Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Offices, écrits et papauté (XIIIe-XVIIe siècles)

 | 
Armand Jamme
, 
Olivier Poncet

Deuxième partie. Économie des offices et administration des finances

Appendice

Texte intégral

I

1/ Societas officii – Roma, 1479 gennaio 21 (ASR, CNC 175, cc. 129r, 152r)

1In Dei nomine amen. Anno eiusdem Millesimo CCCCLXXVIIII, pontificatus sanctissimi domini nostri domini Sixti divina providentia pape quarti, indictione XII, mense ianuarii die iovis XXI, in presentia mei notarii etc. Infrascripta sunt pacta et conventiones inter magnificum dominum Gabrielem de Cesarinis, de regione S. Eustachii, ex una et egregium virum dominum Iohannem Stefanum Coctam de Mediolano, apostolicum scriptorem, parte ex altera concorditer et unanimiter super sotietate novi officii abreviatorie per sanctissimum dominum nostrum papam instituti, per ipsum dominum Iohannem Stefanum comuniter et comuni nomine comparandi et ad sotietatem futuri emolumenti exercendi habita, firmata et conclusa in hunc modum et formam videlicet:

2In primis convenerunt, solemni pactatione et stipulatione intervenientibus, quod in dicto officio abreviatorie exponantur in totum ducati quingenti et quinquaginta ad computum decem carlenorum pro quolibet ducato prout dixerunt fuisse statutum per sanctissimum dominum nostrum papam et quod de dicto pretio et in comparatione dicti officii exponantur et erogentur per dictum dominum Gabrielem nunc de presenti ducati ducenti et triginta auri in auro de camera; reliquam vero summam pro implemento solutionis dimidie partis dicti pretii sibi tangentis solvere promisit dictus dominus Gabriel hinc ad sex menses proxime futuros. Quos quidem ducentos triginta ducatos auri in auro nunc de presenti pro parte dicte summe sibi tangentis idem dominus Gabriel actualiter et manualiter solvit, tradidit et consignavit dicto domino Stefano presenti et recipienti exponendos et erogandos in comparatione dicti officii et non in alios usus et ita promisit dictus dominus Iohannes Stefanus; postquam quidem solutionem, numerationem et actualem et manualem receptionem dictorum CCXXX ducatorum auri in auro dictus dominus Iohannes Stefanus se bene contentus vocavit et renunciavit etc. Et vice versa dominus Iohannes Stefanus promisit et convenit etiam nunc de presenti de suis propriis pecuniis solvere in comparatione dicti officii ducatos similes auri in auro nonaginta. Reliquam vero summam dimidie partis pretii integri predicti videlicet usque ad ducatos ducentos LXXV, quos similiter dictus Iohannes Stefanus de suis propriis pecuniis in dicto officio exponere et erogare promisit infra dictum spatium dictorum sex mensium, similiter solvere convenit, quia sic asseruit actum et statutum fuisse ex compositione fieri debere pro emptione dicti officii cum ministris sanctissimi domini nostri pape et Camere Apostolice.

  • 1 Il documento finisce così. Il seguito è tratto da una minuta a carta 152r.
  • 2 Segue depennato persone.
  • 3 Parola illeggibile.

3Convenerunt insuper quod dictus dominus Iohannes Stefanus teneatur et debeat dictum officium comuni nomine exercere et in sua propria persona obtinere et retinere quodque omnes proventus dicti officii omniaque et singula emolumenta comunes et comunia esse debeant undecunque quocumque et qualitercumque provenientia et comuniter dividi debeant singulis mensis et partem dimidiam accipiat dictus dominus Gabriel, reliquam vero dimidiam partem retineat dictus dominus Iohannes Stefanus, quamquidem dimidiam partem emolumentorum et proventuum dicti officii in singulos menses fideliter dictus dominus Iohannes Stefanus eidem domino Gabrieli traddere et consignare promisit et quotiens ipse dominus Iohannes Stefanus fuerit requisitus eidem domino Gabrieli rationem reddere [...]1, et reliqua que penes ipsum ex reditione rationis predicte restare contingerit, integraliter restituere omni dolo et fraude cessantibus; voluerunt tamen et ita convenerunt quod lucra, que obventura sunt ex industria2 et sollicitudine persone dicti domini Stefani ratione dicti officii ultra ordinarios proventus, conferre etiam debeant hoc modo videlicet, quod dictus dominus Gabriel solum deducta quinta que debet esse precipua dicti Iohannis Stefani [...]3, partem capere debeat, reliqua sint et esse debeant ipsius domini Iohannis Stefani in compensam (sic) labori et industrie sue persone predicte.

