Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Sainte-Marie-Majeure

 | 
Victor Saxer

Textes et documents

Appendice V. Statuts capitulaires libériens

Texte intégral

1Il existe au xiiie siècle trois rédactions des Statuts capitulaires de Sainte-Marie-Majeure, que nous appelons A B C : la première et la troisième sont d’Ottobon Fieschi, cardinal-diacre de Saint-Hadrien, archiprêtre de Sainte-Marie-Majeure, et datent du 6 juillet 1262 et du 4 mars 1271 ; la seconde est du chapitre lui-même et, avec l’accord du même archiprêtre, a été confirmée par le pape Clément IV le 19 mars 1266. Toutes les trois rédactions sont conservées manuscrites à la Bibliothèque Vaticane, Fonds de Sainte-Marie-Majeure, Cart. 66, nn. 58, 62 et 67, et elles ont été publiées pour la première fois par Mathias Thumser, Die ältesten Statuten des Kapitels von S. Maria Maggiore in Rom, dans Quellen und Forschungen, 74 (1994), p. 294-334. Nous avons collationné l’édition de Thumser sur les originaux. Les deux rédactions d’Ottobon Fieschi, appelées I, qui diffèrent entre elles sur quelques points, ont été éditées sur la base de A, avec les variantes de C en notes infrapaginales. La rédaction due au chapitre, appelée II, est publiée à part. L’édition de Thumser est appelée ed. Il arrive que le sigle ed figure deux fois dans les variantes que nous indiquons pour les articles concernés, lorsque l’éditeur les fait figurer à la fois dans son texte et dans son appareil critique.

I. Ottoboni cardinalis archipresbyteri postea Adriani papae V Statuta pro canonicis et clero basilicae Sanctae Mariae Maioris1

  • 1 Inscriptio tantum in C.
  • 2 fratribus] sibi ed.
  • 3 dilectis... in Domino] A ed, ad perpetuam rei memoriam C ed.

2Ottobonus miseratione diuina S. Adriani diaconus cardinalis archipresbiter beate Marie Maioris de Urbe, que ponitur ad Presepe, dilectis fratribus2in Christo priori et capitulo eiusdem ecclesie salutem in Domino3.

  • 4 statera] sta... A, statera C.
  • 5 legitima]...gitima A, legittima C, sta[tera le]gitima ed.
  • 6 set] A ed, sed C.
  • 7 ecclesiam ***] A, suppl. nostram quam C ed.
    NB. Asteriscus triplex in originali A lacunam indicat, q (...)
  • 8 Et] A, sed C ed.
  • 9 ibi] A, sibi C.
  • 10 ad] A, de C.
  • 11 honorem] A, honore C.
  • 12 ***] A, congruere, quo C ed.
  • 13 honore ***] A, honorem et gloriam C ed.
  • 14 et] A ed, om. C.
  • 15 probabilis] C ed, probalis A.
  • 16 disciplinam. Statutorum] A ed, disciplinam, statutorum C.
  • 17 Statutorum... tenorem] A, Quorum statutorum tenor talis est C.

3Si debitorum nostrorum memoriale perlegimus et incumbentium humeris nostris onerum sarcinam in statera4legitima5ponderamus, non patet nobis addendi persuasiua suggestio nec cumulandi uia nostris cogitationibus aperitur. Verum dum ad honorem et laudem beate et gloriose Virginis Domine nostre deuotionis studia destinamus, non uirium nostrarum impotentiam oneri set6spei fidutieque nostre plenitudinem ipsius Dei Genitricis suffragiis commetimur. Quo factum est, ut ecclesiam ***7summa illius gloria mire institutionis decore consignat et in prerogatiua nominis signo maioris excellentie condecorat, speciali quodam prosequentes affectu, curam ipsius nobis a domino papa commissam noluerimus pertinaciter declinare. Et8ipsam, ob reuerentiam eiusdem gloriose virginis, animo confidente suscepimus, optantes ibi9ad10ipsius honorem11, bonorum aliquid operum ope-rose ***12pro nostrorum debitorum salubri remedio ipsius pietas apud altissimum Filium propiciabiliter intercedat. Ut igitur suscepimus curam huiusmodi, limitatis subiectorum incessibus, possimus confidentius agere et quietum in se gregem non euagantem ociosius gubernare, aliqua presenti editione de consilio uestro specialiter statuenda prouidimus ad Dei omnipotentis eiusdemque alme Virginis honore***13et ecclesie uestre decorem ac uestrum omnium et singulorum statum et14uite probabilis15disciplinam. Statutorum16uero huiusmodi tenorem17uobis sub nostro sigillo duximus destinandum, qui talis est :

4In nomine Domini nostri Iesu Christi. Amen.

  • 18 reformatione] A ed, formatione C.
  • 19 nocturnis, statuimus] C, nocturnis. Statuimus A ed.
  • 20 Chorum] A ed, corum C.

51. In primis, pro bono statu et reformatione18nostre ecclesie super diuinis officiis tam diurnis quam nocturnis, statuimus19et ordinamus quod quilibet canonicorum in matutinis ferialibus duos denarios, nouem lectionum tres denarios percipiat, ita tamen quod ante Gloria primi psalmi chorum20intret et non exeat, donec cantatum fuerit Benedictus et oratio sit finita, nisi necessitatis causa, et tunc redeat incontinenti ad officium.

6Item in missa feriali duos denarios, nouem uero lectionum tres denarios percipiat, et intret chorum antequam introitus misse finiatur et non exeat usque ad finem misse, nisi necessitatis causa, et tunc redeat ut dictum est.

  • 21 horreariorum] C ed, horreariorum, h add. sup. lin. al. man. A.

7Item in uesperis organatis duos, et in non organatis unum tantum denarium percipiat. Ita tamen si intret chorum ante Gloria primi psalmi et non exeat, ut dictum est, usque ad orationem post Magnificat. Et sit in discretione horreariorum21, qui pro tempore fuerint, secundum prouentuum facultates, tam ampliandi distributiones predictas quam etiam minuendi.

  • 22 eumdem] C, eundem A ed.

82. Item quilibet sacerdotum in sua ebdomada sit omnium officiorum sollicitus, pertinentium ad eumdem22 in benedicendo aquam et circumeundo cimiteria cum incenso et aqua benedicta.

  • 23 diaconus et subdiaconus] A, diaconi et subdiaconi C ed.
  • 24 alioquin... puniatur] A ed, nisi iustam causam habeat exeundi C.
  • 25 restituant] add. Diaconus uero, qui, quocumque die cantabili cantabit euangelium, teneatur stare a (...)
  • 26 alius] A, om. C.
  • 27 rumore] A ed, numero C.

93. Item diaconus et subdiaconus23in canendis euangeliis et epistolis tam in festiuis quam in ferialibus diebus per suas ebdomadas sollicitudinem gerant et stent ad ministrandum sacerdoti usque ad finem misse, alioquin distributiones amittant. Si erit tunc temporis et si recipit, restituat. Si uero non fuerint distributiones, tunc pro qualibet missa, in tribus denariis puniatur24. Alioquin illius misse distributiones amittant, et si uero receperint, restituant25. Et de hoc sit distributor sollicitus sicut decet, nisi forte loco ipsius alius26defectum suppleat absque rumore27uel scandalo.

  • 28 s(acerdo)s] litterae parenthesi inclusae evanitae sunt in A.
  • 29 ordine] A ed, ordinibus C.
  • 30 reportent] A ed, respondent C.
  • 31 alii] A ed, om. C.

104. Item si quis canonicorum, si est sacerdos28, nisi probabili et manifesta causa, ebdomadam suam non fecerit, pro qualibet relicta missa in duodecim denariis, diaconus pro quolibet euangelio, in totidem, subdiaconus pro qualibet epistola in sex denariis puniantur ; et hoc locum habeat, nisi defectus eorum per alium eiusdem ordinis uoluntarie et sine murmure suppleatur. Et quando cantatur euangelium in pulpito per diaconum, tunc duo canonici ex quatuor minoribus ordine29et loco portent candelabra ante diaconum et reportent30, duo una uice et alii31duo alia uice. Et qui in hoc sine iusta causa defecerit, illius misse distributiones amittat et nihilominus in tribus denariis condempnetur, nisi uices eius per alium suppleantur.

  • 32 abesse] A ed, habere corr. supra lin. alia man. abesse C.
  • 33 si quis abfuerit] ed, si quis cod***dit A, si quis sacerdos abfuerit C.
  • 34 facere] A C, sincere ed.
  • 35 promoueri] A ed, promoueatur corr. promoueri C.
  • 36 Et quando cantatur euangelium... foraneus eligatur] A, om. C.

