Version classiqueVersion mobile

Le duc et la société

 | 
Frédéric Boutoulle

Annexe 1 - Pièces relatives à la fondation du prieuré Saint-Florent de Castillon

Texte intégral

B. “Quodam librum antiquum generaliter Gallice canonicorum vocatus in quo libro multa fundationes beneficiorum monasterii Sancti Florentii sunt transcriptae”, cité par C.

C. Vidimus du Librum antiquum passé le 4 mai 1368 par Thibaud, archidiacre d’Angers et Hilaire Cardona, notaire impérial de l’église d’Angers.

D. Copie collationnée le 3 octobre 1741 sur cahier de quatre feuillets papier, “pour justifier de la qualité de curé primitif et de décimateur de la paroisse de Castillon” (AD 33, H 1141, n° 2).

a. BN ms Fra 19862 : analyse du dossier dans “Histoire générale de l’abbaye Saint-Florent-près-de-Saumur précédée d’une vie de saint Florent”, ms de Dom Jean Huynes (1646-1647), f. 178v-179, d’après “d’anciennes copies des archives, comme originales”.

  • 1Gallia II, inst. col. 323
  • 2Marchegay éd. n°VI et VII; AD 33 G 902, f 163; GCSM, n°18, 415, 436, 605-859, 636-954, 638-955 (...)
  • 3RHF, XIV, 726.

1Pour dater le dossier nous disposons des jalons suivants. Le vicomte de Castillon, Olivier, abandonna ses droits sur Saint-Émilion, à la requête de l’archevêque Josselin de Parthenay, lors du concile tenu à Bordeaux, le 12 octobre 1079, sous la présidence des légats de Grégoire VII, Amat d’Oloron et Hugues de Die qui marqua l’introduction de la réforme en Bordelais1. Son frère, Pierre, dont on repère le signum à la fin de la première notice, succéda à Olivier à partir de 1080, et il régna jusqu’en 1099, année de son probable décès lors de la première croisade, entre Tripoli et Jérusalem2. Si l’on en juge par le ton peccamineux de l’archevêque (pecator et indignus) la fondation de Saint-Florent n’a pas dû se produire avant sa suspension au concile d’Autun par Hugues de Die, en 1077. Saint-Florent de Saumur n’ayant pas reçu de biens dans la région avant 1080, il est fort probable que la dotation vicomtale ait été passée à la fin de l’année 1079 ou au début de 1080. La fondation de ce monastère, où Olivier prit l’habit monastique3, est peut-être liée à l’abandon de ses droits à Saint-Émilion. Quelques unes des donations interpolées dans la première notice se sont déroulées ultérieurement “tempore quo Petrus vicecomes perrexit in Ierusalem vidente Heliae vicecomite”, soit entre 1096 et 1099.

2D’après D.

1

[1077-1080, puis 1096-1099]

Olivier, vicomte de Castillon, du conseil de ses frères et de ses milites donne la chapelle Saint-Symphorien, le bourg du monastère libéré de gîte ou juridiction, l’usage de la forêt d’Ardia des terres et des droits dans les pêcheries sur la Dordogne. Il abandonne ce qu’il prélève sur les navires à Castillon et Pierrefite et autorise ses hommes à donner librement les feva tenus de lui. Suite à quoi sont passées des donations de biens à Castillon et dans les environs (Monbadon, Gardegan, Saint-Étienne, Saint-Pierre, Saint-Laurent…).

  • 4  Jean, XII, 46.
  • 5  Luc, XI, 41.
  • 6  Eccles., III, 30.

3Omnes homines qui in hac sunt fragili vita a Deo constituti cum summa intentione docet (***)a) ne ab omnipotente creatore suo sint separati, sed cum omni bona consideratione nocte atque die debent vigilare memores illius exempli veritatis qui dicit : “Vigilate dum tempus habetis et non tenebrae vos apprehendant”4. Et alibi : “Date elemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis”5 et in eternum “sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum”6. Quae exempla atque quamplura [f 1 v] prospiciens Oliverius vicecomes constituit in corde suo aedificare ecclesiam in honore Dei et sanctae Marie atque sancti Florentii pro anima sua atque omnium parentum suorum vivorum atque mortuorum, et hoc fecit cum authoritate fratrum suorum atque militum. Et hoc volumus notum esse omnibus praesentibus et posteris quod ipse primus dedit scilicet capellam Sancti Symphoriani in alodo quam centum solidos emit de suis militibus Gauberto et fratribus ejus atque tali conventione ut Raimundus presbyter teneret medietatem de monachis in vita sua et post mortem suam totam remansisse Deo et sancto Florentio (croix).

