Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Offices, écrits et papauté (XIIIe-XVIIe siècles)

 | 
Armand Jamme
, 
Olivier Poncet

Deuxième partie. Économie des offices et administration des finances

Annexe II. Documents relatifs au maréchal et à sa cour

Texte intégral

1 – Lettres de nomination des maréchaux (1316-1340)1

A – Nominations d’Arnaud de Trian (5 septembre 1316)

1Dilecto filio, nobili viro Arnaldo de Trihanno, nostro et Romane curie marescallo, salutem.
De tua nobilitatis circumspecta prudentia plenam fiduciam obtinentes, te nostrum et romane curie marescallum auctoritate apostolica duximus de-putandum tibique marescallie officium et omnia et singula que ad illud pertinere noscuntur, per te vel per alium seu alios, exercendi plenam concessimus per nostras litteras potestatem. Verum intendentes tibi de convenienti-bus vadiis pro expensis tibi et familie tue necessariis providere, tibi quinque florenos auri tres solidos et quinque denarios tur. parv. singulis diebus totius temporis quo gesseris officium supradictum de camera nostra pro huiusmodi vadiis percipiendos auctoritate apostolica predicta concedimus et etiam deputamus. Datum Lugduni, non. septembris anno primo.
(ASV, Reg. Aven. 2, fol. 236, n° 484, De curia)

2Dilecto filio, nobili viro Arnaldo de Trihanno, nostro et Romane curie marescallo, salutem.
Cum nobis firma fiducia suggerat quod iustitie zelator existas et ea que tue prudentie commictuntur fidelis et diligentis studiis exequaris, te nostrum et romane curie marescallum auctoritate apostolica constituimus et etiam deputamus tibi huiusmodi marescallie officium et omnia et singula que ad illud pertinere noscuntur per te vel per alium seu alios exercendi plenam concedentes tenore presencium potestatem. Datum Lugduni, non. septembris anno primo.
(ASV, Reg. Aven. 2, fol. 236, n° 485, De curia)

B – Nominations d’Arnaud de Lauzières (12 janvier 1335)

3Dilecto filio, nobili viro Arnaldo, domino de Euseria, militi Lodovensis diocesis, Romane curie marescallo.
Cupientes ut in Romana curia sic cultus colatur iusticie opulentia pacis exuberet et puritatis mundicia observetur, quod apud ipsam morantes repressis perversorum insoleciis quiete securitatis et tranquillitatis letentur tales officiales adesse in curia ipsa optamus per quorum solertem et fidelem industriam satisfieri super hiis valeat votis nostris, hinc est quod nos, de tue circumspectionis industria morum maturitate vite mundicia fidelitatis constancia et aliis probitatis meritis super quibus te apud nos fidedignorum comendarunt testimonia plenam in domino gerentes fiduciam, et exinde sperantes quod ea que tue prudencia committemus fidelibus et diligentibus studiis exequeris, te marescallum eiusdem Romane curie usque ad unum annum tenore presentium deputamus faciendi, gerendi et exercendi omnia et singula que ad huiusmodi pertinent officium facultatem tibi plenariam concedentes a te siquidem de officio huiusmodi fideliter exercendo, quodque nichil ratione vel occasione ipsius officii recipies, nisi dumtaxat stipendia tibi assignata quibus tibi solvendis per nostram cameram te contentum manere volumus et alias fidelitatis debite per te prestitum recepimus iuramentum. Datum Avinione, II id. januarii anno primo.
(ASV, Reg. Vat. 130, fol. 7, n° 55)

4Dilecto filio, nobili viro Arnaldo, domino de Euseria, Lodovensis diocesis, Romane curie marescallo.
Cum nos de tue fidelitatis et circumspectionis industria confidentes, te marescallum Romane curie usque ad unum annum a data presentium computandum per alias nostras certi tenoris litteras providerimus deputandum, nos volentes tibi pro te ac vigintiquinque servientibus pro commissi tibi executione officii necessariis et circa hec continuo moraturis et laboraturis de stipendiis congruis provideri quinque florenos auri ac duos solidos et quinque denarios turonen. grossor. per te de nostra camera, pro te dictisque servientibus singulis diebus quibus dictum exercebis officium percipiendos et tibi per ipsam cameram persolvendos tenore presencium assignamus. Datum Avinione, II id. januarii anno primo.
(ASV, Reg. Vat. 130, fol. 9, n° 67)

C – Nomination de Bérenger Cotarel (16 avril 1337)

5Dilecto filio, nobili viro Berengario Cotarelli, domicello Agathensis, Romane curie marescallo.
Cum de tue fidelitatis et circumspectionis industria gerentes fiduciam, quod ea que tibi committentur fidelibus et diligentibus studiis exequeris, te marescallum Romane curie constituimus tenore presencium usque ad nostrum beneplacitum ac etiam deputamus, faciendi, gerendi, exercendi et exequendi plenarie omnia et singula que ad huiusmodi spectant officium tibi potestatem plenariam concedentes, tu siquidem in eadem camera prestitisti corporaliter iuramentum de huiusmodi officio fideliter exercendo et aliis complendis et observandis que in forma iuramenti huiusmodi continentur. Datum Avinione, XVI kal. maii anno tercio.
(ASV, Reg. Vat. 132, fol. 26, n° 77)

