Version classiqueVersion mobile

Le devin maudit

 | 
Philippe Walter

Lailoken ou la Vie du Merlin sylvestre

Texte II
Le roi Meldred et Lailoken

Titus A. XIX folios 75-75b (version originale)

Texte intégral

1Fertur quod Lailoken a regulo Meldredo dudum captus. et in opido suo Dunmeller loris conuinctus tenebatur, vt aliquod nouum ab illo rex audire mereretur. Ille vero triduo ieiunus permanens nulli penitus licet a multis conueniretur dedit responsum. Tercio quoque die regulo in aula. celsiori assidente sedil[i]. intrauit vxor eius. arboris folium suo peplo inuolutum nobiliter gerens in capite. Quod regulus videns, manu attraxit. et attrahendo in minuta frusticula discerpsit. Quo viso, Lailoken demens cepit in altum prorumpere risum. Cumque illum solito hilariorem rex Meldredus conspiceret, conuenit eum blandis verbis dulcissime dicens. Amice mi Lailok[en] dic mihi obsecro quid risus portenderit. quem argute stringendo auribus nostris tinnire fecisti, et liberum eundi quo vis te dimittam. Ad bec confestim Lailoken respondit. Tu me cepisti. et vinciri loris iussisti, gliscens nouum aliquod audire oraculum. Quapropter problema nouum de noua tibi proponam materia. De veneno stillauit dulcedo, et de melle amaritudo. Sed neutrum ita licet verum manet vtrumque. En proposui questionem. dic si potes solucionem, et me liberum ire dimitte. Regulus respondit. Hoc problema valde est perplexum. cuius nescio soluere nexum. Dic igitur aliud apercius sub premissa condicione. At Lailoken priori simile problema protulit dicens. Bonum pro malo fecit iniquitas. e conuerso reddidit pietas. Sed neutrum ita licet verum manet vtrumque. Regulus dixit. Noli vltra loqui per coniecturas. sed palam dic nobis cur risisti. et questionum soluciones quas protulisti, et liber a vinculis eris. Lailoken respondit. Si palam loquutus fuero, vobis inde mesticia. mihi autem mortifera orietur tristicia. Ad hec regulus. Quamquam inquit ita futurum fore contigerit, nichillominus audire hoc volumus. Lailoken siquidem intulit regulo. Tu quoque cum sis iudex sciencia preditus, dic mihi prius vnius pragmatis iudicium. et tuis postmodum iussis parebo. Regulus respondit. Dic cito causam. vt audias iudicium. Lailoken dixit. Qui summum honorem confert inimico. et supplicium pessimum amico. quid meretur vterque ? Respondit regulus. Talionis vicem. Recte inquit Lailoken iudicasti. Proinde nimirum. vxor tua promeruit coronam, tu vero pessimam mortem. sed non ita. licet verum restat vtrum[que]. Regulus dixit. Cunctorum que facis fucus opacitate concluditur. Edissere ergo nobis obsecro has questiones, et quicquid honeste potest persolui. si postules tibi dabo. Respondit Lailoken. vnum valde dabile postulo. libertate non pretermissa. videlicet vt tradas corpus meum sepulture. ad partem huius oppidi orientaient, in loco funeri. fidelis defuncti competenciore, haut longe a cespite. vbi torrens Passales in flurnen descendit Tuedense. Futurum est enim post paucos dies, trina nece me morit[urum]. Cum autem confurcacio ampnis vtriusque contigua fuerit tumulo meo, pactor Britani[ce] gentis dominabitur adulterine. Hec dicendo, signauit excidium Britannorum, et iterum eorum diuorcij reformacionem esse futuram. Hec illo et alia protrahente, et que audire optabant ficcius differente, regulus ac regula eorumque curia, concessa funeris postulacione. cum iuramento affirmauerunt vt liberum et incolumem illum quo vellet ire dimitterent. At Lailoken loris solutis stans fugere paratus, huiusmodi verba exorsus est dicens. Quid est amarius felle muliebri, quod ab inicio serpentino infectum est veneno ? Quid autem dulcius iusticie censura per quam mites et humiles a felle impiorum defenduntur ? Hec quippe mulier vxor tua summum honorem hodie suo contulit inimico, tu vero amicum fidelem conscidisti in frustula. Sed neutrum ita quia hoc faciens. bene facere existimasti. Illa vero honoris quem inimico conferebat. prorsus erat ignara. Secundum problema, huic est simile. Tunc iniquitas fecit bonum, cum mulier nequam suum veneraretur proditorem. Tunc pietas fecit malum. quando vir iustus suum fidelem occidit amicum. Sed neutrum ita, quia inscius facti fuit vterque. Regula enim paulo ante in orto reguli adulterante, descendit folium arboris super caput eius vt illam traduceret. regique adulterium manifestaret. Quod in peplo suo inuolutum coram omnibus regula super caput suum in aulam portando venerabatur. Quod cum vidisset rex, protinus digitis attraxit. et attrahendo digitis suis minutatim decerpsit. Hoc est quod mulier honorem contulit inimico. qui facinus suum prodere voluit. et quia rex iniuriam fecit amico, qui vt crimen euitaret illum premunire decreuit. Lailoken hijs dictis. solitudinis squalena inuia petente. nulloque eum persequente, omnes pariter nutare ceperunt. Mecha vero cum lacrimis machinans dolum, regulum quam dulcibus cepit allicere sermonibus dicens. Noli domine mi rex venerande huius dementis credere verbis, quoniam vt credi fas est. nichil aliud coniecturando fecit. quam querere a nexibus solui et dimitti. Quapropter mi domine cum complicibus presto sum ydoneis, me de obiecto crimine purgare. Ipse quoque audisti nobiscum. quatenus seductor ille pessimus dixit se ter moriturum, quod proculdubio est impossibile. Quoniam in nullo semel defuncto, mors iterar[i] potest. vtrumque ergo pari patet mendacio. Propterea si propheta vel vates fidelis esset, nunquam se capi permitteret seu ligari. a quibus vellet postea erui. Quamobrem si illum persequi desistas, nostrum obprobrium et regni tui iniuriam fouere videberis. Tu ergo quia honor regis iudicium diligit, non debes tantum scelus impunitum transire. ne forte illi parcendo honor regni insolescat. At hec regulus respondit. O mulierum stultissima. si verbis tuis obtemperare anelauero, tu mecharum fedissima fueris probata. ille autem veridicus propheta. Dixit enim. Si palam referam que postularis, vobis inde mesticia. mihi autem letalis orietur tristicia. Nostra iam quippe patet tristicia. sua vero quamdiu superfuerit latet mesticia. Mulier hijs dictis vberius in lacrimis prorumpens quia quod voluit non valuit, clam morti Lailoken parabat insidias. Post aliquot quidem annos, contigit Lailoken illo die quo diuino erat premunitus viatico. occidente iam sole transitum facere per campum secus castellum Dunmeller. Quo a quibusdam comperto pastoribus. qui erant in illum a nequam femina incitati, sicut predixerat. et super inscriptum est, ita de illo diffinitum esse audiuimus. Cuius vt dicitur corpus exanime. rex tradidit sepulture in loco videlicet quem ipse adhuc viuens sibi preelegerat. Porro opidum istud distat a ciuitate Glascu quasi xxxta miliaribus. In cuius campo Lailoken tumulatus quiescit.

2    Sude perfossus lapidem perpessus. et vndam ;
         Merlinus triplicem fertur inisse necem.

Le texte et les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont sous Licence OpenEdition Books, sauf mention contraire.

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search