115. Statuimus ut in ipsa ecclesia semper sint quatuor sacerdotes canonici continue residentes, nisi pro factis ecclesie uel de nostro mandato et licentia speciali aliquem eorum abesse32contigerit. Quorum si quis abfuerit33, alius de gremio ecclesie succedat eidem, qui se uelit ad ordinem sacerdotii facere34promoueri35, alioquin de nostra conscientia et mandato alius foraneus eligatur36.

126. Item statuimus, ut in uigiliis beate Virginis, que qualibet sexta feria celebrantur, campane maiores pulsentur.

  • 37 acipello] A, capello C, capella ed.
  • 38 sub *** aligis] A, sub *** caligis C, sub [... c]aligis ed.
  • 39 discaltiatus] A ed, discalciatus C.

137. Item statuimus quod nullus canonicorum intret chorum de die cum acipello37subtili ligata sub***aligis38sine subtelaribus uel discaltiatus39. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in duodecim denariis puniatur.

  • 40 capa chorali] A ed, capa costali C.

148. Item statuimus quod altararii in solempnitatibus ad altare non sedeant, nisi cum toga uel capa chorali40 ; negligens pro qualibet uice in duodecim denariis puniatur.

  • 41 publ *** sces] A, publ[ice pi]sces ed vel vesces ?.
  • 42 olera] A, om. C.
  • 43 Item statuimus quod nullus canonicorum intret... infra biduum] A, om. C.

159. Item statuimus et ordinamus quod nullus seruientium, dum diuina celebrantur officia, ferat publ[ice] *** sces41, olera42, uictualia et his similia. Qui uero contra fecerit, pro qualibet uice in sex denariis puniatur, quos do-minus suus teneatur soluere camerario canonicorum infra biduum43.

  • 44 coram eam] A, in ea ed.
  • 45 cotta] A, corta ed.
  • 46 pun***us] A, pun[niatur, nisi forte infirm]us ed.

1610. Item statuimus quod nullus canonicorum, cum alta uoce diuina officia celebrantur, intret ecclesiam uel moretur coram eam44, nisi cum capa nigra uel cotta45. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in duodecim denariis pun[iatur, nisi forte infirm]us46canonicus ex deuotione intret ecclesiam.

  • 47 Hunc titulum add. sup. lin. solus praebet C.

17De custodia eucharistiae47.

  • 48 eucharistia] eucharistiam A, pro eucharistia C, eucaristia ed.

1811. Item statuimus quod eucharistia48de loco ad locum cum reuerentia et deuotione debita transferatur per presbiterum uel diaconum, lumine precedente. Qui contra fecerit, qualibet uice in sex denariis puniatur.

  • 49 altare ac***] A, altare ponantur ed, sed legendum : cum cereis ponantur super altare accensis. – Qu (...)

1912. Item statuimus quod diebus dominicis, solempnitatibus uel quando concursus populi est in ecclesia, duo candelabra cum cereis ponantur supra altare ac***49.

  • 50 festiuis diebus] A ed, festiuitatibus C.
  • 51 Marie] A, om. C ed.

2013. Item in festiuis diebus50pascalibus, beate uirginis Marie51et festo Assumptionis, ad horas distributiones duplicentur.

  • 52 erunt] A ed, ***rant C.

2114. Item statuimus quod, absente cellerario ex iusta causa, unus de minoribus quatuor canonicis, qui erunt52in ecclesia, ferat crucem et aquam benedictam in processionibus. Transgressor uero pro qualibet uice in sex denariis puniatur.

  • 53 Item statuimus quod nullus canonicorum ***] A ed, om. C. Forsan restituendum : Item statuimus quod (...)
  • 54 cotta] A, corta ed.

2215. Item statuimus quod nullus canonicorum ***53contratam ante ecclesiam sine capa, cotta54uel clamide. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in duodecim denariis puniatur, nisi eum extra Urbem exire contingat uel ca-sus excusabilis emerserit.

De euntibus ad funera

  • 55 seu defunctos... Euntes uero] A, om. C.
  • 56 diaconis] vel diaconibus A.

2316. Statuimus et ordinamus quod euntes ad funera seu defunctos, a S. Eusebio usque ad S. Luciam in Silice et S. Eufemiam et eorum parocchias, nihil percipiant. Euntes uero55ad S. Petrum ad Vincula, Suburam et parocchiam S. Vitalis, pro quolibet duos denarios habeant. Lateranum uero, Coliseum, montem Balneonapolim et Turrim de Comite, quatuor denarios quilibet habeant. Vltra uero praedicta loca, sex denarios quilibet percipiat, et non plures de denariis diaconis persoluendis56.

  • 57 u*** (=uadant) ad] A, adeant ad C ed.

2417. Item statuimus quod ad quodlibet funus, quatuor canonici u***57minus, et si necesse fuerit, plures uadant, sicut archipresbitero et priori uisum fuerit expedire. Et sic gradatim uadant quatuor et quatuor secundum loca canonicorum, incipientibus a primis quatuor prioribus et sic postea usque ad ultimos descendendo.

De capitulis faciendis

2518. Statuimus quod qualibet sexta feria uel sequenti die, si sexta feria fieri non possit, immediate post missam pulsato tintinabulo fontium, fiat capitulum. Et cuilibet uenientium et morantium, quousque reddite rationes fuerint, dentur duo denarii ; non uenientes nichil percipiant et amittant uoces suas illa uice.

  • 58 alio die sequenti... puniatur] A, uel sequenti VIa feria, si prima fieri non possit propter euident (...)

2619. Item statuimus quod obedientiarius quilibet teneatur reddere rationem in capitulo qualibet sexta feria uel alio die sequenti, si sexta feria non fiat capitulum ; et si neglexerit, pro qualibet uice in duodecim denariis puniatur58.

  • 59 Item statuimus quod semper... non percipiat] A, om. C.

2720. Item statuimus quod semper sexta feria in capitulo ab archipresbitero uel priore, si presens non fuerit archipresbiter, eligantur quatuor canonici ad audiendum rationes reddendas ab obedientiariis, et qui de quatuor electis reddendis rationibus interesse noluerit, predictos duos denarios non percipiat59.

  • 60 in omnibus... quam in aliis] A, in negotiis ecclesie C.
  • 61 partis... duret] A, om. C.
  • 62 alienationibus] A, add. gratiis C.
  • 63 de portione concedenda] A, In portionibus concedendis C.

2821. Item statuimus quod in omnibus et per omnia, tam in negociis ecclesie quam in aliis60, et in sigillatione litterarum sigillo capituli, semper uoluntas maioris et sanioris partis capituli obseruetur et duret61, exceptis alienationibus62et ordinationibus canonicorum et de portione concedenda63, que fieri nolumus sine mandato nostro et licentia speciali. Ad que si presens fuerit canonicus et uocatus non uenerit hora debita uel statuta, capitulum procedat nichilominus ad predicta.

2922. Item statuimus quod, quando canonicus aliquid pro se uel alio in capitulo petit, petitione porrecta, capitulum exeat tam ipse quam ille pro quo petitio est oblata.

3023. Item statuimus quod si quis canonicorum, uocatus ad capitulum, uenire noluerit uel neglexerit, illa uice uocem suam amittat.

De reuelantibus secreta capituli64

  • 64 Hunc titulum sup. lin. add. solus praebet C.
  • 65 ab archipresbitero... et capitulo] A, om. C.

3124. Item si quis secretum capituli reuelare presumpserit, preter reatum periurii, quod incurrit, ab archipresbitero uel priore et capitulo65grauiter puniatur.

De obedientiis

3225. Statuimus et ordinamus quod prior obedientias sine communi uoluntate capituli alicui nisi per scrutinium non committat, nisi per ecclesiam uel ciuitatem uel extra ad campos ecclesie aliquid facere habuerit, et tunc prior, qui erit presens, possit committere et mandare.

  • 66 Item si quis... puniatur] A, om. C.

3326. Item si quis obedientiam, a comuni capitulo iniunctam, non susceperit, nisi iustam excusationem protendat, tamdiu sine beneficio maneat, donec obedientiam receperit ; et qui susceptam fecerit negligenter, archipresbiteri seu prioris et capituli arbitrio puniatur66.

  • 67 canonicorum] C ed, caconicorm A.

3427. Item statuimus quod, quando alie obedientie fiunt, duo canonici eligantur ad annum, qui residentias canonicorum67fideliter scribant.

3528. Item statuimus quod duo canonici eligantur ad annum ad exigendum relicta et pensiones.

  • 68 Item statuimus quod duo... scribat] A, om. C.

3629. Item statuimus quod duo fiant oleararii, quorum unus recipiat pecuniam, alter receptam scribat68.

  • 69 in] A ed, ad C.