D – Nomination d’Hugues Rogerii vice-maréchal (29 avril 1340)

6Dilecto filio, magistro Hugoni Rogerii, civi Avinionensi, iuris civilis professori, vice marescallo Romane curie.
Licet dudum dilectum filium nobilem virum Berengarium Cotarelli, militem Agathensis, marescallum Romane curie duxerimus usque ad nostrum beneplacitum deputandum, certis tamen ex causis nos ad id moventibus, te de cuius industria et fidelitate confidimus vicemarescallum et ad officium marescallie curie predicte gubernandum et regendum quamdiu nostre volontati placuerit tenore presencium constituimus et etiam deputamus, a te siquidem de huiusmodi vicemarescallie officio fideliter exercendo in nostra camera recepi fecimus in forma debita iuramentum. Datum Avinione, III kal. maii anno sexto.
(ASV, Reg. Vat. 135, fol. 27v-28, n° 81)

2 – Lettre de Jacques Rousselet, maître des requêtes du roi de France, au maréchal Bérenger Cotarel, le priant d’intervenir en sa faveur auprès de l’évêque d’Avignon et trésorier de Benoît XII – 2 juin [13372]

  • 2 Tout porte à croire que cette missive, empreinte d’une certaine familiarité, est entrée dans les ar (...)

7Ab extra: A noble et sage, son tres cher sire et bon ami, le mareschal de nostre Saint Pere

  • 3 Jean de Cojordan, évêque d’Avignon de 1336 à 1349, était également trésorier de Benoît XII.
  • 4 Chevalier, docteur ès lois de Montpellier, juge au criminel dans la sénéchaussée de Beaucaire, il é (...)
  • 5 Jacques Rousselet fait-il référence à l’anoblissement d’Étienne de Cabanes par le roi ? Le 10 juin (...)

8Tres chier et vrai ami. Je vous merci cent mil foiz de la bonne volente que vous monstrastes a mes officiaus de Reins, quant il furent devers nostre saint pere et de ce qu’il vous a pleu m’en rescrire vostre bonne volente. Si me povez veritablement commander, comme a celi qui sui tout viostre, tant comme ie vivray. Et vous suppli, cher seigneur et ami especial, qu’il vous plaise moi faire savoir, dont ce vient et par qui nostre Saint Pere est mal meu envers moi et moi excuser envers li, ainsi comme le roy nostre sire le vous prie. Et comment que aucuns m’aient dit que ce ait fait monseigneur d’Avignon, je ne puis croire que tel seigneur, de tel et si grant estat3, ait mal dit de moi. Et puis, sui certein que je ne l’ai pas deservi; mes ai fait pour li et pour ses gens tout ce que j’ai peu de bien. Et ce povez savoir par son procureu, qui a este pardeça, s’il en veust dire verite. Et veritablement, comment que l’en li ait dit que j’ai porte maistre Estienne de Cabane4, ce n’est pas verite; mes bien est voir que le roy nostre sire li a bien fait des graces, depuis qu’il fu reconcilie a nostre saint pere, ainsi comme il li a pleu, a son pourchaz et au pourchaz d’aucun chevaliers granz seigneurs de la court5. Et si n’ai pas tel povoir que je puisse empescher la volente du Roy. Et comment que nous soions presenz mes seigneurs compaugnons et moi es graces que il fait, si no sunt elles pas faites par nous, ne par nostre pourchaz. Si vous suppli que ce vueillez parler au dit monseigneur d’Avignon et la ou vous verrez que il sera a faire et savoir, s’il est mal de moi et pour quele cause. Et mal feroit et pechie, s’il estoit mal de moi sanz cause et par faus rapors. Cher seigneur et vray ami, se vous voulez chose que je puisse pour vous ou pour les vostres, si le me mandez fiablement comme a celui qui sui tout vostre et qui volentiers le ferai et de cuer. Nostre [seigneur] par sa grace vous doint bonne vie et longue.

9Escript a Paris, le II iuor de iuin.

  • 6 Neveu de Raoul, évêque de Saint-Malo, puis de Laon, professeur in utroque jure, il est maître des r (...)

10Le tout vostre, Jaques Rousselet, maistre des R. de l’ostel du Roy de France6

11(ASV, Instr. Misc. 4137)

3 – Dossier présenté à une commision cardinalice, voire à un unique haut responsable, chargé d’examiner à nouveau, et probablement de statuer, sur les controverses entre la cour du maréchal et la cour temporelle (vers 1358?)7

[A]

  • 8 Annotation marginale à droite, avec un signe de renvoi sous ce-titre.

12Ista pretendit curia domini marescalli et ea sindici negant atque qui fuerunt illi representantes curias. Et ubi et inter quos sint hoc8:

  • 9 Autre annotation marginale à droite, avec un signe de renvoi à instrumento publico.

13Sequntur ordinationes inter curiam marescalli domini nostri pape et curiam regiam Avinionensem sub anno domini millesimo CCCm° tricesimo septimo, die vicesima februarii et publicate per precones communes dictarum curiarum per loca consueta Avinione sub eodem anno, die X mensis martii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Benedicti divina providentia pape XIIti anno tercio, pro ut in quodam instrumento publico inde confecto manu magistri Bermundi de Rovesio auctoritate imperiali notarii, lacius continetur in modum qui sequitur. (Doce, alias negatur sicut continue negatum fuit a .X . XV. annis citra et ante, quando pluries et frequenter fuit inter curias super hiis controversia, nam res non caret suspicione, quando instrumentum tociens allegatur et nunquam exibetur. Isti (sic) vero scripture papiree fides non est adibenda, quia nullam formam habet publicam et solum facit de pretenso autentico mensionem9).