4Insuper convenerunt quod si contingeret quod aliquos ipsorum vendere vellet alicui extranee persone partem suam officii seu iurium predictorum, quod vendere non possit nisi sotio requisito quodque potius dicto sotio si voluerit pro pari pretio quam alteri concedere teneatur; possit tamen dictus dominus Gabriel uni ex filiis suis dicta iura cedere et renuntiare si voluerit.

5Insuper pro securitate dicti domini Gabrielis convenerunt quod si contingat ipsum dominum Iohannem Stefanum ab Urbe vel romana curia et extra districtum Urbis se absentari, teneatur et debeat penes et apud dictum dominum Gabrielem bona sua dimictere tenenda et custodienda etiam in causam pignoris pro dictis CCLXXV ducatis [...] in comparatione dicti officii expositis usque ad eius reditum et hoc locum habeat quando ad non longum tempus se absentaret. Si vero ad longum tempus et ultra annum a curia discedere vellet, convenerunt quod dictam partem suam officii pro pretio congruo et comuni valore illius tempus pro quo vendere potest [...], dictum officium eidem domino Gabrieli vel uni ex suis filiis vendere et renunciare teneatur. Et casu quo dictus dominus Gabriel vendere vellet partem suam, iurium predictorum dimittere teneatur dicto domino Iohanni Stefano de comuni eius pretio et valore ducatorum quatraginta in conpensationem eius quod habuerunt dictum officium pro maiori pretio in compensatione persone dicti domini Iohannis Stefani propter officium scriptorie.

6Et si contingetur casus mortis ipsius domini Gabrielis, in dictis iuribus suis officii prefati succedant filii et heredes sui. Si vero contingetur casus mortis dicti domini Iohannis Stefani, tunc bona dicti domini Iohannis Stefani obligata remaneant dicto domino Gabrieli et suis filiis usque ad dictam summam ducentorum LXXV ducatorum.

7Quequidem omnia et singula etc. obligantes se in forma Camere pleniori.

8Actum in domo mea in studiolo, presentibus ser Dominico Carnario, notario, habitatore in regione Arenule et Francisco domini Gasparis, etiam notario regionis Trivii, pro testibus adhibitis et rogatis.

2/ Roma, 1479 ottobre 25 (Ibidem, c. 152v)

  • 4 Scritto nell’interlineo: dictorum duorum mensium.

9In nomine Domini amen. Anno eiusdem 1479 pontificatus sanctissimi domini nostri domini Sixti pape IIII, indictione XIII, mense octobris die XXV. Cum inter magnificum dominum Gabrielem de Cesarinis ex una et spectabilem virum dominum Iohannem Stefanum Coctam, suprascriptos, partes ex altera contracta fuerit societas officii abreviatorie prout patet ex actis mei notarii cum pactis et conventionibus in dicto contractu expresse et inter alia pacta adiectum fuerit quod si contigat ipsum dominum Iohannem Stefanum abesse, quod teneatur dimictere bona sua in custodiam apud dominum Gabrielem et quod si contingat officium vendi, quod dictus dominus Iohannes Stefanus ante partem habeat ducatos XL et si contingat ipsum dominum Iohannem Stefanum premori ante vel post, quod bona sua obligata remaneant usque ad summam CCL ducatorum. Idcirco volentes a dictis pactis recedere salva manente societate prout ante et salvis et in suo robore manentibus omnibus aliis pactis, devenerunt ad infrascriptam novam concordiam videlicet quod si contingat ipsum abesse ultra duos menses, omne emolumentum quod poterit ex dicto officio percipi usque ad integram medietatem provenctum dicti officii, post dictos duos menses sit ipsius domini Gabrielis et hoc locum habeat si fiat constitutio pro absentibus inter abreviatores quod capiant dimidiam partem fructuum, si vero talis constitutio non fieret et dominus Iohannes Stefanus abesse longiori tempore dictorum duorum mensium4 tunc remaneat primum pactum videlicet quod debeat officium vendi ut in alio contractu expressum est. Ab omnibus vero pactis supra in presenti contractu specificatis et repetitis sponte mutuo dissensu recusserunt cum modificatione tamen supra expressa pro quibus etc. voluerunt etc. renuntiaverunt etc. et iuraverunt etc. et dederunt potestatem etc.

