Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

De la « Cité de Dieu » au « Palais du Pape »

 | 
Pierre-Yves Le Pogam

Annexe. Extraits des chroniqueurs et historiens

Texte intégral

1Les textes sont classés par ordre chronologique ; dans le cas de chroniques se rapportant à la même année, les documents sont classés par ordre alphabétique (auteurs ou titres pour les anonymes). Les références bibliographiques complètes, données ici en abrégé, se trouvent dans la bibliographie. Les chroniques dont sont ici reproduits des extraits peuvent être aussi bien contemporaines des événements qu’elles rapportent qu’éloignées dans le temps ou dans l’espace. On ne trouvera pas ici de jugement critique sur la valeur « positive » de chaque assertion, mais seulement un rassemblement des passages concernant un même pontificat ou un même événement, destiné à faciliter l’étude et la comparaison des faits rapportés et de leur vision par les chroniqueurs. Lorsqu’aucune année n’est indiquée, le passage concerne l’ensemble du pontificat en question. Les passages choisis se rapportent principalement aux pontifes régnant de 1254 à 1304, mais on a inséré aussi quelques extraits concernant des périodes antérieures et postérieures, quand ils avaient trait à des problèmes directement traités ici.

INNOCENT III (1198-1216)

21198. « Apud palatium Montis-Flasconis fecit fie-ri capellam, et removeri domos post palatium usque ad muros castri, construens hinc inde parietes a palatio usque ad muros illos, et in muro faciens largam portam, ut haberet ipsa mutatio ingressum, non solum communem per Castrum, sed etiam proprium et specialem per illum locum ».

  • 1 On trouve des variantes significatives dans Raynaldus (O.), Annales ecclesiastici..., Mansi (J. D. (...)

3« Gesta Innocentii III papae », dans PL, t. 214, col. 281.

4« Quia vero non tam honorabile, sed utile censuit, ut summus pontifex apud Sanctum Petrum palatium dignum haberet, fecit ibi fieri domos istas de novo : capellaniam, cameram et capellam, panattariam, buccelariam, coquinam et marescaltiam ; do-mos cancellarii, camerarii, et eleemosynarii ; aulam autem confirmari praecepit, ac reficit logiam, totumque palatium claudi muris, et super portas erigi turres ; emit etiam domum inter clausuram palatii, quam ad habitationem medici deputavit. Apud Lateranum autem fecit praeparari palatium, quod est supra capellaniam, in quo nondum Romanus pontifex habitaverat, tabulatam super camera, et caminum in camera faciens, cameram aestivam, et camerulam super absidam, et undique circa palatium ad firmatum ipsius cossas altas et amplas, quas vulgariter scontros appellant. Fecit etiam apud domum eleemosynariam fieri duas cameras terminatas ; item, cameram juxta capellam, et oraculum ante speculum, et domum pro clibano concistorisenci fecit pavimentari, et gradus marmoreos ad ejusdem ascensum ».

5« Gesta Innocentii III papae », dans PL, t. 214, chap. 146, col. 211-212.

INNOCENT IV (1243-1254)

6« Et quia moris est pontificis in estate egredi extra Urbem, circa festum beati Marci egrediens inde per Sabinam et Narniam direxit versus Asisium gressus suos, ut ibidem ipsa estate proxima estivaret, et ut, ipsius domini residentia in eadem, ipsa civitas Assisinas resarciretur et repararetur vel in modico in suis dispendiis, que inter omnes adiacentes alias civitates plus fuerat per Fredericum tyrampnum et suos sattelites afflictionibus et dampnificationibus lacessita. [...] Deinde venit castrum Molarie, ubi dominus Ricardus Sancti Angeli diaconus cardinalis valde honorifice eum recepit, et splendide ipsum ac totam curiam procuravit ».

7Niccolò da Calvi, [Vita Innocentii IV,] dans Pagnotti (F.), « Niccolà da Calvi et la sua “Vita d’Innocenzo IV” », p. 113-114.

ALEXANDRE IV (1254-1261)

81255. « MCCLV [...] Detto tempo si abrusciò il palazzo apostolico in Orvieto dovi residevono li signori VII. »

9« Cronaca di Luca di Domenico Manente », Fumi (L.) éd., p. 303.

10« Ancho fu facto in quel tempo in Viterbo uno bello et grande palazzo ad presso la chiesa de Sancto Lorenzo, chiamato el Vescovato ; del quale palazzo fu l’ordinatore lo predicto Ranieri Gatto, con altri nobili e buoni cittadini amanti della dicta città e loro comuno. Et queste cose nobile facevano, acciò che venisse voluntà al summo pontefice venire ad stare in Viterbo... »

11Egidi (P.), « Le cronache di Viterbo... », p. 3276328.

URBAIN IV (1261-1264)

12« Recuperavit Urbanus Castrum Trebarum, Forentini, et Vallispetri, in valle Spoletana. Castrum construxit nobile, et munitum in Castro Trebij, et cum vellet aestivos vitare calores, Montemflasconem adijt, in quo Turrim aedificavit, et domum habitationis construxit. Recuperavit Insulam Marchanam a Iacobo de Vico 12. annis violenter occupatam, quae Iuris Ecclesiastici erat. Recuperavit etiam Insulam, quae Bizantina solebat dici, Urbanamque de nomine suo deinceps appellavit, et illam munivit. »

13Ciaconius (A.), Vitae et res gestae pontificum romanorum..., t. II, col. 148.

14« A fundamentis autem edificavit [Urbanus IV] superbas illas aedes pontificias in loco qui dicebatur Solianum prope Sanctam Mariam priscam. »

15Panvinio (O.), cité par Fumi dans « Annales Urbevetani (1161-1332), B. Cronica potestatum (11941322), 4e partie (1255-1322) », Fumi (L.) éd., p. 155, n. 2.

16« De liberatione Ecclesie Romanae et terris obligatis pro oneribus debitorum. »

17« Inter quae primo castrum venerabile Chesae Nobilium manibus eripit, auget idem. »

18« De recuperatione terrarum et jurium Ecclesiae contra Raynaldum Rubeum. Et primo de recuperatione castri Trebarum, Ferentini, et Vallis Petri. » [Le pape récupère ces trois châteaux.]

19« De Turri aedificata in castro Trebii, sito in diocesi Spoletana. »

20« His dictus pastor vigilans, in valle Spoleti Castrum construxit nobile forte satis. Huic Trebium nomen, quod structum mansit asylum Ecclesiae. Terror hostibus ejus erat. »

21« De reparatione Arcis Montisflasconis, et domorum Palatii. »

22« Cum pater aestivos vellet vitare calores, Montisflasconis tecta quieta petit. Inveniens igitur habitacula millia, turrim Construit et reparat bellificando domos, Sancti Baptistae cum Decollatio fulsit, Mirifica laude suscepit Urbs vetus hunc. »

23« De recuperatione Insulae Urbanae, quae Bizuntina solebat dici, et arce ibi constructa. »

24« Insula praeterea, quae Bizuntina solebat Dici, praeclari gurgite cincta lacu, Destruitur, dicto Jacobo licet Urbevetani Assererent illam firmiter esse suam. Hanc pater Ecclesiae reddens, bene muniit illam, Urbanamque suo nomine dixit eam. »

25« De fundatione et dotatione Ecclesiae Sancti Urbani in Civitate Trecensi. »

26« Praeterea miram construxit in Urbe Trecensi Ecclesiam Dominus dictus in aede patris. Sumtibus innumeris duodenum canonicorum Instituit numerum, [quia] locus aptus erat... »

27« De reparatione Domus Lateranensis in Urbe. »

28« Hinc Lateranensem reparari fecit in Urbe Aulam, cujus erat tecta ruina minans. »

29Thierry de Vaucouleurs, [Biographie rimée d’Urbain IV,] col. 409-411, 416.