14In primis eum convenerunt ad invicem, disposuerunt et ordinaverunt ac statuerunt quod qualibet ipsarum curiarum a nunc in antea dumtaxat .XLII. habeat servientes et quod in numero dictorum XII (sic) servientium curie regie intelligantur esse socii subvicarii ipsius curie et quod nomina servientium ipsius curie regie tradantur et scribantur in curia dicti domini marescalli et nomina servientium curie dicti domini marescalli tradantur et scribantur in curia regia Avinionensi.

15Item, quod nullus ex servientibus ipsarum curiarum secum audeat du-cere socium aliquem seu garcionem cum armis seu qui arma portet, nisi esset serviens alterius ipsarum curiarum.

16Item, quod omnes servientes suspecti de excessibus et offensis factis et commissis retroacto tempore usque ad diem presentem contra servientes alterius ipsarum curiarum, nominandi per unam curiam, alteri capiantur et deinde culpabiles per curiam cui suberunt debite puniantur.

17Item, convenerunt, disposuerunt et ordinaverunt et statuerunt quod a nunc in antea nullus cortesanus residentiam faciens in Romana curia possit se facere civem, nec aliquis civis possit se facere cortesanum.

18Item, quod preconizetur per curiam regiam Avinionensem quod quicumque cortesanus, qui se civem fecerit fieri, veniat et compareat in curia regia Avinionensi infra unum mensem proximum et ibi doceant per instrumentum publicum vel alias legitime de civitadenagio suo, alias prout non facto et non sine curie lapso dicto termino haberetur. Et quod idem fiat et preconizetur per curiam dicti domini marescalli de civibus qui se cortesanos fecerunt fieri, videlicet quod quicumque civis qui se cortesanum fecerit fieri compareat in curia dicti domini marescalli infra unum mensem proximum, et ibi doceat per instrumentum publicum vel alias legitime de cortesenagio sua, alias lapso dicto termino pro non facto et pro non cortesano haberetur.

19Item, convenerunt, disposuerunt, ordinaverunt ac statuerunt quod quicumque qui se fecerit fieri civem et cortesanum aut cortesanum et civem eligat infra unum mensem proximum unam ex ipsis curiis, videlicet illam quam maluerit et sub qua esse voluerit ac stare, alias lapso dicto termino sit et remaneat de foro et jurisdictione illius curie sub qua erat antequam se faceret fieri civem et cortesanum aut cortesanum et civem.

20Item, quod cum sit consuetudo inter ipsas curias diutius observata quod si aliquis cortesanus moretur ut familiaris cum aliquo cive, quod quamdiu moretur cum eo, sequatur forum ipsius civis, et econverso quod si civis moretur cum aliquo cortesano sequatur forum ipsius cortesani, ordinaverunt in modum qui sequitur: scilicet quod ille dicat esse familiarem et intelligatur ad finem ut sequi debeat forum illius cum quo moratur; qui continue moratur videlicet commedit et bibit cum domino suo et in hospitio eiusdem in quo idem moratur assidue cum sua familia, alias non intelligatur familiaris, sed quod remaneat sub fore sub cuius (sic) primo erat.

21Item, quod amazia alicuius licet moretur cum amasio suo et eidem provideat non sequitur forum illius amasii sui sed suum proprium, nec habeatur pro familiari, cum tantum non debeat habere luxuria sicut castitas.

22Item, iidem domini curiales domini marescalli tradideverunt nomina servientium dicte curie dictis dominis officialibus curie regie et econtra predicti domini officiales curie regie tradideverunt nomina serviencium curialibus predicti domini marescalli prout inter eos ut dixuerunt extiterat ordinatum.

23Item, fuit ordinatum inter ipsas curias quod capitaneus curie domini marescalli et subvicarius curie regis insimul faciant excubias per villam Avinionensem, vel si contingat quod capitaneus per se faciat quod subvicarius mittat capitaneo de sua familia saltim III vel IIII vel prout sibi videbitur. Et econtra capitaneus subvicario mittat, si contingat quod subvicarius per se scubias faciat de servientibus curie marescalli. Et nullus ipsorum sit ausus facere scubias nisi per modum supradictum ad finem vitentur (sic) omnis materia extorquendi tollatur.

24Item, quod a modo curia regis non recipiat in servientem aliquem qui fuerit serviens curie marescalli nec curia marescalli recipiat aliquem qui fuerit serviens curie regis.

25Item, quod servientes cuiuslibet curie possint capere delinquentes, licet sint de jurisdictione alterius curie, sed incontinenti restituantur illi curie ad cuius jurisdictionem dinoscuntur pertinere.

26Item, si contingat quod aliquis cortesanus capiatur per curiam regiam, remittatur curie marescalli, absque quod carcerario vel alicui alii curie regie aliquid solvere teneatur et per eumdem modum cives capti in curia marescalli curie regie remittantur.