10Actum in studio domus mei notarii, presentibus his testibus videlicet Vincentio filio Laurentii de Paparonibus et magistro Iohanne de Mantua fibulo ambo de regione Santi Eustachii et Barnaba de Scarpa Tyburtine dyocesis testibus.

3/ Roma, 1479 novembre 22 (Ibidem, c. 153r)

  • 5 Segue depennato: Atavantis.
  • 6 Segue depennato: de omnibus.

11In Dei nomine amen. Anno 1479 indictione XIII, mense novembris die vero XXII, in presentia mei notarii etc. egregius vir dominus Dominicus5 Leonardi de Atavantis de Florentia, sponte etc. asserens se de voluntate magnifici domini Gabrielis de Cesarinis presentis et acceptantis subentrasse locum prefati domini Iohannis Stefani Cocte de Mediolano in dicto offitio abreviatorie per renuntiationem ipsius domini Iohannis Stefani et concessionem sibi a sanctissimo domino nostro factam, idcirco recognovit ipsum dominum Gabrielem presentem fore et esse sotium dicti officii modo et forma et cum pactis et tenoribus et conditionibus, stipulationibus, promissionibus et cautelis prout ipse dominus Iohannes Stefanus manus locum subrogatus est, obligatus apparet eidem domino Gabrieli per publica instrumenta inter eos celebrata per acta mei notarii, asserens et affirmans6 ipse dominus Dominicus de omnibus et singulis pactis, conventionibus, tenoribus, conditionibus et promissionibus et cautelis predictis se fore et esse plene instructum et informatum prout etiam per me notarium informatus et certioratus fuit. Et promisit lucra, emolumenta et proventus omnes conferre et comunicare et rationem reddere ut supra in dictis contractibus constare, obligando se in forma camere pleniori.

12Actum in regione Parionis in domo habitationis prestantissimi utriusque iuris doctoris et advocati concistoriali et Romani populi ad presens capitanei domini Francisci de Appellatis de Padua in camera eiusdem, presentibus ipso domino Francisco et domino Felice familiare domus eiusdem testibus ad predicta vocetis, adhibitis et rogatis.

II. Societas officii – Roma, 1483 marzo 3 (ASR, CNC 175, c. 417r)

  • 7 Segue depennato: suo proprio nomine.

13In nomine Domini amen. Anno a nativitate eiusdem Millesimo CCCC LXXXIII, pontificatus sanctissimi domini nostri domini Sixti divina providentia pape IV, indictione prima, mense martii die III, in presentia mei notarii etc., magnificus vir dominus Gabriel de Cesarinis de regione S. Eustachii ex una et venerabilis vir dominus Andreas de Castello canonicus veronensis S.D.N. pape familiaris parte ex altera sponte etc. convenerunt et contraxerunt infrascriptam sotietatem futuri officii notariorum deputandorum per sanctissimum dominum nostrum papam hoc modum videlicet quia dictus dominus Andreas emere promisit dictum officium comuni nomine et similiter comuni nomine exercere et omnia et singula lucra, compendia et emolumenta, reditus et proventus conferre et comunicare et singulis mensibus parte lucrorum et redituum predictorum dicto domino Gabrieli et suis heredibus tradere et consignare obligando se in forma Camere pleniori etc. et dictus dominus Gabriel sponte etc. confessus fuit etc. se tenere in depositum a dicto domino Andrea ducatos auri in auro centum, quos centum ducatos auri nomine dicti domini Andree et centum alios7 et XII cum dimidio suo proprio nomine, ipse dominus Gabriel in promptu et paratos habere et tenere constituit et solvere illico et incontinenti, quam primum fuerit dicta officia constituta et ad vendendum exposita, obligando se sub simili forma. Convenerunt etiam quod casu quo dictus dominus Gabriel nollet in dicta comunione perseverare, requisito prius dicto domino Andrea ut partem suam vendere vel emere velit si infra tempus duorum mensium emere recusaverit et cum effectu non emerit et pretium deposuerit, liceat eidem dictam partem vendere cui voluerit.