3730. Item statuimus quod distributor de mense in69mensem mutetur, ni-si peracto mense in capitulo iterum fuerit confirmatus. Et reddat rationem qualibet sexta feria peracto capitulo, uel sequenti die, si sexta feria capitulum fieri non potest ; et qui non fecerit, in duodecim denariis puniatur.

  • 70 contingat] fol. 67 C.

3831. Item statuimus quod orti, qui non sunt locati, diuidantur inter canonicos presentes, factis tamen tot portionibus quot sunt canonici ad partem, ita quod, quando aliquem absentem ad ecclesiam redire contingat70, habeat unam portionem de portionibus remanentibus. Capitulum tamen teneatur locare cuilibet canonicorum petenti ortum suum in uita sua, ita quod locatarius reddat duos denarios annuatim in festo Assumptionis beate Virginis camerario ecclesie.

  • 71 uel sequenti die (§ 30)... quod laboretur] A, om. C.

3932. Item si quem canonicorum abesse contingat, ortum suum locatum dimittat cui sociorum sibi uisum fuerit expedire, ita quod laboretur71.

4033. Item orti, quos uacare contingerit, inter canonicos commutentur, prioratus inter eos prerogatiua seruata.

De uiolentiis et iniuriis

  • 72 solidi... canonicorum] A ed, solidos prouenientium soluat ad opus ecclesie infra octo dies camerari (...)

4134. Statuimus et ordinamus quod, si quis canonicorum aliquem seruientem communitatis propria auctoritate uerberauerit, uiginti solidi prouisinorum subtrahantur ei de portione sua a camerario canonicorum72.

  • 73 puniatur] AC, privetur ed.

4235. Item si quis canonicorum in seruientem alterius canonici manus iniecerit leuiter uiolentas, in decem solidos, si uero grauiter, in uiginti soli-dos puniatur, quos infra triduum passo soluat, alioquin tamdiu distributionibus et parte puniatur73, quamdiu soluere neglexerit.

4336. Item nullus canonicus in refectorio comuni, quando maior pars canonicorum ibi comedit, ad comedendum aliquem extraneum intromittat. Qui contra fecerit, in qualibet uice in quinque solidis puniatur.

4437. Item in dormitorio communi nullus canonicorum ad dormiendum aliquem extraneum intromittat. Qui contra fecerit, in quinque solidis puniatur.

  • 74 cellario] A, celarario ed.
  • 75 Item si quis... puniatur (§ 36-38)] A ed, om. C.

4538. Item nullus canonicorum rem propriam in domibus ad usum ecclesiae deputatis, uidelicet cellario74, granario, cella uinaria et similibus, habeat. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in quinque solidis puniatur75.

  • 76 uel ecclesie... puniatur] A ed, om. C.

4639. Item nullum animal intromittatur ad morandum in cella uinaria communi uel ecclesia. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in quinque soli-dis puniatur76.

  • 77 in quinque solidis puniatur] A ed, decem solidos soluat. Alioquin tamdiu careat distributionibus, d (...)

4740. Item nullus canonicorum tempore uindemiarum ponat uel poni faciat seu misceri mustum proprium in tinis comunibus seu cum musto communi. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in quinque solidis puniatur77.

  • 78 reclaudatur] A, reclaudat ed.
  • 79 Item nullum animal... puniatur (§ 39-41)] A ed, ponit post art. 48 C.

4841. Item nullus canonicorum aperiat uel aperiri faciat cancellos cellae uinariae nisi tempore uindemiarum, nisi forte in continenti reclaudatur78. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in duodecim denariis puniatur79.

De iniuriis illatis80

  • 80 Hunc titulum praebet solus C.
  • 81 ecclesiam***one et uoce priuetur] quae lacuna sequenti modo complenda videtur omni portione et uoce (...)

4942. Item si quis canonicorum per se uel per alium in socium manus iniecerit uiolentas, per triennium extra claustrum et ecclesiam omni beneficio et portione priuetur et pro eo tempore nullam habeat in capitulo uocem. Si uero alia uice in eumdem uel alium de fratribus manus iniecerit uiolentas, quadriennio extra claustrum et ecclesiam ***one et uoce priuetur81.

50Si uero percussus se statim defendendo modum non excesserit, nullam sustineat penam, cum uim ui repellere liceat.

  • 82 instrumento A ed, add. uel manu attrociter C.
  • 83 quinquennium] A ed, annum C ed.
  • 84 septennium] A ed, annum et dimidium C ed.
  • 85 claustrum ***one] quae lacuna sequenti modo complenda videtur : omni portione A.
  • 86 decennium] A ed, biennium C ed.
  • 87 ecclesia] A ed, add. ipso facto C ed.

5143. Item si quis ferro, baculo, lapide aut quolibet alio instrumento82iniuriose sotium percusserit absque sanguinis effusione, per quinquennium83extra claustrum et ecclesiam omni portione ac uoce priuetur. Si uero cum sanguinis effusione et sine enormi lesione, per septennium84extra claustrum ***one85ac uoce priuetur ; si uero alias enormiter leserit, per decennium86, ut dictum est superius, puniatur ; si uero membrum mutilauerit, perpetuo ecclesia87sit priuatus.

  • 88 tunc stetur... maioris partis] A ed, si de hoc conuinci non poterit legittime, de hoc tamen inuenia (...)

52In eo uero, ubi dicitur per alium et accusatus negaret, tunc stetur oppinioni capituli uel maioris partis88.

  • 89 prescriptis] A, add. Item statuimus quod, si contingat capitulum aliquas expensas facere veniendo a (...)
  • 90 ***] haec lacuna supplenda videtur verbo : pena A.
  • 91 Item si feri... non possit] A, om. C.

53Si uero percussus se defendendo in aliquo prædictorum modum excesserit, tamquam inceptor subiaceat penis prescriptis89. Item si feri*** percusserit, percussor per biennium extra ecclesiam expellatur, nisi dominus percussi huic ***90remittat. Si uero grauis lesio sit illata, dominus remittere non possit91.

  • 92 serui***] A, seruiens seruientem C ed.
  • 93 ***] A, penam ed.

5444. Item si serui***92percusserit, percussor per biennium extra ecclesiam expellatur, nisi dominus percussi hanc ***93remittat. Si uero grauis lesio sit illata, dominus remittere non possit.

  • 94 obuentionibus] oventionibus A ed.
  • 95 Item si... parcere (§ 45)] A, om. C.

5545. Item si quis canonicorum uerbum iniuriosum sotio suo dixerit extra chorum uel capitulum, per unum mensem ; si in capitulo, per duos menses ; si in choro, per tres menses, tam distributionibus quam omnibus aliis obuentionibus94in denariis puniatur. Si uero ex consuetudine lapsus fuerit ad similia, puniatur per annum, ut superius est expressum. Et hoc fit ad uoluntatem passi, an uoluerit reclamare uel parcere95.

  • 96 puniatur] A, add. moderate C ed.

5646. Item seruiens, qui uerba iniuriosa alicui canonico dixerit, puniatur96ad beneplacitum iniuriati ; si uero alias similem excessum commiserit, de ecclesia perpetuo expellatur.

De furtis et custodia palatii et de his qui blasphemant Deum et beatam Virginem

  • 97 S***] A, Statuimus C ed.
  • 98 ***] A, infra triduum C ed.
  • 99 diud***] A, diuidendis C ed, add. Alioquin careat distributionibus ut supra C ed.

5747. S***97quod, si quis canonicorum in farraginali uel orto seu in tota clausura ecclesie alterius socii per se uel alium furtum fecerit, post restitutionem damni pro qualibet uice in quinque solidis puniatur ***98inter passum damnum et ecclesiam diuid***99.

  • 100 serui***] A, seruiens furtum fecerit C ed.
  • 101 pun***] A, puniatur ut C ed.
  • 102 ***] A, expellatur C ed.

5848. Item si alicuius serui***100in praedictis locis alterius socii, post restitutionem damni, in quinque solidis pun***101dictum est diuidendis, et alias de ecclesia perpetuo ***102.

  • 103 mulct***] A, multetur C ed.

5949. Item si quis canonicorum in dormitorio maiori uel minori furtum commiserit aut committi consenserit, absque beneficio per totum annum extra ecclesiam et claustrum maneat. Si uero in rebus canonicorum uel ecclesie furtum fecerit aut fieri consenserit, eadem pena mulct***103. Hoc autem intelligatur de rebus ualentibus ultra duodecim denarios ; res uero minus duodecim denariis ualentes restituere teneatur.

  • 104 qui***] A, quis canonicorum C ed.

