Version classiqueVersion mobile
OpenEdition Books

Offices et papauté (XIVe-XVIIe siècle)

 | 
Armand Jamme
, 
Olivier Poncet

III. Carrières et destins

Anhang

Texte intégral

I – ABSCHRIFT DES TESTAMENTS VON JOHANN KNYB. ROM, 1518 MÄRZ 6

1Rom, Archiv des Collegio Santa Maria dell’Anima, Instr. litt. B, tom. 2, fol. 66r-67r; Regest: F. Nagl, Urkundliches zur Geschichte der Anima in Rom, Rom, 1899, S. 25, Nr. 117, mit falscher Jahreszahl (1510).

2Copia testamenti Joannis Knyb.

3Die sexta mensis marcii anno domini 1518.

  • 1 Hünfeld.
  • 2 Würzburg.

4In nomine domini amen. Constitutus dominus Joannes Knyb prepositus ecclesie in Heyrselt1 Herbypolensis2 diocesis sanus mente corpore infirmus nolens intestatus decedere suum ultimum condidit testamentum in hunc modum, videlicet:

5In primis animam suam omnipotenti Deo curieque celesti commendavit.

6Et si eum ab hac luce migrare contingeret, voluit sepeliri in ecclesia sancte Marie de Anima hospitalis Theutunicorum de Urbe, et quod corpus eius honorifice ex eius domo ad dictam ecclesiam deferatur cum triginta torciis, quarum quelibet ad minus sit ponderis quatuor librarum, cum quatuor ordinibus fratrum ordinum mendicantium vocandorum per infrascriptos executores, quibus fiat elimosina [!] in pecuniis et candelis consueta in Urbe, et viginti sacerdotibus secularibus ultra cappellanos dicti hospitalis, quibus etiam fiat sua elimosina consueta.

7Et voluit vestiri quatuor suos familiares vestibus nigris infranominandos.

8Et quod supra sua sepultura ponatur lapis marmoreus insculptus sua figura, armis et nomine ac cognomine et dignitate suis alias iuxta decentiam sue dignitatis.

9Et quod candele distribuantur omnibus sequentibus funus suum, unicuique secundum qualitatem suam.

10Et quod oratio fiat consueta.

11Item voluit, quod die sepulture, alioquin die sequenti, fiant exequie in triginta missis ad minus et totidem in septimana et totidem in tricesima die-bus, quibus detur pro unoquoque celebrante unus carlenus et candele consuete.

12Item voluit celebrari et defunctorum benefactorum suorum in ecclesiis sancti Gregorii de Urbe decem missas, in sancti Sebastiani extra muros triginta missas, in capella ad columnam decem, in ecclesia sancte Praxedis decem missas, in ecclesia sancti Joannis Lattranensi [!] triginta missas et in reliquis quinque ecclesiis patriarchalibus de Urbe missas decem pro qualibet.

13Item legavit Sanctissimo domino nostro pape pro fabrica basilice sancti Petri de Urbe ducatos quinquaginta auri de camera et supplicat sue sanctitati, ut dignetur mandare hanc suam voluntatem et dispositionem exequi.

14Item legavit ecclesie sancte Marie de Populo unam suam cincturam cum fibulis argenteis, quam vult apponi collo ymaginis beate Marie virginis in dicta ecclesia.

15Item in ecclesia Campi Sancti voluit celebrari decem missas, et similiter in ecclesia beate Marie Scale Celi ad tres fontes decem alias missas.

16Item asseruit habere unum germanum fratrem nomine Petrum, quem dicit exegisse et levasse iam quatuor annis fructus suorum beneficiorum in Almania et de illis sibi testatori parum aut nichil restituisse, cui legat omnia sic per eum percepta et libere sibi donat atque remittit, et de eis alicui computum reddere non teneatur, et quittavit eum in forma.