301262. « MCCLXIJ [...] Quo tempore dominus Urbanus papa IV venit ad Montem Flasconem et fecit auferri insulam Martanam et Bisantinam, in qua fecit edificari palatium ».

31« Annales Urbevetani (1161-1332), B. Cronica potestatum (1194-1322), 4e partie (1255-1322) », Fumi (L.) éd., p. 155.

321262. « MCCLXII [...] Detto anno papa Urbano 4 [...] fundò il palazzo quatro apostolico apresso l’altro palazzo del vescovato, et presi l’isola Martana contro de’ ribelli della Chiesia, et fundò il bel palazzo del vescovato in Monte Fiaschone. »

33« Cronaca di Luca di Domenico Manente », Fumi (L.) éd., p. 307.

GRÉGOIRE X (1271-1276)

341273 [juin] « In quisto millessimo venne in Peroscia papa Gregorio ».

35Ugolini (F. A.), « Annali e cronaca di Perugia in volgare dal 1191 al 1336 », p. 153.

361273 [fin juin-début juillet] « E quello dì il detto papa fondò la chiesa di santo Gregorio, e per le suo nome così la titolò, la qual feciono fare quelli della casa de’ Mozzi, i quali erano mercatanti del papa e della Chiesa, e in picciolo tempo venuti in grande ricchezza e stato, e ne’ loro palagi in capo al ponte Rubaconte di là da Arno abitò il detto papa, mentre soggiornò in Firenze ; e lo re Carlo abitò al giardino de’ Frescobaldi, e lo’mperadore Baldovino al vescovado. Ma al quarto dì appresso il papa si partì di Firenze, e andonne a soggiornare in Mugello col cardinale Ottaviano ch’era della casa degli Ubaldini, da’ quali fu ricevuto, e fatto grande onore. »

37Villani (G.), Cronica, Livre 7, chap. 42, Moutier (I.) éd., t. I, vol. 2, p. 211-212.

381273, 27 septembre. « ...venit dominus papa Gregorius decimus in citatem Reginorum cum cardinalibus et hospitatus fuit ad monasterium sancti Prosperi extra civitatem Reginorum... ».

39« Memoriale potestatum Regiensium », Muratori (L. A.) éd., col. 1136.

JEAN XXI (1276-1277)

401277. « Hoc anno obiit dominus papa Johannes vigesimus primus, divino iudicio Domini nostri, existente in camara sua, que erat in volta quadam facta in pallacio pape, in civitate Viterbii... »

41Cantinelli (P.), Petri Cantinelli Chronicon, Torraca (F.) éd., p. 13.

421277. « Hic hereticus et nigromanticus oppressus est in palacio suo Viterbii a dyabolo, benedictus Deus, quia impugnavit [dicta] Thome et Alberti, etc. In cuius collo morientis inventa est cedula cum karacteribus suspectis ».

43« Chronica minor. Continuatio IV », Holder-Egger (O.) éd., p. 212.

441277. [Jean XXI supprime la constitution de Grégoire X instituant le conclave :] « Unde ut creditur ultio divina secundo anno sui papatus trabe de suo solario Viterbii super eum ruente et obruente, tulit miserabiliter de hac vita... »

45« Chronici ab Ottone Frisingensi episcopo conscripti continuatio... », p. 337.

461277. « Qui in longum putans trahere vitam, quoniam arte medicus extitit, cameram novam in Viterbii extrui fecit, uni columnae innitentem. In qua sive dolo ut quidam dicunt, sive casu, ipsa cadente, solus oppressus, post sacramenta percepta sex diebus supervixit... »

47Chronicon de Lanercost e codice Cottoniano..., Stevenson (J.) éd., p. 98.

481277. [Jean XXI supprime la constitution de Grégoire X instituant le conclave :] « ...in palacio Viterbii in papam electus et mortuus fuit exterminabili casu, quia camera, in qua ad studendum solus de nocte sedebat, fonditus corruit, ita quod lapis supra lapidem nec lignum supra lignum ibidem ordinate remansit, et vix extractus fuit vivus desubtus tantam ruinam ; nullus alius lexus fuit ; et vixit a nocte diey sabati precedentis habendo memoriam et mentem sanam usque ad XXm diem Maii... »

49« Continuationes breves chronici Martini Oppaviensis. I. Continuatio pontificum Italica. I », Holder-Egger (O.) éd., p. 711.

501277. « Moult estoit excellent clerc ; et disoit qu’il savoit bien, par ce qu’il avoit trouvé ou cours des es-toiles, qu’il devoit longuement vivre. Mais souldainement une maison qu’il faisoit faire pour regarder ès estoiles, chey sur luy ; et fut si desfroissié que le VIe jour après il mouru. Et ainsy apparu que Dieu seulement scet les choses à venir. »

51« Extrait d’une chronique anonyme finissant en M.CCC.LXXX. », dans Recueil des historiens des Gaules, Bouquet et alii éd., p. 127.

521277. [Jean XXI supprime la constitution de Grégoire X instituant le conclave :] « Quapropter ut creditur ultio divina secundo anno sui papatus trabe de suo solario Viterbii super eum ruente et obruente, tulit miserabiliter de hac vita... »

53« Gilberti Chronicon pontificum et imperatorum Romanorum, Continuationes », p. 139.

541277. « 1277. Iohannes papa, cum sibi vite spacium per annos plurimos extendi crederet et hoc etiam coram multis sepe assereret, subito cum nova camera, quam pro se Viterbii circa palatium edificari fecerat, solus corruit, et inter ligna et lapides collisus, sexta die post casum huiusmodi, sacra-mentis ecclesiasticis omnibus perceptis, expirans, in ecclesia sancti Laurencii sepultus est. »

55Guillaume de Nangis, « Ex Guillelmi de Nangis Chronico », p. 687.

561277. « Et cum sibi vitae spatium in plures annos extendi crederet, et hoc etiam coram aliis assereret, subito cum camera nova, quam pro se Viterbii circa palatium fieri fecerat, solus corruit, et inter ligna, et lapides collisus, sexta die post casum, Sacramentis omnibus Ecclesiasticis receptis, expiravit, infra Octabam Pentecostes mense Maii, sepultusque est Viterbii in Ecclesia Sancti Laurentii Cathedralis anno Domini MCCLXXVII. »

57Gui (B.), « Vita Johannis papae XXI », p. 606 (voir aussi une variante, éditée d’après un manuscrit de la bibliothèque ambrosienne, p. 606, n. 1).