6050. Item si qui***104in sacristia uel rebus ecclesie seu rebus depositis ualentibus ultra ualorem uiginti solidorum furtum commiserit uel committi consenserit, sine spe redeundi perpetuo priuetur ecclesia. Si uero infra uiginti solidos furtum in eisdem rebus fecerit uel committi consenserit, dimidio anno careat portione.

  • 105 archi***ris] A, archipresbiteri uel prioris C ed.

6151. Item quicumque habet uel habuerit de rebus ecclesiae, nisi restituat rem uel estimatione infra quindecim dierum post monitionem archi***ris105et capituli, tamdiu careat distributionibus, quamdiu rem ipsam restituere neglexerit.

  • 106 si contra... puniatur] A ed, om. C.

6252. Item statuimus quod nullus seruientium canonicorum intret palatium, quod dicitur dormitorium, sine domino suo aut cellerario, qui sit constitutus ad custodiam ipsius palatii. Cellerarius uero seruitia comunia faciat ad que tenetur et nulla alia specialia extra ecclesiam faciat. Si contra fecerit seruiens, pro qualibet uice in duodecim denariis, cellerarius uero in tribus denariis puniatur106.

  • 107 per mensem... canonicorum] A ed, per octo dies et distributor non soluat blasphemanti, postquam ei (...)

6353. Item si quis canonicorum blasphemauerit Deum uel beatam Virginem, pro qualibet uice amittat distributiones per mensem, et si distributiones non essent, puniatur pro qualibet uice in decem solidis. Seruiens uero si fecerit, expellatur sine spe redeundi de claustro et seruitio canonicorum107.

De tempore residentie

  • 108 contigerit] contigeret A, contingerit C ed.

6454. Statuimus et ordinamus quod quicumque canonicorum octo mensibus in anno continue uel interpolatim resederit in basilica uel claustro ecclesie sancte Marie Maioris domine nostre de grano, ordeo, annona, leguminibus, uino et oleo integram percipiat portionem. Qui uero quatuor mensibus in anno continue uel interpolatim resederit, ut dictum est, dimidiam de predictis tantummmodo recipiat portionem. Illum uero uel illos tantummodo intelligimus residere, qui residerit aut residerint in basilica uel claustrum superius nominatis, nisi forte infirmitatis causa aliquem uel aliquos contigerit108absentare a dictis basilica siue claustro. Et hoc statutum ipsorum prioris et canonicorum firmari uolumus iuramento.

  • 109 propter manifestam... priuetur] A ed, causam dederit uel propter manifestam et euidentem offensam m (...)

6555. Item statuimus et ordinamus quod, si quis canonicorum de certo propter aliquorum potentiam in Ecclesia residere non poterit, de omnibus que proueniunt canonicis ecclesie nostre dum idem canonicus absens fuerit, integram percipiat portionem, nisi idem canonicus propter manifestam et euidentem offensam mereatur absentiam, qui ab archipresbitero et capitulo portione priuetur109. Et hoc statutum ipsorum prioris et canonicorum firmari uolumus iuramento.

  • 110 ottubris] A ed, octobris C.

6656. Item ordinamus quod annus residentiae, ut dictum est, semper in calendis ottubris110incipiat.

67Statuimus etiam quod canonicus in residentia defunctus percipiat omnes messes et mustum illius anni eum contingentes, ita uidelicet quod medietatem habeat fabrica ecclesie nostre pro salute anime morientis et de alia medietate fiant expense pro exequiis canonici decedentis per camerarium canonicorum et executorem defuncti pro sepultura, si expedierit, septimo et trigesimo.

68Si tamen defunctus canonicus resedit octo uel quatuor mensibus, de fructibus debitis sibi pro tempore quo resederit fiat uoluntas eiusdem. Et hoc statutum iuramento prioris et canonicorum uolumus confirmari.

  • 111 ***] A, canonicis C ed.

6957. Item statuimus quod nullus canonicorum, qui nunc est uel pro tempore fuerit, gratiam petat uel impetret super predictis contra tenorem seu formam statuti predicti a papa uel cardinali seu ***111et capitulo basilice supradicte. Et hoc statutum prioris et canonicorum iuramento firmetur.

  • 112 Quod si... denegetur] A ed, om. C ed.
  • 113 ord***lica] A, ordinamus, quod in dictis basilica C ed.

70Quod si forte aliquis ausu temerario contra fecerit, non solum reatum incurrat periurii, uerum etiam sub debito iuramenti prestiti ei uel eis gratia penitus denegetur112. Antiqua uero octo dierum consuetudine hactenus in praedicta basilica obseruata, eos dumtaxat canonicos gaudere uolumus ac etiam ord***lica113uel claustro resederint, ut superius est expressum. Et hoc idem iuramento duximus ordinandum.

  • 114 Statuimus et ordinamus... reseruamus] A ed, om. C ed.

7158. Statuimus et ordinamus, ut nullus canonicorum praesentium seu etiam futurorum, in minoribus ordinibus constitutus, percipiat de prouentibus communibus ultra dimidiam partem portionis ipsum contingentis ; et qui contra fecerit dando uel accipiendo, suspensionis a beneficio penam *** nostro arbitrio reseruamus114.

De relictis ecclesie et anniuersariis faciendis

  • 115 ***tribuantur] A, possessionum distribuantur C ed.

7259. Statuimus et ordinamus quod si aliquid relictum fuerit ecclesie nostre in pecunia uel in possessionibus, quod annnuatim decem solidos uel ultra ecclesie nostre reddat, fiat solempniter anniuersarium pro anima relinquentis, et canonicis, qui intererint uigiliis et misse, predictam pecuniam siue fructus predictarum ***tribuantur115. Et hoc est iuramento firmatum.

  • 116 alie] A ed, alique C ed.

7360. Item statuimus quod, quando fuerint alie116obedientie, fiant duo horrearii ad custodiam et sollicitudinem granarii distributionum, qui secundum discretionem eorum et qualitatem prouentuum augeant et minuant distributiones, ita quod sufficiant de anno in annum.

  • 117 sa***tario] A, sacramentario ed.
  • 118 Et dicti duo... alterum eorum] A ed, om. C ed.

74Et dicti duo canonici recipiant omnes fructus deputatos uel deputandos ad anniuersaria facienda, et dicti canonici faciant fieri duos quaternos. Unus quorum ponatur et insuatur cum sa***tario117communi, alium ipsi conseruent resignandum aliis duobus, qui eligentur anno sequenti. In qui-bus quaternis faciant scribi omnes possessiones emptas de predicta pecunia et relictis nomine eorum a quibus prouenerunt dicte possessiones et relicta e diebus anniuersariorum. Et quando debet fieri anniuersarium, precedenti die in missa et in uesperis denuntietur per eosdem duos uel alterum eorum118.

  • 119 ***] A, sed forsan pertineant, vel reuertantur C ed.
  • 120 sicut solitum est] A ed, infra mensem C ed.

7561. Item statuimus quod domus canonicorum quocumque modo ad ecclesiam ***119, uendantur, sicut solitum est120, et de pretio eorumdem ematur aliqua possessio. De fructibus cuius fiat anniuersarium canonici cuius fuerat domus predicta, ita uidelicet quod pecunia non detur, nisi iis tantum qui interfuerint uigiliis et misse defuncti.

  • 121 quod] C ed, om. A.
  • 122 uicinius] A ed, uicinum C.
  • 123 et ibidem dicantur... celebratur] A ed, om. C ed.

7662. Item statuimus et ordinamus quod121in omni anniuersario celebrando, dictis uesperis diei, uadant canonici cum cruce, incenso et aqua benedicta ad sepulturam illius pro quo anniuersarium celebratur, et ibidem dicantur uespere pro defunctis ad altare quod erit uicinius122sepulture pro quo anniuersarium celebratur123.

  • 124 in eisdem... existentibus] A ed ; in eisdem et in ecclesie seruitio existens C ed.

7763. Item in uigiliis mortuorum et missis nullus aliquid percipiat, nisi presens fuerit in eisdem, exceptis infirmis et in ecclesie seruitio existentibus124.

  • 125 Item statuimus quod nullus canonicorum... puniatur] A, om. C.

7864. Item statuimus quod nullus canonicorum sedeat aliis stantibus de die in choro, cum missa uel uespere cantantur. Si uero sedere uoluerit, sedeat in pede chori. Qui contra fecerit, pro qualibet uice in quatuor denariis puniatur125.

  • 126 Iesu] A, om. C ed.

7965. Item statuimus quod omni tempore, quando corpus et sanguis Iesu126Christi, in omnibus conuentualibus missis unus cereus ardeat coram ipsis.