27Sequntur nomina omnium illorum cortesanorum qui se cives fieri fecerunt et post dictam preconizationem et ordinationem. Et secundum ipsas preconizationem et ordinationem infra ordinationem eamdem omnes et singuli extra civitatem Avinionensem oriundi qui, ex quo Romana curia in civitate Avinionensi residet, fuerunt et sunt in Avinione reputantur, r…vent et sunt cortesani omni tempore debitum de sue civitadennagio fieri fuisse effectum et sit quod secundum ordinationem etc.

28Qui fecerunt per publica instrumenta fidem

29Et primo per .A.

30Albertus de Bertrando de Nemauso
Andreas Blancheti, draperius

31Sequntur nomina illorum, qui solum per testes et etiam per instrumenta de civitadenagio, fecerunt fidem etc. Et primo per A.

32Andreas Rabota etc.

33Omnes isti suprascripti fuerunt extracti de cartulariis curie regie ex ordinatione curiarum et non sunt plures qui infra tempus debitum suum civitatedenagium approbaverunt, prout fuerat ordinatum et preconizatum, sic quod ceteri perpetuo remanebunt penitus cortesani etc.

34Ista supradicta de pretensis conventionibus videntur, nisi aliter apparerent per aliquem conficta vel sompnianta

[B]

35Scriptum habitum per syndicos a domino camerario

  • 10 et cortesanorum dicitur qui suivent, sont soulignés, donc annulés, montrant bien que ce document es (...)

36Cum inter marescallum Romane curie et vicarium curie temporalis civitatis Avinionensis earumque curiarum judices et sindicos predicte civitatis orta fuerit questio controversia seu debatum qui seu que persone in dictis curia et civitate presentialiter commorantes et in futurum supervenientes in eisdem debeant esse censerique et reputari cortesani vel cives et presertim de illis cortesanis qui post assumpcionem in romanum pontificem sante memorie domini Clementis pape VIti et post eius obitum etiam apostolica sede vacante contra inhibitionem nostri tunc camerarii apostolice sedis fuerunt facti et recepti per vicarium qui tunc erat in cives, quod tamen pro parte dicti marescalli10 romane curie dicitur nullo modo potuisse nec debuisse fieri seu concedi nec posse seu debere fieri seu concedi in futurum cum hoc sit in preiudicium detractionem et diminutionem romane curie et cortesanorum eiusdem licet asseratur contrarium pro parte dictorum vicarii judicum et sindicorum dicentium quod cuilibet licitum est mutare domicilium suum et quod ita fuit diutius in curia romana observatum, multaque alia pro parte ambarum curiarum fuerunt hinc inde proposita et allegata coram nobis propter quas questiones seu controversias et debata cortesani et cives dictarum romane curie et civitatis Avinionensis multipliciter dampnificantur et gravantur cum utraque curie dicat et pretendat se habere cognitionem correctionem et punitionem eorumdem et sic per ambas curias vocantur ad judicia et fit excussio contra eos.

37Ideo, nos etiam de mandato domini nostri pape oraculo vive vocis nobis facto super predictis providere easdemque curias et partes amicabiliter ad concordiam reducere cupientes taliter quod unaquaque sit jure suo contenta et utatur quod non usurpet alienum habito cum multis prelatis auditoribus aliisque peritis consilio et partibus predictis hincinde plene auditis de eorum consilio et assensu pro bono pacis et concordie in hunc modum duximus ordinandum, videlicet quod omnes illi utriusque sexus et cuiuscumque status vel condicionis existant qui ab obitu eiusdem domini Clementis pape VI citra se fecerunt fieri cives, dum tamen in civitate et territorio Avinionensi possideant immobilia valentia secundum conditionem persone sue, quos in dubio reliquatur arbitrio superiorum, et dum tamen etiam promittant, sub pena .C. florenorum auri applicandorum camere domini nostri pape hic in civitate Avinionensi remanere, dato etiam quod curia romana ab inde recederet vel mutaretur, et jurent etiam quod ita facere intendunt quod tales infra mensem a die publicationis seu preconisationis hujusmodi numerandos possint et teneantur sub pena confiscationis bonorum suorum que in curia romana seu civitate et territorio Avinionensi habent, eadem camere apostolice applicandos, eligere forum utrum maluerint esse cives vel cortesani et quod, prout elegerunt, tales postea in futurum censeatur, ne possint postea variare.

38Item, quod de gratia speciali concedatur etiam supervenientibus in futurum ad civitatem istam quod infra mensem a die adventus sui computandum se possint facere fieri cives, si hoc voluerint, dum tamen pretendant iustam causam coram maiore suo quod hoc volunt, ac possideant immobilia et promittant sub pena et jurent prout supra in precedenti articulo de iam factis civibus continetur etc.