581277. « Solitus erat intrare cameram novam solus, quam ipse pro se Viterbii circa palatium construxerat. Semel autem quum haec fecisset, et se ipsum aspiciens gloriaretur, resolutus in risum, camera subito cecidit... » Un frère mineur raconte qu’il a fait un songe : « Niger vir grandi malleo palatium papae percutit. Orate ne corruat... »

59Iordanus, « Excerpta in Jordani chronico », Muratori (L. A.) éd., col. 1008-1009.

601277. « Cum enim quamdam domum aedificari faceret, subito domo cadente eum occidit, et sic vitam finivit. »

61Jacobus de Voragine, « Jacobi a Varagine... Chronico Genuense... », Muratori (L. A.) éd., col. 52.

621277. « ...cum enim in posteriori parte palatii viterbiensis novam fecisset pro studio cameram construi, deficientibus intra paucos dies aedificii fundamentis, primo sero, eo solo inibi commorante, machina corruit, ipsius crura et artus quoslibet ca-sus structurae sic laesit, quod inter nonum diem post ruinam, aliena relicta patria, ad veram migra-vit. »

63Malaspina (S.), « Rerum Sicularum Historia (1250-1285) », p. 315.

641277. « ...camera quedam nova quam in palacio viterbiensi extruxerat, subito corruit atque inter ligna et lapides inventus septima die post tantam ruinam... moritur ».

65Manuscrit anonyme inédit de Vies des papes (Bergame, Biblioteca civica), passage édité par De Rijk (L. M.), « On the life of Peter of Spain », dans Vivarium, t. 8, 1970, p. 123-154, cf. p. 153 n. 3.

661277. « Et cum sibi vite spatium in annos plurimos extendi crederet, et hoc etiam coram aliis assereret, subito cum camera nova quam pro se Viterbii circa palacium construxerat solus corruit, et inter ligna et lapides collisus, sexto die post casum, sacramentis omnibus ecclesiasticis perceptis, expira-vit, et ibidem in ecclesia sancti Laurentii sepultus extitit. »

67Martin le Polonais, dans Liber pontificalis, Duchesne (Mgr L.) éd., t. II, p. 457-458. Pas de différence dans l’édition successive : Martinus Oppaviensis, « Chronicon pontificum et imperatorum » suivi de « Continuatio pontificum Romana », Weigand (L.) éd., p. 443.

681277. « ...et cum vitae spatium in annos plurimos extendere crederetur, et haec etiam coram multis assereretur, subito cum camera nova, quam pro se Viterbii intra palatium construxerat, solus corruit... ».

69« Memoriale potestatum Regiensium », Muratori (L. A.) éd., col. 1141.

701277. « Sed ecce [...] camera quaedam nova, quam in palatio Viterbiensi extruxerat, subito corruit, atque inter ligna et lapides inventus, septima die post tantam ruinam [...] moritur. »

71Platina (B.), « De vitis pontificum Romanorum », Muratori (L. A.) éd., p. 248.

721277. « ...dumque nova camera legeret, quam sibi circa palatium Viterbii paraverat, eo presente palatium corruit et solus inter ligna et lapides attritus die quinto supervixit... »

73Ricobaldo da Ferrara, « Historia pontificum Romanorum », Muratori (L. A.) éd., col. 181.

741277. [Le pape est nommé Jean XVIII dans la chronique, ce qui atteste les problèmes fréquents de la numérotation pontificale (notamment dans le cas des papes prénommés Jean), mais il s’agit bien de Jean XXI]. « Hic dum quendam librum, ut dicebatur, hereticum et perversum dictaret, subito domus in qua sedebat super eum corruit in tantumque concussit, ut infra spacium 5 dierum miserabiliter moreretur, replicans sepius hec verba vel similia : “Quid fiet de libello meo ? Quis complebit libellum meum ?” »

75Sifridus de Balnhusin, « Compendium historiarum », p. 708.

761277. « Anno Domini MCCLXXVII. Camera ubi quiescebat cecidit super eum, et mortuus est... »

77« Hic exosos habuit religiosos, propter quam causam percussit eum Dominus, quia domus sua ruit super eum. »

78Tolommeo da Lucca, « Annales... », Schmeidler (B.) éd., p. 184 (version B et version A).

791277. « ...quia facta Principum personalia non debent patere conspectibus hominum, sed solum publica, in quibus Princeps habet populo respondere, sicut Maximus descripsit Valerius ».

80« ...dum esset in camera solus, quam ipse aedificaverat juxta palatium pontificale Viterbii, cum semel intraret dictam cameram quod tamen saepius contingebat eidem respiciebat se ipsum, ac totus solvebatur risu, quasi glorians in se ipso ; et tunc subito camera cecidit super eum, et inter ligna, et lapides collisus, sexta die post casum exspirat... »

81Tolommeo da Lucca, « Historia ecclesiastica », Muratori (L. A.) éd., col. 1176 et 1178.

821277. « ...essendo papa Giovangnji in Viterbo, dí xx de março pasòne de quista vita in quisto modo : che, essendo inllo palaço, subitamente cadde tutto ell palaço sopre, e de quisto modo morìo. »

83Ugolini (F. A.), « Annali e cronaca di Perugia in volgare dal 1191 al 1336 », p. 154.

841277. « ...dormendo in sua camera in Viterbo gli cadde la volta di sopra adosso e morìo... [Un marchand de Florence a un songe au même moment.] Avenne, che la notte che morìo detto papa, essendo il detto in nave in alto pelago, e andava in Acri, si levò e gridò : omè, omè. E’ compagni si destarono, e domandarlo ch’egli avesse : rispuose : io veggio uno grandissimo uomo nero con una grande mazza in mano, e vuole abbattere una colonna, in su che è una volta. E poco stante rigridò, e disse : egli l’ha abbattuta, ed è morto : fu domandato : chi ? rispuose : il papa. »

85Villani (Giovanni), Cronica, Livre 7, chap. 42, Moutier (I.) éd., t. I, vol. 2, p. 222.

NICOLAS III (1277-1280)

86« ...amator amicorum suorum cardinalium construxit eis urbem firmissimam muris et turribus apud Lateranis. »

87« Chronica minor. Continuatio IV », Holder-Egger (O.) éd., p. 212.

88« Hic cum miri operis pallacium de marmore Rome construxisset de pecunia decimali, quam Gregorius X. universo clero pro subsidio terre Ierosolimitane imposuerat per sexennium, ipso palacio fulmine icto et diruto anno Domini 1281. [sic] in vigilia penthecostes, papa ipsa eadem septimana obiit ictus tonitruo. »

89« Chronicon imperatorum et pontificum Bavaricum », p. 225.

90« Hic ampliavit palatium papale apud Sanctum Petrum et ibidem ortum fecit latissimum. »

91« Continuationes breves chronici Martini Oppaviensis. I. Continuatio pontificum Italica. I. Additamentum », Holder-Egger (O.) éd., p. 711.

