Version classiqueVersion mobile

Cornelius Nepos, Life of Hannibal

 | 
Cornelius Nepos

Text of Nepos’ Life of Hannibal

Texte intégral

Prologus

1(1) Nōn dubitō fore plērōsque, Attice, quī hoc genus scrīptūrae leve et nōn satis dīgnum summōrum virōrum persōnīs iūdicent, cum relātum legent, quis mūsicam docuerit Epamīnōndam, aut in ēius virtūtibus commemorārī saltāsse eum commodē scienterque tībiīs cantāsse.

2(2) Sed hī erunt ferē, quī expertēs litterārum Graecārum nihil rēctum, nisi quod ipsōrum mōribus conveniat, putābunt.

3(3) Hī sī didicerint nōn eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiōrum īnstitūtīs iūdicārī, nōn admīrābuntur nōs in Grāiōrum virtūtibus expōnendīs mōrēs eōrum secūtōs.

4(4) Neque enim Cīmōnī fuit turpe, Athēniēnsium summō virō, sorōrem germānam habēre in mātrimōniō, quippe cum cīvēs ēius eōdem ūterentur īnstitūtō. At id quidem nostrīs mōribus nefās habētur. Laudī in Crētā dūcitur adulēscentulīs quam plūrimōs habuisse amātōrēs. Nūlla Lacedaemonī vidua tam est nōbilis, quae nōn †ad cēnam† eat mercēde conducta.

5(5) Magnīs in laudibus tōtā ferē fuit Graeciā victōrem Olympiae citārī; in scaenam vērō prōdīre ac populō esse spectāculō nēminī in eīsdem gentibus fuit turpitūdinī. Quae omnia apud nōs partim īnfāmia, partim humilia atque ab honestāte remōta pōnuntur.

6(6) Contrā ea plēraque nostrīs mōribus sunt decōra, quae apud illōs turpia putantur. Quem enim Rōmānōrum pudet uxōrem dūcere in convīvium?

7Aut cuius nōn māter familiās prīmum locum tenet aedium atque in celēbritāte versātur?

8(7) Quod multō fit aliter in Graeciā. Nam neque in convīvium adhibētur nisi propinquōrum, neque sedet nisi in interiōre parte aedium, quae gynaecōnītis appellātur; quō nēmō accēdit nisi propinquā cognātiōne coniūnctus.

9(8) Sed hīc plūra persequī cum magnitūdō volūminis prohibet tum festīnātiō, ut ea explicem, quae exōrsus sum. Quārē ad prōpositum veniēmus et in hōc expōnēmus librō dē vītā excellentium imperātōrum.

Listen to the Prologus read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.09

Chapter 1

10(1) Hannibal, Hamilcaris fīlius, Karthāginiēnsis. Sī vērum est, quod nēmō dubitat, ut populus Rōmānus omnēs gentēs virtūte superārit, nōn est īnfitiandum Hannibalem tantō praestitisse cēterōs imperātōrēs prūdentiā, quantō populus Rōmānus antecēdat fortitūdine cūnctās nātiōnēs.

11(2) Nam quotiēnscumque cum eō congressus est in Italiā, semper discessit superior. Quod nisi domī cīvium suōrum invidiā dēbilitātus esset, Rōmānōs vidētur superāre potuisse. Sed multōrum obtrectātiō dēvīcit ūnīus virtūtem.

12(3) Hic autem, velut hērēditāte relictum, odium paternum ergā Rōmānōs sīc cōnservāvit, ut prius animam quam id dēposuerit, quī quidem, cum patriā pulsus esset et aliēnārum opum indigēret, numquam dēstiterit animō bellāre cum Rōmānīs.

Listen to chapter 1 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.10

Chapter 2

13(1) Nam ut omittam Philippum, quem absēns hostem reddidit Rōmānīs, omnium iīs temporibus potentissimus rēx Antiochus fuit. Hunc tantā cupiditāte incendit bellandī, ut ūsque ā rubrō marī arma cōnātus sit īnferre Italiae.