[C]

39Ista forma videtur justa et equa parti syndicorum

40Cum inter marescallum romane curie residente in civitate Avinionensi et vicarium curie temporalis civitatis earumque curiarum judices et sindicos predicte civitatis orta fuerit questio, controversia seu debatum super hoc qui seu que persone in dictis curia romana et civitate presentialiter comorantes et in futurum supervenientes in eisdem debebant esse censerique et reputari cortesani vel cives et presertim de illis cortesanis qui apostolica sede vacante vel alias post mensem ab adventu suo ad dictam civitatem ibidem comorantes fuerunt facti et recepti per vicarium qui tunc erat in cives quod tamen pro parte domini marescalli romane curie dicitur nullo modo potuisse nec debuisse, nec posse seu debere fieri seu concedi in futurum cum hoc sit ut pro parte dicti marescalli asseritur in preiudicium, detractionem et diminutionem romane curie et cortesanorum eiusdem licet assereatur (sic) contrarium pro parte predictorum vicarii judicum et sindicorum dicentium quod cuilibet licitum fuit et est de jure communi et secundum observantiam et consuetudinem dicte civitatis se facere et constituere civem et se facere in civem recepi per vicarium dicte civitatis in forma super hoc servari publice et vulgariter consueta, nec non sit annuo et facto mutare domicilium suum et quod ita fuit in curia romana diucius observatum multaque alia pro parte ambarum curiarum fuerunt hinc inde proposita et allegata coram nobis propter quas questiones seu controversias et debata cortesani et cives dictarum romane curie et civitatis Avinionensis multipliciter dampnificantur et gravantur. cum utraque curie dicat et pretendat se habere correctionem, cognitionem et punitionem eorundem receptorum in cives et sic per ambas curias vocantur ad judicia et fit exequtio contra eos.

41Ideo nos etiam de mandato domini nostri pape oraculo vive vocis nobis facto super predictis providere easdemque curias et partes amicabiliter ad concordiam reducere cupientes taliter quod unaquaque sit jure suo contenta et utatur quod non usurpet alienum habito cum multis prelatis auditoribus aliisque peritis consilio et partibus predictis hinc inde plene auditis de eorum prelatorum auditorum et aliorum nobis assistencium in hac parte consilio et assensu pro bono pacis et concordie in hunc modum duximus ordinandum, videlicet quod omnes illi utriusque sexus et cuiuscumque status vel conditionis existant qui sicut dictum est se constituerunt et fecerunt fieri cives, possint et debeant infra unius mensis spacium a preconisatione super hoc publice fienda in civitate Avinionensi et postquam facta fuerit computandum qui tamen in dicta civitate tempore dicti mensis presentes fuerint alioquin infra mensem a primo regressu suo ad civitatem predictam eligere et annuo declarare ac in qualibet curia marescalli et vicarii apud acta super hoc deputanda scribi facere an cives vel cortesani voluerint remanere et prout elegerint ita remaneant, dum tamen si se velle remanere cives elegerint jurent ad sancta Dei evangelia quod volunt et intendunt esse cives bona fide et sine fraude et sic perpetuo remanere, et quod fortunas suas in dicta civitate habent et habere intendunt et fidelitatem quam juraverunt servabunt, volentes ac decernentes quod sic declarantes et jurantes cives perpetuo debeant reputari; qui vero infra dictum mensis spacium sic ut dictum est non declaraverint et juraverint cortesani debeant reputari.

42Item, quod supervenientes in futurum ad civitatem predictam, ibidem romana curia residente, infra tres menses a die adventus sui computandum se possint constituere et facere fieri cives, si voluerint dum tamen jurent, prout supra in precedenti articulo de iam factis civibus continetur.

  • 11 Même s’il est suivi d’un folio blanc, rien ne permet d’affirmer que ce dernier document est complet

43Item, quod alii habitantes et moram trahentes in dicta civitate et romana curia presentes et posteri, dum tamen eorum status civitadanagio non repugnent, puta si essent servientes armorum, scriptores vel alii familiares domini nostri pape vel comensales dominorum cardinalium vel similes, possint ex unc post publicationem istorum infra mensem ac deinde de trinno in trinnum in ingressu novi vicarii civitatis infra .X. dies efici cives, jurando sicut superius est expressum11.
(BnF, Ms. lat. 5155, fol. 88-89v, 85 et v, 86 et v)

4 – Copie effectuée par le trésorier de la cour de deux lettres du maréchal Adhémar d’Aigrefeuille, relatives au recours à une expertise medico-légale dans le cadre de procédures au criminel instruites par sa cour (1366)

A/ Lettre du 30 mars 1366

44Ademarus de Agriffolio, miles, dominus de Tudello et de Fonte, domini nostri pape et Romane curie marescallus, venerabili viro domino Petro Bernerii, thesaurarii sive receptori emolumentorum curie nostre marescallie, salutem.

45Volumus et vobis mandamus quatenus visis presentibus absque alterius nostri expectacione mandati, de pecunia dictorum emolumentorum, solvatis et expendiatis discretis viris magistris Gandulpho de Cremona et Robberto de Singallo, cirurgicis juratis curie nostre marescallie, pro relacionibus et la-boribus per eos factis et passis in videndo et palpando personas infrascriptas, infra Romanam curiam nequiter interfectas, quas mandato nostro et judicum curie nostre viderunt et palparunt ac relaciones inde fecerunt, pro qualibet persona infrascripta duos floren. auri de camera, quam quidem summam que ascendunt ad quantitatem viginti florenorum auri, in vestris allocari faciemus computis et de vestra deduci recepta presentibus penes vos in signum solucionis hujusmodi remanentibus ad cautelam etc.