17Item reliquit Marie sue sorori legitime et naturali omnia sua bona mobilia et immobilia hereditatis et credita extra Urbem et in partibus existentia et ad ipsum testatorem quomodolibet spectantia, et remittit eidem centum et octo florenos renenses, quos mutuo habuit a procuratore ipsius testatoris, exceptis pensionibus et fructibus beneficiorum nondum exactis.

18Item legavit confraternitati sancti Jacobi et sancte Barbare ac sancte Anne de Urbe ducatos duos auri pro qualibet, dummodo conducant funus cum eorum confratribus et candelabris ad dictum hospitale Theutonicorum.

19Item legavit Huberto familiari suo ultra pannum nigrum ducatos viginti de carlenis.

20Item Francisco alio familiari legavit ultra pannum nigrum ducatum unum, et ultra salarium suum debitum.

21Item reliquit Jacobo viniarolo suo, qui stetit per medium mensem, ultra pannum nigrum salarium suum.

22Item reliquit Antonio lombardo alteri familiari, qui alias sibi fuit amicus, pannum nigrum et ducatos decem auri.

23Item reliquit Joanni Gomberker, qui alias fuit suus servitor et nunc est in Hispania, viginti ducatos auri.

24Item legavit et reliquit dicto hospitali beate Marie de Anima de Urbe domum suam, quam inhabitat in burgo sancti Petri, ac vineam suam sitam extra portam sancti Petri prope crucem Montismauri [!] cum domuncula in ea existente cum orto et canneto ab invicem seperata [!] in eodem loco prope dictam vineam existentes cum suis adiacentiis etc.

25Item legavit unam vegetem vini Romani fratribus monasterii seu domus beate Marie de Ara Celi, quam habet in sua cantina.

26Item legavit fratribus domus sancte Trinitatis de Urbe aliam vegetem vini Romani.

27Item asseruit, quod Jacobus Houlx olim suus familiaris est sibi debitor in ducatis quatuordecim, quos similiter libre [!] remittit et condonat et sibi eos legavit.

28Item dixit, quod apud dominum Antonium de Alexiis notarium curie ca-mare [!] sunt depositi floreni renenses triginta, quos vult recuperari per infrascriptos executores suos.

29In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus in Urbe et eius districtu existentibus ac etiam pensionibus annuis nondum exactis et sibi debitis et fructibus beneficiorum suorum per dictum suum fratrem non perceptis neque levatis instituit suum heredem universalem dictum hospitale sancte Marie de Anima Theutonicorum de Urbe cum condictione [!], quod ipsum hospitale teneatur singulo anno instituere et facere perpetuum anniversarium ipsi testatori cum decem missis et aliis decem missis in triginta diebus post dictum anniversarium sequentibus.

  • 3 Bernhard Schulz (wie oben S. 818-819).
  • 4 Wie oben S. 817 mit Anm. 70.
  • 5 Wie oben S. 817 mit Anm. 71.

30Executores autem huiusmodi testamenti voluit et esse ordinavit dominos Bernardum Sculteti3, Joannem Schutz4 et Joannem Schuerman[n]5 et quemlibet insolidum, quibus dedit potestatem etc. revocans etc. annullans etc.

  • 6 Reims.
  • 7 Toul.
  • 8 Troyes.
  • 9 Chalon-sur-Saône.
  • 10 Vannes.
  • 11 Mainz.

31Actum Rome in burgo sancti Petri in domo ipsius testatoris presentibus dominis Joanne Grandis alias Bero Remensis6 diocesis, Joffredo Goberti Tullensis7 diocesis, Joanne Michelleti Trecensis8 diocesis, Antonio Monini Cabilonensis9 diocesis, Francisco de Corilleto Venetensis10 diocesis, Nicolao Binghit [?] Maguntinensis11 diocesis clericis et Jacobo de Moserio laico Remensis diocesis testibus etc.

  • 12 Bei Nagl mit dem Zusatz: de Belforte; scriptor archivii Romane curie.

32Joannes Philippi Moscatelli12 rogatus.

