, ut supra, et constituunt se dicto nomine seu praefatum illustrissimum dominum ducem nomine praefati illustrissimi domini dominii Venetorum, tenere et possidere et quali omnia et singula praedicta, quae dictus dominus dux Mediolani ut supra, tradere tenetur, dantes et concedentes liberam licentiam et facultatem prefato illustrissimo ducali dominio Venetiarum et suis procuratoribus et habentibus ab eo mandatum post dictum terminum apprehendendi corporalem tenutam et possessionem vel quasi propria auctoritate, non obstantibus ulla contradictione, seu molestia dicti domini ducis Mediolani vel alterius eius nomine vel suorum complicium. Cum hoc tamen quod quando supradicta omnia tradentur realiter et tradita fuerint, tunc continuo ille, qui ea accipiet, habere debeat potestatem et mandatum a predicto ducali dominio Venetiarum, quod mandatum et potestas usque nunc per hoc praesens publicum instrumentum irrevocabiliter eidem concedatur et concessum seu concessa esse intelligatur liberandi in plena et solemni forma eundem dominum ducem Mediolani ab omnibus et singulis, ad quae vigore praesentis capituli ratione dimissionis, traditionis et relaxationis dictarum rerum faciendarum ut supra, teneretur, salva semper omni obligatione ad quam, vigore, praesentis capituli, obligatum esse debeat idem dominus dux etiam post traditionem factam cum hoc tamen quod de evictione non teneatur, nisi pro suo dato et facto tantum et ita praedicta traditione facta per hoc instrumentum liberatus esse intelligatur, hoc etiamo adito, quod si aliquo casu contingeret praedictam traditionem, sive relaxationem aliquarum rerum ultra praedicta quinque castra tradenda infra dies viginti quinque, ut dictum est, per ipsum dominum ducem traducendorum non compleri infra terminos suptrascriptos, dummodo ex mala fide ipsius domini ducis non procederet, non propter ea intelligatur huic capitulo esse contrafactum, dummodo dictam traditionem et assignationem continuandam perficiatur infra aliquos quinque vel sex dies immediate sequentes, hoc etiam adito et conento quod si in consignatione et traditione locorum et fortilitiorum fidenda per praefatum dominum ducem Mediolani iam dicto illustrissimo dominio Venetiarum vel occasione confinium et pertinentiarum aliquae differentiae orirentur, praefatus reverendissimus dominus cardinalis Sanctae Crucis sit et esse debeat Diffinitor et iudex sine ullo ordine iudiciorum, cuius diffinitioni et declarationi stetur omni remedio cessante secundum in simili capitulo quod incipit “Item si forte dissensio vel questio et cetera”. Item, quod illustrissimus dominus dux Mediolani, sive ipsius procuratores nomine suo teneantur magnificos dominos de Malatestis in omnibus promissionibus absolvere et cetera. Item, quod Castrum Insulae de Donisiis eo modo quo nunc effe remaneat ni Mantuae et Spectabilis Aloysius de Verme et Filii quondam Filippi de Arcellis habeant et possideant, omnia quae habebant in territorio ducis Mediolani et cetera. Item, quod Castrum de Montechio teneatur per illustrem dominum marchionem Ferrariae absque ulla turbatione per dominum ducem Mediolani inferenda. Item, quod nulla pallata, seu quodlibet aliud obstaculum vel clausura in flumine Padi per illustrissimum dominum ducem Mediolani et etiam per eius adherentes, seu recomendatos fieri vel refici possit et valeat et viceversa nulla pallata, seu quodlibet aliud obstaculum, seu clausura er illustrissimum dominium Venetorum neque etiam per suos adherentes et recomandatos debeat in dicto flumine Padi fieri vel refici pontes vero qui alias fuerunt in flumine Padi tempore illustrissimi domini ducis Mediolani, patris domini ducis moderni, reffici possint per illustrissimum dominium Venetiarum et eius adherentes, recomendatos et complices in locis suis ubi erant et super suo territorio et versa vice per dictum illustrissimum dominum ducem Mediolani et eius adherentes et complices in locis suis et territorio suo reffici possint ubi erant et nulli alii pontes possint per alterutram partium fieri declarando tamen quod in locis antiquitus consuetis in Pado et in quibus solvebantur tempore illustrissimi domini ducis Mediolani, patris domini ducis praesentis datia eo tempore solvi consueta solvantur et alibi quam in locis suprascriptis super Pado imponi vel exigi non possint et impofita omnino removeantur. Item, quod dux Mediolani in quantum dominus est Ianuae liberet et absolvat magnificum commune et homines Florentiae ab omni promissione, conventione, obligatione, iuramento, sive vinculo quibus tenerentur et obligati essent magnificae