Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Offices et papauté (XIVe-XVIIe siècle)

 | 
Armand Jamme
, 
Olivier Poncet

I. Objets et enjeux

Annexe III

Texte intégral

  • 1 La confirmation pontificale du 13 février 1366 précise que le bénéficiaire de la nomination est or (...)

1Nomination ad beneplacitum par le cardinal Albornoz, vicaire général du pape dans les terres de l’Église, de Bernard de Castris, damoiseau du diocèse de Limoges1, au vicariat de Sant’Arcangelo en Romagne, à partir du 1er mars – 2 février 1364 (ASV, Reg. Vat. 163, fol. 213v).

2Egidius, miseratione divina episcopus Sabinensis apostolice sedis legatus ac terrarum et provinciarum Romane Ecclesie Italia citra regnum Sicilie, Bononiensium et districtum consistencium vicarius generalis, dilecto in Christo nobili viro Bernardo de Castris, domicello Sarlatensis diocesis, salutem in domino.

3Sincere devotionis et fidei plenitudo quam ad Romanam Ecclesiam ad nos te gerere novimus et habere tueque circumspectionis industria per laudabilium operum evidentiam nobis vota merentur ut in hiis que tuum concernunt honorem et commodum, nos tibi reperias favorabiles et benignos hoc igitur debita consideratione pensantes et sperantes indubie, quod que tuo regimini commutentur, disponentur utiliter et laudabiliter tuo ministerio dirigentur, te vicarium vicariatus Sancti Archangeli ejusque pertinentiarum provincie Romandiole ad dictam Romanam Ecclesiam immediate spectantium usque ad nostrum beneplacitum inchoando in kalendis mensis martii proxime futuri cum salario quingentarum librarum bononiensium pro singulis sex mensibus, nomine sanctissimi in Christo Patris et domini nostri domini Urbani divina providencia pape V dicte Romane Ecclesie atque nostro, recepto prius ate de hujusmodi vicariatus officio ad eorumdem domini nostri pape atque nostri honorem, statumque pacificum et tranquillum vicariatus et ejus pertinentiarum predictorum bene et fideliter exercendo ad Sancta Dei Evangelia debito solito iuramento, auctoritate qua fungimur tenore presencium constituimus et etiam ordinamus, dantes et concedentes tibi auctoritate hujusmodi plenam licentiam et liberam potestatem castrum Sancti Archangeli et alias terras vicariatus et pertinentiarum predictorum ipsorum incolas et habitatores regendi et gubernandi unicuique petenti justiciam ministrandi contra delinquentes, tam ex officio quam ad cuiuscumque instanciam, denunciationem seu accusationem procedendi et omnia alia et singula per te vel alium seu alios faciendi et exercendi que ad hujusmodi officium pertinent de consuetudine vel de iure et que pro honore Ecclesie et domini nostri pape predictorum ac nostro statuque prospero et tranquillo incolarum et habitatorum predictorum videris et cognoveris expedire, mandantes quoque ac percipientes expresse dilectis in Christo.. regiminibus, consilio et communi Santi Archangeli et incolis ac habitatoribus supradictis quatinus te ad hujusmodi officium benigne recipiant et admic tant, ac tibi et a te deputando et deputandis in hiis que ad ipsum officium pertinent plene pareant et intendant ac tuis iustis monitis et mandatis studeant efficaciter obedire, tibique de dicto salario debitis et consuetis temporibus satisfaciant cum effectum. Volumus autem quod tu unum judicem, duos notarios, sex famulos et duos equos in offficio hujusmodi dicto nostro beneplacito durante tuis expensis continue tenere debeas et habere. Quocirca circumspectionem tuam exhortamur in domino quatinus hujusmodi officium, per nos tibi graciose concessum sic laudabiliter et prudenter studeas exercere quod inde palmam illius honoris et laudis quam rem publicam promoventes et ministrantes iusticiam promerentur acquiras et a nobis uberiores favores et gratias consequi merearis. Nos enim processus et sentencias atque penas quos rite feceris tuleris seu statueris in rebelles ratos et gratos habebimus et faciemus auctore domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

4Datum Ancone, IIII non. februarii, pontificatus dicti domini Urbani pape V anno secundo.

Notes

1 La confirmation pontificale du 13 février 1366 précise que le bénéficiaire de la nomination est originaire du diocèse de Limoges et non de Sarlat (Urbain V, Lettres com., no 17616).

© Publications de l’École française de Rome, 2005

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540