92« ...coronatus in basilica principis apostolorum, semper hyemavit ibidem, ubi palacia et in eis capellam nobilem, mirabiliter picturatam, ac domos alias de novo erexit, spaciumque magnum vinearum in giardinum conversarum iuxta palacia ipsa cingi fecit muris et turribus ad similitudinem civitatis. Hic etiam pulcherrimam capellam, in qua sepultus est, ad honorem sancti Nicholai in basilica ipsa de novo fieri fecit, quam dotavit decenter et II. Idus Iunii presencialiter consecravit. [...] Palacium Lateranense quod de novo Adrianus Vus inceperat, fecit perfeci nec non basilicam ad Sancta sanctorum evidencius ruinosam a solo terre opere perpetuo, intus per latera vestito marmore ac in superiori parte testitudinis picturis pulcherrimis ornato, fundari, capitibus apostolorum cum scarpis, umbilico et carne circumcisionis Iesu Christi, capillis quoque beate virginis et capite beate Agnetis, quarum reliquiarum quelibet in propria capsa erat, exinde manu eius propria in palacium ipsum novum de nocte translatis et custoditis ibidem per religiosas et fide dignas personas, donec basilica ipsa fuerit completa. [...] Ostia eius et porte patuerunt. Hoc autem fecit notabile, quod existens in castro Suriano audientiam fecit fieri in Viterbio. Sed retentis iuxta se bullatoribus in suis litteris Datam Suriani fecit apponi et officialibus in Viterbio existentibus in dandam in denariis ministrari. »

93« Continuationes breves chronici Martini Oppaviensis. III. Continuatio pontificum romana brevis », Holder-Egger (O.) éd., p. 712.

94« Magnopere hic [Nicolaus III] studuit genus suum exaltare et locupletare, ut sui potentiores essent in Urbe, qui habitabant regione sancti Petri. Summis sumptibus construxit palatia et pecunia collecta de decima proventum universarum ecclesiarum occasione passagii, quod statuerat facere Gregorius X. papa, ut ibi celebritas curiae Romanae esset in vestibulis aedium propinquorum suorum. [Sur Soriano :] castellum maximis sumtibus reaedificatum et pollens fratri suo Ursu concessit. »

95Francesco di Pipino, « Chronicon... », Muratori (L. A.) éd., col. 723-724.

96« Hic ampliavit palatium papale apud Sanctum Petrum inmensum, et idem fecit ortum latissimum quem circumdedit muris. [...] Moritur Suriani, quod est castrum prope Viterbium, et sepellitur Rome in ecclesia sancti Petri in capella sancti Nicolai quam ipse construxerat. »

97Fumi (L.) et Cerlini (A.), « Una continuazione orvietana della cronaca di Martin Polono », p. 112.

98« In Zuriani monte tria extruit [Nicolaus III] aedificia, Castellum, quod, Montis nomine, Zurianum vocavit ; Arcem, quam munitissimam reddidit ; Aedem, quam in saltu Divi Augustini speluncae subiecit, et inter gelidos fonticulos vivens coluit, Eremitarum post mortem esse, voluit. »

99Gilles de Viterbe, « Historia XX saeculorum », ms de la Bibl. Angelica de Rome, cité par Ciaconius (A.), Vitae et res gestae pontificum romanorum..., t. II, col. 219.

100« Nicolaus papa III. in castro Suriano existens, subito factus apopleticus, sine loquela moritur in octabis Assumptionis Beatae Mariae Virginis... »

101« Hic Palatium Sancti Petri multum augmenta-vit ; et quamplurima aedificia fieri faciens, juxta illud Parcellum (Pratellum) inclusit, et fontem ibidem fieri paravit, moenibus et turribus jardinum magnum diversis arboribus decoratum includendo ».

102Gui (B.), « Vita Nicolai pape III », p. 607 et variante d’après un manuscrit de la bibliothèque ambrosienne, ibid., p.608 n.1

103« Hic ad sanctum Petrum aedificavit solemne palatium, ubi mandavit domos fieri pro omnibus officialibus suis, et maxime pro poenitentiariis, qui claudebantur sub uno cancello. Ecclesiam sancti Petri quasi totam renovavit... »

104Iordanus, « Excerpta in Jordani chronico », Muratori (L. A.) éd., col. 1009.

105« ...quamquam dominus Nicolaus multa in multis expenderet, maxime in edificiis reparandis, atque de novo construendis apud venerabiles basilicas SS. Petri et Johannis Laterani... [...] apud quoddam castrum, quod Surianum dicitur, nepotis sui domini Ursonis nova possessionis acquisitio per industriam vindicata... »

106Malaspina (S.), « Rerum Sicularum Historia (1250-1285) », p. 318.

107« ...e fece fare i grandi palagi papali di Santo Pietro... [...] tolse castello Santo Agnolo alla Chiesa, e diello a messer Otto suo nipote... »

108Malespini (R.), « Istoria Fiorentina », Muratori (L. A.) éd., col. 1022.

109« Hic palatium sancti Petri multum augmenta-vit, et quamplurima edificia fieri faciens, iuxta illud pratellum inclusit, et fontem ibidem fieri [fluere] paravit, meniis et turribus iardinum magnum diversis arboribus decoratum includendo. [...] mortuus est in Suriano castro prope Viterbium, ubi cardinales et curiales in Viterbio morantes [interdum] ad suum conspectum evocabat ; celerique hora mortis preventus, anno Domini M°CC°LXXX°, kal. septembris, decessit. »

110Continuateur de Martin le Polonais, dans Liber pontificalis, Duchesne (Mgr L.) éd., t. II, p. 458. On a indiqué entre crochets les variantes les plus significatives de l’édition suivante : Martinus Oppaviensis, « Chronicon pontificum et imperatorum » suivi de « Continuatio pontificum Romana », Weigand (L.) éd., p. 476.

111« ...et palatia juxta ecclesiam sancti Petri fecit aedificari... Item dictus papa Nicolaus abstulit rocham de Suriano comitibus dictae terrae et rochae, quia imputata eis fuerunt multa delicta ; et hac de causa abstulit eis, et dedit dictam rocham cum territorio dictae rochae in feudum domino Ursoni de Ursinis, fratri suo pro Ecclesia Romana... ».

112« Memoriale potestatum Regiensium », Muratori (L. A.) éd., col. 1141-1142.

113« Cinxit etiam moenibus in urbis modum pometum Sancti Petri, quod viridarium nunc vocant. [...] Perfecit etiam Lateranenses aedes ab Hadriano Quinto antea incohatas. Condidit praeterea a fundamentis Sancta Sanctorum, primo sacello iam vetustate collapso ; templumque ipsum opere vermiculato, ut adhuc cernitur, et crusta marmorea exornavit. [...] Nam quibusdam nobilibus Romanis castella vi abstulit, ac suis dono dedit, maxime vero Surianum. Ubi idem pontifex cibi ac potus continentissimus, subita tamen morte correptus [...] moritur. »

114Platina (B.), « De vitis pontificum Romanorum », Muratori (L. A.) éd., p. 249.

115« Construi fecit palatia maxima, et pomerium apud ecclesiam Sancti Petri, ut pontifices Romani delectatione ejus loci, et curiae ibi manerent. »

116Ricobaldo da Ferrara, « Compilatio chronologica », Muratori (L. A.) éd., col. 252.

117« Hic dum esset in quodam castro quod cuidam nobili abstulerat, stans ad fenestram, leni vento [tactus et] infectus, subito mortuus est ».