communitati Ianuae in eo et ab eo, quod ipsi commune et homines Florentiae non possint conducere res, merces et mercantias de partibus Angliae et Flandriae, nisi cum navigiis Ianuensibus et cetera. Item quod nobiles de Flisco et de Campo Fregoso et eorum successores teneant et possideant libere, absque ullo ipedimento illustrissimi domini ducis Mediolani omnia castra, fortilitia et ala bona sua et cetera. Item, quod si forte discensio vel questio oriretur inter praefatum illustrissimum dominum ducem Mediolani et nobiles de Flisco, reverendissimus dominus cardinalis Sanctae Crucis sit iudex et cetera. Item, quod dictus illustrissimus domini dux Mediolani teneatur et debeat infra terminum duorum mensium a die praesentis contractus computandorum restituere et libere relaxare et relassari facere ipsi magnificae communitati Florentiae, adherentibus, recomissis et colligatis suis omnes civitates, terras et castra, fortilitia, iura et bona immobilia quaecunque, eo modo quo nunc sunt, quae tempore praesentis guerrae per ipsum dominum ducem, gentes, complices et sequaces ipsi communitati, adherentibus, recomissis et colligatis, seu alicui eorum ablatae vel ablata fuissent, si modo ab ipso domino duce teneantur et possideantur, quod si teneantur vel possideantur per stipendiarios ipsius domini ducis Mediolani et non restituantur infra terminum praedictum, dictus illustrissimus domini dux teneatur finita praesenti firma eos cassare de stipendio suo, dum tamen dicta firma non possit se extendere ultra terminum sex mentium a die presentis contractus computandorum, quod si eorum firma extenderet se ultra dictum terminum, teneatur finito dicto termino eos etiam cassare de stipendio suo. Si autem sit in manibus sanctissimi pontificis vel alicuius extra personas suprascriptas. Exceptis civitatibus Imolae et Forlivii cum suis communitatibus, districtibus et pertinentiis, teneatur ipse dominus dux bona fide et pro posse supplicare et instare apud summum pontificem et apud alios ad quos fuerit opportunum et ea restituant, si relaxant dictae communitati, colligatis et recomissis ut supra singula singulis, congrue referendo, dummodo sibi intimetur saltem per Litteras apud quos alios instare debeat et dummodo eidem domino duci nominentur et particulariter requirantur saltem per Litteras ea que ab ipso, seu eius nomine possideantur vel per stipendiarios suos ante summum pontificem, sive eius nomine quae restituere habeant, aut restitui facevere vel pro restitutione supplicare ut supra. Item, quod praelibatus illustrissimus dominus dux Mediolani, directe vel indirecte, clam vel palam, non debeat se aliquo modo intromittere de civitate Bononiae, aut de aliquo loco sibi subdito, nec de aliquo loco Tusciae, Romandiolae vel alterius Provinciae a Bononia ultra, usque Romam, neque de aliquo nobili vel domino, qui intra dictos confines habitaret, seu in dictis Provinciis esset et versa vice dicta liga da praedictis civitate Bononiae et locis ipsi civitati pertinentibus vel aliis quibuscunque terris in Romandiola existentibus Ecclesiae subditis non possit se intromittere, exceptis locis, quae ad praesens per ipsam ligam colligatis, seu ea recomissis et cetera, ut supra tenentur et possidentur, seu tempore motae guerrae tenebantur et possidebantur, excepta civitate Imolae et Forlivii, cum suis communitatibus, districtibus et pertinentiis et exceptis dominis et nobilibus dictorum locorum de quibus omnibus possit fedicta liga colligatorum et cetera, ut supra, intromittere singula singulis congrue refferendo. Item, quod quilibet de liga possit se intromittere de locis, terris colligatis et recomissis suis et cetera, ut supra, non autem quod unus impediat se de locis colligatis et recommissis alterius sine eius voluntate etiam si dicti domini et nobiles subicolligatecti essent vel sint Romanae Ecclesiae, hoc tamen addito, quod id hoc capitulo nulla mentio facta esse intelligatur de magnificis dominis de Malatestis, neque de terris quae tenent, sed quo ad eos remaneat capitulum supra de ipsis specialiter positum. Item, quod illi de Flisco et Campo Fregosio, includantur in presenti pace et cetera. Item, quod unaqueque Pars teneatur nominare reverendissimo domino cardinali predicto suos colligatos, recomendatos, adherentes et complices infra duos menses a die praesentis contractus et immediate infra alios duos menses possint et debeant ratificare nominationem et praesentem contractum et eo casu comprehendantur in praesenti contractu pacis, alias habeantur proinde ac si non essent nominati, nec in hoc contractu