46Et primo, pro Johanne, argenterio, nequiter interfecto, cujus causam habet magister Andreas;

47Item, pro quodam interfecto etc., cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

48Item, pro quodam interfecto etc., juxta cancellam domini Pampilionensis, cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

49Item, pro Johanne de Caulomonte, interfecto, cujus causam habet ma-gister Rogerii;

50Item, pro quodam Alamanno, detento in carceribus qui tot et tanta vulnera passus est, cujus causam habet magister Andreas;

51Item, pro Johanne Alamanno, interfecto etc., cujus causam habet Johannes Rogerii;

52Item, pro quodam marescallo de Gravisone, interfecto etc., cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

53Item, pro Petro de Insula, interfecto etc., cujus causam habet magister Andreas;

54Item, pro Menichina, meretrix, interfecta cujus causam habet magister Andreas;

55Item, pro Mondono Ripastano, interfecto etc., cujus causam habet magister Ludovicus;

56Datum Avinioni, .XXX. mensis marcii, anno a nativitate domini Millesimo CCCm° LXVI.

57Rogerii.

B/ Lettre du 19 octobre 1366

58Ademarius de Agriffolio, miles, dominus de Tudello et de Fonte, domini nostri pape et Romane curie marescallus, venerabili viro domino Petro Bernerii, thesaurarii sive receptori emolumentorum curie nostre marescallie, salutem.

59Volumus et vobis mandamus quatenus visis presentibus absque alterius nostri expectacione mandati, de pecunia dictorum emolumentorum, solvatis et expendiatis discretis viris magistris Gandulpho de Cremona et Robberto de Singallo, cirurgicis juratis curie nostre marescallie, pro relacionibus et pro laboribus per eos factis et passis in videndo et palpando personas infrascriptas infra Romanam curiam nequiter interfectas, quas mandato nostro et judicum curie nostre, viderunt et palparunt ac relaciones inde fecerunt pro qualibet persona infrascripta II floren. auri de camera, quam quidem summam que ascendunt ad quantitatem sexdecim florenorum in vestris allocari faciemus computis et de vestra deduci recepta presentibus penes vos in signum solucionis hujusmodi remanentibus ad cautelam etc.

60Et primo, pro Lucia Gladio, nequiter interfecta, cujus causam habet magister Andreas;

61Item, pro Johanneta de Condoleins, interfecta etc., cujus causam habet magister Andreas;

62Item, pro Johanne, sabaterio interfecto, cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

63Item, pro Alberto, bastardo, armigero interfecto, cujus causam habet magister Andreas;

64Item, pro Aymerico de Burdegallis, interfecto, cujus causam habet magister Jo Rogerii;

65Item, pro Johanne Alamanno, interfecto etc., cujus causam habet Johannes Rogerii;

66Item, Stephana Masse, interfecta, cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

67Item, pro Antonio de Vic de Sancto Egidio, interfecto, cujus causam habet magister Johannes Rogerii;

68Item, pro Moneto Penelli, interfecto, cujus causam habet Andreas.

69Datum Avinioni die .XIX. octobris anno domini Mm° CCCm° LXVIt°.

Rogerii.

A. Meneschalc.
(ASV, Collect. 459, fol. 177-178)

5 – Compte-rendu comptable des registres remis à la Chambre apostolique par le vice-trésorier de la cour du maréchal, Martin Duroti, durant le séjour de la curie en Italie (1367-1369)12

  • 12 On a restitué ici une forme comptable à cet article des recettes d’un fragment d’un des Grands Livr (...)
  • 13 Le 3 avril précédent, magister Martinus Duroti, clericus Cameracensis diocesis, vice-trésorier dépu (...)

70Die XXIX dicti mensis [januarii], computavit in Roma apud Santum Petrum, discretus vir magister Martinus Duroti, olim ad recipiendum emolumenta curie marescalli iusticie Romane curie specialiter deputatus13, de receptis expensis et assignatis per eum qualitercumque a die veneris prima mensis octobris anno a nativitate domini millesimo CCC° LXVII usque ad die XIIII octobris anno a nativitate eiusdem M CCC° LXIX proxime presentis prout inferius est expressus:

71Et primo, computavit recepisse, a die veneris prima octobris supradicta usque ad diem X mensis maii anni etc. .LXVIII. in Roma, tunc domino nostro papa ibidem existente, pro condempnationibus IIIc LXX IIII°r flor.;

72Item, pro sportulis seu clamoribus, VI flor. VI den.;

73Item, a die X mensis junii dicti anni etc. .LXVIII. usque ad diem XXIX mensis septembris eiusdem anni, dixit recepisse in loco Montisflasconis, ubi dominus papa tunc existebat, LXXXIX flor. V s. in den. papar.;

74Item, eodem anno a die XXVIII maii usque ad XI diem octobris, in civitate Viterbiensis pro condempnationibus, IIIc XXIII flor. et XXII bolon.;

75Item, pro sportulis seu clamoribus factis dicto tempore in dicta curia, V flor. XLI s. monete Viterbiensis;

76Item, a die XXVIII mensis octobris usque ad diem XVIII mensis aprilis extunc immediate sequentis de anno a nativitate domini millesimo CCC° LXIX, dixit recepisse in urbe Rome ubi tunc curia existebat, CCXLII flor. XXVII bolon. et med. pro condempnationibus;

77Item, pro sportulis seu clamoribus, XII flor. XVIII s. I den.;

78Item, a die VII mensis maii dicti anni LXIX usque ad diem VII mensis augusti extunc immediate sequentis, dixit recepisse in loco Montisflasconis, pro condempnationibus et sportulis CXII flor. XIX s. IX d.;

79Item, eodem anno a die XXVIII mensis aprilis usque ad diem VIII mensis octobris extunc proxime sequentis, in Viterbio, pro condempnationibus ibidem factis, CLXXIX flor. X d.