  • 7  Non localisé, probablement le “bois du prieur” sur la carte de Belleyme, à un kilomètre à l’est du (...)
  • 8  Pierrefite, co. St-Sulpice-de-Faleyrens, ca. et ar. Libourne

4Et post hoc dedit burgum monasterii ita liberum et absolutum ut nullus in eo ullam malam consuetudinem requisisset, neque vigeriam, neque hospitalitatem, neque captionem, neque furtum, neque incendium, neque raptum, neque homicidium, neque bellum neque judicium, sed secundum Deum monachi haec omni possiderentb) Et de suis porcis atque dominium suorum hominum dedit pascharium in silva que vocatur Ardia7 ita ut illorum homines non redderent pascharium nisi monachis, et arbores ad domos et ad omnia opera atque necessaria eorum.c) Et dedit terram ad duo paria boum in eam dominamd) tam intus quam de foris et decimam pesserarium, et de tractu sagenarum in Dordonia subtus castellum, et de omnibus navibus quinque solidos et unum sextarium salis, et Arnaudus Aimericus unum sextarium, et Eleazar unum sextarium. Et ad Petrafutam8 tres sextarios salis ad mensuram qua vendunt si remanserit. Si supra ascenderit in quocumque portu evenerit istos supradictos [f. 2] sextarios salis ad magnam mensuram praeter brancarum ubi dessunt quinque solidi. Et concessit omnibus suis hominibus quisquis in vita et in morte voluerit de suo fevo quem de illo tenebat aliquid dare libere et absolute absque ulla licentia daret requisita in alodo Deo et sancto Florentio. Et dedit quinque denaratas de vineis in facienda Quintini de Letrat, et dedit duas petias terre que sunt circa ipsas vineas de Letrat de quibus tenet unam Giraldus Agerius pro qua reddit in Natali Domini III solidos aut unum porcum valentem preciume).

5

  • 9  Monbadon, co., ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.
  • 10  Lavagnac, co. Ste-Terre, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne
  • 11  Gardegan-et-Tourtirac, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne
  • 12  Gironde-sur-Dropt, ca. La Réole, ar. Langon.
  • 13  Saint-Étienne de Lisse, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.
  • 14  Saint-Magne-de-Castillon, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.
  • 15  Gardegan-et-Tourtirac, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