comprehensi. Item, quod aliquis colligatus praedictorum non possit nominare pro colligato, adherente vel recomendato aliquem de subditis, tum praefati illustrissimi domini ducis Mediolani, eiusque colligatorem, adherentium vel recomissorum a flumine Olii ultra versus Mediolanum nec a civitate Parmae cum eius territorio inclusive ultra versus Placentiam. Et e contra dictus dominus dux Mediolani non possit nominare pro colligato, adherente vel recomendato, seu aliquem ex subditis praefati illustrissimi dominii Venetorum vel eius colligatorum, adherentium vel recomissorum a flumine citra versus Venetiam, nec a civitate Parmae exclusive versus Venetias, hoc etiam addito et declarato, quod idem illustrissimus dominus dux Mediolani non possit dare pro colligato, adherente vel recomendato aliquem subditum illustrissimi domini ducis Sabaudiae, nec e converso et cetera. Item, convenerunt partes praedictae, nominibus quibus supra, quod in casu quod ultra, de quibus habet cognoscere praefatus reverendissimus dominus cardinalis vel eius, ut supra, oriretur aliqua controversia vel questio aut dubitatio in capitulis praesentis contractus, aut in aliquo casu, seu circa ipsa vel aliquid eorum, aut causa vel occasione eorum vel alicuius eorum, tam circa verba, quam circa effectum et tam occasione confinium, quam alia quavis occasione vel cause, quae dici vel excogitari possit etiam si diceretur in aliquo non esse obtemperatum vel contrafactum totius presentis contractus capitulis vel alicui eorum in totum vel in parte, tunc et eo casu vel eis casuibus iudex sit et cognitor sanctissimus dominus noster Martinus papa quintus, conserbator deputatus cum iudicio et decisioni sive declarationi tam iudicialiter, quam extraiudicialiter factae, servata iuris forma et solemnitate vel non ferbata omnes antedictae partes et quaelibet earum parere teneantur et fervare et executioni mandare, sine aliqua exceptione vel contraditione, omnique remedio nullitatis, appellationis, restitutionis in integrum, querelationis et supplicationis, atque alterius cuiuscunque maneriei cessantibus. Item, quod praesens pax debeat publicari per partes praedictas et quemlibet earum in suis principalibus civitatibus die vigesima tertia mensis februarii proxime futuri. Item, quod praesens pax et omnia et singula in presenti instrumento pacis contenta habeantur et sint valida et firma, sed tamen ad maiorem cautellam partes et earum quelibet teneatur ratificare et cetera, ad diem vigesimam tertiam mensis februarii praedicti et cetera. Insuper ad maius robur dicti procuratores et sindici nominibus antedictis tradunt, dimittunt, cedunt et relaxant, liberant et absolvunt per Aquilianam stipulationem praecedentem et accopulationem subsequentem legitime interpositas et constituunt se supradictis nominibus et eos quorum sunt procuratores et sindici tenere et possidere omnia et singula suprascripta loca restituenda et relaxanda ut supra nominibus eorum, quibus traddi, dimitti, restitui, cedi vel relaxari debent et in omnibus et per omnia faciunt omnia et singula suprascripta, quae eos facere debere suprascriptum est. Quam quidem pacem et omnia et singula suprascripta et omnia et singula contenta in singulis capitulis ipsius solemni stipulatione promiserunt praefatae partes dictis modis et nominibus sibi ad invicem singula singulis congrue refferendo et nobis notariis infrascriptis, ut publicis personis stupilantibus et recipientibus nomine eorum et singulorum, quorum interest, seu interesse poterit in futurum, firma, rata et grata perpetuo habere et tenere et inviolabiliter observare et adimpiere et nunquam contrafacere, dicere vel venire de iure vel de facto, per se vel alium seu alios, dirrecte vel indirrecte, tacite vel expresse, quovis modo, causa vel ingenio vel aliquo quesito colore, sub paena ducatorum centum millium auti solemni stipulatione promissa, cum reffectione omnium et singulorum damnorum, expensarum et interesse litis et extra, in quam poenam incidat quaelibet dictarum partium et quaelibet ex eis, qui vel quae contrafaceret et praedicta integraliter non observaverunt et ab illo contrafaciente exigi possit et debeat et applicari parti vel illi observanti contra quam vel quem esset contrafactum et poena soluta vel non praedicta omnia et singula nihilominus firma perdurent et inviolabiliter observentur. Renuntiantes praedictae partes et earum quaelibet in praedictis omnibus et singulis, nominibus quibus supra, exceptioni non sic vel aliter celebratae dictae pacis, non sic vel aliter factorum capitulorum, declarationum et conventionum, non