8066. Item statuimus quod quolibet die ueneris primo post calendas legantur in capitulo omnia statuta iurata.

De cust[odia reliquiarum] et cura, et sollicitudine rerum ecclesie intrinsecu[s et e]xtrinsecus127

  • 127 Titulus euanescens et bis foratus in A.
  • 128 ***] A, ressurectionis dominice et C ed.
  • 129 et quod semper... canonici] A ed, om. C ed.

8167. Statuimus et ordinamus quod semper duo canonici teneant claues loci ubi sanctuaria reposita sunt, ita uidelicet quod ipsorum quilibet teneat unam clauem, et quod sanctuaria ipsa non nisi duabus uicibus in anno publice ostendantur, in die scilicet mercurii sancto et ***128quod alias non ostendantur, nisi de consensu capituli uel maioris partis, et quod semper, quando ostenduntur siue publice siue priuate, intersint huiusmodi ostensioni ad minus tres canonici129.

  • 130 ***lectionum] A, in anno tempore recollectionum C ed.
  • 131 Qui uero... prouisinos] A ed, om. C ed.

8268. Item statuimus quod omni mense teneantur canonici bini et bini habere sollicitudinem de rebus ecclesie et bonis extrinsecis, scilicet terris, uineis, requirendo eas semel ***lectionum130et uindemiarum qualibet ebdomada duabus uicibus. Qui uero die suo ire neglexerit, nisi iustam et ueram excusationem habeat, pro qualibet uice soluat octo prouisinos131.

  • 132 ***] A, de parte distrahant huiusmodi C ed.

8369. Item statuimus quod, si quis canonicorum, tempore recollectionum tam grani quam musti in statuta die a capitulo, non soluerit missionem, prepositi qui pro tempore fuerint, tantum ***132non soluentis, quantum pro missionem illius extiterit oportunum.

  • 133 ***] A ed, forsan supplendum : canonicus aliquis.
  • 134 Item statuimus... puniatur] A ed, om. C ed.

8470. Item statuimus quod quotiens ***133absentauerit se extra claustrum uel ecclesiam a seruitio communi propter seruitium alicuius et requisitus fuerit ab aliquo canonicorum et non fuerit inuentus, pro qualibet uice in uno denario puniatur134.

De penis exigendis

  • 135 fuerit os***tus] A, fiunt [...] ed.
  • 136 teneantur dic***] forsan supplendum : dicere A, teneantur [...] ed.
  • 137 terminetur] A, terminet ed ; Art. 70-71 om. C.

8571. Item statuimus quod omni anno, tempore quo fuerit os***tus135fiant duo prepositi qui iurare teneantur dic ***136seu nominare in capitulo illum uel illos qui in penis inciderint, et exigantur et tollantur pene per capitulum iuxta modum delinquentis, accusato discedente a capitulo, donec ipsius negotium in capitulo terminetur137.

  • 138 statui***] A, statuimus et ordinamus C ed.
  • 139 ***uriis] A, nostro de iniuriis C ed.
  • 140 ***] A, facientia C ed.
  • 141 ***] A, statutorum expressa in totum ed, vel forsan brevius supplendum : statuta in totum.
  • 142 ***] A, tamdiu C ed.
  • 143 obuen***] A, obuentionum ecclesie C ed.
  • 144 seru***] A, seruare iurent quam C ed.
  • 145 de***tis] A, de novo totis C ed, vel forsan : denuo totis.
  • 146 iura***] A, iurabunt C ed.
  • 147 obseruare] A, add. item infirmi et illi, qui dicunt se non posse propter inimicitias residere, iure (...)

8672. Item statui***138capitula omnia continentia in statuto ***uriis139scilicet uerbis aut factis de canonico ad canonicum***140mentionem, durent, corporali prestito iuramento, firma illibataque seruari atque tam omnia quam singula iuxta capituli tenorem executioni sine fraude mandari, et nulli gratiam facere canonico uel alteri cuilibet, quod pena in capitulo ***141uel partem etiam remittatur, immo ***142iniuriatorem ipso facto huiusmodi distributionum et aliarum obuen***143nostre omnium adminiculo priuari uolumus, necnon et uitari ab omnibus et singulis tam in capitulo quam in choro, quamdiu penam neglexerit soluere, et iniuriato satisfactionem debitam impertiri, et quod presens capitulum tam presentes canonici seru***144etiam redeuntes ad ecclesiam, postquam uenerint infra triduum, necnon et recipiendi, de***tis145uiribus sine fraude. Qui uero iurare noluerit, ut est dictum, tamdiu receptus canonicus distributionibus careat, quamdiu neglexerit huiusmodi facere iuramentum. Recipiendi uero inter alia statuta iurata et constitutiones nostre ecclesie iura***146quedam capitula obseruare147.

  • 148 beate] A, add. Marie C ed.
  • 149 vir***is] A, virginis C ed.
  • 150 laude et] A ed, om. C ed.
  • 151 ecclesie sue... prouidimus] A ed, ecclesie predicte tranquillitate salubriter statuenda prouidimus (...)

87Hec igitur, que pro reuerentia Dei omnipotentis et gloriose beate148vir***is149laude et150honorificentia et ecclesie sue obsequio clariore, pro pace et tranquillitate uestra in nostre sollicitudinis partem ad uirtutum profectum in uobis, animarum salutem et custodiam honestatis salubriter statuendi prouidimus151, a uobis omnibus et singulis precipimus plene et inuiolabiliter obseruari.

  • 152 ***passionis] A, compassionis C ed.
  • 153 imperturi] A, impensuri C ed.
  • 154 roborari] A ed, roboratam C.

88Nos autem, secundum misericordiam Dei et saluatoris nostri Iesu Christi, cum auxilio eiusdem regine celorum uirginis simul et matris beate Marie domine nostre, quantum in nobis desuper dabitur, a celesti clementia obseruatoribus predictorum cum omni mansuetudine caritatis et ***passionis152officium imperturi153non obseruantes et rebelles penis superius nominatis et aliis, prout secundum rei qualitatem uidebimus expedire, iuxta nos-tri officii debitum curabimus castigare. In quorum omnium robur et perpetuam firmitatem, presentem paginam fecimus nostri sigilli munimine roborari154.

  • 155 du***simo] A, ducentesimo ed.
  • 156 Datum... primo] A, Datum Viterbii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo, iiiito nona (...)

89Datum Viterbii anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo du***simo155sexagesimo secundo, indictione quinta, secundo nonas iulii, pontificatus domini Urbani pape IV anno primo156.

II. Clementis papæ IV Confirmatio Statutorum basilicæ S. Mariæ Maioris

90Clemens episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis priori et capitulo basilice beate Marie Maioris in Urbe salutem et apostolicam benedictionem.

  • 157 O] Ottoboni.

91Desideriis uestris in hiis affectu beniuolo debemus annuere, que uos digne possint a dispendiis preseruare. Sane petitio uestra nobis exhibita continebat, quod uos ultra sextodenarium canonicorum numerum in basilica uestra statutum, firmatum iuramento et per sedem apostolicam confirmatum, ad mandatum sedis ipsius sex in fratres et canonicos recepistis ac de prouentibus ipsius basilice, in qua non erat tunc prebendarum distinctio, portiones, sicut cuilibet ex aliis canonicis eiusdem basilice, assignastis eisdem. Postmodum autem uos prouide attendentes, quod negligebantur prouentus et redditus basilice supradicte, ex possessionibus, redditibus et prouentis dicte basilice de licentia et uoluntate dilecti filii nostri O157 S. Adriani diaconi cardinalis, predicte basilice archipresbyteri, viginti duas in prefata basilica ordinastis et distinxistis prebendas, cum vigintiduo canonici essent in basilica supradicta, et circa hoc quedam alia ordinastis, prout in litteris inde confectis sigillatis sigillo uestro, filii capitulum, plenius continetur.

92Nos itaque uestris supplicationibus inclinati, quod super hoc factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, nihilominus statuentes ut, premissis ueris existentibus, aliquem ultra huiusmodi sextodenarium numerum in basilica ipsa statutum, firmatum iuramento et per sedem confirmatum eamdem, prout superius est expressum, recipere uel assignare sibi prebendam minime teneamini, donec numerus canonicorum dicte basilice ad predictum sextodenarium numerum sit redactus, et quod cedentibus uel decedentibus canonicis prefate basilice, qui supradictum sextodenarium numerum excedunt, prebende ipsorum conuertantur in communes usus uestros, ita quod loco eorum nulli alii recipiantur in basilica memorata. Tenorem autem litterarum ipsarum de uerbo ad uerbum presentibus inseri fecimus, qui talis est :

93In nomine Domini nostri Iesu Christi amen.