118Sifridus de Balnhusin, « Compendium historiarum », p. 708.

119« Eodem anno [1277]... [Nicholaus III.] palatium Sancti Petri renovavit et ampullis decoravit mire magnitudinis et expensarum ; pomerium vero ad virgulta et vineas magne latitudinis ac longitudinis plantavit, quod circumdedit altissimis muris. Hic etiam infra unam clausuram domos fecit penitentiariorum, quos ibidem morari voluit, dum in Sancto Petro ecclesia residentiam faceret. »

120« Eodem anno [1278]... [Nicholaus III.] Viterbiensibus quedam castra aufert, sed precipue Surianum, et sue domui tradit, et quedam alia sunt per eum facta non sine magna cordis audacia, que longum tractatum requirunt. »

121« Anno Domini MCCLXXX. Palatium papale edificatur Rome iuxta Sanctum Petrum et pomerium multum curiosum, quod muris lateritiis dictus Nicholaus cingi fecit. Eodem anno Sorianum quibusdam nobilibus occasione inventa, quod essent heresi maculati, ac quedam etiam castra Viterbiensibus abstulit. »

122Tolommeo da Lucca, « Annales... », Schmeidler (B.) éd., p. 186, p. 190 (version B), p. 191.

123« Hic Nicolaus III. multas novitates fecit, quia apud Sanctum Petrum aedificavit palatium multum solemne Pontificale ubi mandavit fieri domum pro omnibus officialibus suis, sed praecipue pro omnibus poenitentiariis, qui claudebantur sub uno cancello, ubi fecit fieri viridarium de diversis consitum arboribus, et magnae amplitudinis, quod et muro cinxit fortissimo et alto, ac turribus munito, quasi civitas esset. »

124« Hic etiam palatium Laterarense, quod de novo Hadrianus V. incoeperat, fecit perfici, necnon et sacram basilicam ad Sancta Sanctorum evidentius ruinosam a solo terrae opere perpetuo intus ipsam per latera vestita marmore ac in superiori parte testudinis picturis pulcherrimis ornata fundari jussit [...] castra quaedam quibusdam nobilis [sic] circa partes romanas abstulit et donavit suis, et praecipue Surianum, de quo magni fuerunt clamores. Unde in eodem castro, quamvis non multum populoso, licet munito nobilium super Viterbio, quod ab ipso distabat per leucam, suam fecerat residentiam. In Viterbio tamen suam fecit audientiam. Bullatores tamen erant cum ipso, et in suis litteris Datum Suriani fecit apponi. Et in facto isto erravit, quia notabiliter Deus ipsum punivit, quia ibi singulari et nova moritur morte, privatus subito omni sensu et motu. »

125Tolommeo da Lucca, « Historia ecclesiastica », Muratori (L. A.) éd., col. 1180 et 1181.

126« Appresso il detto papa fece fare i nobili e grandi palazzi papali a santo Piero ». Villani (G.), Cronica, Livre 7, chap. 42, Moutier (I.) éd., t. I, vol. 2, p. 227.

MARTIN IV (1281-1285)

1271281. « 1281. Domnus Martinus papa IV creatus est Viterbii 22 mensis februarii et venit ad Urbemveterem et ibi stetit tribus annis ; sub quo factum fuit palatium Montisflaschonis, ubi in estate morabatur. Item factum fuit palatium in episcopatu urbevetano. »

128« Annales Urbevetani (1161-1332), A. Cronica an-tiqua (1161-1313) », Fumi (F.) éd., p. 133.

129« Eademque nouitatis ratione a Martino quarto domum in phaliscis gallico genere aedificatam ferunt... ».

130Cortesi (P.), De cardinalatu, Weill-Garris (K.) et D’Amico (J. F.) éd., p. 76.

131« Ipse dilatavit palatium in Monteflascone et in Urbeveteri et etiam Perusii. »

132« De institutione palatii Montis Flasconis. Tunc temporis circa nationem beati Iohannis Baptiste papa Martinus ad Montem Flasconem se transtulit, ubi sollenpne palatium construi fecit, hac potissime causa ut pauperes qui tunc propter panis inopiam erant fame oppressi lucrarentur unde vivere poessent. Romani autem parvipendentes eundem, quem odiebant quia Romam adcedere noluit, congregato exercitu circa Cornetum, eo vidente, blada vineas vastarunt. »

133« Quomodo papa Martinus recessit de Urbeveteri et qualiter. Eo tempore Martinus papa nequitias Rainerii capitanei Urbisveteris substinere non valens exinde discessit die martii post festum beati Iohannis Baptiste ; et die secunda Castrum Plebis intravit, et infirmitate detentus ibi remansit usque ad diem dominicum post festum sancti Michaelis ; tunc exiens Castrum Plebis in die sancti Francisci Perusium intravit, ubi cum magno gaudio et honore a Perusinis, qui iam a sententia excomunicationis absolvi meruerunt, est receptus. »

134Fumi (L.) et Cerlini (A.), « Una continuazione orvietana della cronaca di Martin Polono », p. 112, 113, 115-116.

135« Questo papa fece fare la rocca e’ grandi palagi di Montefiascone, e là fece molto sua stanza mentre fu papa. »

136Villani (G.), Cronica, Livre 7, chap. 42, Moutier (I.) éd., t. I, vol. 2, p. 238.

HONORIUS IV (1285-1287)

137« Habitavit in Aventino apud Ecclesiam S. Sabinae : et egregias aedes, quarum adhuc parietinae supersunt, excitavit. Quare mons ipse frequentibus aedificiis conditis incoli coeptus est... »

138Ciaconius (A.), Vitae et res gestae pontificum romanorum..., t. II, col. 247

139« Honorio Quarto, che hebbe quivi presso il suo Palazzo, poi che tanto si dilettò dell’habitatione di questo colle Aventino, che seco ad habitar vi trasse molti cittadini, et perciò ne lo fece in brieve di edificij riempire... »

140Felici (P.), Dialogo di M. Pompeo Felici Durantino d’intorno alle stationi di Roma..., p. 113.

141« Hic fuit infirmitate podagre totus contractus ; et licet inpotens ad celebrandum crederetur, tamen mense maii in sacerdotem est per dominum Latinum Hostiensem episcopum promotus apud Sanctum Petrum [...] ipse vero dum missam celebraret in quodam vehyculo lingneo ad altare sedebat. »

142Fumi (L.) et Cerlini (A.), « Una continuazione orvietana della cronaca di Martin Polono », p. 117.

143« Hic in monte Aventino iuxta ecclesiam beate Sabine papale palatium, muros et portas in circuitu platee fecit suo tempore fabricari. »

144Martinus Oppaviensis, « Chronicon pontificum et imperatorum » suivi de « Continuatio pontificum Romana », Weigand (L.) éd., p. 482.

145« Habitavit hic in Aventino apud Sanctam Sabinam, egregiasque aedes, quarum vestigia adhuc cernuntur, in monte ipso aedificans eo ad incolendum multos quoque Romanos excivit ; unde brevi mons ipse frequentibus aedificiis incoli coeptus est. »

146Platina (B.), « De vitis pontificum Romanorum », Muratori (L. A.) éd., p. 253.

