Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Identités juives et chrétiennes

 | 
Gabriel Audisio
, 
Régis Bertrand
, 
Madeleine Ferrières
, 
et al.

Profaner la Sainte-Croix : une rare accusation anti-juive au Moyen Âge

Joseph Shatzmiller

Texte intégral

  • 1 AD des BDR, 56H986, f° 186 r°-189 r°.

1Il y a presque vingt-cinq ans déjà, en compulsant les registres de la ville de Manosque, je suis tombé sur un document exceptionnel concernant l’un des juifs de cette petite ville de la haute Provence1. Cette personne, Simon Davit, est connue par des dizaines de documents à cause de ses activités comme héraut (preco) et comme courtier (corratarius) dans la ville. Il fut accusé par un nommé Rostangus Obreri d’avoir cassé l’un des bras d’une croix en bois située à l’entrée de la ville. Cette accusation et l’interrogatoire qui suivit constituent un document rare, d’autant plus que le scribe de la cour a ajouté à l’angle gauche de la première page le dessin d’une croix entourée de cailloux (« Ce sont les cailloux », ajoute-t-il en latin).

  • 2 « Une rare accusation antisémite au Moyen Âge : la profanation de la Sainte Croix », dans Studies (...)

2Excité par cette découverte, je me suis hâté de la publier dans l’Annuaire de l’université de Haïfa (Israël), en ajoutant d’autres informations sur les accusations de ce genre2. Le document latin publié intégralement fut accompagné de commentaires où j’ai présenté des situations semblables. Depuis lors, j’ai eu bien d’autres occasions de rencontrer des témoignages du même genre, l’un des plus impressionnants étant sans doute la croix monumentale au milieu du pont Charles à Prague, qui fut construite après un pareil incident. Aussi, un document manosquin dont j’ai perdu malheureusement la trace, nous présente Rostagnus Obreri, l’accusateur de Simon, comme une personne soupçonnée d’hérésie. Il se peut donc que, pour lui, l’accusation représente une occasion de se légitimer aux yeux de ses coreligionnaires chrétiens.

  • 3 Ch. CLUSE, Revue d’histoire ecclésiastique, XC, 1995, p. 396-442.

3Par ailleurs, l’excellent médiéviste de Trèves (Allemagne) Christoph Cluse, qui travaillait sur un incident semblable qui s’est produit en 1268 à Oxford, a enrichi considérablement notre dossier dans son étude « Stories of Breaking and Taking the Cross : A Possible Context for the Oxford Incident of 1268 »3.

4Le texte de Manosque, qui est resté tant d’années inconnu dans la publication hébraïque de Haïfa, mérite d’être accessible aux médiévistes intéressés aux relations judéo-chrétiennes dans le Bas Moyen Âge. Je remercie ainsi les éditeurs des Mélanges offerts à René Moulinas de bien vouloir le publier à nouveau. J’espère que le professeur Moulinas, qui a passé tant d’années à éclairer l’histoire des juifs et de leurs rapports avec les chrétiens, trouvera intérêt à ce document.

Contra Symonem Davit judeum habitatorem Manuasce

5(186 r°) Anno domini millesimo ccc xlii die vicesima tertia mensis septembris. Curia hospitalis sancti Johannis Jerosolimitanis de Manuasca ex suo officio ad inquirendum processit contra Symonem Davit judeum de Manuasca super eo videlicet sicut ad audientiam ipsius curie pervenit fama publica refferente idem judeus sua temeritatis audacia et maius eius anime periculum et dampnabilius detrimentum non advertens, set postius in contemptum habendo leges et penas in ipsis legibus statutas de infrascriptis criminibus, malo modo iniuriosoque pridem yens per territorium dicti loci verssus puetum ubi est crux magna lignea que est signum salutis, ubi fideles christiani signant se verssus ecclesiam beate Marie de totis auris, pensato et deliberato animo ad ipsam crucem veniens, injuriam et lesionem non. modicam ipsius christi crucis necnon et toscius fidey christiane ac etiam maiestatis domini nostri Jhesu christi in ea suspenssi et mortui, spuit eandem et per spumam vituperavit. Et non contenptus de premissis, lapides accipiens quamplures proiescit contra eam et percussit de ipsis adeo quod eam fregit et unum brachium eiusdem crucis videlicet sinistrum per eum sit fractum in terram corruit et prostravit, incidens in legem Juliam magestatis et legi Julie de vi publica et de sacrilegiis et penas earum.