14(2) Ad quem cum lēgātī vēnissent Rōmānī, quī dē ēius voluntāte explōrārent darentque operam, cōnsiliīs clandestīnīs, ut Hannibalem in suspīciōnem rēgī addūcerent, tamquam ab ipsīs corruptus alia atque anteā sentīret, neque id frūstrā fēcissent idque Hannibal comperisset sēque ab interiōribus cōnsiliīs sēgregārī vīdisset, tempore datō adiit ad rēgem.

15(3) Eīque cum multa dē fidē suā et odiō in Rōmānōs commemorāsset, hoc adiūnxit: ″Pater meus″ inquit ″Hamilcar puerulō mē, utpote nōn amplius novem annōs nātō, in Hispāniam imperātor proficīscēns, Karthāgine Iovī optimō maximō hostiās immolāvit.

16(4) Quae dīvīna rēs dum cōnficiēbātur, quaesīvit ā mē, vellemne sēcum in castra proficīscī. Id cum libenter accēpissem atque ab eō petere coepissem, nē dubitāret dūcere, tum ille ′Faciam′, inquit ′sī mihi fidem, quam postulō, dederis′.’Simul mē ad āram addūxit, apud quam sacrificāre īnstituerat, eamque cēterīs remōtīs tenentem iūrāre iūssit numquam mē in amīcitiā cum Rōmānīs fore.

17(5) Id ego iūs iūrandum patrī datum ūsque ad hanc aetātem ita cōnservāvī, ut nēminī dubium esse dēbeat, quīn reliquō tempore eādem mente sim futūrus.

18(6) Quārē, sī quid amīcē dē Rōmānīs cōgitābis, nōn imprūdenter fēceris, sī mē cēlāris; cum quidem bellum parābis, tē ipsum frūstrāberis, sī nōn mē in eō prīncipem posueris.

Listen to chapter 2 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.11

Chapter 3

19(1) Hāc igitur, quā dīximus, aetāte cum patre in Hispāniam profectus est. Cuius post obitum, Hasdrubale imperātōre suffectō, equitātuī omnī praefuit. Hōc quoque interfectō, exercitus summam imperiī ad eum dētulit. Id Karthāginem dēlātum pūblicē comprobātum est.

20(2) Sīc Hannibal, minor quīnque et vīgintī annīs nātus imperātor factus, proximō trienniō omnēs gentēs Hispāniae bellō subēgit; Saguntum, foederātam cīvitātem, vī expugnāvit; trēs exercitūs maximōs comparāvit.

21(3) Ex hīs ūnum in Āfricam mīsit, alterum cum Hasdrubale frātre in Hispāniā relīquit, tertium in Italiam sēcum dūxit. Saltum Pӯrēnaeum trānsiit. Quācumque iter fēcit, cum omnibus incolīs cōnflīxit: nēminem nisi victum dīmīsit.

22(4) Ad Alpēs posteāquam vēnit, quae Italiam ab Galliā sēiungunt, quās nēmō umquam cum exercitū ante eum praeter Herculem Grāium trānsierat, quō factō is hodiē saltus Grāius appellātur, Alpicōs cōnantēs prohibēre trānsitū concīdit; loca patefēcit, itinera mūniit, effēcit, ut eā elephantus ōrnātus īre posset, quā anteā ūnus homō inermis vix poterat rēpere. Hāc cōpiās trādūxit in Italiamque pervēnit.

Listen to chapter 3 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.12

Chapter 4

23(1) Cōnflīxerat apud Rhodanum cum P. Cornēliō Scīpiōne cōnsule eumque pepulerat. Cum hōc eōdem Clastidī apud Padum dēcernit sauciumque inde ac fugātum dīmittit.

24(2) Tertiō īdem Scīpiō cum collēgā Tiberiō Longō apud Trebiam adversus eum vēnit. Cum hīs manum cōnseruit, utrōsque prōflīgāvit. Inde per Ligurēs Appennīnum trānsiit, petēns Etrūriam.