80Item, pro sportulis, VI flor. XXIIII s. II d.

81Summa totalis receptorum predictorum per supradictum Martinum est MIIIc LI flor. cum dimidio monetis minutis ad flor. reductis.

82Postmodum computavit idem Martinus solvisse et assignasse camere apostolice in predesignato tempore, prout per certas litteras quittatorias sibi per dictam cameram concessas docuit, in universo VIIIc LXXVIII flor. II s. VIII d. monete Avinionis.

83Ceterum computavit dictus Martinus solvisse et expendisse a die VIII mensis novembris usque ad XIII die mensis maii de anno a nativitate domini MCCC° LXVIII, tam pro domibus conductis quam pro nonnullis reparationibus et edificiis domorum in quibus curia marescalli predicta Rome tenebatur, CIIII flor.;

84Item, eodem tempore, pro stipendiis executorum dicte curie quam aliis expensis dicta curia factis, LII flor. XV s. IIII d.;

85Item, eodem anno MCCC° LXVIII a die III mensis julii usque ad diem IX mensis octobris, in Monteflascone pro quibusdam reparationibus factis in carceribus, II flor. XV s. IX d.;

86Item, eodem tempore, tam in loco Montisflasconis quam in Viterbio, pro stipendiis executorum dicte curie quam diversis executionibus et pro nonnullis hereticis combustis et aliis suspensis, XXXIX flor. XXXVIII s. XI d.;

87Item, a die XXI mensis octobris dicti anni LXVIII usque ad diem XXIIII mensis aprilis anno a nativitate domini MCCC° LXIX, pro nonnullis reparationibus factis in domo curie et carceribus in Roma, XXIX flor.;

88Item, ibidem, pro salario executorum dicte curie et aliis expensis necessariis, XXIIII flor. XXXI s. IIII d.;

89Item, eodem anno a die XXIIII aprilis usque ad VII diem mensis augusti proxime sequentis, pro reparationibus factis in domo curie in Monteflascone, IIII flor. XXX s. IX d.;

90Item, pro executionibus ibidem factis, V flor. XXXI s. XI d.;

91Item, in eodem anno a die videlicet maii secunda usque ad XIIII die octobris, pro certis reparationibus factis in domo curie in Viterbio, LI s. IX d.;

92Item, pro stipendiis executorum dicte curie et pro executionibus et aliis expensis necessariis in eadem curia factis, XX flor. II s. IX d.

93Summa totalis expensarum predictarum est CCLXXXII flor. LV s. V d. monete Viterbiensis moneta minuta ad flor. reducta

94Summa vero universalis omnium assignatorum solutorum et expensorum per dictum Martinum ut superius continetur, singulis flor. pro XXVI s. monete Avinionis et pro LVIII s. monete Viterbiensis et pro XLVII s. monete Rome computatis, est MCLXI flor., ex quibus patet quod idem Martinus Duroti plus recepit quam solvit, assignavit et expendit, quos die supradicta XXIX huius mensis januarii manualiter solvit et assignavit, CXC flor. camere, XIII s. monete Avinionis.
(ASV, Collect. 388, fol. 259v-260)

Notes

1 On n’a retenu ici que les premières lettres aujourd’hui conservées, renvoyant, pour celles qui sont postérieures, à l’ouvrage de N. Del Ré qui publie celles de Ramnulphe de Peyrusse du 6 septembre 1360, de Filippo Caracciolo du 4 février 1390, de Gerardo de Boiardi du 12 février 1418 et de Battista Savelli de 1434 (Il Maresciallo… cit., p. 109-112, doc. 1 à 4).

2 Tout porte à croire que cette missive, empreinte d’une certaine familiarité, est entrée dans les archives de la Chambre apostolique à la suite de la confiscation, en avril 1340, des biens du maréchal Bérenger Cotarel, auquel elle était assurément adressée. La datation s’effectue d’elle-même : l’auteur est maître des requêtes de 1334 à 1350 ; il fait mention d’émissaires rémois en curie, nécessairement après son élévation à l’archidiaconé de Reims en 1336, de relations difficiles avec l’évêque d’Avignon, une dignité vacante jusqu’en mai 1336, ainsi que de « l’affaire Cabanes », apparemment conclue en mai 1337.