6Item et super eo quod idem judeus perspiciens et attendens quod de huiusmodi fasinorosis criminibus per aliquos qui supervenerunt et viderunt eumdem comittentem predicta forte defferretur seu acusaretur seu per alios fecit tractari et tractavit per aliquos suborrnando testes et alios qui predicta viderant et sciebant et per corruptionem pencunie ne ullo tempore testimonium dicerent contra eum, promittendo pecuniam et aliam res ipsis testibus ut dicerent si eos super hoc curiam interrogari contingeret vel alios quoscumque quod nichil viderant vel sciverant de predictis.

7(186 v) Item et super eo quod idem delatus contra fidem pluries et in diversis locis pertinasiter et in malum exemplum plurimorum audientium dixit affermavit et se fecit audiri usuras excercere peccatum non esse in ilium errorem, incidendo et crimen eresis comittendo.

8Item et super eo quod de predictis omnibus et singulis est et fuit fama publica in dicta villa et castro de Manuasca et in locis circustantibus inter notos et vicinos.

9Quare predicta curia contra predictum delatum et onmes alios et singulos qui de predictis et infrascriptis quomodolibet culpabiles reperiri poterunt, facto opere consilio auxilio vel favore et de dependentibus et incidentibus atque emergentibus ex eisdem processit ad inquirendum ut infra sequitur.

10Anno quo supra die vii mensis octobris Samiel Davit filius Davit Caracause de Manuasca judeus juravit ad sanctam legem Moysi bene et legaliter ferre testimonium veritatis super contentis in titulis supradictis. Et primo super primo titulo interrogationis per discretum et nobilem virum dominum Hugonem Audeberti judicem dicte curie eodemque primo titulo sibi diligenter lecto ex exposito, suo juramento dixit se nichil scire super eo quia ibi non fuit presens nec sciens.

11Super ii titulo suo interrogatus juramento dixit se nichil scire de contentis in eo. Interrogatus si ipse testis qui loquitur loqutus est domino Rostagno Obrerii presbitero vel ipse presbiter cum eo de aliquibus contentorum in dicto primo titulo, dixit quod non. Interrogatus si ipse testis locutus est cum dicto Symono vel aliquo judeo seu christiano de contentis in ipso titulo, dixit quod non. Interrogatus si per aliquam personam extitit subornatus, doctus instructus, vel monitus taie ferre testimonium, dixit quod non.

12(187 r°) Super iii titulo interrogationis juramento dixit se nichil scire de contentis in eo nec aliquod audivit ab eo

13Super iiii titulo suo interrogatus juramento dixit se nichil scire nec aliquam famam de predictis audivisse seu verbum aliquod audivisse ab aliqua persona nisi tantum a predicto domino judice nunc audiendo eundem testem super predictis contentis in ipsis titulis.

14Eodem die dominus Rostagnes Obrerii sacerdos de Manuasca testis juravit ad sancta dei evangelia bene et legaliter ferre testimonium veritatis super hiis super quibus fuerit requisitus et

15specialiter super contentis in titulis suprascriptis sibi diligenter lectis et vulgariter expositis de verbo ad verbum per nobilem et sapientem virum dominum Hugonem Audeberti judicem dicte curie. Et primo super primo titulo suo interrogatus juramento per dictum dominum judicem juramento suo dixit se tantum scire super eo quod cum pridem hoc anno tempore messium die dominico quodam ante claram diem dum ipse loquens accederet ad castrum de Monte Accuto cum fuit in loco appellato Gausa(n) da oviavit dicto judeo qui veniebat de verssus dicto castro Montis Acuti cum quodam judeo nominato Sperandono et ducebant unum agnum. Et cum eadem die loquens ipse rediens ad villam de Manuasca invenisset crucem predictam fractam brachio uno totaliter remotus ab eadem, et cum non inveniret ipsum brachium ad dictam crucem se plantavit respiciendo si ventus hac potuit fecisse fuit, sibi vissum quod hoc non potuit fecisse ventus set credebat et apparebat evidenter quod per violentiam et vi factum fuit. Et post modum cum veniens apropinquasset se per iter invenit (1 espace vide) filium Minorem Isnardi Ganandani condam et quendam alium mendi[co]num cum eo quem bene non cognoscit