II – ABSCHRIFT DES TESTAMENTS VON BERNHARD SCHULZ. ROM, 1518 JULI 29

33Rom, Archiv des Collegio Santa Maria dell’Anima, Instr. litt. B, tom. 1, fol. 368v-370r; Regest: F. Nagl, Urkundliches zur Geschichte der Anima in Rom, Rom, 1899, S. 29, Nr. 134.

34Sequitur instrumentum testamenti quondam Bernardi Sculteti.

35In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti amen.

  • 13 Stettin.
  • 14 Kammin.
  • 15 Ermland (Warmiensis).

36Anno a nativitate domini millesimoquingentesimo decimooctavo, indictione sexta, die vero Iovis vicesimanona mensis iulii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Leonis divina providentia pape decimi anno sexto, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presentia personaliter constitutus reverendus pater dominus Bernardus Sculteti prepositus Stettinensis13 Caminensis14 diocesis ac decanus ecclesie Warmaenensis15 [!] necnon prefati sanctissimi domini nostri pape cubicularius in lecto egritudinis iacens corpore infirmus, sanus tamen per Dei gratiam sensu, mente et intellectu nolens intestatus mori considerans se mortalem, et quod nihil sit certius morte nilque incertius hora et puncto illius, volens de rebus et bonis suis sibi a Deo collatis disponere et ordinare idcirco omnibus melioribus modo, via, iure, causa et forma, quibus melius et efficatius potuit et debuit, hoc suum nuncupatum testamentum seu ultimam voluntatem in hunc, qui sequitur, modum fecit, condidit et ordinavit.

37In primis, quoniam anima preciosior est corpore ac omnibus rebus humanis, de eterni Dei misericordia confisus animam ipsam omnipotenti Deo creatori suo ac gloriose virgini matri Marie ac omnibus sanctis curieque supernali devotissime commendavit et elegit sepulturam suam in ecclesia hospitalis beate Marie de Anima Teutonicorum de Urbe in sepulchro eius novo, quod vivens sibi construxit.

  • 16 Christoph von Schirnding, aus niederadliger oberfränkischer Familie, 1491 April 30 in Ingolstadt i (...)

38Item dictus testator dixit dominum Christophorum Schirting16 esse sibi debitorem in ducatis centum auri in auro de camera, de quibus dixit dictum Christophorum ducatos quinquaginta similes solvisse.

  • 17 Siponto; Joannes Maria de Monte (san Savini), 1513-1544.

39Item dixit idem testator, quod est una cedula debiti ducatorum sexaginta auri in auro de camera, pro quibus habet depositum, videlicet pignora argentea, que pignora dixit esse in camera sua et spectantia ad archiepiscopum Sipontinum17.

  • 18 Karl von Miltitz, niederadliger Kleriker aus dem Bistum Meißen, * 1490, seit 1514 an der Kurie, im (...)

40Item est alia cedula recognitionis debiti domini Caroli Miltis18 ducatorum quadraginta.

41Item testator predictus dixit, quod accomodavit dicto domino Carolo Miltiz bikiria [!] argentea duodecim et tasseas duas argenteas, que bichiria et tasseas dictus Carolus eidem numquam restituit.

  • 19 Wie oben S. 818 mit Anm. 75.

42Item idem testator recommendavit suam sororem Sedone morantem domino Mauritio Ferwer19 rote notario.

43Item remunerationem familiarium suorum dictus testator commisit eius executoribus infranominatis, quibus tamen familiaribus pro maiori parte satisfecisse de eorum salariis dixit.

44In omnibus autem bonis suis mobilibus et immobilibus, rebus, pecuniarum summis, nominibus et actionibus realibus et personalibus nominibusque creditorum et debitorum in quibuscumque locis existentibus suum heredem universalem instituit, fecit, nominavit esseque voluit ac ordinavit videlicet hospitalem seu ecclesiam Theutonicorum predict[os].