6Post ipsum dedit Arnaudus Aimericus cum authoritate fratrum suorum suas pesserias que sunt super castellum et medietatem de Villana de omnibus rebus que ibi habebat et quecumque habebat in Podio Becone (croix). Post hoc dedit Arnaudus Rosbertus cum authoritate fratrum suorum unam borderiam terre in Podio de Ferreirac. Et Raimundus Guillelmi et frater ejus atque nepos illius dederunt unum masum terre in Landa. Et Ramnulfus Eszon unam borderiam terre ad Monbadon9. Et Raimundus de Barnols IIII sextariadas terre, et iterum Raimundus Guillelmi et frater ejus et Arzius de Lavinac10 cum authoritate matris sue et fratrum suorum dederunt stagnum quod est juxta castellum. Et Bernardus Arnaudus cum authoritate filiorum suorum dedit unam peciam terre que est in Julio Ferreirac coram castello. Terrae Podii Beconis medietatem dedit Petrus Gausmans et alteram medietatem Raimundus Gauterius concedente Ayzone de Lavanac de quo habebat in fevo [f. 2v]. Et terram de Fonteanet dedit Arnaudus Aimericus cum authoritate fratrum suorum que terra debet monachis quatuor solidos ad Nativitatem Domini, et de iliis quatuor solidis debent monachi decem et octo denarios reddere custodibus castelli. Guillelmus Aemericus dedit duas partes de bosco de Podio Auriola et quatuor denairatas vinee ad Gardega11 et alteras quatuor denaratas Seguinus porf) de Limac nepos ejus dedit ad Gardega. Arnaudus Malengen allaures in uno loco tres denairatas vinee et in alio loco tres obolatas. Arnaudus Guillelmi et Guillelmus Arnaudus frater ejus Arzoenguis sorori eorum terram Fontis Regidoris dederunt et illa Raenguis dedit illam terram sancto Florentio, et inde habuit decem solidos quos debet monachis reddere ad finem cum authoritate primi mariti sui terram supra fontem Rigidoris que est alodum Sancti Symphoriani dimisit. Mango et Gaubertus frater ejus quam in terra eorum tenuissent monachi in Ganavia et post mortem eorum esset in dominio monachi g). Terram de Sancto Sichario dedit Aiso Arnaudus et soror ejus et Costaulus de Vigara sancto Florentio. In ea flotta hoc totum quod habebat Raimundus Gauterius dedit et Arnaudus de Gironda12 hoc totum quod habebat dato quondam asino cum authoritate matris sue. Guitardus hoc totum quod habebat in ea flotta dedit pro se et pro anima fratris sui Bosoni cum authoritate fratrum suorum et unam denairatam vinee que est juxta denairatam sancti Stephani13 a Latac. Constantinus molinarius dedit unam denairatam vinee sancto Florentio concedente Guillelmo Aimerico et Petro de Castello Asino et Grimoaldo fratre [f. 3] ejus h). Juxta vineam Guillelmi Seguini habet sanctus Florentius duas denairatas vinee et obolatam ad Pererium et in Podio Fereorio supra monasterium tres denairatas vinee. Arnaudus de Gironda et Arnaudus Ayquelmus consanguineus ejus sex denariatas vinee ad Frigidam Fontem et in ipso loco Robertus du Muro tres obolatas vinee. Raymundus Guillelmus de Luernet, hoc totum quod habebat in Rochabait dedit sancto Florentio et frater ejus Menerius retinuit medietatem se vivente post mortem ad sanctum Florentium, in Podio supra Sanctum-Magnum14 tres obolatas vinee, supra Sanctum Sicharium (***)i) vineam quas dedit Arsenda de Murel terram que est supra portum Dordonie dedit Eleazar sancto Florentio, terram de Fossa dedit Crescentius tres eminadas (***)j) Oliverii dedit unam petiam terre sancto Symphoriano quam emit de Forto Anerio de Grunet. Bernardus Espero dedit unam petiam terre que est ultra ripam de Fontem Friscaiam, dedit Fortis Arrigredus unam petiam terre a Peira Cuberta in parrogia de Tortirac15, unam obolatam vinee quam tenet Giraldus Gaulfridus et alteram quam tenet Robertus Batala. Ex his omnibus quisque presumptuose infringere vel calumniare voluerit cum diabolo et angelis ejus in inferno damnatus sit. Fiat. Fiat. (croix)k)

  • 16  Saint-Laurent-de-Combes, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.
  • 17  Saint-Pey-d’Armens, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.
  • 18  Hélie III, comte de Périgueux (v. 1070-1104).

7Aiquelinus monachus Sancti-Florenti dedit vineam de Larroques et terram que est supra Labardam juxta Sanctum Laurentium16 ad Sanctum Petrum17 a Las Salas. Garsias Arnaudus misit unum massum tam de terra quam de bosco in vadimonio Oliverio monacho pro viginti solidis ad quatuordecim annos de illo tempore quo [f. 3v] Petrus vicecomes perrexit in Ierusalem vidente Heliae vicecomite, et Arnaudi Roberti presbitero ejusdem ecclesie. Signum Elie comite18, Arnaude, S. Oliverii vicecomiti (croix) S. Petri fratris ejus vicecomitis (croix) S. Senebruni fratris ejus (croix) Elie fratris ejus S. Arnaudi Aimerici S. Arnaudi Roberti S. Rogerii monachi (croix) S. Constantini monacho l) et presbiteri, S. alii Constantini monacho, de laicis S. Guntardi monacho.

a) Blanc d’un mot sur le ms. – b) Ponctuation restituée par l’édition. – c) Ponctuation restituée par l’édition. – d) Sic pour dominatura. –e) Alinéa restitué par l’édition. –f) Sic, peut-être pour porcarius. – g) Ponctuation restituée par l’édition. – h) Ponctuation restituée par l’édition. – i) Blanc de trois mots sur le ms. – j) Blanc de deux mots sur le ms. –k) Alinéa restitué par l’édition. – l) Sic pour monachi.