16(187 v) et dictus filius Isnardi Ganandani tunc dixit ipsi deponenti: «Vidisti crucem fractam. Quo respondente quod sic idem filius Isnardi Ganandani replicavit ipsi deponenti » Si venisset vos ante, vos vidissetis Symonem Lo Labrut qui transsivit per istum locum, et bene properase vadit cum aliquo judeo ducendo unum agnum verssus Manuascam. Et ille debuit feciss. Post modum vero cum ipse loquens esset iuxta villam Manuasce oviavit tribus aliis hominibus, videlicet Poncio Pellegrini et duobus aliis quorum nomina dixit se ignorare. Et dixit loquens ipse eisdem si oviaverant dicto Symoni Labruto, qui responderunt quod sic, juxta portale et ducebat unum agnum. Et tunc dictus deponens dixit eis ad interrogationem eorum, dicentium quare hoc interrogabat, quod ipse fregerat dictam crucem ipsis. respondentibus: « A ventre! et quare non invenimus nos ». Et factis sibi pluribus aliis interrogationibus dixit se nil aliud scire quam supra deposuit. Super ii titulo suo interrogatus juramento dixit se tantum scire de contentis in eo nisi quod dicta die dominica postquam inventa fuit fracta dicta crux venit ad ipsum deponentem Samilonus Davit filius Davit Caracause condam et dixit sibi : « Domine Rostagne. Est verum quod audivi dici quia dicitur quod Symonus Davit venin hodie de Monte Accuto et inculpatur quod fregit crucem ? » Et tunc, cum ipse deponens diceret « Si ipse hoc fecit ipse deberet suspendi per pedes vel per frusta poni » tunc idem Samilon dixit: « O domine Rostage! vos estis de bono genere et patre et matre bonis et per ordinem quem habetis non debetis dare dampnum alicui. » Et cum ipse deponens replicaret dicendo : « Per corpus dei si ego ita bene vidissem sicut inveni fractionem ipse non esset celatus ». Et tunc recessit, capite inclinato. Post modum vero etiam eadem die in vesperis iterato (188 r°) rediens ad ipsum deponentem idem Samilonus dixit ipsi presbitero: « Domine Rostagne! si vos non loquamini plus de hoc vos poteritis plus valere ». Et tunc ipse deponens dixit sibi quod non reciperet denarum seu picam nec de hoc esset celatus per ipsum. Et factis sibi pluribus aliis interrogationibus, dixit se nil aliud scire nisi quam supra deposuit.

17Super iii titulo suo interrogatus juramento, dixit se nichil scire.

18Super iiii titulo suo interrogatus juramento, dixit se nil aliud scire de contentis in eo quam supra dixit.

19Eodem die Guillemus Symonis testis juravit ad sancta dei evangelia bene et legaliter ferre testimonium veritatis super contentis in titulis suprascriptis sibi lectis et vulgariter de verbo ad verbum expositis per nobilem et sapientem virum dominum Hugonem Audeberti judicem dicte curie. Et primo super primo titulo suo interrogatus juramento dixit se de contentis in eo nichil scire.

20Super Secundo titulo suo interrogatus juramento dixit se etiam nichil scire de contentis in eo.

21Super tertio titulo suo interrogatus juramento dixit fore verum prout in ipso titulo continetur nam audivit dici a dicto Symone usuras excercere peccatum non esse.

22Super iiii titulo suo interrogatus juramento dixit quod credit esse famam de depositis per eum et alius nescire aliquid se dixit. (188 v).