25(3) Hōc itinere adeō gravī morbō adficitur oculōrum, ut posteā numquam dextrō aequē bene ūsus sit. Quā valētūdine cum etiam tum premerētur lectīcāque ferrētur, C. Flāminium cōnsulem apud Trasumēnum cum exercitū īnsidiīs circumventum occīdit, neque multō post C. Centēnium praetōrem cum dēlēctā manū saltūs occupantem. Hinc in Āpuliam pervēnit.

26(4) Ibi obviam eī vēnērunt duo cōnsulēs, C. Terentius et L. Aemilius. Utrīusque exercitūs ūnō proeliō fugāvit, Paulum cōnsulem occīdit et aliquot praetereā cōnsulārēs, in hīs Cn. Servīlium Geminum, quī superiōre annō fuerat cōnsul.

Listen to chapter 4 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.13

Chapter 5

27(1) Hāc pugnā pugnātā, Rōmam profectus nūllō resistente. In propinquīs urbī montibus morātus est. Cum aliquot ibi diēs castra habuisset et Capuam reverterētur, Q. Fabius Māximus, dictātor Rōmānus, in agrō Falernō eī sē obiēcit.

28(2) Hic, clausus locōrum angustiīs, noctū sine ūllō dētrīmentō exercitūs sē expedīvit; Fabiōque, callidissimō imperātōrī, dedit verba. Namque, obductā nocte, sarmenta in cornibus iuvencōrum dēligāta incendit ēiusque generis multitūdinem magnam dispālātam immīsit. Quō repentīnō obiectō vīsū tantum terrōrem iniēcit exercituī Rōmānōrum, ut ēgredī extrā vāllum nēmō sit ausus.

29(3) Hanc post rem gestam nōn ita multīs diēbus M. Minucium Rūfum, magistrum equitum parī ac dictātōrem imperiō, dolō prōductum in proelium, fugāvit. Ti. Semprōnium Gracchum, iterum cōnsulem, in Lūcānīs absēns in īnsidiās inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quīnquiēns cōnsulem, apud Venusiam parī modō interfēcit.

30(4) Longum est omnia ēnumerāre proelia. Quā rē hoc ūnum satis erit dictum, ex quō intellegī possit, quantus ille fuerit: quamdiū in Italiā fuit, nēmō eī in aciē restitit, nēmō adversus eum post Cannēnsem pugnam in campō castra posuit.

Listen to chapter 5 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.14

Chapter 6

31(1) Hinc invictus patriam dēfēnsum revocātus, bellum gessit adversus P. Scīpiōnem, fīlium ēius, quem ipse prīmō apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertiō apud Trebiam fugārat.

32(2) Cum hōc, exhaustīs iam patriae facultātibus, cupīvit impraesentiārum bellum compōnere, quō valentior posteā congrederētur. In colloquium convēnit; condiciōnēs nōn convēnērunt.

33(3) Post id factum paucīs diēbus apud Zamam cum eōdem cōnflīxit: pulsus — incrēdibile dictū — bīduō et duābus noctibus Hadrūmētum pervēnit, quod abest ab Zamā circiter mīlia passuum trecenta.

34(4) In hāc fugā, Numidae, quī simul cum eō ex aciē excesserant, īnsidiātī sunt eī; quōs nōn sōlum effūgit, sed etiam ipsōs oppressit. Hadrūmētī reliquōs ē fugā collēgit; novīs dīlēctibus paucīs diēbus multōs contrāxit.

Listen to chapter 6 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.15

Chapter 7

35(1) Cum in apparandō ācerrimē esset occupātus, Karthāginiēnsēs bellum cum Rōmānīs composuērunt. Ille nihilō sētius exercituī posteā praefuit rēsque in Āfricā gessit ūsque ad P. Sulpicium C. Aurēlium cōnsulēs.

36(2) Hīs enim magistrātibus lēgātī Karthāginiēnsēs Rōmam vēnērunt, quī senātuī populōque Rōmānō grātiās agerent, quod cum iīs pācem fēcissent, ob eamque rem corōnā aureā eōs dōnārent, simulque peterent ut obsidēs eōrum Fregellīs essent captīvīque redderentur.