  • 20 Wie oben S. 818 mit Anm. 76.
  • 21 Xanten.
  • 22 Köln.
  • 23 Wie oben S. 818 mit Anm. 78.
  • 24 Wie oben S. 817 mit Anm. 77.
  • 25 Kempenland/De Kempen (Landschaft in Belgien und den Niederlanden).
  • 26 Lüttich.

45Et ut omnia et singula supradicta executioni debite demandentur suumque debitum sortiantur effectum, huiusmodi testamenti sive ultime voluntatis fideicommissarios et executores suos omnibus melioribus modo et forma premissis idem testator fecit, constituit, creavit, nominavit et ordinavit reverendos dominos Johannem Ingenwinckel20 prepositum Xantensem21 Coloniensis22 diocesis litterarum apostolicarum scriptorem et Bertholdum Baldewini23 rote notarium presentes, Wilhelmum Enckenvor24 archidiaconum Campinie25 in ecclesia Leodiensi26 absentem necnon generales et dominos provisores dicti hospitalis Theutonicorum pro tempore existentes et eorum quemlibet insolidum dans et concedens dictus testator eisdem executoribus plenum et liberum arbitrium ac plenum posse plenamque potestatem et auctoritatem ac speciale mandatum omnia et singula in presenti publico instrumento contenta ac testamentum ac ultimam suam voluntatem huiusmodi exequendi et executioni debite demandandi necnon omnia et singula debita, obligata et pecuniarum summas quacumque occasione vel causa eidem testatori debita et debitas a quibuscumque personis, mercatoribus, banchariis et aliis personis, tam ecclesiasticis quam secularibus, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis vel conditionis existant, petendi, exigendi, levandi, recuperandi et alia faciendi, que in premissis et circa ea necessaria fuerent et oportuna, de habitis quoque exactis, levatis, receptis et recuperatis premissorum occasione cum pacto solemni, valido et expresso de rem habitam et receptam ulterius non petendo quitandi, liberandi penitus et absolvendi ac quitantias dandum [!] faciendi et concedendi, et, si ne-cesse fuerit, pro premissis omnibus et singulis in quocumque foro seu iudicio coram quibuscumque iudicibus ecclesiasticis vel secularibus tam ordinariis quam extraordinariis comparendi, agendi et defendendi in iudicio et extra, et generaliter omnia alia et singula faciendi, dicendi, gerendi et exercendi, que pro implemento voluntatis ipsius testatoris faceret seu facere posset, si premissis omnibus et singulis presens et personaliter interesset ac predicta executioni demandare vellet, et cum illis obligationibus, pactis, promissionibus, capitulis et clausulis, prout et sicut dictis executoribus placuerit et visum fuerit expedire. Igitur predictis omnibus et singulis suprascriptis et quolibet eorum in presenti testamento contentis coram infrascriptis testibus recitatis, narratis et lectis dictus Bernardus testator dixit et affirmavit suum esse testamentum et ultimam suam voluntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti, et si iure testamenti non valeret ratione omissionis, preteritionis vel alterius cuiuscumque solemnitatis, voluit et vult ipsum testamentum seu ultimam suam voluntatem iure codicillorum seu donationis causa mortis vel alterius cuiuscumque ultime voluntatis, prout melius valere potest et debet, valere, per quod et quam cassavit, irritavit et annullavit omne aliud suum testamentum ac aliam quamcumque ultimam voluntatem per eum hactenus quomodocumque et qualitercumque sub quibusvis verborum formis etiam derogatoriarum, derogatoriis etiam fortioribus clausulis factum et factam ac pro cassis, irritis et annullatis haberi voluit et mandavit, de et super quibus premissis omnibus et singulis idem do-minus Bernardus testator sibi a me notario publico infrascripto unum vel plura publicum vel publica fieri, confici atque tradi petiit instrumentum et instrumenta.