III. Receptio in socium in officio plumbi pro Baptista Petri Mathei – Roma, 1521 luglio 9 (ASR, CNC 1189, cc. 83v-84r)

Indictione nona, mensis iulii die nona 1521

14In presentia mei Pacifici de Pacificis notarii etc. vir nobilis dominus Hieronimus qd. Iohannis Baptiste de Rubeis romanus civis de regione Campitelli officialis plumbi litterarum apostolicarum sponte etc. recepit in eius socium in dicto officio plumbi virum nobilem dominum Baptistam qd. Antonii Petri Mathei de Albertonibus presentem etc. pro summa et quantitate tricentorum et quinquaginta ducatorum de carlinis ad rationem decem carlinorum pro quolibet ducato, quos dominus Baptista actualiter et in contanti in tot ducatis auri et monete super dicto officio eidem domino Hieronimo solvit et pachavit, post quam receptionem dictus dominus Hieronimus promisit de fructibus dicti eius officii solvere et pachare dicto Baptiste presenti etc. ducatos similes quindecim quolibet anno pro quolibet centenario dictorum tricentorum et quinquaginta ducatorum ut supra solutorum alias teneri voluit ad omnia dampna etc. Et pro tutiori cautela dicti Baptiste vir nobilis dominus Anthonius de Frayapanibus de regione Campitelli, qui iuravit et renuntiavit epistule divi Adriani etc. secus se non teneri etc., sponte fideiussit et promisit quod dictus dominus Hieronimus cum effectu solvet domino Baptiste dictos quindecim ducatos quolibet anno pro quolibet centenario dictorum tricentorum et quinquaginta ducatorum alias ipse teneri voluit principaliter ad solutionem illorum una cum omnibus dampnis etc. cum pactis et conventionibus initis inter dictum dominum Hieronimum ex una et dictum dominum Baptistam ex alia videlicet quod si contigat prefatum Baptistam premori dicto Hieronimo, quod Deus avertat, quod dictus dominus Hieronimus dictos 350 ducatos superlucretur, si vero contigat predictus dominus Hieronimus premori dicto Baptista, in eum casum dictus dominus Hieronimus promisit pro se et eius heredes et successores dictos tricentos et quinquaginta ducatos ut supra solutos reddere et restituere ac reddi et restitui facere unacum omnibus dampnis etc., quia sic actum / pro quibus observandis etc. respective prefatus dominus Hieronimus ac dictus dominus Anthonius eius fideiussor et dictus dominus Baptista ex alia obligaverunt sese ipsos ac omnia et singula eorum bona etc. in pleniori forma Camere apostolice cum clausolis consuetis etc. iuraverunt et rogaverunt.

15Actum Rome in regione Campitelli in domo habitationis prefati domini Anthonii, presentibus hiis testibus videlicet viro nobile domino Thoma de Philipputiis et Ieronimo de Maronibus romanis civibus de regione Campitelli ad predicta vocatis.

IV. Societas officii – Roma, 1521 ottobre 10 (ASR, CNC 1123, II parte, c. 98r-v)

[Indictione X, mensis octobris die X 1521]

16Eodem anno, mense, die, indictione quibus supra, loco vero et testibus quibus infra in mei notarii et testium infrascriptorum etc., constitutus personaliter dominus Franciscus filius domini Gasparis Nucci Ceccoli cum consensu dicti sui patris presentis etc. sponte etc. incepit et inivit sotietatem cum domina Lucretia de Rocchis, uxore domini Petri Pauli de Pontianis, romani civis regionis Campitelli, super officio collectorie plumbi dicti domini Francisci per unum annum proxime sequentem incipiendum sub die presentis instrumenti et ut sequitur finiendum, in qua quidem sotietate prefata domina Lucretia posuit in contanti super dicto offitio dicti do-mini Francisci ducatos quinquaginta auri de auro de camera de suis propriis pecuniis, quos dominus Franciscus recepit manualiter etc. cum pactis et conventionibus infrascriptis videlicet quod dicta societas duret per unum annum ut supra.

17Item quod dominus Franciscus teneatur respondere ducatos 71⁄2 auri de camera quolibet anno ad rationem quindecim pro centenario.

18Item quod dictos fructus dictus dominus Franciscus teneatur solvere de semestri in semestrim.

19Item quod si durante societate dictus Franciscus moriretur, quod Deus avertat, teneatur restituere dictos Lta ducatos dicte domine Lucretie et alteri pro ea.

20Item quod si dicta domina Lucretia eandem sotietate durante moriretur, quod Deus avertat, eosdem quinquaginta ducatos deperdat et dictus do-minus Franciscus illos lucretur.

  • 8 Aggiunto nell’interlinea con richiamo nel testo: accedit.
  • 9 da cum a etc. aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo.
  • 10 da etiam a dilationibus aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo. Segue depennato: etc (...)