37(3) Hīs ex senātūs cōnsultō respōnsum est: mūnus eōrum grātum acceptumque esse; obsidēs, quō locō rogārent, futūrōs; captīvōs nōn remissūrōs, quod Hannibalem, cuius operā susceptum bellum foret, inimīcissimum nōminī Rōmānō, etiam nunc cum imperiō apud exercitum habērent itemque frātrem ēius Māgōnem.

38(4) Hōc respōnsō Karthāginiēnsēs cognitō, Hannibalem domum et Māgōnem revocārunt. Hūc ut rediit, rēx factus est, postquam praetor fuerat annō secundō et vīcēsimō. Ut enim Rōmae cōnsulēs, sīc Karthāgine quotannīs annuī bīnī rēgēs creābantur.

39(5) In eō magistrātū parī dīligentiā sē Hannibal praebuit, ac fuerat in bellō. Namque effēcit, ex novīs vectīgālibus nōn sōlum ut esset pecūnia, quae Rōmānīs ex foedere penderētur, sed etiam superesset, quae in aerāriō repōnerētur.

40(6) Deinde M. Claudiō L. Fūriō cōnsulibus, Rōmā lēgātī Karthāginem vēnērunt. Hōs Hannibal ratus suī exposcendī grātiā missōs, priusquam iīs senātus darētur, nāvem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum perfūgit.

41(7) Hāc rē palam factā Poenī nāvēs duās, quae eum comprehenderent, sī possent cōnsequī, mīsērunt, bona ēius pūblicārunt, domum ā fundāmentīs disiēcērunt, ipsum exsulem iūdicārunt.

Listen to chapter 7 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.16

Chapter 8

42(1) At Hannibal annō tertiō, postquam domō profūgerat, L. Cornēliō Q. Minuciō cōnsulibus, cum quīnque nāvibus Āfricam accessit in fīnibus Cӯrēnaeōrum, sī forte Karthāginiēnsēs ad bellum Antiochī spē fīdūciāque indūcere posset, cui iam persuāserat, ut cum exercitibus in Italiam proficīscerētur. Hūc Māgōnem frātrem excīvit.

43(2) Id ubi Poenī rēscīvērunt, Māgōnem eādem, quā frātrem, absentem affēcērunt poenā. Illī, dēspērātīs rēbus, cum solvissent nāvēs ac vēla ventīs dedissent, Hannibal ad Antiochum pervēnit. Dē Māgōnis interitū duplex memoria prōdita est. Namque aliī naufragiō, aliī ā servulīs ipsīus interfectum eum scrīptum relīquērunt.

44(3) Antiochus autem, sī tam in agendō bellō cōnsiliīs ēius pārēre voluisset, quam in suscipiendō īnstituerat, propius Tiberī quam Thermopylīs dē summā imperiī dīmicāsset. Quem etsī multa stultē cōnārī vidēbat, tamen nūllā dēseruit in rē.

45(4) Praefuit paucīs nāvibus, quās ex Syriā iūssus erat in Āsiam dūcere, iīsque adversus Rhodiōrum classem in Pamphӯliō marī cōnflīxit. Quō cum multitūdine adversāriōrum suī superārentur, ipse, quō cornū rem gessit, fuit superior.

Listen to chapter 8 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.17

Chapter 9

46(1) Antiochō fugātō, verēns nē dēderētur, quod sine dubiō accidisset, sī suī fēcisset potestātem, Crētam ad Gortӯniōs vēnit, ut ibi, quō sē cōnferret, cōnsīderāret.

47(2) Vīdit autem vir omnium callidissimus in magnō sē fore perīculō, nisi quid prōvīdisset, propter avāritiam Crētēnsium. Magnam enim sēcum pecūniam portābat, dē quā sciēbat exīsse fāmam.

48(3) Itaque capit tāle cōnsilium. Amphorās complūrēs complet plumbō, summās operit aurō et argentō. Hās, praesentibus prīncipibus, dēpōnit in templō Diānae, simulāns sē suās fortūnās illōrum fideī crēdere. Hīs in errōrem inductīs, statuās aēneās, quās sēcum portābat, omnī suā pecūniā complet eāsque in prōpatulō domī abicit.