1471284 [erreur pour 1285-1287]. « Hic montem Aventinum edifitiis restaurat ; fecit enim palatium papale apud Sanctam Sabinam, ibidemque morabatur quamdiu vixit, et multa alia hedificia. »

148Tolommeo da Lucca, « Annales... », Schmeidler (B.) éd., p. 204.

149« Hic Honorius, statim creatus, ad Urbem se transfert, et in monte Aventino juxta Sanctam Sabinam magna fabricat palatia, et ibidem sedem Pontificalem constituit totusque ille mons renovatur in aedificiis. [...] dum viveret, apud S. Sabinam continuam residentiam faciebat, nisi in aestate, quia tunc Tibur curiam transferebat. »

150Tolommeo da Lucca, « Historia ecclesiastica », Muratori (L. A.) éd., col. 1191, col. 1194.

NICOLAS IV (1288-1292)

151« ...apud Sanctam Mariam Maiorem habita-vit... »

152Platina (B.), « De vitis pontificum Romanorum », Muratori (L. A.) éd., p. 255.

153« Nicolaus IIII. qui diu apud eandem basilicam permansit, palatium suo et canonicorum usui apud eam condidit. »

154Panvinio (O.), De praecipuis urbis Romae..., p. 241.

155« ...in S. Maria Maiori suam curiam tenet... » Tolommeo da Lucca, « Historia ecclesiastica », Muratori (L. A.) éd., col. 1195.

CÉLESTIN V (1294)

156« Adveniente vero quadragesima sancti Martini, ille sanctus papa decrevit solus manere et orationi vacare. Fecit sibi fieri cellam ligneam intra came-ram... »

157« Vita et Miracula S. Petri Caelestini », p. 172.

BONIFACE VIII (1294-1303)

1581294. « Et in die coronationis sue post cenam, que tarde facta fuit, cum multi Romani, qui ibi aderant, vellent descendere quosdam gradus palatii iuxta Sancta Sanctorum, primis cadentibus propter pressuram, alii superceciderunt et alii alios oppresserunt, usque ad quinquaginta viros, tam clericos quam laicos ; et mortui sunt. »

159Continuateur brabançon de Martin le Polonais, d’après Coste (J.), Boniface VIII en procès, p. 67 n. 3.

1601294. « Quando fo celebrata la coronazïone, non fo celato al monno quello che ce scuntròne ; quaranta omin fuor morti all’oscir de la mascione : miracol Dio mustròne quanto gli eri en piacere. »

161Iacopone da Todi, « Invective contre Boniface VIII », vers 39-42, d’après Coste (J.), Boniface VIII en procès, p. 67.

1621295. « Quem [Pierre de Morrone] reclusit in quandam domum juxta cameram papae, ut ad papam posset ire quando papae placebat. [...] fecit illum apud se in Anagnia manere fere per duos menses, usque dum fecisset fortificari unum forte castrum nomine Fumonem ad quod de nocte private fecit illum ducere et in turrim illius castri includi. »

163« Vita et Miracula S. Petri Caelestini », p. 180.

164[1295-1296] « Ipse edificavit altare in basilica sancti Petri super sepulchrum sancti Bonifatii pape, qui templum Pantheon a Foca cesare quondam impetraverat, et super altare illud sibimet tumbam eminentem et preciosam de candidissimo marmore sculptam et auro [desuper] ornatam fieri statuit, et ciborium desuper quatuor columpnis suffultum, si-militer de marmore auroque preciosum, et iuxta tumbam in pariete simulachrum suum de marmore sculptum atque auro ornatum. »

165Sifridus de Balnhusin, « Compendium historiarum », p. 710.

1661297. « Eodem anno M.CCLXXXXVIJ, ecclesia sancte Marie episcopatus antiqua fuit destructa et fuit edificatum palatium pape. »

167« Annales Urbevetani (1161-1332), B. Cronica potestatum (1194-1322), 4e partie (1255-1322) », Fumi (F.) éd., p. 170.

1681297. « MCCLXXXXVII [...] Et detto anno, de iugno, papa Bonifatio venni in Orvieto con grande pompa et corte, che, principiò il bello salone apostolico, apresso la nuova fabrica di Santa Maria, et così in la chiesa de santo Francesco in Orvieto canonizò il beato re de Francia con grande sollenitade, come al presenti si vede ».

169« Cronaca di Luca di Domenico Manente », Fumi (L.) éd., p. 331.

1701298, 30 novembre. « Hic pontificatus sui anno quarto, dominica prima in adventu Domini, in die scilicet sancti Andree, indutus sacris intravit ecclesiam maiorem in civitate Reatina, missam celebraturus. Et cum accederet ad altare, accidit terremotus horrendus, et scissum est palacium pape, et per civitatem ruerunt turres multe et alia edificia et oppresserunt multos. Pre timore autem terremotus retrocessit papa et cardinales dispersi sunt, ita ut depositis vestibus sacris celeriter refugerent ad pro-pria, et commota est universa civitas. [...] Et missi fuerunt cursores ad omnes partes, ut certificaretur papa et qui cum ipso erant, quo tucius imineret confugium. »

171« Continuationes chronici Martini Oppaviensis. III, Continuationes Anglicae fratrum minorum », p. 254-255.

1721298, 30 novembre. « Tandem Summus pontifex sursum erigens oculos & manus in coelum attollens de solio surrexit, et conversis in fugam pedibus foras cum toto populo exivit illaesus. Et quia stare sub periculo erat Deum tentare, extra Civitatem ad loca declinavit minora. Sed audito, quod multa & magna Civitatis aedificia corruerant, sub tecto pernoctare suspectus, sub patentis aetheris spatio trahere moram disposuit. Cardinales quoque nonnulli in campis ultra muros civitatis castrametati sunt. »

173Francesco di Pipino, « Chronicon... », Muratori (L. A.) éd., col. 742, d’après Michaeli (M.), Memorie storiche, p. 136-137.

1741298, 30 novembre. « ...confugitque Papa ad Claustrum Fratrum Praedicatorum Reatae, qui in altiori, & solidiori loco positi erant, ubi in prato Claustri facto tentoriolo festinanter de subtilibus asseribus quievit. Homines vero de nocte ibant & fugiebant ad campos sub dio manentes, aedificia ne super se corruerent formidantes, in timore magno expectantes, cadebantque passim homines & jumenta, cum terra tremeret, & motibus nutaret insolitis. ».

175Gui (B.), « Vita Bonifacii pape VIII. », p. 671.

1761298, 30 novembre. « In eodem tempore fuerunt terremotus permaximi apud Reatem, ubi curia erat, commovitque palatium pape et multas turres civitatis ruere fecit ».

177Tolommeo da Lucca, « Annales... », Schmeidler (B.) éd., p. 234.

1781303. « ...palatium papae et nepotum suorum et cardinalium papae adhaerentium domos hostiliter invaserunt. » [Le pape est libéré.] « Quo peracto papa convocato omni multitudine, sedens in capite scalarum cunctis deliquentibus in se pepercit, Rainaldum cum filio libros ad propria abire permisit, a nullo hostium vindictam sumpsit. »

179« Cronica Urbevetana, Frammenti, A. Ex chronicis Urbevetanis ab eo qui tempore vixit, scriptis (1294-1304) », Fumi (F.) éd., p. 202-203.