sic vel aliter celebrati contractus et gestae rei exceptioni doli mali, conditioni sine causa vel ex iniusta causa, in factum actioni, exceptioni quod metus causa, privilegio fori et cuilibet alii iuri, legum, constitutionum auxilio, eisdem dictis modis et nominibus et vel dictis principalibus vel alicui ipsorum quomodolibet competenti vel competitura et legi dicenti generalem renuntiationem non valere. Et insuper dictae partes, dictis modis et nominibus, ad maiorem praedictorum omnium firmitatem, sponte et ex certa scientia iuraverunt ad Sancta Dei Evangelia, tactis Scripturis, in animas suorum constituentium, supra scripta omnia et singula et quodlibet ipsorum attendere, observare et adimplere perpetuo, bona tide, ad sanum, bonum et purum sensum et intellectum, omni cavillatione, absurditate, mala interpretatione, dolo, fraude et exceptione cessantibus et remotis et haec omnia sub ypotheca et obligatione omnium bonorum praesentium et futurorum praedictarum partium principalium et cuiuslibet earum. Voluerunt etiam et mandaverunt et rogaverunt praedictae partes et quelibet earum de praedictis omnibus et singulis per nos Christophorum de Rogeriis de Urbe praefati reverendissimi domini cardinalis secretarium, Antermetum de Spina praefati illustrissimi ducalis domini Venetiarum secretarium, Petrum Nigro quondam Ser Symonis de Venetia et Laurentium Pauli Ser Guidonis de Florentia et Antonium Iusti de Pisis notarium Florentinum et Batistam de Castiliono de Mediolano omnes notarios publicos infrascriptos et quemlibet nostrum debere confici unum vel plura publica instrumenta eiusdem substantiae et tenoris, pro ut fuerit opportunum. Quem contractum suprascriptum omniaque et singula in eo contenta fecerunt et faciunt, ad suspenderunt et suspendunt praedictae partes sub conditione si praefatus illustrissimus dominus dux Mediolani infra quindecim dies, a die celebrati praesentis contractus, praefato reverendissimo domino cardinali Sanctae Crucis licentiaverit uxorem et filias magnifici comitis Carmagnolae totaliter, quod ad sui libitum possint ire quocunque eis placuerit, nec non et omnia sua bona immobilia per ipsum comitem empta et super eis edificata et constructa in territorio praefati domini ducis eistentia, sine ulla contraditione per ipsum dominum ducem vel suos in premissis apponente vel inferente libere restituerit, ita et taliter quod omnibus ipsis bonis uti et gaudere possit perpetuo, pacifice et quiete ac de illis facere et disponere tanquam de rebus propriis ad libitum suum, pariterque idem illustrissimus dominus dux eidem domino cardinali relassaverit Iohannem Ludovicum de Flisco, ipsiusque liberos et alios quoscumque ipsius obsides sine aliqua redemtpione, si in ipsa redemtione pro tunc captivi reperirentur, quibus liberationibus et relaxationibus et restitutionibus factis per ipsum dominum ducem, ut praemittitur, perinde habeantur omnia praedicta ac si in conventione et promissione contractus pacis pure deducta forent et presens pax firma esse intelligatur et sit et interim infra praedictos quindecim dies omnes iniuriae et offensae per utrasque partes cessareque debeant taliter, quod neutra dictarum partium alicui ex aliis partibus aliquas iniurias vel offensas facere possit vel debeat. Quod si in dicto termino quindecim dierum aliquid immobile per aliquam partium acciperetur, alteri parti restitui debeat per partem, quae abstulisset, parti cui ablatum foret. Ipsis vero liberationibus et relassationibus, ut promittitur, non sequentibus. Eo casu, praesens totus contractus cum omnibus et singulis in eo contentis pro non facto habeatur, et perinde sint omnia in ipso contractu contenta ac si nunquam fuisset factus et celebratus.

Notes

1 Sulle ragioni di tale presenza, cfr. Rapetti 1833, p. 2: «Nel 1350 gli abati di Agnano, per esimersi dalle vessazioni degli Ubertini, si diedero in accomandigia alla Repubblica fiorentina insieme con i castelli di Val d’Ambra spettanti alla Badia suddetta, cioè Capannole, Castiglione Alberti, Presciano, Casciano, Cornia e Monteluci, a condizione che il Comune di Firenze tenesse nei luoghi medesimi un caporale con 4 soldati sotto la giurisdizione civile e criminale del pretore del Bucine, e che fosse lasciato agli abati il diritto di potere imporre i dazi su quei loro vassalli» .

2 La versione conservata in ASVe, Sen., Sec., X, cc. 1v-3v inizia da questo punto.

Le texte et les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont sous Licence OpenEdition Books, sauf mention contraire.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search