2

[1077-1080]

Josselin de Parthenay, archevêque de Bordeaux, du conseil de ses clercs et des barons de Castillon donne aux moines de Saint-Florent l’église de Castillon avec le consentement de l’archiprêtre de Saint-Magne qui lui rend la clé avec l’approbation du vicomte Olivier. Le prêtre de Saint-Magne, Hugon, qui s’opposait au cimetière des moines abandonne finalement ses poursuites.

8Quoniam praecedentiam benegesta multociens succedentium conturbat ignorantia per litterarum subscriptionem ad futurum volo transferre noticiam quia ego Gausselinus, licet peccator et indignus Dei tamen gratia Dei Burdegalensis archiepiscopus audiens et comprobans fratrum Salmuriensum religiosam et per omnia laudabilem conversationem volens eorum participes fieri beneficiorum, consilio clericorum meorum et precibus baronum Castellionis qui me ad hoc omni annisu a) compellebant dedi sancto Florentio et monachis ejusdem ecclesiam ejusdem Castellionis presente et consentiente et me ad hoc omnino compellente Achelmo Sancii archidiacono et Raimundo archypresbitero que erat capellanus ejusdem ecclesie qui detulit clavem ipsius ecclesie et reddidit mihi, et ego cum eadem clave feci donum in manu Constantini monachi Sancti Florentii assistente et huic dono multum adplaudente Oliverio vicecomite ejusdem Castellionis qui fratres Salmurienses in eamdem villam adduxerat et juxta castrum suum eos hospitari volebat, sed Hugo presbiter Sanctae Magne cepit calumniari cimeterium quod ego sacrare disposueram ut in eo edificaretur ecclesia et habitaculum monachorum, sed tandem meo consilio et precibus baronum predicti castri dimisit et quietam clamavit calumniam quam fecerat b). Et ex hac re sunt testes Gosbertus miles, et frater ejus Mangon qui in feudo tenebat ipsam ecclesiam de Bernardo de Segur et de Guitardo del Verget, ipsi vero habebant eam de vicecomite Castellionis. Testes etiam sint inde Arnaldus Roberti et Radulphus de Segur qui proloquuti sunt et contractaverunt omnem rem istam, Arnaldus quoque Aimericus et Helie Azar et Guillelmus Aimerici qui dederunt terram ad faciendum novum monasterium, affuerunt quoque Helias de Bardia et Aster de Lavignac, et Guillelmus presbiter filius Raimundi archipresbiteri et alii plures quorum nomina quia ista sufficere credimus scribere distulimus. Quisque autem huic tam autentice donationi contradicere voluerit sit anathema, maranatha. S. Goscelmi archiepiscopi (croix) S Aichelmi archidiaconi (croix) Signum Raimundi archipresbiteri (croix) Signum Oliveri vicecomitis (croix).

a) Sic pour anno ? –b) Ponctuation restituée par l’édition.

Notes

1Gallia II, inst. col. 323

2Marchegay éd. n°VI et VII; AD 33 G 902, f 163; GCSM, n°18, 415, 436, 605-859, 636-954, 638-955, 656, 844; AHG, IV, n°IX; RHF, XIV, 726; St-Jean d’Angély, n°308; Rec. Hist. croisade, I, 46, 96, 263, III, 50 ; Boutoulle 2002.

3RHF, XIV, 726.

4  Jean, XII, 46.

5  Luc, XI, 41.

6  Eccles., III, 30.

7  Non localisé, probablement le “bois du prieur” sur la carte de Belleyme, à un kilomètre à l’est du castrum, au pied du coteau d’Horable, Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

8  Pierrefite, co. St-Sulpice-de-Faleyrens, ca. et ar. Libourne

9  Monbadon, co., ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

10  Lavagnac, co. Ste-Terre, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne

11  Gardegan-et-Tourtirac, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne

12  Gironde-sur-Dropt, ca. La Réole, ar. Langon.

13  Saint-Étienne de Lisse, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

14  Saint-Magne-de-Castillon, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

15  Gardegan-et-Tourtirac, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

16  Saint-Laurent-de-Combes, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

17  Saint-Pey-d’Armens, ca. Castillon-la-Bataille, ar. Libourne.

18  Hélie III, comte de Périgueux (v. 1070-1104).

Le texte et les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont sous Licence OpenEdition Books, sauf mention contraire.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search