3 Jean de Cojordan, évêque d’Avignon de 1336 à 1349, était également trésorier de Benoît XII.

4 Chevalier, docteur ès lois de Montpellier, juge au criminel dans la sénéchaussée de Beaucaire, il était poursuivi par l’Église pour avoir fait pendre un clerc (R. Cazelles, La société politique et la crise de la royauté sous Philippe VI de Valois, Paris, 1958, p. 299). Le roi de France était en conflit avec l’église d’Avignon dès la première année du pontificat de Benoît XII, comme le montre un article de la comptabilité camérale, en date du 29 octobre 1335 : un courrier pontifical avait été envoyé à Paris, pro negociis ecclesie Avinionensis contra magistrum Stephanum de Cabanis ; il était en outre chargé de faire removendo impedimento posito in provisionibus bladiorum apud Cabilonem per gentes regios Francie (K. H. Schäfer, Die Ausgaben… (VQ 3), p. 24). L’année suivante, la Chambre déboursait pas moins de 380 florins, remis à magister Raymondus Marcelli pro expensis in prosecutione camere contra Stephanum de Cabanis (Ibid., p. 41). Le juge royal ne manqua pas de soutiens dans cette affaire, comme le montre cette lettre. De fait en mai 1337, il obtint des lettres royales de rémission (éd. Dom Devic et Dom Vaissette, Histoire générale de Languedoc, Toulouse, rééd. 2004, X, col. 760).

5 Jacques Rousselet fait-il référence à l’anoblissement d’Étienne de Cabanes par le roi ? Le 10 juin 1338, Guillaume Fournier, dit Catala, neveu de Benoît XII, et tous ses descendants, étaient également anoblis (Le Languedoc et le Rouergue dans le Trésor des chartes, éd. Y. Dossat, A.-M. Lemasson, P. Wolff, Paris, 1983 (Collection de documents inédits de l’Histoire de France in 8°, 16), n° 1095, 1128).

6 Neveu de Raoul, évêque de Saint-Malo, puis de Laon, professeur in utroque jure, il est maître des requêtes de l’hôtel du roi à partir de 1334, archidiacre de Reims à partir de 1336 (H. Millet, Les chanoines du chapitre cathédral de Laon 1272-1412, Rome, 1982 (Collection de l’Ecole française de Rome, 56), p. 106, 138, 202 ; A. Guillois, Recherches sur les maîtres des requêtes de l’hôtel du roi, des origines jusqu’à 1350, Paris, 1909, n° 246). Jacques Rousselet mourut avant le 24 février 1365 (Urbain V. Lettres communes… cit., n° 15278 ; Lettres secrètes et curiales… cit., n° 1606) ; voir également la notice des Fasti Ecclesiae Gallicanae, 3, Diocèse de Reims, éd. P. Desportes, 1998, n° 475, p. 346 que l’on corrige ici.

7 Le document est conservé dans un ouvrage composite, doté d’une reliure moderne, ouvrage qui a été largement utilisé par R. Cessi (Roma e il Patrimonio di S. Pietro in Tuscia dopo la prima spedizione del Bavaro et Una relazione di Guigone da San Germano, rettore della Tuscia nel 1340, rééd. Id., Saggi Romani, Rome, 1956, p. 7-64) et par G. Mollat (qui publie de larges extraits de ce dossier dans les notes de son Les conflits de juridiction entre le maréchal de la cour pontificale et le viguier d’Avignon au xive siècle, dans Provence historique, 4, 1954, p. 11-18, mais en désarticulant le document). L’absence de foliotation originale ne permet pas d’affirmer que les trois textes relatifs aux débats entre cours du maréchal et du viguier sont actuellement conservés dans l’ordre que ces pièces ont pu avoir. On a visiblement considéré lors de la reliure que l’actuel dernier des trois textes contenait l’amorce d’une liste perdue ; il me parait qu’il n’a jamais été dans l’intention du commanditaire de cette copie de livrer l’intégralité de ladite liste. On a reclassé ici les trois documents dans l’ordre chronologique, le premier donnant au demeurant des précisions marginales qui lui confèrent un rôle introductif : soit les folii 88 et 89, puis le folio 85 et enfin le folio 86 (le feuillet 87 étant blanc). Figurent en italique les titres, incises et commentaires rédigés par la même main, d’une fine écriture personnelle, probablement celle du camérier Étienne Cambarou (surtout, si l’on considère qu’il est le rédacteur du Liber officiariorum de Clément VI), qui contraste nettement avec l’écriture de chancellerie des trois textes, et qui donne corps à ce dossier.

8 Annotation marginale à droite, avec un signe de renvoi sous ce-titre.

9 Autre annotation marginale à droite, avec un signe de renvoi à instrumento publico.

10 et cortesanorum dicitur qui suivent, sont soulignés, donc annulés, montrant bien que ce document est copie d’un autre acte.

11 Même s’il est suivi d’un folio blanc, rien ne permet d’affirmer que ce dernier document est complet.

12 On a restitué ici une forme comptable à cet article des recettes d’un fragment d’un des Grands Livres produits par la Chambre apostolique (S. Weiss, Rechnungswesen und Buchhaltung des Avignoneser Papsttums (1316-1378). Eine Quellenkunde, Hannover, 2003, p. 161, 239) dont ce document est tiré.

13 Le 3 avril précédent, magister Martinus Duroti, clericus Cameracensis diocesis, vice-trésorier député par Adhémar d’Aigrefeuille, ses comptes du 14 octobre au 11 mars, ayant établi qu’il avait reçu 198 florins, 5 bolonais et 4 deniers et dépensé pro certis negociis et necessitatibus dicte curie, 44 florins, 29 sous, 8 deniers, et été approuvés par Martin de Albiartz, clerc de la Chambre, avait reçu quittance pour 153 florins de la Chambre, 14 sous et 1 denier (ASV, Collect. 388, fol. 256).

© Publications de l’École française de Rome, 2007

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540