49(4) Gortӯniī templum magnā cūrā custōdiunt, nōn tam ā cēterīs quam ab Hannibale, nē ille, īnscientibus iīs, tolleret sēcumque dūceret.

Listen to chapter 9 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.18

Chapter 10

50(1) Sīc cōnservātīs suīs rēbus, Poenus, illūsīs Crētēnsibus omnibus, ad Prūsiam in Pontum pervēnit. Apud quem eōdem animō fuit ergā Italiam neque aliud quicquam ēgit quam rēgem armāvit et exercuit adversus Rōmānōs.

51(2) Quem cum vidēret domesticīs opibus minus esse rōbustum, conciliābat cēterōs rēgēs, adiungēbat bellicōsās nātiōnēs. Dissidēbat ab eō Pergamēnus rēx Eumenēs, Rōmānīs amīcissimus, bellumque inter eōs gerēbātur et marī et terrā.

52(3) Sed utrobīque Eumenēs plūs valēbat propter Rōmānōrum societātem. Quō magis cupiēbat eum Hannibal opprimī; quem sī remōvisset, faciliōra sibi cētera fore arbitrābātur. Ad hunc interficiendum tālem iniit ratiōnem.

53(4) Classe paucīs diēbus erant dēcrētūrī. Superābātur nāvium multitūdine; dolō erat pugnandum, cum pār nōn esset armīs. Imperāvit quam plūrimās venēnātās serpentēs vīvās colligī eāsque in vāsa fīctilia conicī.

54(5) Hārum cum effēcisset magnam multitūdinem, diē ipsō, quō factūrus erat nāvāle proelium, classiārios convocat iīsque praecipit, omnēs ut in ūnam Eumenis rēgis concurrant nāvem, ā cēterīs tantum satis habeant sē dēfendere. Id illōs facile serpentium multitūdine cōnsecūtūrōs.

55(6) Rēx autem in quā nāve veherētur, ut scīrent, sē factūrum. Quem sī aut cēpissent aut interfēcissent, magnō iīs pollicētur praemiō fore.

Listen to chapter 10 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.19

Chapter 11

56(1) Tālī cohortātiōne mīlitum factā, classis ab utrīsque in proelium dēdūcitur. Quārum aciē cōnstitūtā, priusquam signum pugnae darētur, Hannibal, ut palam faceret suīs, quō locō Eumenēs esset, tabellārium in scaphā cum cādūceō mittit.

57(2) Quī ubi ad nāvēs adversāriōrum pervēnit epistulamque ostendēns, sē rēgem professus est quaerere, statim ad Eumenem dēductus est, quod nēmō dubitābat, quīn aliquid dē pāce esset scrīptum. Tabellārius, ducis nāve dēclārātā suīs, eōdem, unde erat ēgressus, sē recēpit.

58(3) At Eumenēs, solūtā epistulā, nihil in eā repperit, nisi quae ad irrīdendum eum pertinērent. Cuius etsī causam mīrābātur neque reperiēbat, tamen proelium statim committere nōn dubitāvit.

59(4) Hōrum in concursū Bīthӯniī Hannibalis praeceptō ūniversī nāvem Eumenis adoriuntur. Quōrum vim rēx cum sustinēre nōn posset, fugā salūtem petiit; quam cōnsecūtus nōn esset, nisi intrā sua praesidia sē recēpisset, quae in proximō lītore erant conlocāta.

60(5) Reliquae Pergamēnae nāvēs cum adversāriōs premerent ācrius, repente in eās vāsa fīctilia, dē quibus suprā mentiōnem fēcimus, conicī coepta sunt. Quae iacta initiō rīsum pugnantibus concitārunt, neque, quā rē id fieret, poterat intellegī.

61(6) Postquam autem nāvēs suās opplētās cōnspexērunt serpentibus, novā rē perterritī, cum, quid potissimum vītārent, nōn vidērent, puppēs vertērunt sēque ad sua castra nautica rettulērunt.