  • 27 Johann Zink, Augsburger Kleriker, seit 1501 Faktor der Fugger in Rom, † Ende 1527 [A. Schulte, Die (...)
  • 28 Johannes Ferber, * 1496 in Danzig als Neffe von Mauritius Ferber, 1513 und 1517-1521 in Rom, Domhe (...)
  • 29 Eberhard Ferber, ebenfalls Domherr von Ermland und mit Sicherheit ein Verwandter von Mauritius und (...)
  • 30 Ermland.
  • 31 Johannes Zimmermann, * 1492 als Neffe (Schwestersohn) von Mauritius Ferber, 1517 in Rom (wird Prot (...)
  • 32 Jacobus (de) Friberga, Kleriker aus (dem Bistum) Meißen, um 1500 Zeuge und 1513 Prokurator in Proz (...)
  • 33 Freiberg.
  • 34 Meißen.
  • 35 Bremen.
  • 36 Halberstadt.

46Actum Rome in domo habitationis dicti testatoris in regione Parionis sub anno, indictione, die, mense et pontificatu quibus supra presentibus ibidem reverendis dominis Johanne Zingk27 litterarum apostolicarum scriptore, Johanne Ferwer28, Euerhardo Ferwer29 canonicis Warmiensibus30, Johanne Timerman31 dicti domini nostri pape scutifero, Jacobo Friberge32 canonico Fribergensi33 Misnensis34 diocesis, Ludolpho Clencke canonico Bremensi35, Johanne Coci clerico Maguntinensi et Andrea Drouer clerico Halberstadensi36 testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis.

  • 37 Kleriker aus (dem Bistum) Minden, seit 1507 (H. Hoberg, Die Protokollbücher..., wie Anm. 4, S. 201 (...)
  • 38 Minden.

47Et ego Johannes Borger37 clericus Mindensis38 diocesis archivii Romane curie scriptor, quia premissis omnibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi ac in notam sumpsi, ideo hoc presens instrumentum publicavi signoque et nomine meis solitis signavi in fidem premissorum rogatus et requisitus.

Notes

1 Hünfeld.

2 Würzburg.

3 Bernhard Schulz (wie oben S. 818-819).

4 Wie oben S. 817 mit Anm. 70.

5 Wie oben S. 817 mit Anm. 71.

6 Reims.

7 Toul.

8 Troyes.

9 Chalon-sur-Saône.

10 Vannes.

11 Mainz.

12 Bei Nagl mit dem Zusatz: de Belforte; scriptor archivii Romane curie.

13 Stettin.

14 Kammin.

15 Ermland (Warmiensis).

16 Christoph von Schirnding, aus niederadliger oberfränkischer Familie, 1491 April 30 in Ingolstadt immatrikuliert, spätestens seit 1505 an der Kurie als Prokurator, Bote (cursor), Rotanotar und Ehrenschildträger (scutifer), seit 1505 auch Anima-Mitglied; wohnt 1526 mit weiteren fünf Personen neben Sant’Agostino; † 1527 Sept. 1 Rom [J. Kist, Das Bamberger Domkapitel von 1399 bis 1556. Ein Beitrag zur Geschichte seiner Verfassung, seines Wirkens und seiner Mitglieder, Weimar, 1943 (Historisch-diplomatische Forschungen, 7), S. 276 f., Nr. 204 (dort auch seine Pfründen); Liber Confraternitatis..., wie Anm. 42, S. 118; Descriptio Ur-bis. The Roman Census of 1527, ed. by E. Lee, Roma, 1985 («Europa delle Corti». Biblioteca del Cinquecento, 32), S. 42, Nr. 913].

17 Siponto; Joannes Maria de Monte (san Savini), 1513-1544.

18 Karl von Miltitz, niederadliger Kleriker aus dem Bistum Meißen, * 1490, seit 1514 an der Kurie, im Nov. 1518 vom Papst mit der Forderung nach Auslieferung D. Martin Luthers zu Kurfürst Friedrich von Sachsen entsandt; seit 1523 als Domherr von Meißen und Mainz in Deutschland, † 1529 Nov. 20 (E. Iserloh, Miltiz, Karl v., in Lexikon für Theologie und Kirche, VII, Freiburg i.Br., 19622, Sp. 422).