23Anno quo supra die xvi octobris Raymundus Vitalis de Manuasca testis juravit ad sancta dei evangelia dicere veritatem super hiis super quibus fuerit requisitus, qui suo requisitus juramento super contentis in titulis supradictis sibi lectis et de verbo ad verbum expositis. Et primo super primo titulo suo interrogatus juramento dixit se nichil aliud scire de contentis in eo nisi quod cum pridem quadam die dominica inter primam missam et maiorem ipse loquens, Pontius Pellegrini et Guillemus Mellaneri irent versus Sanctum Maximium ad vedendum vineam quandam quando fuerunt citra Recasscium in via subtus ferraginem Sancti Martini obviaverunt domino Rostagno Obrerii qui eis dixit si obviaverant dicto Symone Davit judeo. Et cum respondissent eidem quod non, dictus presbiter dixit eis tafia verba: « Quando ego accessi hodie apud Montem Accutum crux predicta non erat fracta modo autem in regressu meo inveni eam fractam et pro certo Symon Lo Labrut qui transivit per locum istum debuit hoc facere ». Cui presbitero tunc dixerunt : « Pro certo si ipse fecit, malum deberet sibi venire. » Et concorditer accesserunt tunc ad dictam crucem ad vidend(um) si sic esset. Et cum fuerunt ad dictam crucem invenerunt eam fractam uno brachio et perquisito eodem brachio ipsum invenerunt in quodam heremo satis prope crucem ipsam, et respicientes diligenter si eo tempore rupta fuerat cognoverunt, et ad invicem locuti fuerunt, quod fractura non erat noviter facta nec apparebat nova, set videbatur quod diu antea hoc factum fuisset. Et plura dixit se nescire super eo.

24Super secundo titulo suo interrogatus juramento dixit se nichil scrire.

25Eodem die Pontius Pellegrini testis juravit ad sancta dei evangelia dicere veritatem super hiis super quibus fuerit requisitus, qui suo requisitus juramento super contentis in dictis titulis sibi lectis. Et primo super (189 r°) primo titulo suo interrogatus juramento dixit se de contentis in eo nisi quam supra dictus Raymundus, testis precedens, dixit et deposuit.

26Anno quo supra die vii novembris supraacusatus Symon Davit juravit super sanctam legem Moysi stare mandatis dicte curie et dicere veritatem super hiis super quibus fuerit requisitus, qui suo requisitus juramento dicere veritatem super contentis in titulis suprascriptis sibi lectis et vulgariter expositis per nobilem et sapientem virum dominum Hugonem Audeberti judicem dicte curie. Et primo super primo titulo suo per dictum dominum judicem interrogatus juramento negavit omnia contra ipsum intitulata penitus fore vera. Et ut testis interrogatus dixit juramento suo nichil scire de contentis in eo. Interrogatus si hoc anno et tempore et die contentis in dicto titulo oviavit domino Rostagno Oberii eunti seu venienti de Monte Accuto, dixit quod non.

27Super ii titulo suo interrogatus ut principalis in suo facto et ut testis in alieno juramento negavit contenta in ipso titulo penitus fore vera. Et ut testis dixit se nichil scire.

28Super iii titulo suo interrogatus juramento ut principalis negavit omnia contra ipsum intitulata penitus fore vera. Et ut testis dixit se nichil scire de contentis in eo.

29Super iii et ultimo titulo suo interrogatus juramento dixit se nichil scire de contentis in eo.

30Cui fuit data deffensio x dierum

31Qui judeus petiit transcriptum, et fuit sibi concessum per dominum judicem antedictum, salvo jure plenius inquirendi. Et habuit ipsum transcriptum die xxvii novembris.

32Non probatur quare absolvatur.

Notes

1 AD des BDR, 56H986, f° 186 r°-189 r°.

2 « Une rare accusation antisémite au Moyen Âge : la profanation de la Sainte Croix », dans Studies in the History of the Jewish People and the Land of Israël, dir. B. Oded et al., V, Haïfa, 1980, p. 159-173, et surtout p. 168-173.

3 Ch. CLUSE, Revue d’histoire ecclésiastique, XC, 1995, p. 396-442.

Auteur

Duke University

© Presses universitaires de Provence, 2003

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540