1801303. « ...et nullum hospicium fuit depredatum nisi hospicium domini Pape et marquisii et domini Francisci et fratris Gentilis et domus Petri Hyspani et cardinalis de Urbeveteri et societatis Spinorum et episcopi Palamarum. »

181Digard (G.), « Un nouveau récit de l’attentat d’Anagni ».

1821303. « ...ut ergo divitem pontificis aulam spoliis nobilibus predati sunt, subito ad edem marchionis, quam Bonifacius grato nepoti aulae suae proximam auro multo construxerat, furore multo corruere. »

183Ferreto de’ Ferreti, « Ferreti Vicentini Historia », dans Le Opere di Ferreto de’ Ferreti vicentino (sec. XIV), Cipolla (C.) éd., vol. I, p. 152-153.

1841303. « ...palatium pape et nepotum suorum et cardinalium pape adherentium domos hostiliter invaserunt. Quidam cardinales se in latibulis tutaverunt ; quidam vero extra civitatem fugerunt. Duo autem nepotes layci silicet Loffredus et Benedictus eius filius capti per ipsos proditores fuerunt. Post hec eadem die ad pape palatium expungnandum redeuntes, ipsum, prodentibus hostiariis de quibus papa confidebat, mox ceperunt, et, ad cameram in qua papa cum duobus clericis morabatur, adcedentes, Guilglielmus et Rainaldus predicti invenerunt eum in lecto iacentem et crucem Christi in manibus super pectus suum tenentem... » [Le pape est libéré.] « Quo peracto papa, convocata omni multitudine civitatis ante palatium, sedens in capite scalarum, cunctis delinquentibus in se pepercit, Rainaldus cum filio liberi ad propria abierunt, de nullo hostium vindictam sumit. »

185Fumi (L.) et Cerlini (A.), « Una continuazione orvietana della cronaca di Martin Polono », p. 124-125.

1861303. « XLVI. Item proponit, quod eis ingressis, cum ipse Guillielmus, & qui eo intraverant, non declinando ad dextram, vel sinistram, ad domum dicti Bonifacij venerunt, eratque iter eorum ante domum Petri Gaijtani, nepotis ipsius Bonifacij, idem Petrus, eiusque liberi, & familiares, impedire dictum Guillielmum, & eius comitivam, volentes, cum Sbirris, & incustellamentis, domum suam, & viam publicam munientes, ipsi Guillielmo, & eius comitivae, hostiliter, sicut inimici Dei, & Ecclesiae, resistentes, plura mala per suam vim et potentiam intulerunt, munieruntque similiter domos, & turres, domum Bonifacij praefati circumvicinas, & vicini proximi, ad impediendum violenter ipsum Guillielmum cum comitiva sua, in negotio Christi praedicto. »

187Guillaume de Nogaret, 1er justification du 7 septembre 1304, Dupuy (P.) éd., Histoire du différend..., Preuves, p. 247.

1881303. « ...statim dederunt insultum palatio pape et palatio marchionis, nepotis pape [...] ac etiam ad palacia trium cardinalium. [...] Sed familiares interius existentes et similiter marchio in palatio suo proprio existens cum familia sua viriliter se defendebant, balistendo circumquaque et lapides proiciendo, in tantum quod palatium pape vel palatium marchionis nullo modo potuerunt invadere. Sed palacia trium cardinalium [...] per vim et potenciam sunt ingressi [...] et cardinales ipsi a tergo per latrinam vix evaserunt. [Puis les hommes des Colonna mettent le feu aux portes de la cathédrale et la pillent, car elle les gêne dans leur progression vers les palais du pape et de son neveu. Pietro Caetani se rend ensuite, tandis qu’un de ses fils s’échappe « per cameram privatam »]. Et cum papa non posset ulterius se defendere, per Schairam et suos ruptis ostiis et fenestris palacii pape per plura loca, ac igne imposito ex altera, finaliter exercitus quasi voce furibunda per vim ad papam est ingressus.

189[Après la libération de Boniface VIII,] idem populus papam fecerat portari de palatio suo seorsum usque in magnam plateam coram toto populo. [Des habitants d’Anagni se rendent ensuite au palais du pape et lui apportent des vivres, en les posant « in area camere domini pape » et parlent avec lui familièrement.] »

190« Relatio de Bonefacio VIII. papa capto et libera-to », Liebermann (F.) éd., p. 621-626.

1911303. « 150. Come papa Bonifacio fue tradito preso e come morio. [...] e andarono al palagio del papa : il quale fue per tradimento aperto loro [...]. Sentendo lo papa lo romore e vedendo non potere fuggire, prese l’amanto di san Piero e puoseselo adosso, e prese una croce in mano, e puosesi a sedere in una sedia. Vedendolo Sciarra e li altri in quel luogo con l’amanto e con la croce, no ardirono a toccarlo ; ma gridavano contro a lui che rifiutasse al papato, sì come elli avea fatto rifiutare a papa Cilestino. Elli rispondea : “Mai no rifiuterò, però che papa sono e papa morrò”. Ellino lo schernivano ; e rubbarono tutto lo tesoro della Chiesa e le reliquie sante, e sparsono lo latte della nostra Donna, e molte altre cose scellerate feciono : e pigliarolo, e così presto il tenono infine a lunedì senza mangiare o bere ; e, se non fosse una feminella che li diede quatro vuova con un poco di pane, sarebbe morto di fame, essendo abandonato da tutti li suoi, salvo che dal cardinale Francesco, il quale mai non volse us-cire del’ palagio, dicendo : “Prima serò morto con lui ch’io n’esca”. [La population d’Anagni libère le pape.] elli, levatosi l’amanto e posata la croce, si fece alle finestre perchè lo popolo vedesse che era vivo... »

192Storie pistoresi, Barbi (S. A.) éd., p. 238-239.

1931303. « ...anzi quasi tutto l’ingrato popolo d’Anagna seguì le bandiere e la rubellazione ; e giunti al palazzo papale, sanza riparo vi saliro e presono il palazzo, perocchè il presente assalto fu improvviso al Papa e a’ suoi, e non prendeano guardia. Papa Bonifazio sentendo il romore, e veggendosi abbandonato da tutti i cardinali, fuggiti e nascosi per paura o chi da mala parte, e quasi da’ più de’ suoi famigliari, e veggendo ch’e’ suoi nemici aveano presa la terra e’l palazzo ov’egli era, si cusò morto, ma come magnanimo e valente, disse : Dacchè per tradimento, come Gesù Cristo voglio esser preso e mi conviene morire, almeno voglio morire come papa : e di presente si fece parare dell’ammanto di san Piero, e colla corona di Costantino in capo, e colle chiavi e croce in mano, e in su la sedia papale si pose a sedere... ».

194Villani (G.), Cronica, Lib. 8, chap. 63, Moutier (I.) éd., t. II, vol. 3, p. 109.

1951303. « Post haec, ruptis ostiis et fenestris palatii Papae et plura loca... », p. 102.

196Walshingham (T.), Thomae Walshingham Historica Anglicana, Riley (H. T.) éd., vol. I, p. 100-104.