19 Wie oben S. 818 mit Anm. 75.

20 Wie oben S. 818 mit Anm. 76.

21 Xanten.

22 Köln.

23 Wie oben S. 818 mit Anm. 78.

24 Wie oben S. 817 mit Anm. 77.

25 Kempenland/De Kempen (Landschaft in Belgien und den Niederlanden).

26 Lüttich.

27 Johann Zink, Augsburger Kleriker, seit 1501 Faktor der Fugger in Rom, † Ende 1527 [A. Schulte, Die Fugger in Rom 1495-1523. Mit Studien zur Geschichte des kirchlichen Finanzwesens jener Zeit. I. Darstellung, Leipzig, 1904, S. 109-111 und 279-289 (hier seine Pfründen); Th. Frenz, Die Kanzlei..., wie Anm. 43, S. 390, Nr. 1420 (hier seine Kurienämter)].

28 Johannes Ferber, * 1496 in Danzig als Neffe von Mauritius Ferber, 1513 und 1517-1521 in Rom, Domherr und später als Nachfolger von Bernhard Schulz Domdekan von Ermland, Sekretär des Königs von Polen, † Frauenburg 1530 Mai 17, Danzig, St. Johann (H. Schmauch, Ferber, Johannes, in Altpreußische Biographie, I, Königsberg i. Pr., 1941= Marburg/Lahn, 1974, S. 180).

29 Eberhard Ferber, ebenfalls Domherr von Ermland und mit Sicherheit ein Verwandter von Mauritius und Johannes Ferber; 1524 (als Notar) und noch 1527 in Rom nachweisbar (Rom, Archiv des Collegio Santa Maria dell’Anima, Instr. litt. B, tom. 1, fol. 341vs, und tom. 3, fol. 104r), wohnt 1526 im Rione Ponte in der Nähe der Fugger-Bank (Descriptio Urbis..., wie S. 825 Anm. 16, S. 62, Nr. 2826: Hobreardo Ferberc).

30 Ermland.

31 Johannes Zimmermann, * 1492 als Neffe (Schwestersohn) von Mauritius Ferber, 1517 in Rom (wird Protonotar), 1519 mit dem durch Bernhard Schulz’ Tod vakanten Domkanonikat von Ermland providiert; 1523 nochmals in Rom, um die päpstliche Bestätigung der Bischofswahl seines Onkels zu erwirken; 1527 Domkantor, 1539-1552 Domkustos und 1537 Bistumsadministrator von Ermland, 1547 bischöflicher Offizial; † Frauenburg 1564 Jan. 23, ibid., Dom (H. Schmauch, Zimmermann, Johannes, in Altpreußische Biographie, II, Marburg/Lahn, 1967, S. 843).

32 Jacobus (de) Friberga, Kleriker aus (dem Bistum) Meißen, um 1500 Zeuge und 1513 Prokurator in Prozessen vor der Rota (N. Hilling, Römische Rotaprozesse..., wie Anm. 38, 95, 1915, S. 59, 420 und 606; ders., Die römische Rota..., wie Anm. 31, S. 105).

33 Freiberg.

34 Meißen.

35 Bremen.

36 Halberstadt.

37 Kleriker aus (dem Bistum) Minden, seit 1507 (H. Hoberg, Die Protokollbücher..., wie Anm. 4, S. 201 und 197) und noch 1537 (Die Protokolle... 1535-1540, wie Anm. 78, § 1190) als Rotanotar belegt, 1524-1533 auch scriptor (Th. Frenz, Die Kanzlei..., wie Anm. 43, S. 264, Nr. 1154).

38 Minden.

© Publications de l’École française de Rome, 2005

Conditions d’utilisation : http://www.openedition.org/6540