941. Cum deceat domum Domini pro diuinis misteriis constitutam inter cetera pacis et quietis decorari uirtutibus eiusque statum de bono in melius reformari, idcirco nos, Petrus Saxonis prior, Bartholomeus Carantionis, Iohannes Capucius, Philippus Alexii, Oliuerius presbyter, Montanarius, Petrus de Curia, Andreas Buccabella, Angelus Allonis, Iacobus Arcionis, Omniasanctus, magister Henricus, Leonardus et presbyter Angelus, capitulum basilice sancte Maioris de Urbe, qui ibidem, licet indigni, sumus eius seruitiis specialiter deputati, diligentius intuentes, quod in predictis speciales sui existimus debitores, et uolentes statui nostro ac animarum et corporum prouidere saluti, diligenti prehabita deliberatione de mandato et licentia speciali, nobis oretenus facto a reuerendo patre domino Ottobono, S. Adriani diacono cardinali et archipresbytero nostro, statuimus, ordinamus ac etiam firmiter stabilimus, quod secundum sextumdecimum canonicorum numerum per nos ordinatum, in ea et auctoritate sedis apotolice roboratum, dicta basilica gaudeat numero prebendarum in possessionibus consistentium. Quarum quinque posite sint et site in territorio turris de Porcinis, prout suis finibus concludentur, et turris ipsa sit communis inter ipsas quinque prebendas. Item quinque alie posite sint et site in territorio turris olim domini Petri Saxonis, prout suis finibus concluduntur, et turris ipsa communis sit predictis quinque prebendis. Item alie quinque posite sint et site in territorio Quarti, prout suis finibus concludentur, turre predicta commune ipsis quinque prebendis, ut dictum est de aliis existente. Item alia una per se sola sit, videlicet terra posita in tenemento Lucciani et terra, que uocatur Mega, prout eorum finibus concludentur, molendino, orto et arboribus ibidem positis necnon et arboribus in territorio Porcini et Quarti a dicto partimento exclusis.

952. Item statuimus et incommutabiliter ordinamus, quod de fructibus et prouentibus altaris maioris ebdomade specialiter et de aliis omnibus obuentionibus in pecunia fiant sex prebende annuatim in grano et ordeo consistentes, de quarum qualibet habeat canonicus triginta rublos grani et decem rublos ordei ad rasum ad rublum senatus, eo quod nunc sumus sex ultra numerum pretaxatum.

963. Item statuimus et ordinamus quod camerarius, qui pro tempore fuerit, plenam habeat potestatem recipiendi fructus et obuentiones predictas pro solutione dictarum prebendarum.

974. Item statuimus et ordinamus, quod idem camerarius teneatur dare et assignare huiusmodi prebendas canonicis easdem deseruientibus a die, quo incipiunt portari blada ad orrea dicte basilice, usque ad festum Assumptionis beate uirginis Marie absque noua licentia et mandato capituli supradicti.

985. Item statuimus et ordinamus, quod per camerarium uel alium, cui dictum capitulum commiserit, fiant uigintiduo brisoli seu sortes, quarum sexdecim contineant sexdecim prebendas in possessionibus consistentes, et quod de dictis sexdecim prebendis fiant quatuor partes hoc modo, scilicet quod earum tres partes contineant quinque prebendas et una sit sola et singularis, alii uero sex brisoli continant sex prebendas in grano et ordeo taxatas.

996. Item statuimus et ordinamus, quod factis brisolis et capitulo congregato brisoli misceantur et teneantur ab aliquo, cui commiserit capitulum, et quod gradatim incipiendo a primo quilibet canonicus recipiat brisolum secundum locum suum.

1007. Item statuimus et ordinamus, quod per capitulum aliquibus de canonicis commitatur, qui pro absentibus eorum loco recipiant brisolos peruenientes eisdem.

1018. Item statuimus et ordinamus, quod licitum sit canonicis recipientibus et habentibus prebendas in eodem loco seu contrada et in eorum uoluntate tenere communiter siue in communi prebendas ipsas simul usque ad tempus, quod diffinitum est a capitulo.

1029. Item statuimus et ordinamus, quos, si alicui uel aliquibus de canonicis prebendas cum aliis suis consortibus diuidere placuerit infra tempus statutum, quod ad illius uel illorum requisitionem infra octo dierum spatium per sortes uel alio modo diuidere teneantur et quod capitulum nolentes diuidere de iure et de facto compellere teneatur, quod fiat.

10310. Item statuimus et ordinamus, quod, si contingat aliquem seu aliquos de residentibus canonicos recipere brisolos prebendarum taxatarum in blado, quod cum illo seu illis, qui de mandato capituli loco absentium fuerint, qui absentium nomine receperint brisolos prebendas in possessionibus consistentes, iterato inter eos per brisolos disceptetur et declaretur, ut sciatur aperte, quis uel qui de presentibus canonicis acciperet et tenere debeant prebendas absentium in possessionibus consistentes et pro quibus absentibus tenere debeant usque ad reditum eorum.

10411. Item statuimus et ordinamus, quod ipsis absentibus uel eorum altero ad eandem basilicam redeuntibus libere et sine contradictione aliqua prebendas et partes adeant et adire possint, que eis per brisolos aduenerunt, salua in omnibus et per omnia ordinatione facta super residentia, prout iacet in capitulo de residentiis iurato.

10512. Item statuimus et ordinamus, quod illi residentes, qui prebendas canonicorum absentium ipsis per brisolos debitas in eorum absentia tenuerint, statim in absentium reditu dimittant et restituant redeuntibus et ad de-bitos reuertantur consistentes in blado.

10613. Item statuimus et ordinamus, quod, si unus tantum residens habuerit brisolum prebende taxate in blado, ut in continenti illa dimissa taxata recipiat sub custodia prebendam absentis consistentem in possessionibus et ipsa gaudeat, utatur et fruatur eadem usque ad absentis canonici reditum et quod redeunte absente eadem dimissa ad suam redeat sine mora.

10714. Item statuimus et ordinamus, quod, quantocumque modo uel tempo-re quocumque aliqua de predictis sexdecim prebendis in possessionibus consistentibus uacare contigerit, quod inter habentes compensationem prebende in blado, cuius esse debeat prebenda uacans, per brisolos declaretur et quod illa recepta prima, quam tenuerat, ad predictam basilicam reuertatur.

10815. Item statuimus et ordinamus, quod, si aliquis presens uel absens, a capitulo requisitus, negligeret, nollet aut non posset interesse et obedire predictis, eius absentia pro presentia reputetur et capitulum in eius absentia libere cuncta perficiat, que predictis expediunt, ita quod per presentis uel absentis absentiam his, que per capitulum fient, in predictis nullum preiudicium generetur, set ualeant ac si eius assensus haberetur expressus.

10916. Item statuimus et ordinamus, quod nulli canonico liceat sua propria siue aliena animalia recipere seu tenere uel habere in loco seu locis communibus sibi et aliis sociis preter uoluntatem sociorum et etiam unius de sociis, qui in eodem habent facere tenimento, exceptis animalibus, que ad excolendum partem suam seu sibi competentem fecerint solummodo oportuna et sine quibus excoli uel laborari non possit.

11017. Item statuimus et ordinamus, quod huiusmodi distinctio et diuisio prebendarum perpetua sit et sit imposterum perpetuo duraturam.

11118. Item statuimus et ordinamus, quod illibata predicta predictarum distinctione manente et in suo robore perpetuo persistente de quinquennio in quinquennium fiat et possit fieri recommunicatio prebendarum et redividantur per sortes, ut supra sunt distincte prebende.

11219. Item statuimus et ordinamus, quod, postquam redacti fuerint canonici ad sextum decimum numerum et aliquis canonicorum habentium portionem se duxerit ubilibet modo quolibet absentandum, siue plures fuerint siue unus, ex tunc camerarius, qui pro tempore fuerit, fructus et prouentus prebendarum ipsarum in absentia recipiet eorundem ad opus et utilitatem basilice supradicte et canonicorum deseruientium in eadem.

11320. Item statuimus et ordinamus, quod, si aliquis canonicorum propter alicuius uel aliquorum potentiam siue alio quolibet modo, dum modo sine manifesta culpa sua, prebende sue et sibi debite non poterit pacifica possessione gaudere, tandiu secundum extimationem seu taxationem prebendarum in grano et ordeo loco prebende teneatur eidem capitulum prouidere seu facere prouideri, quandiu ad suam possit redire libere et ipsam pacifice possidere, nisi idem canonicus propter manifestam et euidentem ipsius culpam ab archipresbytero uel capitulo ipsius basilice interea portione priuetur, secundum tenorem capituli statuti facientis mentionem de canonicis, qui propter alicuius uel aliquorum potentiam non possunt in dicta basilica residere.