1971303. « 7. Porro de Bonifacio dicitur quod avidus Romani imperii indumenta imperialia cum pontificalibus sibi fecerat volens utrumque gladium solus portare et simul esse rex et sacerdos et, ut lucidius dicam, imperator et papa. [...] Nam rex Francie una cum nobilibus de Columpna ei insidias validissimas tetenderunt et in quadam civitate obsessum, civibus Urbem tendentibus, ipsum invadere ceperunt. Sed ille ad ecclesiam fugiens indumentis pontificalibus induitur, ut ex eo hostibus misericordiam incuteret vel timorem. Sicque et evenit. Nam Jacobus de Columpna de cardinalatu depositus, qui armata manu cum militibus regis Francie ad occidendum papam venerat, ut in vestibus sacris pontificem vidit, dei timore correptus timuit et expavit. Et dixit papa : ‘Ut quid venisti ? perfice quod cepisti.’ Et ille : ‘Non audeo, inquit, mittere manum meam in christum do-mini.’ Et hiis verbis cardinalis in gracia a papa recipitur et papa tunc evasit ; qui postea tamen veneno sibi per regem Francie procurato dicitur obiisse. »

198Weiland (L.), « Fragment einer Niederrheinischen Papst- und Kaiserchronik aus dem Anfange des 14. Jahrhunderts », p. 381.

1991303. « Bonifacius Papa, sibi timens, Anagniam originis suae urbem venit, & tutelae civium se commisit. Quo pervenientes Regis familiares Franciae, una cum fautoribus Cardinalium Columnensium, comprehenderunt Papam, & in equum effrenem posuerunt, ad caudam versa facie : & sic discurrere, fere ad novissimum halitum, coëgerunt, & tandem penè fame necaverunt, donec eum populus Anagn. liberasset. »

200« Ex Ypodigmate Neustriae, anno MCCCIII », d’après Dupuy (P.) éd., Histoire du différend..., Preuves, p. 196.

BENOÎT XI (1303-1304)

2011304. « In quisto millesimo, dì vj de maggio, venne in Peroscia papa Benedetto undecemo ; albergòne enlla calonica de san Lorenço. »... « In quisto millessimo, dì x de luglo, egl cardenagle entraro a fare papa in Peroscia. Fuoro renchiuse ello palaçço de la caloneca de san Lorenço ».

202Ugolini (F. A.), « Annali e cronaca di Perugia in volgare dal 1191 al 1336 », p. 170.

TEXTES POSTÉRIEURS À 1304

2031312, 29 juin. « ...venitque coronatus ad Sanctam Sabinam ubi convivium imperiale principibus fecit ; inimici vero, in dedicus noviter coronati, malefactorem quendam, citra fluvium ex opposito palatii ubi convivium parabatur, in patibulo suspenderunt, et sagiptas iaciunt ad longam in qua inperator sedebat. »

204Fumi (L.) et Cerlini (A.), « Una continuazione orvietana della cronaca di Martin Polono », p. 130.

2051312, 28 juin. « Dum igitur dies vigiliae principis apostolorum instaret, summa luce de palatiis Militiarum egrediens, multo coetu, in montem Aventinum concessit. »

2061312, 29 juin. « Nec sine adversariorum molestiis tam festivum, tamquam celebre convivium peractum est. Missi quidem ad scopulum Aventini Montis fundibularii, ac plures cum ballistis, discumbentes ad pulpitum spiculis inquietabant, aliquibusque sauciis per pavimentum ad loca tutiora sub parietum tegminibus confugiebant. Objurgabantque conviciis in Caesarem clamore sublato ; sed hoc veluti parvipendens Caesar in sua magnanimitate, nihil palam molesti in patulum ostentabat. Annibaldus autem, et Johannes de Sabello, quorum mentio supra habita est, quibus detinebantur in his motibus, angusta egressi loca, custodibus improvisis, se de palatiis in vicos passim subterfugere, perque Urbis appenditias ad Castra sua duobus ferme millibus ab Urbe distantia confugientes. »

207Mussato (A.), « Albertini Mussati Paduani historiographi et tragoedi De gestis Heinrici VII caesaris Historia Augusta », col. 461-462 ; 463.

2081312, avant le 29 juin. « Appropinquante vero die statuta, cum iam omnia ad expediendum coronationis obsequium parata forent, itidem rex apud Sancte Sabine locum, unde ad Lateranum brevior tutiorque semita sibi visa est, sedem eligit ; pernoctansque, diluculo, candidis ornatus vestibus et crine soluto, perambulans trans collem Aventinum, de-nique ad pontem de la Forma, gradu sollicito, pervenit [...]

2091312, 4 juillet. « ...factumque est, ut die septima post regis coronationem Henricus de Flandria, Cesaris procurator, Manfredus vero domini sui memorati, solida inter Petrum Friderici primogenitum Beatricemve Augusti natam sponsalia per iusiurandum alternatim pollicerentur, idque coram Cesare nobiliumque cetu maximo, in aula, iuxta cenobium Sancte Sabine, iugalibus perfici tedis, tempore debito, statuunt [...]

2101312, entre le 9 et le 20 juillet. « ...ex qua, magna pars metu disiecta intra Caput Bovis menia, quod oppidum Bonifacius octavus construi fecerat, tute se recipit [...] menia iam flammis et valum absummi iubet, quod, eo volente, actum est propere. Regressus autem in Urbem, priusquam acies dimitteret, edes multas, quas idem Iannileo apud Sancte Sabine templum ex opulentia parentum habebat, incendio surripit, que non modica hereditatis sue iactura ab incolis omnibus putata est. »

211Ferreto de’ Ferreti, « Ferreti Vicentini Historia », dans Le Opere di Ferreto de’ Ferreti vicentino (sec. XIV), Cipolla (C.) éd., vol. II, p. 59 ; 63 ; 68-69.

Notes

1 On trouve des variantes significatives dans Raynaldus (O.), Annales ecclesiastici..., Mansi (J. D.) rééd., t. I, p. 11 : « Ad planum Montisflasconis fecit fieri cappellam, et removeri domos post palatium usque ad muros castri, constituens hinc inde parietes a palatio usque ad muros illos, in muro faciens largam portam, ut haberet ipsa munitio ingressum non solum communem per castrum, sed etiam proprium specialem per illum locum ».
Quant au texte donné par Pieri Buti (L.), Storia di Montefiascone, p. 84 n. 3 et 4, il apparaît comme une version meilleure. Mais comme l’auteur ne précise pas à quelle source il a puisé, je ne le donne qu’ici : « Apud palatium Montisflasconis fieri fecit cappellam. [Fecit] et removeri domos post palatium usque ad muros Castri, construens hinc inde parietes a palatio usque ad muros illos, et in muro faciens largam portam, ut haberet ipsa munitio ingressum non solum communem per Castrum, sed etiam proprium et specialem per illum locum ». Pieri Buti est peut-être simplement parti du texte de Raynaldus, dont il a corrigé l’erreur manifeste (« planum » pour « palatium »), mais dont il a repris le terme « munitio », qui semble préférable à la leçon « mutatio » de l’édition de Migne.

© Publications de l’École française de Rome, 2005

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540