21Item quod omnino finita dicta sotietate dominus Franciscus teneatur restituere dictos quinquaginta ducatos et dominus Gaspar pater huic obligationi etiam in solidum accedit8, pro quibus etc. obligaverunt se etc. etiam in ampliori forma camere apostolice cum costitutione omnium procuratorum etc.9, cum clausulis necessariis et oportunis et in dicta forma camere ex-tendis solitis et consuetis cum potestate extendenda mihi notario reservata ad consilium sapientis dictam formam camere et voluerunt etc. quod sacramentum etc. renuntiaverunt etiam censuris salinariis terminis quinquennalibus et aliis dilationibus10 et dicta domina Lucretia auxilio velleani senatus certiorata etc. iuraverunt etc. rogaverunt etc.

22Actum Rome in regione Campitelli in hostio domus dicti Petri Pauli et Lucretie uxoris, presentibus Andrea Peccio marescallo, magistro Iohanne Baptista sutore regionis Campitelli testibus etc.

23Ego Dominicus de Mettis notarius fui rogatus, ideo me subscripsi.

V. Societas in officio procuratorie contradictarum pro domino Hieronimo Dato Roma, 1522 novembre 4 (ASR, CNC 1241, cc. 7v-8v)

Die 4 novembris 1522

24Personaliter constituti dominus Cesar de Alexis romanus procurator domini Antonii de Alexis de Narnia procuratoris contradictarum nunc a Romana curia absentis prout constat per epistulam seu chirographum manu ipsius Antonii per me notarium infrascriptum visum et domino Hieronimo Dato phisico senense presenti consignatum et ab ipso susceptum, vigore dicti mandati seu chirographi vice et nomine prefati domini Antonii pro quo domino Antonio de rato promisit etc. ex una et dominus Hieronimus Dato phisicus prefatus principalis partibus ex altera, qui sponte inter se iubierunt et contraxerunt societatem super dicto officio procuratorie contradictarum et fructibus eiusdem in hunc qui sequitur modum videlicet Primo quod ipse dominus Antonius de Alexis habeat dicti officii titolum et exercitium prout habet in presenti et dictus dominus Hieronimus Datus ponere habeat in societate de et super dicto officio procuratorie seu illius fructibus ducatos 100 auri in auro de camera boni et iusti ponderis prout idem dominus Hieronimus alias exposuit et eidem domino Antonio dedit per manus domini Hieronimi Salvii scriptoris apostolici realiter et cum effectu, qui dominus Hieronimus mihi notario presenti ita esse confessus fuit et asseruit et prout etiam est certus dictus dominus Cesar qui mihi notario infrascripto sic esse confirmavit et de eiusdem centum ducatis eundem dominum Hieronimum Datum me notario presenti quietavit etc., quos quidem centum ducatos in eventum absentie prefati domini Antonii vel alterius legitimi impedimenti, idem dominus Cesar vice et nomine ipsius domini Antonii, eidem domino Dato presenti etc. vel suis heredibus et successoribus reddere et restituere hic in Urbe in fine huiusmodi societatis, quam durare voluerunt hinc ad annum incipiendo a die celebrationis presentis contractus et finiendo consimili anno revoluto et completo promisit.

  • 11 Hieronimo aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo.

25Item dictus dominus Cesar vice et nomine prefati domini Antonii dicto tempore societatis durante, promisit dictum officium procuratorie diligenter et fideliter exerceri facere et illud interim non vendatur nec alienabitur nec alteri obligabitur seu resignabitur absque expressa licentia dicti domini Hieronimi donec ut quousque dictos ducatos centum una cum fructibus forsitan debitis tunc [...] et decursis dicto domino Hieronimo restituerit integraliter sub pena et ad penam 200 ducatorum auri solvendorum pro medietate Camere Apostolice et pro altera medietate dicto domino Hieronimo absque suo capitali et fructibus integris de per se. Et casu quo durante dicta sotietate, quod Deus avertat, dictus dominus Antonius decederet ab hoc vita et moriretur, voluerunt quod fideiussor suus infrascriptus nec heredes dicti domini Antonii teneantur ad solutionem dictorum centum ducatorum eidem domino Hieronimo11 Dato vel suis heredibus nec sint astricti illum solvere nisi de fructibus usque ad mortem decursis et forsitan non solutis.

26Item durante dicto tempore predicte societatis, quod iterum Deus avertat, idem dominus Hieronimus Dato decederet ab hoc seculo, prefatus dominus Cesar vult quod idem dominus Antonius vel sui heredes et fideiussor teneantur heredibus eiusdem domini Hieronimo Dathi dictos 100 ducatos auri in auro de Camera reddere et restituere una cum fructibus et emolumentis tunc decursis et debitis et forsitan non solutis.