11421. Item statuimus et ordinamus, quod liceat cuilibet canonicorum sine culpa sua quocumque modo dampnificabitur in prebenda sibi debita tota uel parte, fiat sibi de communi recompensatio dampni, si ultra quantitatem decem solidorum dampnificatus fuerit iuxta taxationem duorum uirorum, quos ad hoc capitulum expensis ipsius capituli duxerit deputandos, quos ad requisitionem dampni passi capitulum ponere teneatur.

11522. Item statuimus et ordinamus, quod liceat cuilibet canonicorum cum concanonico suo de conscientia capituli commutare prebendam et hoc locum habeat tam inter canonicos habentes prebendas in possessionibus consistentes quam inter habentes prebendas consistentes in blado.

11623. Item statuimus et ordinamus, quod, si canonicus unus uel plures prebendas habentes in possessionibus consistentes se ad longiores partes ducerent absentandos, ita quod residentiam, licet ceptam, complere seu perficere non posset, quod per brisolos disceptetur et declaretur inter habentes prebendas in blado, quis eorum tenere debeat prebendam predictam et fructus recipere recedentis, donec absens canonicus redierit et residentiam fecerit oportunam. Si uero inceperit et non perfecerit, tunc declarabitur per capitulum, utrum totam uel partem adire capitulum debeat uel camerarius loco capituli pro modo facte residentie a canonico recedenti.

11724. Item statuimus et ordinamus, quod preter penas contra contumaces capitulo expositas supradicto capitulum seu maior pars capituli libere possit ampliare et omnimodo compellere : contumaces ad suum arbitrium tam pro predictis quam infrascriptis capitulis obseruandis per subtractionem portionum et distributionum et etiam penas de nouo imponere alias, sicut fuerit oportunum.

11825. Item statuimus et ordinamus, quod omnia et singula capitula tam supradicta quam etiam infrascripta secundum litteram ab uniuersis et singulis simpliciter intelligantur et etiam obseruentur, ut iacent, nec eis per alicuius superstitiose interpretationis iniuria ualeat derogari.

11926. Item statuimus et ordinamus, quod omnes et singuli de capitulo, qui modo presentes sunt, corporali prestito iuramento promittant se predicta capitula et etiam infrascripta cum omnibus eorum tenoribus perpetuo seruaturos et quod tam absentibus canonicis receptis quam etiam a futuris recipiendis ea facient inuiolabiliter obseruari et quod simile ab ipsis de ipsis seruandis exigent iuramentum infra spatium octo dierum, postquam redierint ad residentiam faciendam uel quando recepto de nouo assignabitur portio et uenerit residere.

12027. Item statuimus et ordinamus, quod de supradictis sexdecim prebendis consistentibus in possessionibus quatuor sint sacerdotales, ita quod quocumque modo uel tempore cedentibus uel decedentibus uno uel pluribus predictorum habentium predictas prebendas uel aliquam de predictis nullus recipiatur ad eam uel ad eas nisi sacerdos canonicus uel in sacerdotem promouendus et hoc locum habeat in illis canonicis tantum, qui sunt in ipsa basilica portionem adepti. Si uero nullus canonicorum, ut predictum est, ascendere ad superiores ordines uellet, tunc a summo pontifice uel archipresbytero nostro licentia impetrata capitulum extra gremium ecclesie ad predictam prebendam eliget et uocabit aliquem sacerdotem.

12128. Item statuimus et ordinamus, quod nullus recipiendus in canononicum basilice supradicte portionem aliquam recipiat uel habere possit nec assignetur eidem, nisi fuerit in sacris ordinibus constitutus.

12229. Item statuimus et ordinamus, quod molendinum, ortus de prato Palumbo et arbores, qui sunt in territorio dicte Meghe, nec non et arbores de territorio Porcini et Quarti in dicta diuisione non cadant, sed ea omnia communia remaneant capitulo supradicto. Verum cum de possessionibus in terris consistentibus et molendino et aliis articulis in superioribus statutum et ordinatum sit, de uineis ad ipsam ecclesiam pertinentibus statuendum et ordinandum incumbat.

12330. Item statuimus et ordinamus, quod uinee ipsius basilice diuidantur in sedecim portiones secundum numerum canonicorum et beneficiorum in eadem basilica per ipsum capitulum constitutum et fiant brisoli iuxta numerum portionum ipsarum, statuentes etiam firmiter, quod quilibet nostrum eam portionem uinearum habeat perpetuo uite sue cum omni utilitate, commodo, obuentionibus et consensibus, que de predictis uineis ei possent omni tempore obuenire, saluo semper ecclesie et capituli dominio, ita tamen quod semper capitulum uel maior pars ipsius capituli teneatur consentire locationibus faciendis. Et illam portionem ratam et gratam habeat canonicus quilibet perpetuo uite sue, que sibi per receptionem brisoli obuenerit, ita tamen quod portiones absentium tandiu teneat camerarius ecclesie, donec absentes ad ecclesia reuertantur. Et cum canonici redacti fuerint infra sextumdenarium numerum prelibatum et uacare contigerit aliquam de predictis prebendis, licitum sit canonicis recipere eandem prebendam per beneficium commutationis prioratus inter ipsos prerogatiua seruata.

12431. Item statuimus et ordinamus, quod sex prebende alie fiant in musto pro illis, qui certas prebendas non habent in uineis et de uineis, scilicet quod habeant decem caballatas musti tempore uindemiarum de uineis quondam Iohannis Demetrii et portionibus absentium et ad uascas recipiant.

12532. Item statuimus et ordinamus, quod, quandocumque et quocumque uel tempore aliquam de prebendis sedecim uinearum uacare contigerit, quod inter habentes compensationem prebendam in musto, cuius debeat esse prebenda uacans, per brisolos declaretur et illa recepta, prima quam tenuerat, ad dictam basilicam reuertantur, auctoritate sedis apostolice in omnibus et per omnia nihilominus semper salua.

126In huius itaque rei certitudinem et cautelam presens scriptum fieri fecimus et sigillo dicte nostre basilice communiri.

127Actum Rome in prefata basilica, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, pontificatus domini Clementis pape quarti anno primo, indictione nona, mense novembre, die quinta.

128Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et statuti infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se nouerit incursurum.

129Datum Perusii, XIIII kalendis aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

Notes

1 Inscriptio tantum in C.

2 fratribus] sibi ed.

3 dilectis... in Domino] A ed, ad perpetuam rei memoriam C ed.

4 statera] sta... A, statera C.

5 legitima]...gitima A, legittima C, sta[tera le]gitima ed.

6 set] A ed, sed C.

7 ecclesiam ***] A, suppl. nostram quam C ed.
NB. Asteriscus triplex in originali A lacunam indicat, quae membranae foratae aut rarius fricaturae causa cancellationi accidentali debetur et, in quantum potuimus, C adiuvante supplevimus.

8 Et] A, sed C ed.

9 ibi] A, sibi C.

10 ad] A, de C.

11 honorem] A, honore C.

12 ***] A, congruere, quo C ed.

13 honore ***] A, honorem et gloriam C ed.

14 et] A ed, om. C.

15 probabilis] C ed, probalis A.

16 disciplinam. Statutorum] A ed, disciplinam, statutorum C.

17 Statutorum... tenorem] A, Quorum statutorum tenor talis est C.

18 reformatione] A ed, formatione C.

19 nocturnis, statuimus] C, nocturnis. Statuimus A ed.

20 Chorum] A ed, corum C.

21 horreariorum] C ed, horreariorum, h add. sup. lin. al. man. A.

22 eumdem] C, eundem A ed.

23 diaconus et subdiaconus] A, diaconi et subdiaconi C ed.

24 alioquin... puniatur] A ed, nisi iustam causam habeat exeundi C.

25 restituant] add. Diaconus uero, qui, quocumque die cantabili cantabit euangelium, teneatur stare a principio misse usque ad finem iuxta altare et ministrare sacerdoti celebranti missam in illo habitu, in quo cantabit euangelium. Alioquin illius misse distributiones ammittat, nisi iustam causam habeat exeundi C.

26 alius] A, om. C.

27 rumore] A ed, numero C.

28 s(acerdo)s] litterae parenthesi inclusae evanitae sunt in A.

29 ordine] A ed, ordinibus C.

30 reportent] A ed, respondent C.

31 alii] A ed, om. C.

32 abesse] A ed, habere corr. supra lin. alia man. abesse C.

33 si quis abfuerit] ed, si quis cod***dit A, si quis sacerdos abfuerit C.

34 facere] A C, sincere ed.

35 promoueri] A ed, promoueatur corr. promoueri C.

36 Et quando cantatur euangelium... foraneus eligatur] A, om. C.

37 acipello] A, capello C, capella ed.