62(7) Sīc Hannibal cōnsiliō arma Pergamēnōrum superāvit, neque tum sōlum, sed saepe aliās pedestribus cōpiīs parī prūdentiā pepulit adversāriōs.

Listen to chapter 11 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.20

Chapter 12

63(1) Quae dum in Āsia geruntur, accidit cāsū, ut lēgātī Prūsiae Rōmae apud T. Quinctium Flāminīnum cōnsulārem cēnārent, atque ibi dē Hannibale mentiōne factā, ex iīs ūnus dīceret eum in Prūsiae rēgnō esse.

64(2) Id posterō diē Flāminīnus senātuī dētulit. Patrēs cōnscrīptī, quī Hannibale vīvō numquam sē sine īnsidiīs futūrōs existimārent, lēgātōs in Bīthӯniam mīsērunt, in iīs Flāminīnum, quī ab rēge peterent, nē inimīcissimum suum sēcum habēret sibique dēderet.

65(3) Hīs Prūsias negāre ausus nōn est: illud recūsāvit, nē id ā sē fierī postulārent, quod adversus iūs hospitiī esset; ipsī, sī possent, comprehenderent; locum, ubi esset, facile inventūrōs. Hannibal enim ūnō locō sē tenēbat, in castellō, quod eī ā rēge datum erat mūnerī, idque sīc aedificārat, ut in omnibus partibus aedificiī exitūs habēret, scīlicet verēns, nē ūsū venīret, quod accidit.

66(4) Hūc cum lēgātī Rōmānōrum vēnissent ac multitūdine domum ēius circumdedissent, puer, ab iānuā prōspiciēns, Hannibalī dīxit plūrēs praeter cōnsuētūdinem armātōs appārēre. Quī imperāvit eī, ut omnēs forēs aedificiī circumīret ac properē sibi nūntiāret, num eōdem modō undique obsidērētur.

67(5) Puer cum celeriter, quid esset, renūntiāsset omnīsque exitūs occupātōs ostendisset, sēnsit id nōn fortuītō factum, sed sē petī neque sibi diūtius vītam esse retinendam. Quam nē aliēnō arbitriō dīmitteret, memor prīstinārum virtūtum, venēnum, quod semper sēcum habēre cōnsuērat, sūmpsit.

Listen to chapter 12 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.21

Chapter 13

68(1) Sīc vir fortissimus, multīs variīsque perfūnctus labōribus, annō acquiēvit septuāgēsimō. Quibus cōnsulibus interierit, nōn convēnit. Namque Atticus M. Claudiō Marcellō Q. Fabiō Labeōne cōnsulibus mortuum in Annālī suō scrīptum relīquit, at Polybius L. Aemiliō Paulō Cn. Baebiō Tamphilō, Sulpicius autem Blithō P. Cornēliō Cethēgō M. Baebiō Tamphilō.

69(2) Atque hic tantus vir tantīsque bellīs districtus nōn nihil temporis tribuit litterīs. Namque aliquot ēius librī sunt, Graecō sermōne cōnfectī, in iīs ad Rhodiōs dē Cn. Manliī Volsōnis in Āsiā rēbus gestīs.

70(3) Huius bellī gesta multī memoriae prōdidērunt, sed ex iīs duo, quī cum eō in castrīs fuērunt simulque vīxērunt, quam diū fortūna passa est, Sīlēnus et Sōsylus Lacedaemonius. Atque hōc Sōsylō Hannibal litterārum Graecārum ūsus est doctōre.

71(4) Sed nōs tempus est huius librī facere fīnem et Rōmānōrum explicāre imperātōrēs, quō facilius, collātīs utrōrumque factīs, quī virī praeferendī sint, possit iūdicārī.

Listen to chapter 13 read by Christopher Francese http://dx.doi.org/​10.11647/​OBP.0068.22

CC-BY-4.0

Le texte seul est utilisable sous licence CC BY 4.0. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.

Acheter

Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search