27Item convenerunt etiam quod durante dicta societate idem dominus Antonius teneatur et debeat respondere eidem domino Hieronimo presenti etc. de rata parte fructuum dicte procuratorie et solvere in fine cuiuslibet mensis; qui fructus cum sint incerti, ad evitandum differentias et suspitiones que oriri possent, ad evitandum etiam labores quos calculando quolibet mense subvenire necesse foret, idem dominus Hieronimus Dathus locavit et in locationem dedit eidem domino Antonio sive prefato domino Cesari eius procuratori presenti etc. fructus dicte societatis et partem suam tangentem pro pretio et nomine pretii pro quolibet mense unius ducati cum dimidio auri de camera videlicet iulios 15 liberos et exemptos ab omni onere decimarum et impositionum quarumcumque impositarum vel imponendarum de mense in mense vel quovis tempore.

28Item convenerunt quod fructus huiusmodi currere debere intelligantur semper etiam lapso dicto tempore societatis usque ad actualem restitutionem dictorum centorum ducatorum et fructuum decursorum et forsitan non solutorum.

29Item promisit dictus dominus Cesar procurator ut supra, vice et nomine dicti domini Antonii dare fideiussorem et accessurum huiusmodi obbligationem societati dominum Hieronimum Salvium scriptorem apostolicum, et voluit prefatus dominus Cesar quod dictus dominus Antonius etiam quod sit astrictus in forma camere, possit astringi et subiici coram quocumque tribunali tam ecclesiastico quam seculari etc. renuntiando omnibus exceptionibus etc. Et prefatus dominus Cesar ex nunc prout ex tunc suscepit in se vice et nomine prefati domini Antonii omnes censuras.

30Item convenerunt casu quo prefatus dominus Hieronimus fideiussor decederet ab hac vita, quod Deus avertat, tunc dictus dominus Cesar vult quod prefatus dominus Antonius teneatur vel ipse nomine et vice eiusdem domini Antonii voluit teneri, dare et ponere alium fideiussorem in loco ipsius domini Hieronimi aeque idoneum infra XV dies tunc currentis incipiendo a die obitus pristini fideiussoris.

31Item convenerunt casu quo dictus dominus Antonius vel eius procurator prefatus dominus Cesar solveret aliquam quantitatem pecuniarum prefato domino Hieronimo Datho ascendentem usque ad summam viginti quinque ducatorum aurei de camera, quod dictus dominus Hieronimus excomputare debeat dictos XXV ducatos pro rata de fructibus et de sorte principali, qui dominus Hieronimus acceptavit, me notario presente et legitime stipulante etc. pro quibus omnibus et singulis premissis melius attendendis etc. promiserunt partes suprascripte attendere etc. et sese hinc inde unde uni alteri et alter alteri promiserunt et se obligaverunt et quilibet eorum se obligavit in ampliori forma camere cum procuratorum constitutionibus, summissionibus, renuntiationibus et iuramentis et aliis clausulis solitis et consuetis rogantes.

32Actum Rome in regione Parionis in domo prefati domini Hieronimi Salvii presentibus d. Iohanne de Tapia clerico Lascurensis diocesis et Balduino Sechoncau clerico Leodonensis diocesis testibus.

33Eisdem die mense et anno ut supra.

34Costitutus personaliter dominus Hieronimus Salvius Rome in regione Parionis et in eius domo qui sciens non teneri sed voluit teneri, sponte etc. tamquam fideiussor vel principalis supradicte societati et obligationi pro dicto domino Antonio de Alexis in omnibus et per omnia et in solidum obligando se ut supra in pleniori forma camere cum summissionibus renunciationibus procuratorum constitutionibus et aliis clausulis solitis et consuetis iurans etc. rogans etc.

35Actum ut supra coram eisdem testibus ut supra etc.

Notes

1 Il documento finisce così. Il seguito è tratto da una minuta a carta 152r.

2 Segue depennato persone.

3 Parola illeggibile.

4 Scritto nell’interlineo: dictorum duorum mensium.

5 Segue depennato: Atavantis.

6 Segue depennato: de omnibus.

7 Segue depennato: suo proprio nomine.

8 Aggiunto nell’interlinea con richiamo nel testo: accedit.

9 da cum a etc. aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo.

10 da etiam a dilationibus aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo. Segue depennato: etc. iuraverunt etc. rogaverunt etc.

11 Hieronimo aggiunto nel margine sinistro con richiamo nel testo.

© Publications de l’École française de Rome, 2007

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540