38 sub *** aligis] A, sub *** caligis C, sub [... c]aligis ed.

39 discaltiatus] A ed, discalciatus C.

40 capa chorali] A ed, capa costali C.

41 publ *** sces] A, publ[ice pi]sces ed vel vesces ?.

42 olera] A, om. C.

43 Item statuimus quod nullus canonicorum intret... infra biduum] A, om. C.

44 coram eam] A, in ea ed.

45 cotta] A, corta ed.

46 pun***us] A, pun[niatur, nisi forte infirm]us ed.

47 Hunc titulum add. sup. lin. solus praebet C.

48 eucharistia] eucharistiam A, pro eucharistia C, eucaristia ed.

49 altare ac***] A, altare ponantur ed, sed legendum : cum cereis ponantur super altare accensis. – Qui contra fecerit... supra altare om. C.

50 festiuis diebus] A ed, festiuitatibus C.

51 Marie] A, om. C ed.

52 erunt] A ed, ***rant C.

53 Item statuimus quod nullus canonicorum ***] A ed, om. C. Forsan restituendum : Item statuimus quod nullus canonicorum intret in contradam etc..

54 cotta] A, corta ed.

55 seu defunctos... Euntes uero] A, om. C.

56 diaconis] vel diaconibus A.

57 u*** (=uadant) ad] A, adeant ad C ed.

58 alio die sequenti... puniatur] A, uel sequenti VIa feria, si prima fieri non possit propter euidentem aliquam rationem C.

59 Item statuimus quod semper... non percipiat] A, om. C.

60 in omnibus... quam in aliis] A, in negotiis ecclesie C.

61 partis... duret] A, om. C.

62 alienationibus] A, add. gratiis C.

63 de portione concedenda] A, In portionibus concedendis C.

64 Hunc titulum sup. lin. add. solus praebet C.

65 ab archipresbitero... et capitulo] A, om. C.

66 Item si quis... puniatur] A, om. C.

67 canonicorum] C ed, caconicorm A.

68 Item statuimus quod duo... scribat] A, om. C.

69 in] A ed, ad C.

70 contingat] fol. 67 C.

71 uel sequenti die (§ 30)... quod laboretur] A, om. C.

72 solidi... canonicorum] A ed, solidos prouenientium soluat ad opus ecclesie infra octo dies camerario eiusdem ecclesie. Alioquin nihil percipiat de distributionibus ipsius ecclesie, quousque soluerit C ed.

73 puniatur] AC, privetur ed.

74 cellario] A, celarario ed.

75 Item si quis... puniatur (§ 36-38)] A ed, om. C.

76 uel ecclesie... puniatur] A ed, om. C.

77 in quinque solidis puniatur] A ed, decem solidos soluat. Alioquin tamdiu careat distributionibus, donec soluat C.

78 reclaudatur] A, reclaudat ed.

79 Item nullum animal... puniatur (§ 39-41)] A ed, ponit post art. 48 C.

80 Hunc titulum praebet solus C.

81 ecclesiam***one et uoce priuetur] quae lacuna sequenti modo complenda videtur omni portione et uoce priuetur A, ecclesiam, ut dictum est superius puniatur ed, per triennium... priuetur] A, impellendo seu per uestem leuiter attrahendo sine aliqua lesione, per mensem extra claustrum et ecclesiam omni portione dicte ecclesie priuatus maneat et pro eo tempore nullam habeat in capitulo uocem C.

82 instrumento A ed, add. uel manu attrociter C.

83 quinquennium] A ed, annum C ed.

84 septennium] A ed, annum et dimidium C ed.

85 claustrum ***one] quae lacuna sequenti modo complenda videtur : omni portione A.

86 decennium] A ed, biennium C ed.

87 ecclesia] A ed, add. ipso facto C ed.

88 tunc stetur... maioris partis] A ed, si de hoc conuinci non poterit legittime, de hoc tamen inueniatur respersus infamia, teneatur se purgare per octo clœricos fidedignos sui ordinis, in quo, si defecerit, predictis penis subiaceat C ed.

89 prescriptis] A, add. Item statuimus quod, si contingat capitulum aliquas expensas facere veniendo ad nos uel aliter pro eo, quod aliquis de canonicis aliquod de statutis servare noluerit, teneatur eidem capitulo in moderatis expensis C ed.

90 ***] haec lacuna supplenda videtur verbo : pena A.

91 Item si feri... non possit] A, om. C.

92 serui***] A, seruiens seruientem C ed.

93 ***] A, penam ed.

94 obuentionibus] oventionibus A ed.

95 Item si... parcere (§ 45)] A, om. C.

96 puniatur] A, add. moderate C ed.

97 S***] A, Statuimus C ed.

98 ***] A, infra triduum C ed.

99 diud***] A, diuidendis C ed, add. Alioquin careat distributionibus ut supra C ed.

100 serui***] A, seruiens furtum fecerit C ed.

101 pun***] A, puniatur ut C ed.

102 ***] A, expellatur C ed.

103 mulct***] A, multetur C ed.

104 qui***] A, quis canonicorum C ed.

105 archi***ris] A, archipresbiteri uel prioris C ed.

106 si contra... puniatur] A ed, om. C.

107 per mensem... canonicorum] A ed, per octo dies et distributor non soluat blasphemanti, postquam ei constiterit per confessionem duorum uel trium canonicorum C ed.

108 contigerit] contigeret A, contingerit C ed.

109 propter manifestam... priuetur] A ed, causam dederit uel propter manifestam et euidentem offensam mereatur absentiam et tunc nullam recipìiat portionem C ed.

110 ottubris] A ed, octobris C.

111 ***] A, canonicis C ed.

112 Quod si... denegetur] A ed, om. C ed.

113 ord***lica] A, ordinamus, quod in dictis basilica C ed.

114 Statuimus et ordinamus... reseruamus] A ed, om. C ed.

115 ***tribuantur] A, possessionum distribuantur C ed.

116 alie] A ed, alique C ed.

117 sa***tario] A, sacramentario ed.

118 Et dicti duo... alterum eorum] A ed, om. C ed.

119 ***] A, sed forsan pertineant, vel reuertantur C ed.

120 sicut solitum est] A ed, infra mensem C ed.

121 quod] C ed, om. A.

122 uicinius] A ed, uicinum C.

123 et ibidem dicantur... celebratur] A ed, om. C ed.

124 in eisdem... existentibus] A ed ; in eisdem et in ecclesie seruitio existens C ed.

125 Item statuimus quod nullus canonicorum... puniatur] A, om. C.

126 Iesu] A, om. C ed.

127 Titulus euanescens et bis foratus in A.

128 ***] A, ressurectionis dominice et C ed.

129 et quod semper... canonici] A ed, om. C ed.

130 ***lectionum] A, in anno tempore recollectionum C ed.

131 Qui uero... prouisinos] A ed, om. C ed.

132 ***] A, de parte distrahant huiusmodi C ed.

133 ***] A ed, forsan supplendum : canonicus aliquis.

134 Item statuimus... puniatur] A ed, om. C ed.

135 fuerit os***tus] A, fiunt [...] ed.

136 teneantur dic***] forsan supplendum : dicere A, teneantur [...] ed.

137 terminetur] A, terminet ed ; Art. 70-71 om. C.

138 statui***] A, statuimus et ordinamus C ed.

139 ***uriis] A, nostro de iniuriis C ed.

140 ***] A, facientia C ed.

141 ***] A, statutorum expressa in totum ed, vel forsan brevius supplendum : statuta in totum.

142 ***] A, tamdiu C ed.

143 obuen***] A, obuentionum ecclesie C ed.

144 seru***] A, seruare iurent quam C ed.

145 de***tis] A, de novo totis C ed, vel forsan : denuo totis.

146 iura***] A, iurabunt C ed.

147 obseruare] A, add. item infirmi et illi, qui dicunt se non posse propter inimicitias residere, iurent hoc corporali prestito iuramento in capitulo, si possint uenire, se in fraudem non facere, uel si uenire non possint, per procuratorem ad hoc specialiter constitutum C ed.

148 beate] A, add. Marie C ed.

149 vir***is] A, virginis C ed.

150 laude et] A ed, om. C ed.

151 ecclesie sue... prouidimus] A ed, ecclesie predicte tranquillitate salubriter statuenda prouidimus ac C ed.

152 ***passionis] A, compassionis C ed.

153 imperturi] A, impensuri C ed.

154 roborari] A ed, roboratam C.

155 du***simo] A, ducentesimo ed.

156 Datum... primo] A, Datum Viterbii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo, iiiito nonas martii, apostolica sede uacante C.

157 O] Ottoboni.

© Publications de l’École française de Rome, 2001

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540